Jump to content

Homiliarum in Ezechielem Prophetam/XII

Checked
E Wikisource
 XI XIII 


HOMILIA XII.

[recensere]

Quod residuum est capitis tertii decurrit, et usque ad versum 4 capitis quarti suam explanationem perducit, quam ad varia sive praecepta sive consilia moralia pro praedicatoribus et auditoribus inflectit.

1. Servata veritate historiae, divina eloquia aliquando ex tempore, aliquando ex loco causas designant, quas aperto sermone non indicant. Ex tempore etenim, sicut praedicante Judaeis Domino per evangelistam dicitur: Hiems erat (Joan. X, 22). Inter illa enim mysteria quae Veritas loquebatur quid causae fuit ut nomen hiemis adderetur, nisi ut per qualitatem temporis ostenderet frigus cordis? Quia et cum verba veritatis acciperent, frigida Judaeorum corda remanebant. Aliquando vero ex loco, sicut carnali Israelitico populo, descendente de monte Moyse, lex in campestribus data est (Exod. XX, seq.); et sanctis apostolis Dominus in monte sedens summa et spiritalia praecepta locutus est (Matth. V, 1), ut ex locis videlicet monstraretur quia et illis tanquam carnalibus mandata minima dabantur in valle terrarum, et isti tanquam spiritales et sancti in monte mandata coelestia audirent, quatenus aperte monstraretur quod ascendentes corde ad coelestia infima mundi relinquerent, et in mentis culmine starent. Unde nunc Ezechiel propheta quid jubente Deo in locis egerit describit, ut per locorum qualitates indicet quid in posterum de prophetiae mysteriis sequeretur. Ecce enim ait:

VERS. 22.---Facta est super me manus Domini, et dixit

ad me: Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.

2. Quid est hoc, quod prius Dominus in medio Israelitarum locutus ad prophetam suum fuerat, et tamen postmodum dicit: Egredere in campum, et ibi loquar tecum, nisi quod prophetiae suae gratiam et prius Judaeae infundere, et hanc postmodum dignatus est in latitudinem gentium demonstrare? Neque enim immerito per campum gentilitas designatur, quae longe lateque, id est in universo mundo distenditur. Ubi et subditur: VERS. 23.---Et surgens egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta flumen Chobar.

3. In campo gloriam Domini propheta vidit, quam juxta flumen Chobar in medio Israelitarum viderat, quia ipsa ejus majestas gentibus apparuit, quae prius se electis in Judaico populo, revelante Spiritu, declaravit. Sequitur:

IBID.---Et cecidi in faciem meam.

4. Visa gloria Domini in faciem suam propheta cadit, quia quamvis homo ad intelligenda sublimia elevetur, ex contemplatione tamen majestatis Dei infirmitatem suae conditionis intelligit; et quasi statum non habet, qui se ante Dei oculos esse cinerem et pulverem videt. Sequitur: VERS. 24.---Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos.

5. Cum nos humiliter Deo sternimus, cum esse nos pulverem cineremque cognoscimus, cum infirmitatem conditionis propriae pensantes, statum rigiditatis et superbiae non habemus, omnipotens Deus per suum nos spiritum levat, et super pedes nostros statuit, ut qui humiliter apud nos ex infirmitatis nostrae cogitatione jacuimus et jacemus, in bono post opere quasi super pedes ex rectitudine stemus. Quod cur in campo de propheta agitur, nisi ut specialiter designetur quia etiam electis gentium Spiritus sanctus dandus esset, qui eos quos assumeret, et prius a superbiae suae statu dejiceret, et postmodum super pedes suos, id est super bona opera solidaret? Sicut per Paulum dicitur: Remissas manus et dissoluta genua erigite, et gressus rectos facite pedibus vestris (Hebr. XII, 12). Sequitur:

IBID.---Et locutus est mihi et dixit ad me: Ingredere et

includere in medio domus tuae.

6. Quid est, quod de medio Israelitici populi propheta ad campum educitur, atque ad domum postea de campo revocatur, nisi quod praedicationis gratia a Judaico populo ablata, in latitudine gentilitatis sparsa est? Sed tamen in fine mundi dum Judaei ad fidem redeunt, quasi ad domum propheta reducitur, ut in suo populo rursus praedicatio inhabitet, quae modo velut in campo ita diversis gentibus fulget. Scriptum quippe est: Donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. XI, 25). Quia et per prophetam alterum dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Isai. X, 22; Rom. IX, 27). Exeat ergo propheta de medio populi ad campum, de campo redeat ad domum, ut praedicatio quae Judaeae facta est, egrediatur ad gentes, et repletis fide, gentibus, recipiat Judaea spiritalis doctrinae dona, quae amisit. Includi autem propheta in medio domus suae praecipitur, quia Antichristi tempore ab eis gentibus quae in infidelitate remanserint plebs conversa Judaeorum duris persecutionibus angustatur. Unde scriptum est: Atrium autem quod est extra templum ejice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus (Apoc. XI, 2). VERS. 25, 26.---Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; et linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. 7. Quae videlicet verba si per typicae expositionis ordinem sequimur, propheta in domo sua vincula suscipit et ligatur, quia in extremis, cum Judaea crediderit, gravissimas Antichristi tempore persecutiones sentit, ita ut praedicationes ejus ministri iniquitatis non recipiant, sed resistendo has vinculis dolorum premant. Et in medio eorum non egreditur, quia ad corda pravorum praedicatio non pervenit, dum lingua bonorum ligata tribulationibus tacet. Erunt etenim tunc multi ex Judaeis infidelibus qui eosdem ipsos qui ex Judaeis crediderint persequentur. Unde notandum est quod hic quoque dicitur, quia in domo sua vincula propheta sustineat: ut videlicet designetur quoniam et ex ipso suo genere Judaea cum fidelis fuerit tribulationem persecutionis portet. Dum enim Unigenitus summi Patris incarnatus ac mortuus resurrexisse atque ad coelos ascendisse non creditur, sicut per sacrae Scripturae paginas praedicatur, nimirum apud Judaeos prophetia ligata erit. Quae si ita ut dicta est in eorum intellectum decurreret, quasi gressus liberos suae praedicationis habuisset.

8. Reprobis ergo tunc praedicatorum scientia tacere compellitur. Unde et hic subditur: Et linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. Sed quia, Enoch et Elia praedicante, multi ex his qui tunc ex Judaeis in infidelitate remanserint ad cognitionem veritatis redeunt, sicut de eodem Elia dicitur: Elias veniet, et ipse restituet omnia (Matth. XVII, 11; Marc. IX, 12; Malach. IV, 5), qui utrique per Zachariam duae olivae (Zach. IV, 3), et per Joannem duo candelabra nominantur (Apoc. XI, 4), recte hic quoque subjungitur: VERS. 27.---Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus.

9. Tunc enim velut in extremo os prophetae aperitur, cum in praedicatione Enoch et Eliae a Judaeis ad fidem redeuntibus prophetia sacri eloquii de Christo fuisse cognoscitur. Sed quia haec typice diximus, nunc verba eadem charitati vestrae moraliter disseramus.

10. Quid enim est, quod exire propheta ad campum jubetur, nisi quod unusquisque qui praedicat propter eos quos extra se positos corrigit, atque ab iniquitate compescit, loquendo ad campum exit? Ibique gloriam Domini videt, quia tanto largius doctrinae gratiam percipit, quanto se in labore praedicationis ex amore proximorum tendit. Foras ergo exeundo in altam visionem ducitur, quia unde in alienis cordibus ignorantiae caecitatem ministerio suae locutionis illuminat, inde eum superna gratia in altiorem intelligentiam exaltat. Sed quia semper praedicator debet ad mentem recurrere, humilitatem atque munditiam intrinsecus custodire, post campum necesse est ut ad domum redeat, quatenus in his quae dicit qualis etiam ipse sit intra conscientiam agnoscat. Si enim aut hoc quod loquitur minime custodit, aut de his quae loquitur temporalem gloriam requirit, loquendo quidem ad campum exit, sed non cogitando semetipsum ad domum redire contemnit. Accepto etenim spiritu, in medio domus includimur, quando per ejus gratiam ad discutienda mentis nostrae secreta revocamur, ut apud seipsum in Deo animus quiescat, et non jam per exteriores concupiscentias in appetitum laudis et gloriae cogitationis mobilitate discurrat. 11. De hac domo cordis cuidam sanato per semetipsam Veritas dicit: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam (Joan. V, 8; Marc. II, 9). Per grabatum quippe in quo carnis est requies, ipsa caro signatur, per domum vero conscientia figuratur. Et quia cum mente mortui in vitiis jacemus, in carnis delectatione quiescimus, infirmi portamur in lecto; cum vero sanati fuerimus mente, ut jam pulsantibus carnis vitiis resistamus, necesse est ut et tentationum contumelias de nostra carne toleremus. Aegro itaque ad salutem reducto praecipitur: Tolle grabatum tuum, id est porta lectum in quo portatus es, quia necesse est ut sanatus quisque portet contumeliam carnis, in qua prius jacebat aegrotus. Quid est ergo dicere: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam, nisi, porta tentationes carnis, in quibus hactenus jacuisti, ac revertere ad conscientiam tuam, ut videas quae fecisti? Propheta itaque post campum in domo includi praecipitur, ut praedicator semper, post gratiam doctrinae quam proximis ministrat, ad conscientiam redeat, seque ipsum subtili examinatione discutiat, ne de his quae foris praedicat aliquid ipse apud se intrinsecus transitoriae laudis quaerat.

12. Unde et per Salomonem dicitur: Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui. Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide (Prov. V, 15); habeto eas solus, nec sint alieni participes tui (Ibid., 16). Valde autem contraria esse videntur quae dicit: Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide, cum protinus adjungit: Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. Quomodo enim aquam scientiae solus habere poterit, si hanc in plateis dividit? Quomodo alieni aquae ejus participes non sunt, si fontes illius foras derivantur? Sed cum praedicamus populis, nimirum in plateis aquas dividimus, quia in auditotorum multitudinem scientiae verba dilatamus. Cum vero nos, adjuvante divina gratia, intrinsecus custodimus, et ne maligni spiritus qui jure a nobis alieni sunt quia sortem beatitudinis perdiderunt, nobis in elatione subripiant, sollicitudine cauta circumspicimus, soli habemus aquas quas in plateis dividimus, ut nobis in eis alieni participes non sint. Hi nimirum, de quibus scriptum est: Alieni insurrexerunt in me, et fortes quaesierunt animam meam (Psal. LIII, 5). Aquas ergo et in plateis dividit, et solus habet, qui per hoc quod multis praedicat, se in cogitatione temporalis gloriae non exaltat. Tunc enim possidet homo quod docet, quando se non gaudet innotescere, sed prodesse. Ex campo ergo propheta ad domum reducitur, ut is qui ex Deo loquitur, postquam pro utilitate proximorum loquendo foras exierit, ex humilitate semper ad discutienda cordis sui secreta revocetur. Unde et subditur:

VERS. 25.---Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te

vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum.

13. Cum enim praedicator quisque ad conscientiam domus suae reducitur, super eo vincula dantur, et ligatur in eis, quia quanto plus se in cogitatione discusserit, tanto amplius agnoscit justi anima quantis mortalitatis suae infirmitatibus sit ligata. Nisi enim se ligatum conspiceret Paulus, minime dixisset: Desiderium habens dissolvi, et cum Christo esse (Philip. I, 23). Hinc per Psalmistam dicitur: Ut audiret gemitum vinculatorum, et solvat filios interemptorum (Psal. CI, 21). Et rursus: Intret in conspectu tuo gemitus compeditorum (Psal. LXXVIII, 11). Saepe autem cum jam anima ad Redemptoris sui speciem contemplandam exire desiderat, cum coelestibus gaudiis interesse suspirat, ipsa mortalitatis suae vincula conspicit et gemit, quibus adhuc in praesenti mundo ligata retinetur. Hinc est enim quod subtile omnipotentis Dei judicium intuens Jeremias, ait: Circumaedificavit adversum me ut non egrediar, aggravavit compedem meam (Thren. III, 7). Habemus enim compedes, ipsam infirmitatem atque corruptionem mortalitatis nostrae; sed cum tribulatio nobis et gemitus additur, ipsae nostrae compedes aggravantur. Et quidem quandiu in hac vita justus moras patitur, loquendo bona, prodesse aliis festinat; sed cum duras mentes conspicit, easque considerat contentionibus occupari, praedicationis verbum retinet. Et in medio eorum non egreditur, quia a bonis quae loqui poterat obmutescit, sicut per Paulum dicitur. Nihil per contentionem (Philip. II, 3). Et rursus: Si quis vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus (I Cor. XI, 16). Unde hic quoque apte subjungitur: VERS. 26.---Et linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.

14. Aliquando vero etiam contra resistentium linguas praedicantium corda zelo sui Dominus accendit ne taceant, sed dicta fallacium verbis veritatis premant. Unde hic subditur: VERS. 27.---Cum autem locutus fuero tibi, aperies os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus.

15. Sed haec quae breviter sub duplici intellectu discussimus placet ut juxta considerationem litterae leviter tangendo transeamus. Quid enim nobis amplius per ipsa verba historiae quam virtus obedientiae commendatur? Cum modo ad transmigrationem juxta fluvium Chobar pergere, modo ad campum egredi, modo ex campo ad domum redire propheta praecipitur? Ut prius ex jussione pergens, et paulo post exiens, atque iterum domum rediens, et semetipsum recludens, semper suae voluntatis arbitrium ad divini eloquii praeceptum frangat, quatenus, in coelesti jussione suspensus, non suam, sed conditoris sui voluntatem impleat? Cui dicitur: Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum. Qua in re notandum est quod adversa propheta praenoscit, ut contra omnia paretur. Minus enim mala contra mentem praevalent, quae inopinata non veniunt; et tamen dum contraria praenoscuntur, quanta sit in eo obedientiae virtus ostenditur, qui et cognoscit quod adversa passurus est, et tamen voci dominicae inobediens non est. Magna autem consideratione indigent verba quae protinus adduntur: Et linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. Discernendum quippe nobis est utrum pro solis malis auditoribus, an aliquando etiam pro vitio praedicantis praedicationis sermo subtrahatur.

16. Quatuor enim qualitatibus res haec considerata distinguitur. Nam aliquando propter malos auditores bonis tollitur sermo doctoribus. Aliquando vero propter bonos auditores datur sermo doctoribus etiam malis. Aliquando autem propter docentium atque audientium justificationem bonis sermo doctoribus datur, ut et ipsi per meritum crescant, et auditores eorum in intellectu et vita proficiant. Aliquando vero quia nec hi digni sunt accipere quibus doctrinae sermo profertur, neque illi doctrinae verbum proferre qui locum docendi tenent, praedicationis sermo tollitur, ut utraque pars districte judicetur. Propter malos namque auditores bonis sermo doctoribus tollitur, sicut nunc ad Ezechielem dicitur: Linguam tuam adhaerescere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est. Et sicut Paulo dicitur: Festina et exi velociter ex Jerusalem, quoniam non recipient testimonium tuum de me (Act. XXII, 18). Et sicut volentibus apostolis praedicare in Asia, scriptum est quia prohibuit eos spiritus Jesu (Act. XVI, 6). Propter bonos auditores etiam malis doctoribus sermo datur, sicut de Pharisaeis Dominus dicit: Omnia quaecunque dixerint vobis servate et facite, secundum vero opera eorum nolite facere; dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Propter docentium quoque meritum et audientium justificationem sermo doctrinae tribuitur, sicut sanctis apostolis dicitur: Euntes docete omnes gentes (Ibid., XXVIII, 19). Propter malos vero auditores et indignam vitam eorum qui docere debuerant, sermo doctrinae subtrahitur, sicut Heli ad corrigendos filios districtae increpationis verbum non habuit (I Reg. II, 29; III, 13) quia et ejus negligentia, et filiorum exigebat vita, ut cum eis et populus caderet, et arca Domini capta ad Allophylos transiret (Ibid., IV, 11, seq.) Magna enim omnipotentis Dei est gratia cum inique agentibus durus a doctoribus sermo increpationis profertur. Quo contra nunc dicitur: Et eris mutus, nec quasi vir objurgans. Delinquentes etenim objurgasset, si digni ipsa objurgationis gratia fuissent.

17. Sed cum in doctrina atque in silentio sit meritorum tanta diversitas, ut sciri facile non possit, utrum ex auditoris an ex ejus vitio qui doctrinae locum videtur tenere docendi sermo subtrahatur, quid aliud nobis quam servari semper in rebus dubiis humilitas jubetur? Ut et quando loqui possumus non extollamur, ne fortasse haec ipsa locutionis nostrae gratia non nobis, sed auditoribus nostris collata sit; et rursus quando loqui non possumus, hi qui nobis commissi sunt minime nos dijudicent, ne fortasse non ex nostro, sed ex peccato audientium loqui minime possimus. Ad hoc ergo nobis cuncta de meritis nostris incerta sunt, ut unam certam gratiam teneamus humilitatem, quatenus et nos cum loquimur, ex omnipotentis Dei dono hoc esse, vestrum meritum putemus. Et quando a locutione doctrinae obmutescimus, quamvis nostra culpa sit, vos tamen hanc esse vestram specialiter credatis, ut cum vicissim mala nobis tribuimus, et bona aliis, per ipsam humilitatis gratiam fiat ut doctrinae sermo, qui ablatus fuerat, redeat. Sequitur:

VERS. 27.---Cum autem locutus fuero tibi, aperies os

tuum, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui audit, audiat; et qui quiescit, quiescat, quia domus exasperans est.

18. Saepe quidam verbum Dei audire desiderant, sed dum alios conspiciunt aurem avertere, etiam ipsi a salutis auditu deviant; et plerumque multi quiescere appetunt, atque a cunctis mundi hujus actibus vacare, nullis jam desideriis terrenis succumbere, sed dum vident alios inquiete agendo proficere, atque in hoc mundo divitiis et honoribus extolli, quia necdum in via rectitudinis firmi sunt, ad prava opera ex aliorum exemplo delabuntur. Hinc est enim quod in typo infirmantium Psalmista loquens, dicebat: Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII, 2, 3), quia zelatus sum in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Hinc iterum dicit: Dum superbit impius, incenditur pauper (Psal. X, 2), Hinc ad Jeremiam prophetam voce dominica de Juda et Israel dicitur: Nunquid vidisti quae fecerit aversatrix Israel? Abiit sibimetipsa super omnem montem excelsum, et sub omne lignum frondosum, et fornicata est ibi. Et dixi cum fecisset haec omnia: Ad me convertere, et non est reversa (Jerem. III, 6, 7). Ubi statim subditur qualiter ex aemulatione ejus etiam Juda cecidit, quae stare videbatur. Ait enim: Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda, quia pro eo quod maechata esset aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii; et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus, sed abiit et fornicata est etiam ipsa (Ibid., et 8). Ecce misericors Deus contemnitur et vocat, aversantibus se signum misericordiae aperit, quia peccanti dicit: Ad me convertere, et tamen non est conversa (Ibid., 7). Sed quia omnipotentem Deum plebs Israelitica deseruit, reverti nolens, libellum repudii accepit. Deseruit videlicet peccando, sed libellum repudii accepit in suis iniquitatibus sine flagello remanendo. Anima enim quae peccat, recedit. Sed si eam post peccatum prosperitas sequitur, nulla disciplina, nulla districtionis increpatio revocat ad cor; in divisione quam inter se et Dominum fecit, etiam libellum repudii accepit, ut jam, velut aliena derelicta, faciat mala quae vult, zeli Dei flagella non sentiat, quatenus ad aeterna supplicia profundius descendat. Sed soror ejus Juda, quoniam dimissam Israeliticam plebem in suis voluptatibus vidit, ipsa quoque in immunditiam fornicationis exarsit. Quia enim aspexit adulteram in sua perversitate florere, etiam ipsa non timuit deterius peccare, atque a conjunctione Domini, quasi a viri legitimi cubili, recedere. Unde necesse est ut peccantes quosque tunc consideremus amplius miseros, quando eos conspicimus in culpa sua sine flagello derelictos. Hinc enim per Salomonem dicitur: Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos (Prov. I, 32). Qui enim a Deo avertitur et prosperatur, tanto perditioni fit proximus, quanto a zelo disciplinae invenitur alienus. Dicatur ergo: Qui audit audiat, et qui quiescit quiescat, quia domus exasperans est. Ac si aperte diceretur: Vos, qui jam et verba veritatis audire, et a prava coepistis actione quiescere, nolite illos imitari quorum me exasperari moribus videtis. 19. Quod tamen intelligere et aliter possumus. Quidam enim verbum audientes non audiunt, quoniam aurem ad sacrum eloquium ponunt, sed cor a mundi desideriis non evellunt. Et sunt nonnulli qui quiescentes minime quiescunt, quia a pravis quidem actibus otiosi sunt corpore, sed perversitates operum ex dilectione versant in mente. Hinc est enim quod de Judaea ad captivitatem perveniente scriptum est: Viderunt eam hostes, et deriserunt Sabbata ejus (Thren. I, 7). Hostes quippe Sabbata derident, quando maligni spiritus otiosae menti pravas cogitationes injiciunt, ut et si quiescit ab opere, non quiescat a malorum operum delectatione. Recte ergo nunc dicitur: Qui audit audiat, quatenus sic fiat sermo in aure corporis, ut sonet in aure cordis. Et qui quiescit quiescat, ut pravitatis desideria repellantur a cogitatione, cum jam repulsa videntur ab opere. Ubi ne malorum, sicut diximus, exempla sequamur, adjungitur: Quia domus exasperans est. Mali autem etsi diu tolerantur, subito corruunt, et eorum poenas infirmi conspiciunt, ne quorum culpas impunitas existimant imitentur. Unde hic quoque ejusdem Judaeae desolatio subjungitur, quae domus exasperans vocatur, cum protinus prophetae suo Dominus dicit: EZECH. IV, 1, 2, 3.---Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem, et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam. Signum est domus Israel.

20. In quibus videlicet verbis quid aliud juxta historiam nisi Jerosolymae urbis obsessio atque destructio designatur, et peccatoris populi afflictio exprimitur? Qui domus exasperans vocatur, cum aperte dicitur: Ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Sed quia verba prophetiae sic plerumque narrant historica, ut per haec etiam mystica describantur, oportet ut haec eadem dicta quae protulimus spiritaliter disseramus, maxime quia in eis interponitur quod teneri posse ad litteram non videtur, cum dicitur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem. Nisi enim rebus historicis mystica miscerentur, quid sartago ferrea necessaria prophetae fuit, ut hanc inter se et civitatem poneret, quatenus se ab ejus obsidione separaret? Cum enim dicitur: Sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem, aperte declaratur quia per eamdem sartaginem ferream ab obsidione civitatis propheta se liberum reddat. Unde et quod praedixit subjungitur: Et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem. Ex qua re ostenditur quia propheta in eadem obsidione non erit, si sartaginem ferream inter se et civitatem murum ferreum ponit. Et certe sive in ea captivitate quae prius, sive in ea quae postmodum Israelitico populo contigit, nullus ab ejusdem captivitatis periculo liber fuit, sed omnes simul par calamitas involvit. Quid ergo intelligi juxta litteram potest, ut propheta inter se et civitatem quae obsidenda est sartaginem ferream ponat? Sed quamvis omne hoc quod in descriptione lateris sub signo Jerosolymorum civitatis legitur juxta litteram factum sit, nobis tamen sciendum est quia typicum aliquid per sartaginem figuratur, et obsessio Jerosolymorum vera describitur.

21. Ex quare instruimur, ut dum aliud completum juxta historiam scimus, et aliud juxta historiam a ratione vacare cognoscimus, in sacro verbo utraque teneamus, quatenus et obsessionem Jerosolymorum, quae juxta litteram postmodum facta est, in prophetae verbis et factis credamus esse figuratam, et tamen per eamdem obsidionem obsidio alia, id est interior, designetur. In qua jure quaerimus quid per sartaginem ferream, quae murus ferreus dicitur, valeat designari. Illam itaque obsidionem qua Jerosolymorum civitas destructa est, jam factam novimus; sed nunc aliam intrinsecus, quae quotidie agitur, requiramus. De qua per significationem dicitur: Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.

22. Sed ante nobis inquirendum est cur Ezechiel propheta vel quoties sublimia conspicit, vel quoties agere aliqua mystica jubetur, prius filius hominis appellatur? Saepe enim sublevatur ad coelestia, et occultis ac invisibilibus rebus ejus mens pascitur. Necesse ergo est ut inter occulta quae penetrat, filius hominis vocetur, ut semper agnoscat quod est, et nunquam extollatur de his ad quae ducitur. Quid est enim prophetae ad spiritalia sublevato semper fili hominis dicere, nisi eum infirmitatis propriae memorem facere? Ut conscius conditionis infirmae, elevari in cogitatione non debeat de magnitudine contemplationis suae.

23. Quia vero idem propheta, ut supra jam diximus, typum praedicantium vel doctorum tenet, recte ei nunc dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te. Omnis enim doctor cum terrenum quempiam auditorem ad coelestis verbi doctrinam suscipit, laterem assumit. Cui dum loqui coeperit quae sit retributio coelestis patriae, quae visio pacis supernae, civitatem Jerusalem describit in latere. Quem coram se ponit, quia intenta mente qualitatem audientis considerat, id est provectum vel defectum conspicit, et juxta ejusdem intelligentiam praedicationis suae verba moderatur, ut describi in audientis mente civitas Jerusalem, id est visio pacis, possit. Dicatur ergo: Sume tibi laterem, videlicet proximi cor terrenum. Et pones eum coram te, scilicet ut vitam atque intellectum illius intenta mente custodias. Et describes in eo civitatem Jerusalem, ut ei quae sint superna gaudia de visione pacis innotescas. Quasi enim jam Jerusalem in latere descripta est, cum terrena mens coeperit quae sint illa internae pacis gaudia vera cognoscere, et ad conspiciendam gloriam patriae coelestis anhelare. Quasi in terra visio pacis describitur, quando mens, quae prius terrena sapuerat, per amorem jam ad contemplandam gloriam regni coelestis elevatur. 24. Sed mox ut animus amare coelestia coeperit, mox ut ad visionem pacis intimae tota se intentione collegerit, antiquus ille adversarius qui de coelo lapsus est invidet, et insidiari amplius incipit, et acriores quam consueverat tentationes admovet, ita ut plerumque sic resistentem animam tentet, sicut ante nunquam tentaverat quando possidebat. Unde scriptum est: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Unde et daemoniacus qui a Domino sanatur, ab exeunte daemone discerpitur, sicut scriptum est: Et clamans et multum discerpens eum, exiit ab eo (Marc. IX, 25). Quid est enim quod obsessum hominem antiquus hostis quem possessum non discerpserat, deserens discerpsit, nisi quod plerumque dum de corde expellitur, acriores in eo tentationes generat, quam prius excitaverat quando hoc quietus possidebat? Unde et Israelitae quoque ad Moysen et Aaron dicunt: Videat Dominus, et judicet, quoniam fetore fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos (Exod. V, 21). In Moyse enim et Aaron lex et prophetae figuratae sunt. Et saepe apud se infirmus animus quasi contra sacra eloquia murmurat, quia postquam verba coelestia audire et sequi coeperit, regis Aegyptii adversitas, id est maligni spiritus tentatio, excrescit.

25. Debet ergo vigilanter doctor proficienti animae quae illam tentationes sequantur innotescere, ut cautam se valeat contra maligni spiritus insidias praeparare. Unde bene nunc, post descriptam civitatem Jerusalem in latere, dicitur prophetae: Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem. In qua enim jam pacis visio describitur, ei necesse est ut tentationum bella nuntientur. Nam ut valeat ad illa pacis gaudia aeterna pertingere, hanc hic procul dubio oportet tribulationum certamina multa sustinere. De qua bene dicitur: Ordinabis adversus eam obsidionem. Praedicator quippe contra erudiendam animam obsidionem ordinat cum praemuniendo indicat quibus se modis vitia virtutibus opponant, quomodo luxuria castitatem feriat, qualiter ira tranquillitatem animi perturbet, quantum inepta laetitia vigorem mentis resolvat, qualiter multiloquium munitionem cordis destruat, quomodo invidia charitatem interficiat, quemadmodum superbia arcem humilitatis effodiat, qualiter fallacia cum veritatem in sermone corruperit, hanc etiam in cognitione corrumpat, ut qui verum dicere noluit quod intellexit jam nec intelligat, quod dicere valeat. Ordinatur ergo a praedicatore obsidio cum per sanctae admonitionis verba singulis quibusque virtutibus quae vel quibus modis vitia insidientur ostenditur. Et contra Jerusalem, quam describit in latere, praedicator munitiones aedificat quando mala quaeque quam munita contra mentem veniant demonstrat, ut sese vitia sub virtutum specie abscondant; quatenus, sicut saepe jam diximus, immoderata ira justitia videri appetat, et disciplinae remissio mansuetudo videri velit, et tenacia sese parcimoniam nominet, et inordinata rerum effusio se benevolentiam appellet. Quasi enim aedificatae contra mentem munitiones sunt, quando vitia sub virtutum specie excrescunt, et in alto se ostendunt per imaginem, quae in imo jacent semper per actionem.

26. Adhuc quoque additur: Et comportabis aggerem. Quo enim mens desiderare coelestia coeperit, eo in illam maligni spiritus tentationibus suis terrenas amplius cogitationes exaggerant. Propheta ergo aggerem comportat cum praedicator sanctus bonis mentibus qualiter terrena desideria subrepere solent denuntiat. Atque adhuc additur: Et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Quasi dat contra animam doctor castra, quando malignorum spirituum contra eam collectas atque adunatas insidias indicat, ut aliquando non solummodo ex uno, sed ex conjunctis vitiis simul tentent.

27. Nam sunt quaedam vitia quasi per quamdam sibi cognationem propinqua, sicut dissolutio spiritus, appetitus gulae, et immunditia luxuriae, sicut multiloquium, fallacia, atque perjurium. Ex dissolutione quippe spiritus mens ad ingluviem ventris rapitur, et dum cibis venter extenditur, ad luxuriam caro trahitur superbiendo captiva. Et rursum ex multiloquio fallacia generatur, quia valde difficile est ut qui multa loquitur non etiam mentiatur; et saepe mendacium etiam perjurio tegitur, ut ante humana judicia veletur. Superbia quoque esse sine invidia atque inani gloria nullatenus potest. Superbus etenim quisque honorem quem ipse ambit aliis invidet. Et cum hunc fortasse obtinuerit, in elationem gloriae temporalis attollitur, atque quod alios conspicit minime percipere potuisse, hoc se per inanem gloriam gaudet prae caeteris habere.

28. Sciendum quoque est quia saepe nonnulla vitia ad mentem non simul veniunt, sed supponuntur, ut unum alteri in tentatione succedat. Et aliud contra faciem venit, aliud vero in tentationem se ex latere subjicit, quatenus dum alteri resistitur, ab altero mens decepta capiatur. Ipsa enim quae superius diximus vitia plerumque se alia pro aliis furtive supponunt, sicut nonnunquam dum iram vincere in nobismetipsis conamur, plus quam necesse est lenitas mentem occupat, ut asperitatem peccantibus quam oportet minime proponat. Saepe vero dum nobis inesse incauta lenitas displicet, zelus se in furorem trahit, atque extra patientiae limitem animum captivum rapit. Quia ergo permista simul vitia atque adunata contra mentem veniunt, recte in praedicatoris ore contra descriptam Jerusalem castra proponuntur. Et quia aliquando singula hinc inde sensum feriunt, in gyro arietes ordinantur. Ponit ergo praedicator arietes in gyro, dum caute denuntiat quam blande luxuria percutit, quam aspere impatientia occidit, quam laboriose avaritia accendit et interimit, quam tumide superbia exstinguit. In gyro itaque arietes ponere est praedicando ostendere qui undique soleant animam mucrones vitiorum ferire.

29. Sequitur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et civitatem. Quia ferrum forte metallum est, et in sartagine cibus frigitur, quid per sartaginem ferream, nisi spiritalis zeli fortis frixura signatur? Omnis quippe spiritalis zelus doctoris animam frigit, quia valde cruciatur dum infirmos quosque aeterna deserere et rebus temporalibus delectari conspicit. Quam bene Paulus sartaginem ferream sumpserat, cum zelo animarum cruciatus dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 20)? Ipsum suum cor quod animarum zelo succenderat, quid aliud quam sartaginem fecerat, in quo amore virtutum contra vitia ardebat? Quod enim urebatur, sartago erat. Inardescebat enim et coquebat, quia incendebatur amaritudine, sed virtutum alimenta praeparabat ex sua afflicta cogitatione. 30. Sed quid est quod eamdem sartaginem propheta inter se et civitatem murum ferreum ponit, nisi quod idem fortis zelus qui nunc in mente doctoris agitur in die extremi judicii inter eum et animam quam a vitiis zelat testis est? ut etsi audire is qui docetur noluerit, doctor tamen pro zelo quem exhibet de auditoris negligentia reus non sit. Murum ergo ferreum inter se et civitatem ponit, quia ultionis tempore inde doctor a damnationis periculo munitur, unde nunc per zelum custodiae cordis frixuram patitur. Nullum quippe omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum. Hinc enim Psalmista ait: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10). Quantum vero frixura cordis quae spiritali zelo agitur omnipotentem Dominum Deum placat, aperte ostenditur cum offerri per legem simila in sacrificium jubetur. De qua scriptum est: In sartagine oleo conspersa frigetur, offeretque eam calidam in odorem suavissimum Domino sacerdos qui patri jure successerit, et tota cremabitur in altari (Levit. VI, 21, 22). Tunc enim simila in sartagine frigitur, cum munda mens justi per zeli sancti ardorem crematur. Quae conspergi oleo praecipitur, id est claritatis misericordiae misceri, quae in conspectu omnipotentis Domini ardet et lucet. Conspergatur ergo oleo mens quae in sartagine frigitur, quia sancti zeli districtio necesse est ut ex misericordiae virtute et ardeat et clarescat. Amat enim eumdem ipsum quem insequi videtur. Unde et calida in odorem suavissimum Domino offerri praecipitur, quia si amorem zelus non habet, ea quae de sartagine offertur calorem simila amisit. Et notandum quis eam offerre praecipitur, videlicet sacerdos qui patri jure successerit. Ille enim sacerdos patri jure succedit, qui esse se omnipotentis Domini filium demonstrat moribus, atque a nobilitate intima operum suorum ignobilitate non discrepat. Quae in altari tota cremari praecipitur, ut videlicet holocaustum fiat. Holocaustum enim totum incensum dicimus. Unde et in translatione altera hoc in loco haec eadem simila quae in sartagine frigitur holocaustum fieri jubetur. Hoc autem inter holocaustum et sacrificium distat, quia omne quidem holocaustum sacrificium est, non autem omne sacrificium holocaustum. Sunt enim multa bona quae aguntur sacrificia, sed holocausta non sunt, quia totam mentem in amorem spiritalem minime incendunt. Qui enim sic operantur ea quae Dei sunt, ut tamen et quaedam quae sunt saeculi non relinquant, nimirum sacrificium et non holocaustum offerunt. Qui autem cuncta quae mundi sunt deserunt, et totam mentem igne divini amoris incendunt, hi nimirum omnipotenti Domino sacrificium et holocaustum fiunt. Simila itaque in sartagine est munda mens justi in zeli spiritalis afflictione; quae per sollicitudinem animarum frigitur, et non solum sacrificium, sed etiam holocaustum Domino esse deputatur. Sumamus ergo sartaginem ferream, et ponamus eam murum ferreum inter nos et civitatem, id est assumamus zelum fortem, ut inter nos et auditoris nostri animam inveniamus hanc postmodum fortem munitionem. Tunc enim hunc murum ferreum inventuri sumus, si nunc eum fortiter tenemus, videlicet docendo, custodiendo, suadendo, increpando, mulcendo, terrendo, aliquando leniter, aliquando vero etiam severius agendo. De qua severitate recte subditur: Et ob firmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem.

31. Quid est obfirmare faciem ad Jerusalem in latere descriptam, nisi ut ei animae cui coelestis pacis visionem doctor denuntiat, si adhuc eam infirmari in suis actibus conspicit, remissiorem et clementiorem se minime ostendat? Unde scriptum est: Filiae tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas (Eccli. VII, 26). Infirmae quippe animae atque ad appetitum mundi deditae, aliquando melius ex severitate servantur, ut obfirmata facies, id est per severitatis custodiam ab omni spe frivolae remissionis abducta, inconstantem animam terreat, atque a delectatione vitiorum districtionis vigore constringat. Quod cum a doctore agitur, semper necesse est ut dulcedo et humilitas in corde teneatur, quatenus et multum amet, et nunquam contra eum per elationem superbiat, cui tamen amorem suum et humilitatem pro utilitate ejus prodere recusat.

32. Sequitur: Et circumdabis eam. Circumdat doctor auditoris animam, cum in omne quod in hac vita agitur tentationum laqueos apponi posse denuntiat, ut dum ubique fit mens pavida, ubique circumspecta, quanto timidior, tanto vigilantior vivat.

33. Sequitur: Signum est domus Israel. Si ad historiam obsidionis quae juxta litteram facta est, signum est domus Israel quod propheta fecit; si ad mysterium quod quotidie erga uniuscujusque animam a doctore agitur, signum est domus Israel et hoc quod egit, et hoc quod agendo nuntiavit, quia sicut domus Israel obsidionem corporaliter pertulit, ita unaquaeque anima quae jam servire omnipotenti Deo incipit obsidentes se insidias malignorum spirituum sentit. A quibus si vere eripi appetit, scire debet quia eripi sua virtute non possit; sed ejus necesse est ut adjutorium speret qui nos, et in carne corruptibili viventes, per redemptionis suae mysterium potest etiam super spiritus qui sunt sine carne roborare, Jesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

LIBER SECUNDUS

Praefatio.

Quoniam, multis curis prementibus, Ezechielis prophetae librum coram charitate vestra totum per ordinem perscrutari non licuit, bonis vestris desideriis placuit petere ut saltem extrema ejus visio, quae ei facta est de aedificio in monte constituto, quae et cunctis est visionibus ejus obscurior, exponi debuisset. Et quidem voluntati vestrae me parere necesse est, sed duo sunt quae hac in re perturbant animum meum. Unum, quod haec eadem visio tantae obscuritatis nebulis tegitur, ut vix in ea aliquid intellectu interlucente videatur. Aliud, quod jam Agilulphum Langobardorum regem ad obsidionem nostram summopere festinantem Padum transisse cognovimus. Unde pensate, fratres charissimi, in caliginosis ac mysticis sensibus penetrare quid valeat mens misera, timoris sui perturbationibus occupata. Quanto enim circa terrena plus angitur, tanto in his quae sunt coelestia minus videt; et pro eo quod curis suis extra se ducitur, valde intus minor est, quia, sicut scriptum est: Deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Quae enim superiora penetrare etiam collecta non sufficit, pensate quid agere poterit divisa? Scimus autem, scimus omnes, quia et fluvius qui in multis rivis dividitur, a suo alveo exsiccatur. Sed tamen inter haec adest superna gratia. Et si mentem meam cogitationum mearum pondera deprimunt, vestrorum hanc pennae desideriorum levant. Obscurum quidem valde est opus quod aggredimur, sed ponamus in animo quia nocturnum iter agimus. Restat ergo ut hoc palpando carpamus. >>sequitur Lber Secundus>>