Homiliarum in Ezechielem Prophetam

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homiliarum in Ezechielem Prophetam
Saeculo VI
editio: incognita
fons: incognitus


SANCTI GREGORII PP. I MAGNI ROMANI

PONTIFICIS HOMILIARUM IN EZECHIELEM

PROPHETAM LIBRI DUO

LIBER PRIMUS.

Praefatio.

Dilectissimo fratri, Mariano episcopo, Gregorius episcopus servus servorum Dei. Homilias quae in beatum Ezechielem prophetam, ita ut coram populo loquebar, exceptae sunt, multis curis irruentibus in abolitione reliqueram. Sed post annos octo, petentibus fratribus, notariorum schedas requirere studui, easque, favente Domino transcurrens, inquantum ab angustiis tribulationum licuit emendavi. Tua itaque dilectio has sibi ad legendum mitti poposcerat, sed valde incongruum credidi ut aquam despicabilem hauriret quem constat de beatorum Patrum Ambrosii atque Augustini torrentibus profunda ac perspicua fluenta assidue bibere. Sed rursum dum cogito quod saepe inter quotidianas delicias etiam viliores cibi suaviter sapiunt, transmisi minima legenti potiora, ut dum cibus grossior velut pro fastidio sumitur, ad subtiliores epulas avidius redeatur.