Homiliarum in Evangelia/I-V

E Wikisource
 I-IV I-VI 

HOMILIA V.[recensere]

Habita ad populum in basilica beati Andreae apostoli, in die natalis ejus.

LECTIO S. EVANG. SEC. MATTH. IV, 18-22.

In illo tempore, ambulans Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. At illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus in navi, cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua, et vocavit eos. Illi autem statim, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.

1. Audistis, fratres charissimi, quia ad unius jussionis vocem Petrus et Andreas, relictis retibus, secuti sunt Redemptorem. Nulla vero hunc facere adhuc miracula viderant, nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant; et tamen ad unum Domini praeceptum hoc quod possidere videbantur obliti sunt. Quanta nos ejus miracula videmus, quot flagellis affligimur, quantis minarum asperitatibus deterremur, et tamen vocantem sequi contemnimus? In coelo jam sedet, qui de conversione nos admonet; jam jugo fidei colla gentium subdidit, jam mundi gloriam stravit, jam, ruinis ejus crebrescentibus, districti sui judicii diem propinquantem denuntiat; et tamen superba mens nostra non vult hoc sponte deserere quod quotidie perdit invita. Quid ergo, charissimi, quid in ejus judicio dicturi sumus, qui ab amore praesentis saeculi nec praeceptis flectimur, nec verberibus emendamur?

2. Sed fortasse aliquis tacitis sibi cogitationibus dicat: Ad vocem dominicam uterque iste piscator quid aut quantum dimisit, qui pene nihil habuit? Sed hac in re, fratres charissimi, affectum debemus potius pensare quam censum. Multum reliquit qui sibi nihil retinuit, multum reliquit qui, quantumlibet parum, totum deseruit. Certe nos et habita cum amore possidemus, et ea quae minime habemus ex desiderio quaerimus. Multum ergo Petrus et Andreas dimisit, quando uterque etiam desideria habendi derelinquit. Multum dimisit, qui cum re possessa etiam concupiscentiis renuntiavit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt, quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Nemo igitur, etiam cum quosdam conspicit multa reliquisse, apud semetipsum dicat: Imitari mundi hujus contemptores volo, sed quod relinquam non habeo. Multa, fratres, relinquitis, si desideriis terrenis renuntiatis. Exteriora etenim nostra Domino quamlibet parva sufficiunt. Cor namque, et non substantiam pensat; nec perpendit quantum in ejus sacrificio, sed ex quanto proferatur. Nam si exteriorem substantia perpendamus, ecce sancti negotiatores nostri perpetuam angelorum vitam datis retibus et navi mercati sunt. Aestimationem quippe pretii non habet, sed tamen regnum Dei tantum valet quantum habes. Valuit namque Zacchaeo dimidium substantiae, quia dimidium aliud ad hoc quod injuste abstulit restituendum in quadruplum reservavit (Luc. XIX, 8). Valuit Petro et Andreae dimissis retibus et navi (Matth. IV, 20), valuit viduae duobus minutis (Luc. XXI, 2), valuit alteri calice aquae frigidae (Matth. X, 42). Regnum itaque Dei, ut diximus, tantum valet quantum habes.

3. Pensate igitur, fratres, quid vilius cum emitur, quid charius cum possidetur. Sed fortasse nec calix aquae frigidae suppetit qui indigenti praebeatur, etiam tunc securitatem nobis promittit sermo divinus. Redemptore etenim nato, coeli cives ostensi sunt, qui clamarent: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Ante Dei namque oculos nunquam est vacua manus a munere, si fuerit arca cordis repleta bona voluntate. Hinc etenim Psalmista dicit: In me sunt, Deus, vota tua quae reddam, laudationes tibi (Psal. LV, 12). Ac si aperte dicat: Etsi exterius munera offerenda non habeo, intra memetipsum tamen invenio quod in ara tuae laudis impono, quia qui nostra datione non pasceris, oblatione cordis melius placaris. Nihil quippe offertur Deo ditius voluntate bona. Voluntas autem bona est sic adversa alterius sicut nostra pertimescere, sic de prosperitate proximi sicut de nostro profectu gratulari, aliena damna nostra credere, aliena lucra nostra deputare, amicum non propter mundum, sed propter Deum diligere, inimicum etiam amando tolerare, nulli quod pati non vis facere, nulli quod tibi juste impendi desideras denegare, necessitati proximi non solum juxta vires concurrere, sed prodesse etiam ultra vires velle. Quid ergo isto holocausto locupletius, quando per hoc quod Deo immolat in ara cordis anima semetipsam mactat?

4. Sed hoc bonae voluntatis sacrificium nunquam plene persolvitur, nisi mundi hujus cupiditas perfecte deseratur. Nam quidquid in eo concupiscimus, hoc procul dubio proximis invidemus. Videtur etenim quia nobis desit quod alter assequitur. Et quia semper invidia a bona voluntate discordat, mox ut haec mentem ceperit, illa discedit. Unde praedicatores sancti ut possent proximos perfecte diligere studuerunt in hoc saeculo nihil amare, nihil unquam appetere, nihil vel sine appetitu possidere. Quos bene Isaias intuens, ait: Qui sunt isti, qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas (Isai. LX, 8)? Vidit quippe terrena eos despicere, mente coelestibus propinquare, verbis pluere, miraculis coruscare. Et quos a terrenis contagiis sancta praedicatio et sublimis vita suspenderat, hos volantes pariter et nubes appellat. Fenestrae autem nostri sunt oculi, quia per ipsos anima respicit quod exterius concupiscit. Columba vero simplex est animal, atque a malitia fellis alienum. Quasi columbae ergo ad fenestras suas sunt, qui nihil in hoc mundo concupiscunt, qui omnia simpliciter aspiciunt, et in his quae vident rapacitatis studio non trahuntur. At contra milvus et non columba ad fenestras suas est, qui ad ea quae oculis considerat rapinae desiderio anhelat. Quia ergo, fratres charissimi, beati Andreae apostoli natalitia celebramus, debemus imitari quod colimus. Ostendat nostrae obsequium devotionis immutatae solemnitas mentis; despiciamus quae terrena sunt, relictis temporalibus, mercemur aeterna. Si autem necdum possumus relinquere propria, saltem non concupiscamus aliena. Si necdum mens nostra accenditur igne charitatis, in ambitione sua habeat frenum timoris, ut profectus sui passibus vegetata, dum ab alienorum appetitu compescitur, quandoque ad propria contemnenda perducatur, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, etc.