Jump to content

Iambici

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Iambici
1490 - 1500
editio: incognita
fons: incognitus

Carmina


I A M B I C I


I Tranquillam neptem bimestrem alloquitur

[recensere]

IN OBITU LUCII FILII.


Avi tui, Tranquilla, delicium et quies
orbi senis, quein fles, misella? Maestula,
quem fles? Patremne, quem extulisti infantula?
Sentis an haec in matris ulnis? An meis
et ipsa deflens assonas conquestibus?
O inditum naturae et homini adinsitum
semen patrisque avique: Tranquilla hinc dolet,
patrem dolet misella avoque condolet.

Sed quid, quod arrides, quod adnutas avo?
Senis levamen unicum, an solari avum,
postquam patrem luxti, studes, mea neptula?
Ridet raeum deliciolum. Ride, mea,
ride, voluptas, osculare avum tuum,
et hoc levaminis genere senem fove,
leva meum luctum, leva sordis meas,
senemque avumque ab aegritudine alleva.
Caducus ipsa es flos, mihi sol occidit:
flori timenda nebula, tenebrae autem seni ;
vita occidua senis, caduca infantulae.
Certi nihil vitae tibi est, neptis mea;
at certam avo mortem minantur singula.

II CONQUER1TUR DE LUCII FILII MORTE CUM TRANQUILLA NEPTE.

[recensere]

Senii levamen unicum, neptis, mei,
ubi est pater tuus, misella? Mortuum
quem nescias, misella, nec iam sentias
aetate in ista primula, dieculis
paucissimis e matris alvulo edita,
rubicundula et nutricis alludens sinu?
Heu heu, genus hominum caducum et languidum
in germine ipso: vitae in ipso limine
puer interit, natum senex effert pater,
avus patrem tuum, misella neptula,
et ipsa patrem infantula in cunabulis.
Vivitque avus confectus annis ipsaque in
crepundiis vagis mali tui inscia
sortisque venturae. Dolor, dolor adigit
avum, patrem, senemque sorte de hac queri.
Miseram senectutem meam, miserum senem.
At tu, misella, forte avum si amiseris,
hoc destituta vinculo aresces velut
crescens amaracus, liquore si suo
suoque sole non alatur, interit.

III Tranquillam neptem alloquitur.

[recensere]

Tranquilla, quid rides mali tui inscia?
Avum quid ad risum allicis iocis tuis?
Iocaris amens in paterno funere?
Sapere sed hoc est; vita namque omnis merus
luctus, mera est miseria. Ride, neptula ;
furare pensulum hoc novercae et quantulum est
ipsum neas tibi ; offulam aegritudini
subduc et hanc, ut ista quamvis parvula
lux in tenebris emicet: nox cetera est.

IV CONQUERITUR APUO ROSAS DE MORTE LUCII FILII.

[recensere]

Quid, o rosae, quid lassulae reflectitis
caput comaeque decidunt e vertice
honosque foliis deciduus omnis perit?
Vobis nec aer officit nec aeris
nocens status; vernus tepor sed vos fovet,
aurae salubres ventilant, nox udula
umore tingit roscido. Quid, heu, quid est,
quod languidae, quod lassulae reflectitis
caput comasque? Honos et omnis concidit?
Lugetis an vos Lucium colonulum,
qui vos colebat aureis rasteilulis,
argenteis qui vos putabat falculis?

Heu heu, miser parens, miser quid agam senex?
Senex miser, pater miserior, quidnam ages?
Senex quid aget aut quid pater miserrimus?
Lugete mecurn, o hortuli miserrimi,
lugete, amaraci, fleant et lilia,
fleantque myrti longe amatuin villicum
laurique cultorem suum arescentibus
foliis comisque et ramulis maerentibus.

Quis vos, misellae arbusculae, quis, herbulae,
colet, rigabit? Quis manu tenerrima
a sole, ab aestu aut ab gelu tuebitur?
Quis noxias aut bestias aut impetum
coeli procellosum sacro abigat carmine?

Heu heu, misellae arbusculae, heu heu, herbulae,
miselli et horti, mortuo colonulo
squalebitis, tabescet et vester decor,
honos peribit omnis. Ah senex miser,
sic ipse tabesces, agro velut obsito
tabescit arens truncus igne ab lentulo
correptus, in cinerem qui abit ac sensim sine
nitore fiamma luce adempta fumigat.

V CONQUERITUR CUM AMARACO DE MORTE LUCII FILII.

[recensere]

Foliis quid heu, amarace, heu quid floribus
nudata squales maestula? Heu quid languida
arentibus comis et horrido sinu,
lugubri amictu fles, niisella amarace?
An ipsa fiere arentibus potes genis?

Deest enim, te qui rigabat, et tuus
colonus ille, argenteo qui vasculo
liquorem amatum funditabat et tuam
sitim levabat et levabat sideris
rabiem Erigonii. At ego, misella amarace,
tuam sitim meis levabo lacrimis.

Cape has, misella, lacrìmas maesti senis:
inemor osculorum en illius fundo tibi
tercentum amaras prò liquore lacrìmas,
prò rore guttas salsulas totidem alteras,
amplexuum meinor alteras, et illius
memor leporum et comitatis blandulae.

His tu viresces et novam indues coinam,
beata amarace, foliis novis, novo
amictu; at ego senex subarescam miser
umore vacuus, saepe velut in arida
asparagus igne afflatus aut de fulmine
tacta arbor elanguescit ab radicibus.

VI Cupressus loquitur.

[recensere]

Misella cupressus puer quondam fui ;
mater rigabat me tenellam lacrimisi
exin adulta lacrimis crevi senis.

Quem me daturam creditis fructum, nisi,
heu heu pater miselle nato mortuo
aetate .in ultima, heu adempto filio,
heu heu miselle, hoc lacrimarum praemium?