Jump to content

Homiliarum in Evangelia/I-I

Checked
E Wikisource
 Prae I-II 

HOMILIA PRIMA.

[recensere]

Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli,

Dominica secunda Adventus Domini.

LECTIO EVANGELII SEC. LUC. XXI, 25-32.

In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur. Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate. His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores, cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

1. Dominus ac Redemptor noster, fratres charissimi, paratos nos invenire desiderans, senescentem mundum quae mala sequantur denuntiat, ut nos ab ejus amore compescat. Appropinquantem ejus terminum quantae percussiones praeveniant innotescit, ut si Deum metuere in tranquillitate non volumus, vicinum ejus judicium vel percussionibus attriti timeamus. Huic etenim lectioni sancti Evangelii, quam modo vestra fraternitas audivit, paulo superius Dominus praemisit, dicens: Exsurget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et erunt terraemotus magni per loca, et pestilentiae, et fames (Luc. XXI, 10). Et quibusdam interpositis, hoc quod modo audistis adjunxit: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum. Ex quibus profecto omnibus alia jam facta cernimus, alia e proximo ventura formidamus. Nam gentem super gentem exsurgere, earumque pressuram terris insistere, plus jam in nostris temporibus cernimus quam in Codicibus legimus. Quod terrae motus urbes innumeras subruat, ex aliis mundi partibus scitis quam frequenter audivimus. Pestilentias sine cessatione patimur. Signa vero in sole, et luna, et stellis, adhuc aperte minime videmus, sed quia et haec non longe sint, ex ipsa jam aeris immutatione colligimus. Quamvis priusquam Italia gentili gladio ferienda traderetur, igneas in coelo acies vidimus, ipsum qui postea humani generis fusus est sanguinem coruscantem. Confusio autem maris et fluctuum necdum nova exorta est. Sed cum multa praenuntiata jam completa sint, dubium non est quin sequantur etiam pauca quae restant, quia sequentium rerum certitudo est praeteritarum exhibitio.

2. Haec nos, fratres charissimi, idcirco dicimus, ut ad cautelae studium vestrae mentes evigilent, ne securitate torpeant, ne ignorantia languescant, sed semper eas et timor sollicitet, et in bono opere sollicitudo confirmet, pensantes hoc quod Redemptoris nostri voce subjungitur: Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae supervenient universo orbi. Nam virtutes coelorum movebuntur. Quid etenim Dominus virtutes coelorum nisi angelos, archangelos, thronos, dominationes, principatus et potestates appellat, quae in adventu districti judicis nostris tunc oculis visibiliter apparebunt, ut districte tunc a nobis exigant hoc, quod nos modo invisibilis conditor aequanimiter portat? Ubi et subditur: Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate. Ac si aperte diceretur: In potestate et majestate visuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt, ut virtutem ejus tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc cervicem cordis ad ejus patientiam non inclinant.

3. Sed quia haec contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem verba vertuntur. Nam et subditur: His autem fieri incipientibus, respicite et levate vos capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Ac si aperte Veritas electos suos admoneat, dicens: Cum plagae mundi crebrescunt, cum terror judicii virtutibus commotis ostenditur, levate capita, id est exhilarate corda, quia dum finitur mundus, cui amici non estis, prope fit redemptio quam quaesistis. In Scriptura etenim sacra saepe caput pro mente ponitur, quia sicut capite reguntur membra, ita et cogitationes mente disponuntur. Levare itaque capita est mentes nostras ad gaudia patriae coelestis erigere. Qui ergo Deum diligunt ex mundi fine gaudere atque hilarescere jubentur, quia videlicet eum quem amant mox inveniunt, dum transit is quem non amaverunt. Absit enim ut fidelis quisque qui Deum videre desiderat de mundi percussionibus lugeat, quem finiri eisdem suis percussionibus non ignorat. Scriptum namque est: Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV, 4). Qui ergo appropinquante mundi fine non gaudet, amicum se illius esse testatur, atque per hoc inimicus Dei esse convincitur. Sed absit hoc a fidelium cordibus, absit ab his qui et esse aliam vitam per fidem credunt, et eam per operationem diligunt. Ex mundi enim destructione lugere eorum est qui radices cordis in ejus amore plantaverunt, qui sequentem vitam non quaerunt, qui illam neque esse suspicantur. Nos autem qui coelestis patriae gaudia aeterna cognovimus, festinare ad ea quantocius debemus. Optandum nobis est citius pergere, atque ad illam breviore via pervenire. Quibus enim malis mundus non urgetur? Quae nos tristitia, quae adversitas non angustat? Quid est vita mortalis, nisi via? Et quale sit, fratres mei, perpendite, in labore viae lassescere, et tamen eamdem viam nolle finiri. Quod autem calcari mundus ac despici debeat, Redemptor noster provida comparatione manifestat, cum protinus adjungit: Videte ficulneam et omnes arbores, cum producunt jam ex se fructum, scitis quia prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Ac si aperte dicat: Quia sicut ex fructu arborum vicina aestas cognoscitur, ita ex ruina mundi prope esse agnoscitur regnum Dei. Quibus profecto verbis ostenditur quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit, ut cadat. Ad hoc germinat, ut quaecunque germinaverit, cladibus consumat. Bene autem regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et vitae dies aeterni solis claritate fulgescunt.

4. Quae omnia sub magna certitudine confirmantur, cum sententia subjungitur qua dicitur: Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Nihil enim in rerum corporalium natura coelo et terra durabilius, et nihil in rerum natura tam velociter quam sermo transit. Verba enim quousque imperfecta sunt, verba non sunt; cum vero perfecta fuerint, omnino jam non sunt, quia nec perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Ac si aperte dicat: Omne quod apud vos durabile est, sine immutatione durabile ad aeternitatem non est; et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sine mutabilitate manentes sententias exprimit meus sermo qui transit.

5. Ecce, fratres mei, jam cernimus quod audiebamus. Novis quotidie et crebrescentibus malis mundus urgetur. Ex illa plebe innumera quanti remanseritis aspicitis; et tamen adhuc quotidie flagella urgent repentini casus opprimunt, novae nos et improvisae clades affligunt. Sicut enim in juventute viget corpus, forte et incolume manet pectus, torosa cervix, plena sunt bronchia; in annis autem senilibus statura curvatur, cervix exsiccata deponitur, frequentibus suspiriis pectus urgetur, virtus deficit, loquentis verba anhelitus intercidit; nam etsi languor desit, plerumque sensibus ipsa sua salus aegritudo est: ita mundus in annis prioribus velut in juventute viguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum viridis, opulentia rerum pinguis; at nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad vicinam mortem molestiis crescentibus urgetur. Nolite ergo, fratres mei, diligere quem videtis diu stare non posse. Praecepta apostolica in animo ponite, quibus nos admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt, quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan., II, 15). Nudius tertius, fratres, agnovistis quod subito turbine annosa arbusta eruta, destructae domus, atque Ecclesiae a fundamentis eversae sunt. Quanti ad vesperum sani atque incolumes acturos se in crastinum aliquid putabant, et tamen nocte eadem repentina morte defuncti sunt, in laqueo ruinae deprehensi? 6. Sed considerandum nobis est, dilectissimi, quod ad haec agenda invisibilis judex venti tenuissimi spiritum movit, unius procellam nubis excitavit, et terram subruit, casura tot aedificiorum fundamenta concussit. Quid ergo judex iste facturus est, cum per semetipsum venerit, et in ultionem peccatorum ira ejus exarserit, si portari non potest cum nos per tenuissimam nubem ferit? In irae ejus praesentia quae caro subsistet, si ventum movit, et terram subruit, concitavit aera, et tot aedificia stravit? Hanc districtionem venturi judicis Paulus considerans, ait: Horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr. X, 31). Hanc Psalmista exprimit, dicens: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus ardebit, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Districtionem quippe tantae justitiae tempestas ignisque comitantur, quia tempestas examinat, quos ignis exurat. Illum ergo diem, fratres charissimi, ante oculos ponite, et quidquid modo grave creditur in ejus comparatione levigatur. De illo etenim die per prophetam dicitur: Juxta est dies Domini magnus, juxta et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris (Sophon. I, 14, seq.). De hac die Dominus iterum per prophetam dicit: Adhuc semel et ego movebo non solum terram, sed etiam coelum (Aggaei II, 22). Ecce, ut praediximus, aerem movit, et terra non subsistit; quis ergo ferat, cum coelum moverit? Quid autem terrores quos cernimus, nisi sequentis irae praecones dixerimus? Unde et considerare necesse est quia ab illa tribulatione ultima tantum sunt, istae tribulationes dissimiles quantum a potentia judicis persona praeconis distat. Illum ergo diem, fratres charissimi, tota intentione cogitate, vitam corrigite, mores mutate, mala tentantia resistendo vincite, perpetrata autem fletibus punite. Adventum namque aeterni judicis tanto securiores quandoque videbitis, quanto nunc districtionem illius timendo praevenitis.