VIII | X |
HOMILIA IX.
[recensere]Ezechielis caput secundum explanatur; qua in expositione non solum multa moraliter explicantur, sed etiam non pauca de gratiae praevenientis necessitate, de liberi arbitrii consensu et cooperatione, de sacrae Scripturae obscuritate et interpretatione doctissime edisseruntur.
1. Initium libri in Ezechiel propheta magnis obscuritatibus clausum, et quibusdam mysteriorum nodis ligatum, in homiliis octo, Domino nostro Jesu Christo largiente, discussimus. Jam nunc planiora sunt, et minus difficilia quae sequuntur. Charitati itaque vestrae colloquimur, eidem omnipotenti Deo gratias referentes, quia post tot opaca silvarum, tandem laeti ad campos exivimus, in quibus liberis gressibus locutionis nostrae intrepidum pedem ponamus. Ecce enim postquam propheta similitudinem gloriae Domini contemplatus, in faciem suam cecidit, adjungit:---EZECH. II, 1.---Et audivi vocem loquentis, et dixit ad me: Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum. Ubi adhuc subditur: VERS. 2.---Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi, et statuit me super pedes meos.
2. Ecce divina vox jacenti prophetae jussit ut surgeret. Sed surgere omnino non posset, nisi in hunc omnipotentis Dei spiritus intrasset, quia ex omnipotentis Dei gratia ad bona opera conari quidem possumus, sed haec implere non possumus, si ipse non adjuvat qui jubet. Sic Paulus cum discipulos admoneret, dicens, Cum metu et tremore vestram ipsorum salutem operamini (Philip. II, 12), illico quis in eis haec ipsa bona operaretur adjunxit, dicens: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Ibid., 13). Hinc est quod ipsa Veritas discipulis dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Sed in his considerandum quia sic bona nostra si omnipotentis Dei dona sunt ut in eis aliquid nostrum non sit, cur nos quasi pro meritis aeternam retributionem quaerimus? Si autem ita nostra sunt ut dona Dei omnipotentis non sint, cur ex eis omnipotenti Deo gratias agimus? Sed sciendum est quia mala nostra solummodo nostra sunt; bona autem nostra, et omnipotentis Dei sunt, et nostra, quia ipse aspirando nos praevenit ut velimus, qui adjuvando subsequitur ne inaniter velimus, sed possimus implere quae volumus. Praeveniente ergo gratia, et bona voluntate subsequente, hoc quod omnipotentis Dei donum est fit meritum nostrum. Quod bene Paulus brevi sententia explicat, dicens: Plus illis omnibus laboravi (I Cor. XV, 10). Qui ne suae videretur virtuti tribuisse quod fecerat, adjunxit: Non autem ego, sed gratia Dei mecum (Ibid.). Quia enim coelesti dono praeventus est, quasi alienum se a bono suo opere agnovit, dicens: Non autem ego. Sed quia praeveniens gratia liberum in eo arbitrium fecerat in bonum, quo libero arbitrio eamdem gratiam est subsecutus in opere, adjunxit: Sed gratia Dei mecum (Ibid.). Ac si diceret: In bono opere laboravi, non ego, sed et ego. In hoc enim quod solo Domini dono praeventus sum, non ego; in eo autem quod donum voluntate subsecutus, et ego. His igitur breviter contra Pelagium et Coelestium dictis, ad exponendi ordinem redeamus. Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum (Ezech. II, 1).
3. Notandus nobis est ordo locutionis et operis, quia prius similitudo gloriae Domini apparet ut dejiciat, postmodum alloquitur ut elevet, deinde superabundantis gratiae spiritum mittit et levat, ac supra pedes statuit. Nisi enim aliquid de aeternitate in mente videremus, nunquam in faciem nostram poenitendo caderemus. Sed jam jacentes vox Domini consolatur ut in opere surgamus, quod tamen nos facere nostra virtute non possumus. Ipsius ergo non spiritus implet et levat, et super pedes nostros statuit, ut qui proni in poenitentia pro culpa jacuimus, recti postmodum in bono opere stemus. Sed stans propheta quid audierit adjungit, dicens:
- VERS. 2, 3.---Et audivi loquentem ad me, et dicentem:
Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me.
4. Sic propheta describit sua, ut significet nostra. Nam quid est hoc (I p., dist. 30) quod ei jacenti dicitur: Sta super pedes tuos, et loquar tecum? Qui enim jacenti loquebatur, cur non se nisi stanti promittit esse locuturum? Sed sciendum quia alia sunt quae jacentes, alia quae stantes audire debeamus. Jacenti enim dicitur ut surgat, stanti autem praecipitur ut ad praedicationem proficisci debeat. Adhuc enim in infirmitatis confusione jacentibus praeberi non debet auctoritas praedicationis. Sed cum jam in bono opere surgimus, cum jam recti stare coeperimus, dignum est ut ad lucrandos alios in praedicationem mitti debeamus. Stans ergo propheta visionem spiritalem vidit, et cecidit; cadens vero jam monitionis verbum suscepit ut surgeret, surgens autem praeceptum audivit ut praedicaret. Nam qui adhuc ex superbiae vertice stamus, cum jam de aeternitatis timore aliquid sentire coeperimus, dignum est ut ad poenitentiam cadamus. Et cum infirmitatem nostram subtiliter cognoscentes humiliter jacemus, per divini verbi consolationem surgere ad fortia opera jubemur. Et cum jam in bonorum operum soliditate persistimus, necesse est ut unde nosmetipsos correximus, inde jam praedicantes et alios levemus. Jacenti ergo non praecipitur ut ad praedicationem pergat, ne infirmus quisque hoc quod verbo aedificare potest opere destruat. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis; statuit supra petram pedes meos, et direxit gressus meos; et immisit in os meum canticum novum, hymnum Deo nostro (Psal. XXXIX, 3, 4). Prius enim de luto pravitatis educitur, ut ejus pedes per fidem in petra solidentur. Sed quia rectam fidem recta subsequi debet operatio, gressus ejus directi sunt, ut post directionem gressuum, id est post perfectionem boni operis, in ore acciperet etiam novum canticum praedicationis. Sic Saulus, dum superbus Damascum pergeret (Act. IX, 6), Redemptoris voce prostratus jacuit. Et qui praedicator futurus erat, non tamen mox ut praedicaret quod viderat audivit, sed ei jacenti dicitur: Ingredere in civitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere (Ibid., 7). Jacens ergo hoc solum audire potuit, ut surgens disceret quod audiret; surgens vero hoc didicit, ut quae cognoverat praedicaret.
5. Sed quaerendum nobis est cur Ezechiel et Paulus in faciem cadunt, et de ascensore equi, id est de eo qui in hujus mundi gloria elatus est, dicitur: Ut cadat ascensor ejus retro (Genes. XLIX, 17)? Rursumque de persecutoribus Domini scriptum est: Abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram (Joan. XVIII, 6). Quid est hoc, quod electi in faciem, et reprobi retrorsum cadunt, nisi
122
quod omnis qui post se cadit ibi procul dubio cadit, ubi non videt; qui vero ante se ceciderit, ibi cecidit, ubi videt? Iniqui ergo quia in invisibilibus cadunt, post se cadere dicuntur, quia ibi corruunt, ubi quid eos tunc sequatur modo videre non possunt. Justi vero, quia in istis visibilibus semetipsos sponte dejiciunt, ut in invisibilibus erigantur, quasi in faciem cadunt, quia, timore compuncti, videntes humiliantur. 6. Notandum vero quod dicitur: Mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me. Sicut enim duobus modis a Deo receditur, ita duobus modis a Deo apostatae homines fiunt. Nam unusquisque a conditore suo aut fide recedit, aut opere. Sicut ergo qui a fide recedit apostata est, ita qui ad perversum opus quod deseruerat redit, ab omnipotente Deo apostata absque ulla dubietate deputatur, etiamsi fidem tenere videatur. Unum enim sine altero nil prodesse valet, quia nec fides sine operibus, nec opera adjuvant sine fide, nisi fortasse pro fide percipienda fiant; sicut Cornelius ante pro bonis operibus meruit audiri quam fidelis existeret (Act. X, 4). Qua ex re colligitur quia bona opera pro fide percipienda faciebat. Nam cui ab angelo dicitur: Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei (Ibid.), et mox pro eadem ascensione praecipitur ut ad Simonem mittat, qui ei veniens praedicare debeat, constat quia hoc petiit, unde meruit exaudiri. Sequitur:
- VERS. 3, 4.---Patres eorum praevaricati sunt pactum
meum usque ad diem hanc, et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te.
7. Ecce est una culpa superbiae, quia praevaricati sunt pactum. Ecce altera obstinationis, quia usque ad diem hanc. Ecce in iniquitate filiorum culpa gravis imprudentiae, quia dura facie, quoniam mala quae faciunt, jam non erubescunt, et nunquam vel post culpas ad poenitentiam redeunt, quia indomabili corde sunt. Cum vero tantae pravitatis, tantaeque obstinationis sint hi ad quos propheta mittitur, quis jam non videat, quia persona prophetae a tam perversis hominibus despici valeat? Sed ecce auctoritas personae tribuitur, cum subditur:
- VERS. 4.---Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus.
Ac si aperte diceretur: Quia ex te despicieris, ex mea voce necesse est ut loquaris. Ne contemnaris ipse qui mitteris; verba mea proferens, ostende qui misit. Sequitur: VERS. 5.---Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quia domus exasperans est.
8. Dum constat quod omnipotens Deus omnia sciat, mirandum valde est cur dicatur: Si forte audiant, et si forte quiescant. Quapropter sciendum nobis est quia ista dubitatio locutionis Dei non ex ignorantia, sed ex aliqua significatione descendit. Nam quis nesciat quod qui fecit et videt omnia, omnia sciat? Et per semetipsam in Evangelio Veritas de Antichristi praedicatoribus dicit: Dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24). Cur hoc sub dubitatione dicitur, cum quid futurum sit a Domino praesciatur? Unum vero e duobus est, quia si electi sunt, fieri non potest; si autem fieri potest, electi non sunt. Et tamen dicitur: Ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ista ergo Dominici sermonis dubitatio, ex electorum cordibus designatio tentationis fuit, quia qui electi sunt ad persistendum, per signa praedicatorum Antichristi tentabuntur ad cadendum. Per hoc ergo quod dicitur, Si fieri potest, hoc exprimitur, quod electi in corde tentabuntur. Nutant enim, sed non cadunt. Dicitur ergo, Si fieri potest, quia trepidabunt; et tamen dicuntur electi, quia non cadent. Dubitatio itaque sermonis a Domino in electis exprimit trepidationem mentis. Quos et electos nominat, quia cernit quod in fide et bono opere persistant. Unde hic quoque dicitur: Si forte audiant, et si forte quiescant. Per hoc enim quod dicitur, Si forte, quia ex magna multitudine pauci audituri sint demonstratur. Per dubitationem ergo sermonum Dei quid significatur aliud, nisi paucitas auditorum?
9. Notandum vero quod postquam mala parentum defunctorum dixerat, mittens prophetam ad filios dicat: Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant. Quid est dicere Vel ipsi, nisi quia eorum patres qui in culpa defuncti sunt audire noluerunt? Pensemus, rogo, quae virtus sit in hoc dominici sermonis defectu, ut dicat: Si forte vel ipsi audiant. Nobis hoc nobis aperte dicitur, qui afflicti, obsessi, conclusi, omnia quae in hoc mundo habuimus bona perdidimus. Urbes erutas, eversa castra, depopulatos agros, suffossas Ecclesias videmus; et tamen adhuc parentes nostros ad iniquitates sequimur, ab eorum elatione quam vidimus non mutamur. Et illi quidem inter gaudia, nos vero, quod est gravius, et inter flagella peccamus. Sed ecce omnipotens Deus iniquitates judicans, jam priores nostros abstulit, jam ad judicium vocavit. Nos adhuc ad poenitentiam exspectat, nos ad revertendum sustinet. Et qui in illis jam judicium exercuit, nobis suae patientiae longanimitatem praerogat, ne cum nostris nos prioribus perdat, dicens: Si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quia domus exasperans est. 10. Omnis anima etiam post acceptam fidem in perversitate sua aut permanens, aut revertens, domus exasperans vocatur, quia eum quem per fidem susceperat repellit a se pravis moribus habitatorem Deum. Nam domus inhabitatur a domino. Si ergo domus, quare exasperans? Si vero exasperans, quare domus, quae utique jam non habitatur? Sed domus, quia in ea Deus per fidem habitare coeperat; exasperans vero est, quia ab ea pravis moribus repulsus exiit, ut vacua remaneat, quam prius coelestis inhabitator replebat. Unde etiam, sicut Veritatis voce cognovimus nequissimus spiritus cum septem aliis rediens, domum scopis mundatam invenit (Matth. XII, 45), quia mentem a virtutibus alienam replet. Sequitur:
- IBID.---Et scient quia propheta fuerit in medio eorum.
11. Malis scire bonos, aut ad adjutorium salutis proficere, aut ad testimonium damnationis solet. Sciant ergo quia in medio eorum propheta fuerit, ut audita praedicatione aut adjuventur ut surgant, aut sic damnentur ut excusatione careant. Sequitur: VERS. 6.---Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli, et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. 12. Patet ad quam perversos in praedicationem
mittitur, qui ne timeat admonetur. Et quia pravi quique bona sibi loquentibus alia iniqua faciunt, et adhuc alia minantur, propter illa quae faciunt dicitur: Ne timeas eos; et propter hoc quod minatur, adjungitur: Neque sermones eorum metuas. Vel certe quia reprobi et mala bonis ingerunt, et eorum semper actibus derogant, propheta missus admonetur, ne eorum vel crudelitatem metuat, vel verba pertimescat. In hoc itaque quod dicitur: Ne timeas, prophetae datur auctoritas praedicationis. Et quia omnes qui in Deo vivimus organa veritatis sumus, ut saepe per alium mihi, saepe vero aliis loquatur per me; sic nobis boni verbi inesse auctoritas debet, ut et is qui praeest dicat recta libere, et is qui subest inferre bona humiliter non recuset. Bonum enim quod majori a minore dicitur tunc vere bonum est, si humiliter dicatur. Nam si rectitudo sentiendi humilitatem loquendi perdiderit, radicem sensus in ramo linguae vitiavit. Quod videlicet vitium jam non ex ramo, sed ex radice est, quia nisi cor intumesceret, lingua minime superbiret. Inesse ergo ad loquendum priori humilis auctoritas, inesse autem minori libera humilitas debet. Sed saepe in hominibus ipse loquendi ordo confunditur, sicut et longe superius diximus. Nam aliquando quis per tumorem elationis loquitur, et loqui se per auctoritatem libertatis existimat; et aliquando alius per stultum timorem tacet, et tacere se per humilitatem putat. Ille locum sui regiminis attendens, non metitur sensum tumoris; iste, locum suae subjectionis considerans, timet dicere bona quae sentit, et ignorat quantum charitati reus efficitur tacendo.
13. Sic vero sub auctoritate superbia, et humanus timor sub humilitate se palliat, ut saepe nec ille valeat considerare quid Deo, nec iste quid debeat proximo. Nam ille dum eos qui sibi subjecti sunt conspicit, et ei cui omnes subjacent non intendit, in elatione attollitur, et de elatione sua velut de auctoritate gloriatur. Iste vero nonnunquam dum timet ne majoris gratiam amittat, atque per hoc aliquid temporalis damni sustineat, recta quae intelligit occultat, atque apud se tacitus ipsum timorem quo constringitur humilitatem nominat. Sed eum cui nil vult dicere, tacendo in cogitatione dijudicat; fitque ut unde se humilem existimat, inde gravius sit superbus. Discernenda ergo semper sunt libertas et superbia, humilitas et timor, ne aut timor humilitatem, aut superbia se libertatem fingat. Ezechiel itaque quia non solum populo, sed etiam senioribus loqui mittebatur, ne incautum timorem humilitatem crederet, ut timere non debeat admonetur, dum dicitur: Ne timeas eos. Ac ne forte derogationis eorum verba pertimescat, adjungitur: Neque sermones eorum metuas.
14. Cur autem linguas derogantium timere non debeat, etiam causa subjungitur, cum protinus subinfertur: Quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Timendi enim essent hi quibus loqui mittebatur, si in fide et opere Deo omnipotenti placuissent. Quia autem increduli et subversores sunt, in suis sermonibus derogantes, timendi non sunt, quia stultum valde est si illis placere quaerimus quos non placere Domino scimus. Debent autem haberi in metu et reverentia judicia justorum, quia membra omnipotentis Dei sunt, et hoc ipsi in terra reprehendunt, quod Dominus redarguit e coelo. Nam perversorum derogatio vitae nostrae approbatio est, quia jam ostenditur nos aliquid justitiae habere, si illis displicere inspicipimus qui non placent Deo. Nemo etenim potest in una eademque re omnipotenti Domino atque ejus hostibus gratus existere. Nam Deo se amicum denegat, qui ejus placet inimico. Et inimicis veritatis adversabitur, qui eidem veritati in mente subjugatur. Unde sancti viri in vocis liberae increpatione succensi, eos ad sua odia excitare non metuunt, quos Deum non diligere cognoscunt. Quod Propheta ardenter exhibens, creatori omnium quasi in munere obtulit, dicens: Nonne qui oderunt te, Deus, oderam illos, et super inimicos tuos tabescebam (Psal. CXXXVIII, 21)? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi (Ibid., 22). Ac si aperte dicat: Pensa quantum te diligo qui tuorum hostium excitare contra me inimicitias non pertimesco. Hinc etenim dicit: Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam subsecutus sum justitiam (Psal. XXXVII, 21). Bonum valde est quod justus tribuit, quando male agentibus libera voce contradicit. Sed perversi mala pro bonis retribuunt cum justis derogant, quia contra eos justitiae defensionem servant. Non enim justi humana judicia, sed aeterni judicis examen aspiciunt, atque ideo derogantium verba contemnunt. Hinc etenim derogantibus Corinthiis Paulus dicebat: Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die (I Cor. IV, 3). Qui nec in corde suo unde se reprehendere potuisset inveniens, adjungit: Sed neque meipsum judico. Videns autem quia ei ad perfectionem sanctitatis nec suum judicium sufficeret, subdidit: Sed non in hoc justificatus sum. Cur vero nec sibimetipsi de seipso credidit, causam reddidit cum subjungit: Qui autem judicat me Dominus est (Ibid., 4). Ac si aperte dicat: Nec meo de me judicio credendum existimo, quia ille me judicat, cujus ego judicium non comprehendo. Hinc beatus Job cum per amicorum derogantium linguas inter dolores vulnerum pateretur jacula verborum, cogitatione protinus ad conscientiam recurrit, atque ubi mentem solidam haberet, aspexit dicens: Ecce enim in coelo testis meus, et conscius meus in excelsis (Job. XVI, 20). Qui etiam subdidit: Verbosi amici mei, ad Deum stillat oculus meus (Ibid., 21).
15. In omne enim quod de nobis dicitur, semper taciti recurrere ad mentem debemus, interiorem testem et judicem quaerere. Quid enim prodest si omnes laudent cum conscientia accuset? Aut quid poterit obesse si omnes nobis derogent, et conscientia sola nos defendat? Beatus ergo Job inter linguas derogantium inflexa mente persistens, quia in terra se impugnari falsis sermonibus vidit, in coelo testem quaesivit. Hinc Isaias ait: Popule meus, qui beatificant te, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant (Isai. III, 12). Qui videlicet populus ne verba suae laudis attenderet, et in culpis altius periret, statim dicitur quem aspiciat, cujus judicium pertimescat, cum subditur: Stat ad judicandum Dominus, stat ad judicandos populos (Ibid., 13). Ac si aperte diceretur: Judicia humana cur sequeris, qui stare super te coelestem judicem scis.
16. Hinc est quod Joannem Baptistam Veritas esse arundinem vento agitatam negat, dicens: Quid existis videre in desertum? Arundinem vento agitatam? (Matth. XI, 7, seq.) Quod quia negando dixerit, non affirmando, subjuncta verba testantur. Ait enim: Sed quid existis videre in deserto? Hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt. Arundo autem vento agitata modo flatibus erigitur, modo flatibus inclinatur. Omnis autem infirmus animus, qui vel derogatione dejicitur, vel laudibus exaltatur, arundo vento agitata est. Quod Joannes non erat, quia inflexibilem mentis verticem inter laudes hominum et derogationes tenebat.
17. Sed magna inquisitione res indiget, cum recti operis viam tenemus, utrum semper despicere derogantium verba debeamus, an certe aliquando compescere. De qua re sciendum est quia linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatas debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere, ne, dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire nos ad bona poterant corda innocentium corrumpant. Hinc est enim quod Joannes obtrectatoris sui linguam redarguit, dicens: Is qui amat primatum gerere in eis Diotrepes non recipit nos; propter hoc si venero, commoneam ejus opera quae facit, verbis malignis garriens in nos (III Joan., 9). Hinc Paulus iterum de detrahentibus Corinthiis loquitur, dicens: Epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis; hoc cogitet qui hujusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in opere (II Cor. X, 10).
18. Hi etenim quorum vita in exemplum imitationis est posita debent, si possunt, detrahentium sibi verba compescere, ne eorum praedicationem non audiant qui audire poterant, et, in pravis moribus remanentes, bene vivere contemnant. Sed hac in re, subtili inquisitione necesse est ut semetipsum animus investiget, ne fortasse suae laudis gloriam quaerat, et animarum lucra se quaerere nostra cogitatio simulet. Saepe enim sui nominis laude animus pascitur, et quasi sub obtentu lucrorum spiritalium, cum de se bona dici cognoverit laetatur. Et saepe suae gloriae defensione contra detrahentes irascitur, et fingit sibimet quod hoc ex eorum zelo faciat quorum corda a bono itinere detrahentis sermo perturbat. Illi ergo debent magnopere curare ne contra eorum opinionem detrahentium verba praevaleant, qui suam conscientiam subtiliter discutientes, se in ea inveniunt de amore privatae gloriae nihil habere.
19. Hinc est enim quod justi atque perfecti aliquando virtutes suas praedicant, bona quae divinitus acceperunt narrant, non ut ipsi apud homines sua ostensione proficiant, sed ut eos quibus praedicant exemplo suo ad vitam trahant. Unde Paulus apostolus quoties fustibus caesus, quoties lapidatus, quoties naufragium pertulit, quanta pro veritate sustinuit, quod ad tertium coelum raptus, quod in paradisum ductus sit, Corinthiis narrat (II Cor. XI, 25), ut eorum sensum a falsis praedicatoribus avertat, ut dum se innotesceret qualis esset, illi eis vilescerent, quos ab eis cognoverat inique venerari. Quod perfecti cum faciunt, id est cum virtutes proprias loquuntur, in hoc quoque omnipotentis Dei imitatores sunt, qui laudes suas hominibus loquitur, ut ab hominibus cognoscatur. Nam cum per Scripturam suam praecipiat, dicens: Laudet te alienus, et non os tuum (Prov. XXVII, 2), quomodo facit ipse quod prohibet? Sed si virtutes suas omnipotens Deus taceret, eum nullus agnosceret; si eum nullus agnosceret, nullus amaret; si nullus amaret, nullus ad vitam rediret. Unde et per Psalmistam de eo dicitur: Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo, ut det illis haereditatem gentium (Psal. CX, 6). Virtutes ergo suas annuntiant, non ut laudibus suis ipse proficiat, sed ut hi qui hunc ex sua laude cognoverint ad perpetuam haereditatem veniant. Justi itaque atque perfecti non solum cum vituperationis suae verba reprehendunt, sed etiam cum virtutes quas habent infirmis loquuntur reprehensibiles non sunt, quia per suam vitam quam referunt aliorum animas ad vitam quaerunt. 20. De quibus tamen sciendum est quia nunquam bona sua detegunt, nisi eos, ut dixi, aut proximorum utilitas, aut certe nimia necessitas cogat. Unde Paulus apostolus cum virtutes suas Corinthiis enumerasset, adjunxit: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11). Fit vero aliquando, ut necessitate compulsi, in bonis quae de se referunt, non aliorum utilitatem, sed suam requirant, sicut beatus Job facta sua enumerat, dicens: Oculus fui caeco, et pes claudo, pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job. XXIX, 15, 16). Et multa alia quae saepe egisse se commemorat. Sed quia, in vulnere doloris positus, ab amicis increpantibus ipse impie egisse, et violentus proximis atque oppressor pauperum fuisse dicebatur, vir sanctus, inter flagella Dei et humanae increpationis verba deprehensus, mentem suam graviter concuti atque ad desperationis foveam conspexit impelli; qui jamjamque cadere poterat, nisi ad memoriam sua bene acta revocasset, ut ad spem animus reduceretur, ne oppressus verbis et vulneribus in desperatione periret. Quod ergo bona sua enumerat, non innotescere aliis quasi ex laude desiderat, sed ad spem animum reformat. Justi itaque sicut sine arrogantia loquuntur aliquando bona quae agunt, ita sine zelo privatae gloriae detrahentium sibi linguas redarguunt, quia noxia loquuntur. Cum vero linguae derogantium corrigi nequeunt, aequanimiter sunt per omnia tolerandae. Nec obtrectationis sermo timendus est, ne dum vituperatio perversorum metuitur, recti operis via deseratur. Unde nunc Ezechieli prophetae dicitur: Sermones eorum ne metuas, quia increduli et subversores sunt tecum.
21. Minus autem mali essent, si hi qui sunt increduli subversores minime fuissent. Quia enim ipsi vel coelestis regni praemia, vel gehennae esse supplicia non credunt, in suis pravitatibus dimissi, a fide et opere etiam alios subvertunt, ut regnum quod ipsi appetere non volunt, nec alter assequatur. Hi namque cum teneriores quosdam bona incipere, mala jam devitare cognoverint, modo irridendo quod in coelis promittitur, modo despiciendo quod Deus omnipotens de inferni suppliciis minatur, modo laudando bona temporalia, et delectationes praesentis saeculi callida persuasione pollicendo, deflectunt mentes innocentium, eorumque itinera pervertunt. Gaudent si quos potuerint a vita revocare, ad mortem trahere; laetantur in pravitatibus suis, exsultant et in alienis. His nimirum poena sua non sufficit, qui agunt ne soli moriantur. At si fortasse justum quempiam tantae jam virtutis invenerint, ut ei loqui contraria non praesumant, quia subversores esse non possunt, statim scorpiones fiunt. Scorpio enim palpando incedit, sed cauda ferit; nec mordet a facie, sed a posterioribus nocet. Scorpiones ergo sunt omnes blandi et malitiosi, qui bonis quidem in faciem non resistunt, sed mox ut recesserint derogant, alios quos valuerint inflammant, quaeque possunt noxia immittunt, mortifera inferre occulte non desinunt. Scorpiones ergo sunt qui blandi et innoxii in facie videntur, sed post dorsum portant unde venenum fundant. Qui enim in occulto feriunt quasi mortem latenter trahunt. Unde etiam per Psalmistam dicitur: Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis (Psal. CXVII, 12). Apes enim in ore mel habent, in aculeo caudae vulnus. Et omnes qui lingua blandiuntur, sed latenter ex malitia feriunt, apes sunt, quia loquendo dulcedinem mellis proponunt, sed occulte feriendo vulnus inferunt. Ista vero facientes exardescunt sicut ignis in spinis, quia per flammas detrahentium non justorum vita comburitur, sed si quae in eis esse poterant peccatorum spinae, concremantur. Dicatur ergo: Increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Increduli scilicet Deo, subversores vero infirmantibus proximis, scorpiones autem etiam fortibus et robustis. Quibus etsi in facie contradicere non praesumunt, ex occulto tamen vulnus derogationis inferunt. Increduli quippe simul et subversores et scorpiones sunt, quia et audita ea quae Dei sunt non credunt, et eos quos praevalent a bonis moribus subvertunt, et quos inflectere non valent occultis machinationibus feriunt.
22. Qua in re hoc quoque notandum est, quia cum prophetae dicitur: Increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas, nobis consolationis medicamentum profertur, quos saepe taedet vivere, dum nolumus cum malis habitare. Querimur etenim cur non omnes boni sunt qui nobiscum vivunt. Mala proximorum ferre nolumus, omnes sanctos jam debere esse decernimus, dum esse nolumus quod ex proximis portemus. Sed hac in re luce clarius patet, dum malos portare renuimus, quam multum adhuc ipsi de bono minus habeamus. Neque enim perfecte bonus est, nisi qui fuerit et cum malis bonus. Hinc beatus Job de semetipso asserit, dicens: Frater fui draconum, et socius struthionum (Job. XXX, 29). Hinc Paulus apostolus discipulis dicit: In medio nationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Philip. II, 15). Hinc Petrus gregis dominici pastor dicit: Justum Lot oppressum a nefandorum injuria conversatione eripuit. Aspectu enim et auditu justus erat, habitans apud eos qui de die in diem animam justi iniquis operibus cruciabant (II Petr. II, 7). Saepe vero cum de vita proximorum querimur, mutare locum conamur, secretum vitae remotioris eligere; videlicet ignorantes quia si desit spiritus, non adjuvat locus. Idem enim Lot de quo loquimur, in Sodomis sanctus exstitit, in monte peccavit (Genes. XIX, 2, 30, seq.). Quia autem loca mentem non muniunt, ipse humani generis primus testatur parens, qui et in paradiso cecidit (Genes. III, 7). Sed minus sunt omnia quae loquimur ex terra. Nam si locus salvare potuisset, Satan de coelo non caderet. Unde Psalmista ubique in hoc mundo tentationes esse conspiciens, quaesivit locum quo fugeret, sed sine Deo invenire non potuit munitum. Ex qua re et ipsum sibi locum fieri petiit, propter quem locum quaesivit dicens: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias (Psal. XXX, 3). Tolerandi ergo ubique sunt proximi, quia Abel fieri non valet quem Cain malitia non exercet.
23. Unum vero est pro quo vitari societas debet malorum, ne si fortasse corrigi non valent, ad imitationem trahant; et cum ipsi a sua malitia non mutantur, eos qui sibi conjuncti fuerint pervertant. Unde Paulus ait: Corrumpunt bonos mores colloquia mala (I Cor. XV, 33). Et sicut per Salomonem dicitur: Noli esse amicus homini iracundo, nec ambules cum viro furioso, ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae (Prov. XXII, 24). Sicut ergo perfecti viri perversos proximos non debent fugere, quia et eos saepe ad rectitudinem trahunt, et ipsi ad perversitatem nunquam trahuntur, ita infirmi quique societatem declinare debent pravorum, ne mala quae frequenter aspiciunt, et corrigere non valent, delectentur imitari. Sic enim verba proximorum audiendo quotidie sumimus in mente, sicut flando atque respirando aerem trahimus corpore. Et sicut malus aer assiduo flatu tractus inficit corpus, ita perversa locutio assidue audita, infirmantium inficit animum, ut tabescat delectatione pravi operis, et assidui iniquitate sermonis. Sequitur: IBID.---Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. 24. Ideo boni timendi sunt ne offendantur, ne forte per eos ille provocetur ad iram, qui eorum corda semper inhabitat. Nam, sicut superius dictum est, si malos offendimus, timere minime debemus, quoniam illis nostra actio displicet, quibus nec justitia creatoris placet. Quid ergo timendum est, si nobis ingrati sunt, qui Deo amabiles non sunt? Unde recte nunc dicitur: Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. Ac si aperte diceretur: Timendi essent, nisi me in suis actibus exasperarent. De quibus adhuc subditur:
- VERS. 7.---Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte
audiant, et quiescant, quia irritatores sunt.
25. Omnis qui peccat, quid aliud quam conditoris sui in se iracundiam irritat? Et scimus quia quoties actu, quoties verbo, quoties cogitatione delinquimus, Deum contra nos toties irritamus. Sed tamen sustinet, et clementer exspectat, per se patientiam, per praedicatores autem suos verbum nobis exhortationis praerogat. Omnis autem qui recta praedicat, si auditur, iram irritati creatoris super praevaricatorem populum placat. Unde necesse est ut ipse non debeat agere malum, quod solet in populo furorem conditoris sui irritare. Propter quod etiam subditur:
- VERS. 8.---Tu autem, fili hominis, audi quaecunque
loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est.
26. Id est, mala quae fieri conspicis, ipse non facias, ne hoc quod prohibere mitteris ipse committas. Omnis etenim praedicator intenta semper debet mente pensare ne qui missus est lapsos erigere ipse in pravitate operis cum lapsis cadat, et Pauli hunc sententia feriat dicentis: In quo alterum judicas teipsum condemnas (Rom. II, 1). Unde Balaam Dei spiritu repletus ad loquendum, sed tamen in carnali vita suo spiritu detentus, de semetipso loquitur, dicens: Dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos (Num. XXIV, 14, 16). Cadens apertos oculos habuit, qui rectum quod diceret vidit, sed recte vivere contempsit. Cadens videlicet in perverso opere, et apertos habens oculos in sancta praedicatione.
27. Est tamen aliud quod possit intelligi cur beatus Ezechiel, qui ad praedicationem mittitur, esse exasperans prohibetur. Nisi enim ad loquenda verba cum mittebatur obediret, omnipotentem Dominum sicut populus de perverso opere, sic propheta de suo silentio exasperasset. Nam sicut mali ideo Deum exasperant quia loquuntur vel faciunt mala, ita nonnunquam boni
136
exasperant, quia reticent bona. Illis itaque culpa est perversa agere, istis recta reticere. In hoc ergo cum malis etiam boni simul Deum exasperant, quia cum perversa non increpant, eis per suum silentium proficiendi licentiam praestant. Sequitur:
- IBID.---Aperi os tuum, et comede quaecunque do tibi.
28. Aperimus os nostrum cum recta loquimur; et comedimus quae a Deo accipimus, quia et tribuitur et augetur in nostris sensibus cibus vitae, cum praedicare coeperimus. Unde propheta alius dicit: Os meum aperui, et attraxi spiritum (Psal. CXVIII, 131). Non enim spiritum attraheret, nisi os aperiret, quia nisi ad praedicandum proximis se impenderet, spiritalis doctrinae in eo gratia non crevisset. Sequitur:
- VERS. 9.---Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua
erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris.
29. Sicut per prophetam praedicatorum ordo, sic per librum quem accepit Scripturae sacrae paginae designantur. Liber autem involutus est Scripturae sacrae eloquium obscurum, quod profunditate sententiarum involvitur, ut non facile sensu omnium penetretur. Sed coram propheta liber expanditur, quia coram praedicatoribus sacri eloquii obscuritas aperitur. Involutum librum manus Dei porrexerat, cum apostolis dicebat: Simile factum est regnum coelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio trilici, et abiit. Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania (Matth. XIII, 24, seq.), et reliqua quae charitas vestra etiam me reticente reminiscitur. Sed librum quem involutum ostenderat expandit cum hoc quod per aenigmata loquebatur exposuit dicens: Qui seminat bonum semen, est filius hominis. Ager autem est mundus. Bonum vero semen hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt nequam. Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus. Messis vero consummatio saeculi, messores autem angeli sunt. Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur, sic erit in consummatione saeculi (Matth. XXIII, 37, seq.). Involutus itaque liber expanditur, quando hoc quod obscure prolatum fuerat, per latitudinem intellectus aperitur. Hunc involutum librum Veritas expandit quando in discipulis egit quod scriptum est: Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas (Luc. XXIV, 43).
30. De quo adhuc libro subditur: Qui erat scriptus intus et foris. Liber enim sacri eloquii intus scriptus est per allegoriam, foris per historiam. Intus per spiritalem intellectum, foris autem per sensum litterae simplicem, adhuc infirmantibus congruentem. Intus, quia invisibilia promittit; foris, quia visibilia praeceptorum suorum rectitudine disponit. Intus, quia coelestia pollicetur, foris autem quia terrena contemptibilia qualiter sint, vel in usu habenda, vel ex desiderio fugienda, praecipit. Alia namque de secretis coelestibus loquitur, alia vero in exterioribus actionibus jubet. Et ea quidem quae foris praecipit patent, sed illa quae de internis narrat plene apprehendi nequeunt. Unde scriptum est: Extendens coelum sicut pellem, qui tegis in aquis superiora ejus (Psal. CIII, 2). Quid enim coeli nomine nisi sacra Scriptura signatur? De qua nobis et sol sapientiae, et luna scientiae, et ex antiquis Patribus stellae exemplorum atque virtutum lucent. Quod sicut pellis extenditur, quia, per scriptores suos carnis lingua formatum, ante oculos nostros per verba doctorum exponendo displicatur. Quid vero aquarum nomine, nisi sanctissimi angelorum signantur chori? De quibus scriptum est: Et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Psal. CXLVIII, 4). Hujus coeli superiora Dominus in aquis tegit, quia alta sacri eloquii, id est ea quae de natura divinitatis vel de aeternis gaudiis narrat, nobis adhuc nescientibus, solis angelis in secreto sunt cognita. Coelum ergo hoc et coram nobis extenditur, et tamen in aquis superiora ejus conteguntur, quia et quaedam sacri eloquii jam nobis per apertionem spiritus patent, et quaedam quae solis angelis possunt esse manifesta nobis adhuc servantur occulta. De quibus tamen occultis jam partem per spiritalem intelligentiam sentimus, jam sancti Spiritus pignus accepimus, quia haec et plene necdum cognovimus, et tamen medullitus amamus, et in multis spiritalibus sensibus, quos jam cognovimus, veritatis pabulo pascimur. 31. Dicat ergo: Qui erat scriptus intus et foris, quia in sacro eloquio et dictis occultioribus atque sublimioribus satiantur fortes, et praeceptis apertioribus nos parvuli nutrimur. Unde scriptum est: Montes excelsi cervis, petra refugium herinaciis (Psal. CIII, 18). Habeant enim montes intelligentiae, qui jam contemplationis saltus dare noverunt. Sed petra sit refugium herinaciis, quia nos parvuli et peccatorum nostrorum spinis cooperti, etsi intelligere alta non possumus, in petrae nostrae refugio, id est, in Christi fide salvamur. Unde et quibusdam dicitur: Nihil me judicavi scire inter vos nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (II Cor. II, 2). Ac si diceret: Quia vos capere divinitatis ejus mysteria non posse pensavi, sola vobis humanitatis ejus infirma locutus sum. Sequitur:
- IBID.---Et scriptae erant in eo lamentationes,
carmen, et vae.
32. Carmen aliquando in bono, aliquando vero in malo dici dubium non est, quia et laetum carmen, et lugubre carmen dicere possumus. Sed nos Scripturae sacrae usum sequentes, quae pene semper carmen ponere in prosperis solet, hoc in loco pro bona parte dictum carmen accipimus. Nam cum omnipotens Deus populum suum de mari Rubro liberasset, scriptum est:
139
Tunc Moyses et filii Israel cecinerunt carmen Domino (Exod. XV, 1). Et cum David victoriam de hostibus fecisset, scriptum est: Locutus est David Domino verba carminis hujus (II Reg. XXII, 1). Salomon quoque ait: Acetum in nitro, et qui cantat carmina cordi pessimo (Prov. XXV, 20). Acetum quippe si mittatur in nitro, fervescit nitrum protinus et ebullit. Et perversa mens quando per increpationem corripitur, aut praedicationis dulcedinem bona suadetur, de correptione fit deterior; et inde in murmurationis iniquitate succenditur, unde debuit ab iniquitate compesci. Per Heliu quoque de ingrato ac sese desperante dicitur: Et non dixit, Ubi est qui fecit me, qui dedit carmina in nocte? (Job. XXXV, 10). Carmen quippe in nocte est laetitia in tribulatione. Carmen in nocte accipimus, quando in pressuris praesentibus de futuris gaudiis consolamur. Carmen nobis in nocte ostendebat apostolus cum dicebat: Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII, 12). Carmen in nocte se David habere indicat, dicens: Tu es mihi refugium a pressura quae circumdedit me; exsultatio mea, redime me a circumdantibus me (Psal. XXXI, 7). Qui enim circumdari se pressuris narrat, et tamen Deum sibi esse exsultationem nominat, procul dubio carmen in nocte cantat. Quia igitur pene semper in bono carmen ponere Scriptura sacra consuevit, ita a nobis etiam in hoc loco debet intelligi.
33. Vae autem in Scriptura sacra saepius de aeterno luctu quam praesenti solet intelligi. Unde scriptum est: Vae impio in malo; retributio enim manuum ejus fiet ei (Isai. III, 11). Et beatus Job loquitur, dicens: Si impius fuero, vae mihi est; si autem justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria (Job. X, 15). Justorum enim afflictio temporalis est. Vae ergo quod dixit, a temporali afflictione distinxit, qui et justum afflictionem, et impium vae habere perhibuit. Per semetipsam quoque Veritas dicit: Vae mundo a scandalis (Matth. XVIII, 7), et, Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis (Luc. VI, 25). Et, Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus (Ibid., XXI, 23). Pensandum ergo nobis est quomodo haec tria in sacro volumine scripta sint, lamentationes, carmen, et vae.
34. Lamentationes videlicet, quia in eo scripta est poenitentia peccatorum. Carmen vero, quia ibi praenuntiantur gaudia justorum. Vae autem, quia illic expressa est damnatio reproborum. Ut ergo peccata punias, lege quae in hoc volumine scripta sunt lamenta: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra (Joel. II, 13). Et rursus: Miseri estote, et lugete; risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem (Jac. IV, 9). Ut autem de promissione gaudii sequentis hilarescas, cognosce quae in hoc volumine scripta sunt carmina laudis aeternae: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Et sicut per quemdam sapientem de coelesti Jerusalem dicitur: Et lapide pretioso et mundo omnes plateae ejus sternentur, et per omnes vicos ejus alleluia cantabitur (Tobiae XIII, 22). Hoc nobis carmen coelestis patriae nuntiare cives ejus venerant, qui concorditer clamabant: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Sed si adhuc praesenti saeculo mente inhaeres, si adhuc terrenis voluptatibus delectaris, amare non potes gaudia aeterna quae audis. Cognosce ergo in hoc volumine vae quod in eo scriptum est, atque ab animo per timorem expelle quod diligis, ut possis ex judicio carmen amare quod legis. Ibi quippe sub unius damnati specie multitudo omnis exprimitur reproborum, cum voce Veritatis dicitur: Ligatis pedibus ejus ac manibus, mittite eum in tenebras exteriores; illic erit fletus et stridor dentium (Matth. XXII, 13). Tunc enim reprobi in exteriores tenebras cadunt, quia nunc in interioribus sua se sponte dejecerunt, ut veritatis lumen nec credendo nec bene operando sequerentur. In quibus ligatis pedibus ac manibus mitti praecipiuntur, quia nunc dum tempus operandi atque currendi est, habere manus et pedes liberos in bona actione noluerunt. Ibi vae
141
reproborum scriptum est: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur (Isai. LXVI, 24). Ibi damnatis ac repulsis dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). In hoc itaque volumine cuncta quae aedificant, omnia quae erudiunt, scripta continentur. Peccasti enim, et jam te poenitet illicita perpetrasse, ut ad agendam poenitentiam docearis, ibi invenis lamenta. Spe coelestium gaudiorum mentem relevare desideras, ibi ad consolationem tuam invenis carmen. Sin vero et mala perpetrasti, et haec te perpetrasse non poenitet, sed cervicem mentis erigis, ad nullas poenitentiae lamentationes inclinaris, nulla coelestium gaudiorum exspectatione corrigeris, velis nolis, ibi scriptum auditurus es vae, ut quem nec timor ad poenitentiam humiliat, nec spes ad superna praemia exaltat, damnationis suae jam nunc poenam prospiciat, et sine excusatione in aeternum supplicium cadat.
35. Quid igitur, fratres, quid agendum est miseris nobis, nisi ut evigilemus ad hujus verba voluminis, et mala quae nos egisse meminimus fletibus puniamus, ut per lamenta poenitentiae perveniamus ad carmen vitae? Ne si affligi modo poenitendo nolumus, vae postmodum sine fine sentiamus. Nec nos nostrorum vulnerum multitudo in desperationem deprimat, quia major est potentia medici, quam magnitudo languoris nostri. Quid est enim quod reparare ad salutem non possit, qui potuit omnia ex nihilo creare? Unigenitus quippe est omnipotenti Patri coaeternus, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum.
Amen.