Jump to content

Homiliarum in Evangelia/Prae

Checked
E Wikisource
I-I 

Praefatio.

[recensere]

AD SECUNDINUM

TAUROMENITANUM EPISCOPUM.

Reverentissimo et sanctissimo fratri Secundino episcopo, Gregorius servus servorum Dei. Inter sacra missarum solemnia, ex his quae diebus certis in hac Ecclesia legi ex more solent sancti Evangelii quadraginta lectiones exposui. Et quarumdam quidem dietata expositio, assistente plebe, est per notarium recitata; quarumdam vero explanationem coram populo ipse locutus sum, atque ita ut loquebar excepta est. Sed quidam fratres, sacri verbi studio ferventes, antequam ad propositum modum ea quae dixeram subtili emendatione perducerem, transtulerunt. Quos recte ego quasi quibusdam famelicis similes dixerim, qui prius escas edere appetunt quam plenius excoquantur. Hoc vero ubi scriptum est: Ductus est Jesus in desertum a spiritu, ut tentaretur a diabolo (Matth. IV), prius quidem quasi sub quadam ambiguitate exposui, sed eamdem dubitationem postmodum certa notatione correxi. Easdem quoque homilias, eo quo dictae sunt ordine, in duobus Codicibus ponere curavi, ut et priores viginti, quae dictatae sunt, et posteriores totidem, quae sub oculis dictae, in singulis essent distinctae corporibus. Quod vero quaedam antepositae sunt quae in Evangelio post leguntur, quaedam vero postpositae quae ante per evangelistam scriptae sunt inveniuntur, nequaquam movere tuam fraternitatem debet, quia sicut a me diversis temporibus

2

dictae sunt, ita quoque sunt ab exceptoribus in Codicibus affixae. Tua itaque fraternitas, sacris semper lectionibus intenta, si praedictum locum Evangelii invenerit sub dubietate prolatum, vel easdem homilias repererit ita ut praedixi non esse dispositas, has inemendatas remansisse cognoscat, et juxta eas quas per praesentem portitorem mittere studui corrigat, nulleque modo illas sine emendatione remanere permittat. Editae autem in scrinio sanctae Ecclesiae nostrae retinentur, ut si qui forte a tua fraternitate longe sunt, hic inveniant, unde in his quae emendatae sunt certiores fiant.