Jump to content

Homiliarum in Evangelia/I-IV

Checked
E Wikisource
 I-III I-V 

HOMILIA IV.

[recensere]

Habita ad populum in basilica sancti Stephani martyris, de apostolis.

LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. X, 5-10.

In illo tempore, misit Jesus duodecim discipulos suos, praecipiens eis dicens: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Euntes autem praedicate, dicentes quia appropinquavit regnum coelorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam. Dignus est enim operarius cibo suo.

1. Cum constet omnibus, fratres charissimi, quia Redemptor noster in mundum pro redemptione gentium venit, cum Samaritanos quotidie ad fidem vocari conspicimus, quid est quod in praedicationem discipulos mittens, dicit: In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel? Nisi hoc quod ex facti fine colligimus, quia prius soli Judaeae voluit, et postmodum cunctis gentibus praedicari, ut dum illa converti vocata renueret, praedicatores sancti ad vocationem gentium per ordinem venirent, quatenus Redemptoris nostri praedicatio a propriis repulsa, gentiles populos quasi extraneos quaereret; et quod Judaeis fiebat in testimonium, hoc gentibus gratiae esset incrementum. Erant enim tunc qui de Judaea vocandi essent, et de gentibus vocandi non essent. Nam et in apostolorum Actibus, praedicante Petro, legimus et prius Hebraeorum tria millia, et postea quinque millia credidisse (Act. II, 41; IV, 4). Et cum praedicare apostoli gentibus in Asia voluissent, per Spiritum prohibiti esse memorantur (Act. XVI, 6); et tamen ipse Spiritus qui prius praedicationem prohibuit, hanc Asianorum cordibus postmodum infudit. Nam diu est quod Asia cuncta jam credidit. Idcirco ergo prius prohibuit quod postmodum fecit, quia tunc in illa erant qui salvandi non erant. Tunc in illa erant qui necdum ad vitam reparari merebantur, nec tamen gravius de contempta praedicatione judicari. Subtili ergo occultoque judicio a quorumdam auribus praedicatio sancta subtrahitur, quia suscitari per gratiam non merentur. Unde necesse est, fratres charissimi, ut in omne quod agimus omnipotentis Dei super nos consilia occulta timeamus, ne dum mens nostra, exterius fusa, a sua se voluptate non revocat, intus contra eam judex terribiliter adversa disponat. Quod bene Psalmista intuens, ait: Venite et videte opera Domini, quam terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. XLV, 9; Psal. LXV, 5). Vidit namque quod alius misericorditer vocatur, alius justitia exigente repellitur. Et quia alia parcendo Dominus, alia irascendo disponit, expavit quod penetrare non potuit. Et quem non solum investigabilem, sed etiam in quibusdam suis sententiis inflexibilem vidit, terribilem in consiliis esse memoravit.

2. Missis autem praedicatoribus, quid praecipiatur audiamus. Euntes praedicate, dicentes, quia appropinquavit regnum coelorum. Hoc jam, fratres charissimi, etiam si Evangelium taceat, mundus clamat. Ruinae namque illius voces ejus sunt. Qui enim tot attritus percussionibus a gloria sua cecidit, quasi jam nobis e proximo regnum aliud quod sequitur ostendit. Ipsis jam et a quibus amatur amarus est. Ipsae ejus ruinae praedicant quod amandus non est. Si enim ruinam sui domus quassata minaretur, quisquis in illa habitaret fugeret; et qui stantem dilexerat, recedere quantocius a cadente festinaret. Si igitur mundus cadit, et nos cum amando amplectimur, opprimi volumus potius quam habitare, quia nulla nos ratio a ruina illius separat, quos ejus passionibus amor ligat. Facile est ergo nunc jam cum destructa omnia cernimus animum nostrum ab ejus dilectione disjungere. Sed hoc illo in tempore difficillimum fuit, quo tunc praedicare coelorum regnum invisibile mittebantur, cum longe lateque omnia cernerent florere regna terrarum.

3. Unde et adjuncta sunt praedicatoribus sanctis miracula, ut fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova praedicarent, sicut in hac eadem lectione subjungitur: Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Florente mundo, crescente humano genere, diu in hac vita subsistente carne, exuberante rerum opulentia, quis cum audiret vitam esse aliam crederet? Quis invisibilia visibilibus praeferret? Sed ad salutem redeuntibus infirmis, ad vitam resurgentibus mortuis, carnis munditiam recipientibus leprosis, ereptis a jure immundorum spirituum daemoniacis, tot visibilibus miraculis exactis, quis non crederet quod de invisibilibus audiret? Ad hoc quippe visibilia miracula coruscant, ut corda videntium ad fidem invisibilium pertrahant, ut per hoc quod mirum foris agitur hoc quod intus est longe mirabilius esse sentiatur. Unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit, intra sanctam Ecclesiam multi sunt qui vitam virtutum tenent, sed signa virtutum non habent, quia frustra miraculum foris ostenditur, si deest quod intus operetur. Nam juxta Magistri gentium vocem: Linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus (I Cor. XIV, 22). Unde et idem praedicator egregius inter praedicationis verba dormientem, cadentemque de fenestra Eutychum, atque a vita funditus exstinctum, coram cunctis infidelibus orando suscitavit (Act. XX, 9, seq.). Meliten veniens, et plenam infidelibus insulam sciens, patrem Publii dysenteria febribusque vexatum, orando sanavit (Act. XXVIII, 8). Peregrinationis vero suae comitem, et sanctae praedicationis adjutorem Timotheum, ex infirmitate stomachi lassescentem, non verbo curat, sed medicinali arte reparat, dicens: Modico vino utere, propter stomachum et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V, 23). Qui ergo infirmum infidelem una prece salvat, cur et aegrotum socium prece non roborat? Quia nimirum ille foris per miraculum sanandus erat, qui interius vivus non erat, ut per hoc quod exterior potestas ostenderet, hunc ad vitam interior virtus animaret. Aegrotanti autem fideli socio exhibenda foris signa non fuerant, qui salubriter intus vivebat.

4. Sed concessa potestate praedicationis, concessis virtutum miraculis, quid Redemptor noster subjungat audiamus: Gratis accepistis, gratis date. Praesciebat namque nonnullos hoc ipsum donum accepti Spiritus in usum negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiae obsequium declinare. Hinc est enim quod Simon Magus, per impositionem manus edita miracula conspiciens, percipere donum Spiritus sancti pecunia voluit (Act. VIII, 18, seq.), scilicet ut deterius venderet quod male comparasset. Hinc de templo redemptor noster flagello de resticulis facto turbas ejecit, cathedras vendentium columbas evertit (Joan. II, 15). Columbas quippe vendere est impositionem manus qua Spiritus sanctus accipitur, non ad vitae meritum, sed ad praemium dare. Sed sunt nonnulli qui quidem nummorum praemia ex ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quaerunt. Hi nimirum quod gratis acceptum est gratis non tribuunt, quia de impenso officio sanctitatis nummum expetunt favoris. Unde bene cum justum virum describeret propheta, ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Isai. XXXIII, 15). Neque enim dicit: Qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit ab omni, quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est subjectio indebite impensa, munus a manu pecunia est, munus a lingua favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit.

5. Sed vos, fratres charissimi, quos saecularis habitus tenet, cum quae sint nostra cognoscitis, mentis oculos ad vestra revocate. Cuncta erga vos vicissim gratis agite. Nolite operis vestri in hoc mundo retributionem quaerere, quem cum tanta jam cernitis velocitate defecisse. Sicut male acta abscondi vultis ne alii videant, ita bona ne ad humanam laudem appareant cavete. Neque mala quoque modo, nec bona pro temporali retributione faciatis. Ipsum vestri operis testem quaerite quem judicem sustinetis. Occulta nunc bona vestra esse videat, ut ea retributionis suae tempore in publico ostendat. Sicut carni vestrae, ne deficiat, cibos quotidie praebetis, sic mentis vestrae quotidiana alimenta bona sint opera. Cibo corpus pascitur, pio opere spiritus nutriatur. Quod moriturae carni tribuitis, victurae in perpetuum animae non negetis. Si quando enim repentinus ignis habitaculum absumit, quisquis ejus possessor exstiterit, rapit quod valuerit, et fugit, lucrum deputat si quid secum ex ignibus tollat. Ecce tribulationum flamma mundum concremat, et cuncta quae in eo speciosa videbantur finis jam proximus velut ignis devastat. Lucrum ergo, fratres charissimi, maximum credite si vobiscum aliquid de illo rapiatis, si quid fugientes tollitis, si hoc quod perire manendo poterat ad retributionem vobis perpetuam largiendo servatis. Terrena quippe omnia servando amittimus, sed bene largiendo servamus. Cum velocitate tempora fugiunt. Ad videndum ergo citius judicem nostrum quia cum magna importunitate impellimur, ei bonis actibus cum festinatione praeparemur, donante Domino nostro, etc.