Jump to content

Homiliarum in Evangelia/I-III

Checked
E Wikisource
 I-II I-IV 

HOMILIA III.

[recensere]

Habita ad populum in basilica sanctae Felicitatis martyris, in die natalis ejus.

LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. XII, 46-50.

In illo tempore, loquente Jesu ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris stant, quaerentes te. At ille respondens dicenti sibi ait: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendens manus in discipulos suos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei. Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.

1. Sancti Evangelii, fratres charissimi, brevis est lectio recitata, sed magnis mysteriorum ponderibus gravida. Jesus etenim conditor et redemptor noster matrem se nosse dissimulat, et quae ei mater sit, et qui propinqui, non per cognationem carnis, sed per conjunctionem spiritus designat, dicens: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Quicunque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Quibus nobis verbis quid aliud innuit, nisi quod obsequentes jussionibus suis multos ex gentilitate colligit, et Judaeam, ex cujus carne est genitus, non agnoscit? Unde et mater ejus cum quasi non agnoscitur, foris stare perhibetur, quia videlicet Synagoga idcirco ab auctore suo non recognoscitur, quia, legis observationem tenens, spiritalem intellectum perdidit, et sese ad custodiam litterae foris fixit.

2. Sed cum is qui voluntatem Patris fecerit soror et frater Domini dicitur, propter utrumque sexum qui ad fidem colligitur mirum non est; mirandum vero valde est quomodo etiam mater dicatur. Fideles enim discipulos fratres vocare dignatus est, dicens: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII, 10). Qui ergo frater Domini fieri ad fidem veniendo potuerit, quaerendum est quomodo etiam et mater esse possit? Sed sciendum nobis est quia qui Christi frater et soror est credendo, mater efficitur praedicando. Quasi enim parit Dominum, quem cordi audientis infuderit. Et mater ejus efficitur, si per ejus vocem amor Domini in proximi mente generatur.

3. Ad quam rem nobis idonee confirmandam adest beata Felicitas, cujus hodie natalitia celebramus, quae credendo exstitit ancilla Christi, et praedicando facta est mater Christi. Septem quippe filios, sicut in gestis ejus emendatioribus legitur, sic post se timuit vivos in carne relinquere, sicut carnales parentes solent metuere ne mortuos praemittant. In persecutionis enim labore deprehensa, filiorum corda in amore supernae patriae praedicando roboravit, et parturivit spiritu quos carne pepererat, ut praedicatione pareret Deo quos carne pepererat mundo. Considerate, fratres charissimi, in femineo corpore virile pectus. Ad mortem stetit imperterrita. Amittere se in filiis lumen veritatis timuit, si non fuisset orbata. Nunquid ergo hanc feminam martyrem dixerim? sed plus quam martyrem. Certe Dominus, cum de Joanne loqueretur, dixit: Quid existis in desertum videre? Prophetam? utique dico vobis, et plus quam prophetam (Matth. XI, 7). Et Joannes ipse requisitus respondit, dicens: Non sum propheta (Joan. I, 21). Qui enim se plus quam prophetam noverat, esse prophetam negabat. Qui idcirco plus quam propheta dicitur, quia prophetae officium est ventura praenuntiare, non etiam ostendere. Joannes vero plus quam propheta est, quia quem verbo dixit digito ostendit. Non ergo hanc feminam martyrem, sed plus quam martyrem dixerim, quae, septem pignoribus ad regnum praemissis, toties ante se mortua, ad poenas prima venit, sed pervenit octava. Aspexit mater et cruciata et imperterrita filiorum mortem, spei gaudium adhibuit dolori naturae. Timuit viventibus, gavisa est morientibus. Optavit nullum post se relinquere, ne si quem haberet superstitem, non posset habere consortem. Nemo ergo ex vobis, fratres charissimi, existimet quod ejus cor, morientibus filiis, etiam carnalis affectus minime pulsarit. Neque enim filios quos carnem suam esse noverat sine dolore poterat morientes videre, sed erat vis amoris interior quae dolorem vinceret carnis. Unde et passuro Petro dicitur: Cum senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis (Joan. XXI, 18). Neque enim si plenissime Petrus nollet pro Christo pati potuisset, sed martyrium, quod per infirmitatem carnis noluit, per virtutem spiritus amavit. Qui dum per carnem ad poenas trepidat, per spiritum ad gloriam exsultat; actumque est ut cruciatum martyrii nolendo voluisset. Sic nos quoque cum gaudium quaerimus salutis, amarum poculum sumimus purgationis. Amaritudo quidem in poculo displicet, sed restituenda per amaritudinem salus placet. Amavit ergo juxta carnem Felicitas filios suos, sed pro amore coelestis patriae mori etiam coram se voluit quos amavit. Ipsa eorum vulnera accepit, sed ipsa in eisdem ad regnum praevenientibus excrevit. Recte ergo hanc feminam ultra martyrem dixerim, quae toties in filiis desiderabiliter exstincta, dum multiplex martyrium obtinuit, ipsam quoque martyrii palmam vicit. Fertur apud veteres mos fuisse ut quisquis consul existeret juxta ordinem temporum honoris sui locum teneret; at si quis posterius ad consulatum veniens consul non semel, sed bis fortasse aut tertio fieret, etiam illos laude et honore transcenderet qui non plus quam semel consules exstitissent. Vicit ergo beata Felicitas martyres, quae, tot ante se morientibus filiis, pro Christo frequenter occubuit, quia et amori illius sola sua mors minime suffecit.

4. Consideremus, fratres, hanc feminam, consideremus nos, qui membris corporis viri sumus, in ejus comparatione quid existimabimur. Saepe namque agenda aliqua bona proponimus, sed si unus contra nos vel levissimus sermo ab ore irridentis eruperit, ab intentione actionis nostrae fracti protinus et confusi resilimus. Ecce nos plerumque a bono opere verba revocant. Felicitatem vero a sancta intentione frangere nec tormenta potuerunt. Nos in auram maledictionis impingimus; haec ad regnum etiam per ferrum exiit, nihilque esse quod obsistebat aestimavit. Nos ad praecepta dominica largiri nostra saltem superflua nolumus; haec non solum Deo suam substantiam contulit, sed pro illo etiam propriam carnem dedit. Nos cum ex divina jussione filios amittimus, sine consolatione lugemus; haec eos velut mortuos plangeret, si non obtulisset. Cum ergo ad illud terribile examen districtus judex venerit, quid nos viri dicemus, cum hujus feminae gloriam viderimus? De debilitate mentis suae quae tunc erit viris excusatio, quando haec ostendetur, quae cum saeculo et sexum vicit? Sequamur ergo, fratres charissimi, districtam et asperam Redemptoris viam; usu quippe virtutum ita jam plana facta est, ut per eam feminis libeat ambulare. Despiciamus cuncta praesentia, nulla sunt etenim quae transire possunt. Turpe sit diligere quod constat citius perire. Non nos terrenarum rerum amor superet, non superbia inflet, non ira dilaniet, non luxuria polluat, non invidia consumat. Amore nostri, fratres charissimi, Redemptor noster occubuit, et nos amore ejus discamus vincere nosmetipsos. Quod si perfecte agimus, non solum imminentes poenas evademus, sed una cum martyribus gloria remunerabimur. Nam quamvis occasio persecutionis desit, habet tamen et pax nostra martyrium suum, quia etsi carnis colla ferro non subdimus, spiritali tamen gladio carnalia desideria in mente trucidamus, ipso adjuvante, etc.