Hymni (Ambrosius) - Hymnus III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Hymnus III
Fairytale left blue.png Hymnus II Hymnus IV Fairytale right blue.png



Jam surgit hora tertia,
Qua Christus ascendit crucem,
Nil insolens mens cogitet,
Intendat affectum precis.

Qui corde Christum suscipit,
Innoxium sensum gerit:
Votisque praestat sedulis,
Sanctum mereri Spiritum.

Haec hora qua finem dedit
Diri veterno criminis,
Mortisque regnum diluit,
Culpamque ab aevo sustulit.

Hinc jam beata tempora
Coepere Christi gratia:
Fide replevit veritas
Totum per orbem Ecclesias.

Celso triumphi vertice,
Matri loquebatur suae:
En filius, mater, tuus;
Apostole, en mater tua.

Praetenta nuptae foedera
Alto docens mysterio;
Ne virginis partus sacer
Matris pudorem laederet.

Cui fidem coelestibus
Jesus dedit miraculis:
Nec credidit plebs impia;
Qui credidit, salvus erit.

Nos credimus natum Deum,
Partumque Virginis sacrae,
Peccata qui mundi tulit,
Ad dexteram sedens Patris.

Fairytale left blue.png Hymnus II Hymnus IV Fairytale right blue.png