Hymni (Ambrosius)/Hymnus VII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Hymnus VII

Fairytale left blue.png Hymnus VI Hymnus VIII Fairytale right blue.png



Splendor Paternae gloriae,
De luce lucem proferens,
Primordiis lucis novae
Diem dies illuminans.

Verusque sol illabere,
Micans nitore perpeti,
Jubarque sancti Spiritus
Infunde nostris sensibus.

Votis vocemus et Patrem,
Patrem perennis gloriae,
Patrem potentis gratiae,
Culpam releget lubricam.

Informet actus strenuos,
Dentes retundat invidi,
Casus secundet asperos,
Donet gerendi gratiam.

Mentem gubernet et regat,
Casto fideli corpore,
Fides calore ferveat,
Fraudis venena nesciat.

Christusque nobis sit cibus,
Potusque noster sit fides,
Laeti bibamus sobriam
Ebrietatem Spiritus.

Laetus dies hic transeat,
Pudor sit ut diluculum,
Fides velut meridies,
Crepusculum mens nesciat.

Aurora cursus provehit,
Aurora totus prodeat
In Patre totus Filius
Et totus in Verbo Pater.

Fairytale left blue.png Hymnus VI Hymnus VIII Fairytale right blue.png