Jump to content

In Evangelium Ioannis tractatus (ed. Migne)/4

Checked
E Wikisource
(ed. Migne) TRACTATUS XXXI - XL
Saeculo V

editio: Migne 1841
fons: Corpus Corporum
 3 5 

TRACTATUS XXXI. Ab eo loco, Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis, Nonne hic est quem quaerebant Judaei interficere; usque ad id, Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. Cap. VII, V\. 25-36. 1. Meminit Charitas vestra pristinis sermonibus et lectum esse in Evangelio, et a nobis ut potuimus disputatum, quod Dominus Jesus ideo velut occulte ascendit ad diem festum, non quia timebat ne teneretur, cujus potestas erat ne teneretur; sed ut significaret etiam in ipso die festo qui celebrabatur a Judaeis, se occultari, et suum esse mysterium: hodierna ergo lectione apparuit potestas, quae putabatur timiditas; loquebatur enim palam in die festo, ita ut mirarentur turbae, et dicerent quod audivimus, cum lectio legeretur, Nonne hic est quem quaerebant interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt: numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? Qui noverant qua saevitia quaerebatur, mirabantur qua potentia non tenebatur. Deinde non plene intelligentes illius potentiam, putaverunt principum esse scientiam, quod ipsi cognoverant eumdem esse Christum: ideo pepercerunt ei, quem tantopere occidendum quaesierunt. 2. Deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant, Numquid cognoverunt principes quia hic est Christus? fecerunt sibi quaestionem qua eis videretur non ipse esse Christus: adjungentes enim dixerunt, Sed istum novimus unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Haec opinio apud Judaeos unde nata fuerit, quod Christus cum venerit, nemo scit unde sit (non enim inaniter nata est); si consideremus Scripturas, invenimus, fratres, quoniam sanctae Scripturae dixerunt de Christo, quoniam Nazaraeus vocabitur (Matth. II, 23). Ergo praedixerunt unde sit. Rursus si locum nativitatis ejus quaeramus, tanquam inde sit ubi natus est; nec hoc latebat Judaeos, propter Scripturas quae ista praedixerant. Nam cum eum visa stella Magi quaererent adorare, venerunt ad Herodem, et dixerunt quid quaererent et quid vellent: ille autem convocatis eis qui Legem sciebant, quaesivit ab eis ubi Christus nasceretur: illi dixerunt, In Bethlehem Judae; et testimonium etiam propheticum protulerunt (Matth. II, 1-6). Si ergo Prophetae praedixerant et locum unde erat origo carnis ejus, et locum ubi eum peperit mater ejus; unde nata est ista opinio apud Judaeos, quam modo audivimus, Christus cum venerit, nemo scit unde sit, nisi quia utrumque praedicaverant et praenuntiaverant Scripturae? Secundum hominem praedixerant Scripturae unde esset: secundum Deum latebat impios, et quaerebat pios. Ad hoc enim et isti dixerunt, Christus cum venerit, nemo scit unde sit; quia hanc illis opinionem generaverat quod per Isaiam dictum est, Generationem autem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant; ut attestaretur prophetiae sanctae quae de illo ante praedicta est, et secundum humanitatem infirmitatis, et secundum divinitatem majestatis. 3. Audite ergo Verbum Domini, fratres, videte quemadmodum confirmavit eis et quod dixerunt, « Istum novimus unde sit; » et quod dixerunt, « Christus cum venerit, nemo scit unde sit. Clamabat ergo docens in templo Jesus: Et me scitis, et unde sim scitis; et a meipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis. » Hoc est dicere, Et me scitis, et me nescitis: hoc est dicere, Et unde sim scitis, et unde sim nescitis. Unde sim scitis, Jesus a Nazareth, cujus etiam parentes nostis. Solus enim in hac causa latebat virginis partus, cui tamen testis erat maritus: ipse enim hoc poterit fideliter indicare, qui posset maritaliter et zelare. Hoc ergo excepto virginis partu, totum noverant in Jesu quod ad hominem pertinet: facies ipsius nota erat, patria ipsius nota erat, genus ipsius notum erat, ubi natus est sciebatur. Recte ergo dixit, Et me nostis, et unde sim scitis, secundum carnem et effigiem hominis quam gerebat: secundum autem divinitatem, Et a me ipso non veni, sed est verus qui me misit, quem vos nescitis; sed ut eum sciatis, credite in eum quem misit, et scietis. Deum enim nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18): et, Patrem non cognoscit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). 4. Denique cum dixisset, Sed est verus qui misit me, quem vos nescitis; ut ostenderet eis unde possent scire quod nesciebant, subjecit, Ego scio eum. Ergo a me quaerite, ut sciatis eum. Quare autem scio eum? Quia ab ipso sum, et ipse me misit. Magnifice utrumque monstravit. Ab ipso, inquit, sum; quia Filius de Patre, et quidquid est Filius, de illo est cujus est Filius. Ideo Dominum Jesum dicimus Deum de Deo; Patrem non dicimus Deum de Deo, sed tantum Deum: et dicimus Dominum Jesum Lumen de Lumine; Patrem non dicimus Lumen de Lumine, sed tantum Lumen. Ad hoc ergo pertinet, quod dixit, Ab ipso sum. Quod autem videtis me in carne, ipse me misit. Ubi audis, ipse me misit, noli intelligere naturae dissimilitudinem, sed generantis auctoritatem. 5. Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus: hoc est, quia nolebat. Quid est enim, nondum venerat hora ejus? Non enim Dominus sub fato natus est. Hoc nec de te credendum est, nedum de illo per quem factus es. Si tua hora voluntas est illius; illius hora quae est, nisi voluntas sua? Non ergo horam dixit qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Tempus enim exspectabat quo moreretur, quia et tempus exspectavit quo nasceretur. De hoc tempore Apostolus loquens, ait: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum (Galat. IV, 4). Ideo multi dicunt: Quare non ante venit Christus? Quibus respondendum est, quia nondum venerat plenitudo temporis, moderante illo per quem facta sunt tempora: sciebat enim quando venire deberet. Primo per multam seriem temporum et annorum praedicendus fuit; non enim aliquid parvum venturum fuit: diu fuerat praedicendus, semper tenendus. Quanto major judex veniebat, tanto praeconum longior series praecedebat. Denique ubi venit plenitudo temporis, venit et ille qui nos liberaret a tempore. Liberati enim a tempore, venturi sumus ad aeternitatem illam, ubi non est tempus: nec dicitur ibi, Quando veniet hora; dies est enim sempiternus, qui nec praeceditur hesterno, nec excluditur crastino. In hoc autem saeculo volvuntur dies, et alii transeunt, et alii veniunt; nullus manet: et momenta quibus loquimur, invicem se expellunt, nec stat prima syllaba, ut sonare possit secunda. Ex quo loquimur aliquantum senuimus, et sine ulla dubitatione senior sum modo quam mane: ita nihil stat, nihil fixum manet in tempore. Amare itaque debemus per quem facta sunt tempora, ut liberemur a tempore, et figamur in aeternitate, ubi jam nulla est mutabilitas temporum. Magna igitur misericordia Domini nostri Jesu Christi, factum esse eum propter nos in tempore, per quem facta sunt tempora; factum esse inter omnia, per quem facta sunt omnia: factum esse quod fecit. Factus est enim quod fecerat; factus est enim homo qui hominem fecerat, ne periret quod fecerat. Secundum hanc dispensationem jam venerat hora nativitatis, et natus erat: sed nondum venerat hora passionis, ideo nondum passus erat. 6. Denique ut noveritis non necessitatem, sed potestatem morientis: propter nonnullos hoc loquor, qui cum audierint, nondum venit hora ejus, aedificantur ad credenda fata, et fiunt corda eorum fatua: ut ergo noveritis potestatem morientis, ipsam passionem recolite, crucifixum intuemini. Dixit in ligno pendens, Sitio. Illi hoc audito, in arundine per spongiam obtulerunt ei acetum in cruce: accepit, et ait, Perfectum est; et inclinato capite, reddidit spiritum. Videtis potestatem morientis, quia hoc exspectabat, donec omnia complerentur quae de illo praedicta fuerant ante mortem futura. Dixerat enim propheta: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Exspectabat ut haec omnia complerentur: posteaquam completa sunt, dixit, Perfectum est; et abscessit potestate, quia non venerat necessitate. Ideo quidam plus mirati sunt istam potestatem morientis, quam potentiam miracula facientis. Ventum est enim ad crucem, ut corpora deponerentur de ligno, quoniam sabbatum illucescebat; et inventi sunt latrones viventes. Supplicium quippe crucis ideo durius erat, quia diutius cruciabat, et omnes crucifixi longa morte necabantur. Illi autem, ne remanerent in ligno, cruribus fractis coacti sunt mori, ut possent inde deponi. Dominus autem inventus est mortuus (Joan. XIX, 28-33), et admirati sunt homines: et qui eum vivum contempserunt, mortuum sic admirati sunt, ut dicerent quidam, Vere Filius Dei est hic (Matth. XXVII, 54). Unde est et illud, fratres, ubi ait quaerentibus se, Ego sum; et illi retro redeuntes omnes ceciderunt (Joan. XVIII, 6). Erat ergo in illo potestas summa. Nec hora cogebatur mori; sed horam exspectabat, qua opportune fieret voluntas, non qua inviti impleretur necessitas. 7. De turba autem multi crediderunt in eum. Humiles et pauperes salvos faciebat Dominus. Principes insaniebant; et ideo medicum non solum non agnoscebant, sed etiam occidere cupiebant. Erat quaedam turba quae suam aegritudinem cito vidit, et illius medicinam sine dilatione cognovit. Videte quid sibi dixerit turba ipsa commota miraculis: Numquid Christus cum venerit, plura signa facturus est? Utique si duo non erunt, hic est. Crediderunt ergo in eum dicentes ista. 8. Principes vero illi audita multitudinis fide, et eo murmure quo Christus glorificabatur, miserunt ministros, ut apprehenderent eum. Quem apprehenderent? Adhuc nolentem? Quia ergo non poterant apprehendere nolentem, missi sunt ut audirent docentem. Quid docentem? Dicit ergo Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum. Quod modo vultis facere, facturi estis, sed non modo; quia modo nolo. Quare adhuc modo nolo? Quia adhuc modicum tempus vobiscum sum: et tunc vado ad eum qui me misit. Implere debeo dispensationem meam, et sic pervenire ad passionem meam. 9. Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire. Hic jam resurrectionem suam praedixit: noluerunt enim agnoscere praesentem, et postea quaesierunt, cum viderunt in eum multitudinem jam credentem. Magna enim signa facta sunt, etiam cum Dominus resurrexit, et ascendit in coelum. Tunc per discipulos facta sunt magna; sed ille per illos, qui et per seipsum: ipse quippe illis dixerat, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quando claudus ille qui sedebat ad portam, ad vocem Petri surrexit, et suis pedibus ambulavit, ita ut homines mirarentur, sic eos allocutus est Petrus, quia non in sua potestate ista fecit, sed in virtute illius quem ipsi occiderunt (Act. III, 2-16). Multi compuncti dixerunt: Quid faciemus (Id. II, 37)? Viderunt enim se ingenti crimine impietatis astrictos, quando illum occiderunt, quem venerari et adorare debuerunt: et hoc putabant esse inexpiabile. Magnum enim facinus erat, cujus consideratio illos faceret desperare: sed non debebant desperare, pro quibus in cruce pendens Dominus est dignatus orare. Dixerat enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Videbat quosdam suos inter multos alienos; illis jam petebat veniam, a quibus adhuc accipiebat injuriam. Non enim attendebat quod ab ipsis moriebatur, sed quia pro ipsis moriebatur. Multum est quod illis concessum est, et ab ipsis, et pro ipsis; ut nemo de sui peccati dimissione desperet, quando illi veniam meruerunt, qui Christum occiderunt. Mortuus est Christus pro nobis; sed numquid a nobis? At vero illi viderunt Christum suo scelere morientem; et crediderunt in Christum suis sceleribus ignoscentem. Quousque biberent sanguinem quem fuderant, de sua salute desperaverunt. Ergo hoc dixit, Quaeretis me, et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire: quia quaesituri illum erant post resurrectionem compuncti. Nec dixit, ubi ero; sed, ubi sum. Semper enim ibi erat Christus, quo fuerat redditurus: sic enim venit, ut non recederet. Unde alio loco ait, Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis, qui est in coelo (Joan. III, 13): non dixit, qui fuit in coelo. In terra loquebatur, et in coelo se esse dicebat. Sic venit, ut inde non abscederet: sic rediit, ut nos non derelinqueret. Quid miramini? Deus hoc facit. Homo enim secundum corpus in loco est, et de loco migrat; et cum ad alium locum venerit, in eo loco unde venit non erit: Deus autem implet omnia, et ubique totus est; non secundum spatia tenetur locis. Erat tamen Dominus Christus secundum visibilem carnem in terra, secundum invisibilem majestatem in coelo et in terra: ideo ait, Ubi ego sum, vos non potestis venire. Nec dixit, non poteritis; sed, non potestis: tales enim tunc erant qui non possent. Nam ut sciatis non hoc ad desperationem dictum, et discipulis suis dixit tale aliquid, Quo ego vado, vos non potestis venire (Joan. XIII, 33); cum pro illis orans dixerit, Pater, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Id. XVII, 24). Denique hoc Petro exposuit, et ait illi: Quo ego vado, non potes me sequi modo; sequeris autem postea (Id. XIII, 36). 10. Dixerunt ergo Judaei, non ad ipsum; sed, ad seipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes? Non enim sciebant quod dixerunt; sed quia ille voluit, prophetaverunt. Iturus enim erat Dominus ad Gentes, non praesentia corporis sui, sed tamen pedibus suis. Qui erant pedes ejus? Quos pedes conculcare volebat persequendo Saulus, quando ei caput clamavit: « Saule, Saule, quid me persequeris » (Act. IX, 4)? « Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis; et ubi ego sum, vos non potestis venire? » Unde hoc dixit Dominus, nescierunt, et tamen aliquid quod futurum erat, nescientes praenuntiaverunt. Dixit enim hoc Dominus, quia locum, si tamen dicendus est locus, id est sinum Patris unde nunquam discedit unigenitus Filius, non illi noverant; nec cogitare idonei erant ubi erat Christus, unde non recessit Christus; quo rediturus erat Christus, ubi manebat Christus. Unde hoc cordi humano cogitare, nedum lingua explicare? Hoc ergo illi nullo modo intellexerunt; et tamen ex hac occasione salutem nostram praedixerunt, quod Dominus iturus esset ad dispersionem Gentium, et impleturus quod legebant et non intelligebant, Populus quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi (Psal. XVII, 45). Illi non audierunt in quorum oculis fuit; illi audierunt in quorum auribus sonuit. 11. Illius enim Ecclesiae venturae de Gentibus typum gerebat mulier quae fluxum sanguinis patiebatur: tangebat, et non videbatur; nesciebatur, et sanabatur. Figura quippe erat, quod Dominus interrogavit, Quis me tetigit? Quasi ignorans ignoratam sanavit (Luc. VIII, 43-48): sic fecit et Gentibus. Non eum didicimus in carne, et meruimus carnem ejus manducare, et in carne ejus membra esse. Quare? Quia misit ad nos. Quos? Praecones suos, discipulos suos, servos suos, redemptos suos quos creavit, sed quos et redemit fratres suos: totum parum dixi: membra sua, seipsum; misit enim ad nos membra sua, et fecit nos membra sua. Tamen secundum speciem corporis quam Judaei viderunt et contempserunt, non apud nos fuit Christus: quia et hoc de illo dictum erat, sicut et Apostolus dicit, Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Ad illos debuit venire, a quorum patribus et quorum patribus est promissus: ideo et ipse sic ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Sed quid dicit Apostolus in sequenti? Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Rom. XV, 8, 9). Quid et ipse Dominus? Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili (Joan. X, 16). Qui dixerat, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; quomodo habet alias oves ad quas non est missus, nisi quia significavit praesentiam corporalem non se missum exhibere nisi solis Judaeis, qui viderunt et occiderunt? Et multi tamen inde et antea et postea crediderunt. Messis prima de cruce ventilata est, ut esset semen unde alia messis consurgeret. Nunc vero cum fama Evangelii et bono ejus odore excitati credunt fideles ejus per omnes gentes, erit exspectatio gentium, quando veniat qui jam venit (Gen. XLIX, 10); quando ab omnibus videatur, qui tunc a quibusdam visus non est, a quibusdam visus est; quando veniat judicaturus qui venit judicandus; quando veniat discreturus, qui venit ut non discerneretur. Non enim ab impiis Christus est discretus, sed cum impiis judicatus: de illo enim dictum est, Inter iniquos reputatus est (Isai. LIII, 12). Latro evasit: Christus damnatus est (Marc. XV, 15; Joan. XVIII, 40). Accepit in dulgentiam criminosus, damnatus est qui omnium crimina confitentium relaxavit. Tamen et ipsa crux, si attendas, tribunal fuit: in medio enim judice constituto, unus latro qui credidit liberatus (Luc. XXIII, 43), alter qui insultavit damnatus est. Jam significabat quod facturus est de vivis et mortuis; alios positurus ad dexteram, alios ad sinistram: similis ille latro futuris ad sinistram, similis alter futuris ad dexteram. Judicabatur, et judicium minabatur. TRACTATUS XXXII. Ab eo loco, In novissimo autem die festivitatis stabat Jesus et clamabat, dicens, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat; usque ad id, Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus. Cap. VII, V\. 37-39. 1. Inter dissensiones et dubitationes Judaeorum de Domino Jesu Christo, inter caetera quae dixit, quibus alii confunderentur, alii docerentur; novissimo illius festivitatis die (tunc enim ista agebantur), quae appellatur Scenopegia, id est tabernaculorum constructio, de qua festivitate jam antea meminit Charitas vestra fuisse dissertum, vocat Dominus Jesus Christus, et hoc non utcumque loquendo, sed clamando, ut qui sitit veniat ad eum. Si sitimus, veniamus; et non pedibus, sed affectibus; nec migrando, sed amando veniamus. Quanquam secundum interiorem hominem, et qui amat migrat. Et aliud est migrare corpore, aliud corde: migrat corpore qui motu corporis mutat locum; migrat corde, qui motu cordis mutat affectum. Si aliud amas, aliud amabas, non ibi es ubi eras. 2. Clamat ergo nobis Dominus: Stabat enim, et clamabat, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Quid hoc esset, quando Evangelista exposuit, immorari non debemus. Unde enim dixerit Dominus, Si quis sitit, veniat ad me, et bibat, et, Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae; consequenter exposuit Evangelista, dicens: Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Est ergo sitis interior et venter interior, quia est homo interior. Et ille quidem interior invisibilis, exterior autem visibilis: sed melior interior quam exterior. Et quod non videtur, hoc plus amatur: constat enim plus amari hominem interiorem quam exteriorem. Unde hoc constat? Unusquisque in seipso probet. Quamvis enim qui male vivunt, animos suos corpori addicant; vivere tamen volunt, quod non est nisi animi, magisque seipsos indicant qui regunt, quam illa quae reguntur. Regunt enim animi, reguntur corpora. Gaudet quisque voluptate, et capit de corpore voluptatem: sed separa animum, nihil restat in corpore quod gaudeat; et si de corpore gaudet, animus gaudet. Si gaudet de domo sua, de se non debet gaudere? et si habet animus unde oblectetur extrinsecus, sine deliciis manet intrinsecus? Omnino constat plus amare hominem animam suam quam corpus suum. Sed et in alio homine plus amat homo animam quam corpus. Quid enim amatur in amico, ubi est amor sincerior et castior? Quid amatur in amico; animus, an corpus? Si fides amatur, animus amatur: si benevolentia amatur, benevolentiae sedes animus est: si hoc amas in altero, quia et ipse amat te, animum amas; quia non caro, sed animus amat. Ideo enim amas, quia te amat: quaere unde te amet, et vide quid ames. Pius ergo amatur, et non videtur. 3. Aliquid etiam volo dicere, ubi magis appareat Dilectioni vestrae quantum ametur animus, et quemadmodum corpori praeponatur. Illi ipsi lascivi amatores, qui pulchritudine corporum delcetantur, et forma membrorum accenduntur, tunc amant amplius quando amantur. Nam si amet et sentiat quia odio habetur, magis irascitur quam diligit. Quare magis irascitur quam diligit? Quia non ei redditur quod impendit. Si ergo ipsi corporum amatores redamari se volunt, et hoc eos magis delectat si amentur; quales sunt amatores animorum? Et si magni sunt amatores animorum, quales sunt amatores Dei, qui pulchros animos facit? Sicut enim animus facit decus in corpore, sic Deus in animo. Non enim facit corpori unde ametur nisi animus: qui cum migraverit, cadaver horrescis; et quantumcumque pulchra illa membra dilexeris, sepelire festinas. Decus ergo corporis, animus: decus animi, Deus. 4. Clamat ergo Dominus ut veniamus et bibamus, si intus sitiamus; et dicit quia cum biberimus, flumina aquae vivae fluent de ventre nostro. Venter interioris hominis conscientia cordis est. Bibito ergo isto liquore vivescit purgata conscientia; et hauriens, fontem habebit; etiam ipsa fons erit. Quid est fons, et quid est fluvius qui manat de ventre interioris hominis? Benevolentia, qua vult consulere proximo. Si enim putet quia quod bibit soli ipsi debet sufficere; non fluit aqua viva de ventre ejus: si autem proximo festinat consulere; ideo non siccat, quia manat. Videbimus nunc quid sit quod bibunt, qui credunt in Domino; quia utique Christiani sumus, et si credimus, bibimus. Et unusquisque in seipso debet agnoscere si bibit, et si vivit ex eo quod bibit: non enim nos deserit fons, si non deseramus fontem. 5. Exposuit Evangelista, ut dixi, unde Dominus clamasset, ad qualem potum invitasset, quid bibentibus propinasset, dicens, Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum. Nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Quem dicit Spiritum, nisi sanctum Spiritum? Nam unusquisque homo habet in se proprium spiritum, de quo loquebar cum animum commendarem. Animus enim cujusque, proprius est spiritus ejus: de quo dicit Paulus apostolus, Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? deinde adjunxit, Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 11). Nostra nemo scit, nisi spiritus noster. Non enim novi quid cogitas, aut tu quid cogito: ipsa enim sunt propria nostra, quae interius cogitamus; et cogitationum uniuscujusque hominis ipsius spiritus testis est. Sic et quae Dei sunt, nemo scit, nisi Spiritus Dei. Nos cum spiritu nostro, Deus cum suo: ita tamen ut Deus cum suo Spiritu sciat etiam quid agatur in nobis; nos autem sine ejus Spiritu scire non possumus quid agatur in Deo. Deus autem scit in nobis et quod ipsi nescimus in nobis. Nam infirmitatem suam Petrus nesciebat, quando a Domino quod ter esset negaturus audiebat (Matth. XXVI, 33-35), et aeger se ignorabat; medicus aegrum sciebat. Sunt ergo quaedam quae Deus novit in nobis, nescientibus nobis. Tamen quantum ad homines pertinet, nemo sic se novit quomodo ipse homo: alius nescit quid in illo agatur, sed spiritus ejus novit. Accepto autem Spiritu Dei, discimus et quid agatur in Deo: non totum, quia non accepimus totum. De pignore multa novimus: pignus enim accepimus, et hujus pignoris plenitudo postea dabitur. Interim in hac peregrinatione pignus nos consoletur, quia qui nos dignatus est oppignerare, multum paratus est dare. Si talis est arrha, quid est cujus est arrha? 6. Sed quid est quod ait, Non enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus? In evidenti est intellectus. Non enim non erat Spiritus Dei, qui erat apud Deum; sed nondum erat in eis qui crediderant in Jesum. Ita enim disposuit Dominus Jesus non eis dare Spiritum istum de quo loquimur, nisi post resurrectionem suam; et hoc non sine causa. Et forte si quaeramus, annuet ut inveniamus; et si pulsemus, aperiet ut intremus. Pietas pulsat, non manus: quanquam pulsat et manus, si ab operibus misericordiae non cesset manus. Quae igitur causa est cur Dominus Jesus Christus statuerit nonnisi cum esset glorificatus, dare Spiritum sanctum? Quod antequam dicamus ut possumus, prius quaerendum est, ne quem forte moveat, quomodo nondum erat Spiritus in hominibus sanctis, cum de ipso Domino recens nato legatur in Evangelio, quod cum in Spiritu sancto agnoverit Simeon, agnoverit etiam Anna vidua prophetissa (Luc. II, 25-38); agnoverit Joannes ipse, qui eum baptizavit (Joan. I, 26-34): impletus Spiritu sancto Zacharias multa dixit (Luc. I, 67-79); Spiritum sanctum ipsa Maria, ut Dominum conciperet, accepit (Luc. 35). Multa ergo indicia praecedentia Spiritus sancti habemus, antequam Dominus glorificaretur resurrectione carnis suae. Non enim alium spiritum etiam Prophetae habuerunt, qui Christum venturum praenuntiaverunt. Sed modus quidam futurus erat dationis hujus, qui omnino antea non apparuerat: de ipso hic dicitur. Nusquam enim legimus antea congregatos homines accepto Spiritu sancto, linguis omnium gentium locutos fuisse. Post resurrectionem autem suam, primum quando apparuit discipulis suis, dixit illis: Accipite Spiritum sanctum. De hoc ergo dictum est, Non erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. Et insufflavit in faciem eorum (Joan. XX, 22), qui flatu primum hominem vivificavit, et de limo crexit, quo flatu animam membris dedit (Gen. II, 7); significans eum se esse qui insufflavit in faciem eorum, ut a luto exsurgerent, et luteis operibus renuntiarent. Tunc primum post resurrectionem suam Dominus, quam dicit Evangelista glorificationem, dedit discipulis suis Spiritum sanctum. Deinde commoratus cum eis quadraginta dies, ut liber Actuum Apostolorum demonstrat, ipsis videntibus, et videndo deducentibus, ascendit in coelum (Act. I, 3 et 9). Ibi peractis decem diebus, die Pentecostes misit desuper Spiritum sanctum. Quo, sicut dixi, qui fuerant in uno loco congregati, accepto impleti, omnium gentium linguis locuti sunt (Id. II, 1-6). 7. Quid ergo, fratres, quia modo qui baptizatur in Christo, et credit in Christum, non loquitur omnium gentium linguis, non est credendus accepisse Spiritum sanctum? Absit ut ista perfidia tentatur cor nostrum. Certi sumus omnem hominem accipere: sed quantum vas fidei attulerit ad fontem, tantum implet. Cum ergo et modo accipiatur, dixerit aliquis, quare nemo loquitur linguis omnium gentium? Quia jam ipsa Ecclesia linguis omnium gentium loquitur. Antea in una gente erat Ecclesia, ubi omnium linguis loquebatur. Loquendo linguis omnium, significabat futurum ut crescendo per gentes, loqueretur linguis omnium. In hac Ecclesia qui non est, nec modo accipit Spiritum sanctum. Praecisus enim et divisus ab unitate membrorum, quae unitas linguis omnium loquitur, renuntiet sibi; non habet. Nam si habet, det signum quod tunc dabatur. Quid est, det signum quod tunc dabatur? Loquatur omnibus linguis. Respondet mihi: Quid enim, tu loqueris omnibus linguis? Loquor plane, quia omnis lingua mea est, id est, ejus corporis cujus membrum sum. Diffusa Ecclesia per gentes loquitur omnibus linguis; Ecclesia est corpus Christi, in hoc corpore membrum es: cum ergo membrum sis ejus corporis quod loquitur omnibus linguis, crede te loqui omnibus linguis. Unitas enim membrorum charitate concordat; et ipsa unitas loquitur quomodo tunc unus homo loquebatur. 8. Accipimus ergo et nos Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam, si charitate compaginamur, si catholico nomine et fide gaudemus. Credamus, fratres; quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum sanctum. Datus est enim Spiritus, sicut Apostolus dicit, ad manifestationem. Quam manifestationem? Sicut ipse idem dicit, Quia alii datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donatio curationum in uno Spiritu, alii operatio virtutum in eodem Spiritu. Multa enim dantur ad manifestationem, sed tu forsitan eorum omnium quae dixi nihil habes. Si amas, non nihil habes: si enim amas unitatem, etiam tibi habet quisquis in illa habet aliquid. Tolle invidiam, et tuum est quod habeo: tollam invidiam, et meum est quod habes. Livor separat, sanitas jungit. Oculus solus videt in corpore: sed numquid soli sibi oculus videt? Et manui videt, et pedi videt, et caeteris membris videt: non enim si aliquis ictus in pedem veniat, avertit se oculus inde ut non praecaveat. Rursus sola manus operatur in corpore; sed numquid sibi soli operatur? Et oculo operatur; nam si ictus aliquis veniens non eat in manum, sed tantum in faciem, numquid dicit manus, Non me moveo, quia non tendit ad me? Sic pes ambulando omnibus membris militat: membra caetera tacent, et lingua omnibus loquitur. Habemus ergo Spiritum sanctum, si amamus Ecclesiam: amamus autem, si in ejus compage et charitate consistimus. Nam ipse Apostolus cum dixisset diversa dona dari diversis hominibus, tanquam officia quorumque membrorum, Adhuc, inquit, supereminentiorem viam vobis demonstro, et coepit loqui de charitate. Praeposuit eam linguis hominum et Angelorum, praeposuit miraculis fidei, praeposuit scientiae et prophetiae, praeposuit etiam illi magno operi misericordiae, quo sua quae possidet distribuit quisque pauperibus; et ad extremum praeposuit eam etiam corporis passioni: his omnibus tam magnis rebus praeposuit charitatem (I Cor. XII, 7 XIII, 3). Ipsam habeto, et cuncta habebis: quia sine illa nihil proderit, quidquid habere potueris. Quia vero ad Spiritum sanctum pertinet charitas de qua loquimur (quaestio enim modo in Evangelio de Spiritu sancto retractatur), audi Apostolum dicentem, Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. V, 5). 9. Quare ergo Dominus Spiritum, cujus maxima beneficia sunt in nobis, quia charitas Dei per ipsum diffusa est in cordibus nostris, post resurrectionem suam dare voluit? quid significavit? Ut in resurrectione nostra charitas nostra flagret, et ab amore saeculi separet, ut tota currat in Deum. Hic enim nascimur et morimur, hoc non amemus: charitate migremus, charitate sursum habitemus, charitate illa qua diligimus Deum. Nihil aliud in hac vitae nostrae peregrinatione meditemur, nisi quia et hic non semper erimus, et ibi nobis locum bene vivendo praeparabimus, unde nunquam migremus. Dominus enim noster Jesus Christus, posteaquam resurrexit, jam non moritur; mors illi ultra, sicut Apostolus dicit, non dominabitur (Id. VI, 9). Ecce quod amemus. Si vivimus, si in ipsum credimus qui resurrexit; dabit nobis, non quod hic amant homines qui Deum non amant, aut tanto plus amant, quanto illum minus amant: tanto autem hoc minus amant, quanto illum plus amant. Sed videamus quid nobis promisit: non divitias terrenas et temporales, non honores et potestates in saeculo isto; videtis enim omnia haec dari et hominibus malis, ne magnipendantur a bonis. Non ipsam postremo corporis sanitatem: non quia ipse illam non dat, sed quia, ut videtis, et pecoribus dat. Non vitam longam. Quid est enim longum quod aliquando finitur? Non pro magno nobis credentibus promisit longaevitatem, aut decrepitam senectutem; quam omnes optant antequam veniat, omnes de illa cum venerit murmurant. Non pulchritudinem corporis, quam vel corporis morbus, vel ipsa senectus quae optatur exterminat. Vult esse pulcher, et vult esse senex: ista duo desideria sibi invicem concordare non possunt: si senex eris, pulcher non eris: quando senectus venerit, pulchritudo fugiet; et in uno habitare non possunt vigor pulchritudinis, et gemitus senectutis. Omnia ergo ista non nobis promisit, qui dixit, Qui credit in me, veniat, et bibat; et flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Vitam aeternam promisit, ubi nihil timeamus, ubi non conturbemur, unde non migremus, ubi non moriamur; ubi nec decessor plangatur, nec successor speretur. Quia ergo tale est quod nobis promisit amantibus, et Spiritus sancti charitate ferventibus; ideo ipsum Spiritum noluit dare, nisi cum esset glorificatus: ut in suo corpore ostenderet vitam, quam modo non habemus, sed in resurrectione speramus. TRACTATUS XXXIII. Ab eo loco Evangelii, Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, etc., usque ad id, Nec ego te condemnabo; vade, et amplius noli peccare. Cap. VII, V\. 40-53, et cap. VIII, V\. 1-11. 1. Meminit Charitas vestra, sermone pristino ex occasione lectionis evangelicae locutos nos esse vobis de Spiritu sancto. Ad hunc potandum cum Dominus invitasset credentes in se, loquens inter eos qui illum tenere cogitabant, et interficere cupiebant nec valebant, quia ille nolebat: cum ergo haec locutus esset, nata est de illo in turba dissensio, aliis putantibus quod ipse esset Christus, aliis dicentibus quia de Galilaea non exsurget Christus. Qui vero missi fuerant, ut eum tenerent, redierunt immunes a crimine, et pleni admiratione. Nam et testimonium perhibuerunt divinae doctrinae ejus, cum dicerent a quibus missi fuerant, Quare non adduxistis eum? Responderunt enim nunquam se audisse hominem sic locutum: Non enim quisquam sic loquitur homo. Ille autem sic locutus est, quia Deus erat et homo. Tamen Pharisaei testimonium eorum repellentes, dixerunt eis: Numquid et vos seducti estis? Videmus enim delectatos vos esse sermonibus illius. Numquid aliquis de principibus credidit in eum, aut ex Pharisaeis? Sed turba haec quae non novit Legem, maledicti sunt. Qui non noverant Legem, ipsi credebant in eum qui miserat Legem; et eum qui miserat Legem, contemnebant illi qui docebant Legem: ut impleretur quod dixerat ipse Dominus, Ego veni ut non videntes videant, et videntes caeci fiant (Joan. IX, 39). Caeci enim facti sunt Pharisaei doctores, illuminati sunt populi nescientes Legem, et in auctorem Legis credentes. 2. Nicodemus tamen unus ex Pharisaeis, qui ad Dominum nocte venerat, et ipse non quidem incredulus, sed timidus; nam ideo nocte venerat ad lucem, quia illuminari volebat, et sciri timebat: respondit Judaeis, Numquid Lex nostra judicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? Volebant enim illi perverse ante esse damnatores quam cognitores. Sciebat enim Nicodemus, vel potius credebat, quia si tantummodo eum vellent patienter audire, forte similes fierent illis qui missi sunt tenere, et maluerunt credere. Illi responderunt, ex praejudicio cordis sui, quod et illis: Numquid et tu Galilaeus es? Id est, quasi a Galilaeo seductus. Dominus enim Galilaeus dicebatur, quoniam de Nazareth civitate erant parentes ejus. Secundum Mariam dixi parentes, non secundum virile semen: non enim quaesivit in terra nisi matrem, qui jam habebat desuper Patrem. Nam utraque ejus nativitas mirabilis fuit; divina sine matre, humana sine patre. Quid ergo illi quasi Legis doctores ad Nicodemum dixerunt? Scrutare Scripturas, et vide quia propheta a Galilaea non surgit. Sed Dominus Prophetarum inde surrexit. Reversi sunt, inquit Evangelista, unusquisque in domum suam. 3. Inde Jesus perrexit in montem: in montem autem Oliveti, in montem fructuosum, in montem unguenti, in montem chrismatis. Ubi enim decebat docere Christum, nisi in monte Oliveti? Christi enim nomen a chrismate dictum est: χρίσμα autem graece, latine unctio nuncupatur. Ideo autem nos unxit, quia luctatores contra diabolum fecit. Et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos. Et non tenebatur, quia nondum pati dignabatur. 4. Nunc jam attendite, ubi ab inimicis tentata sit Domini mansuetudo. « Adducunt autem illi Scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam, et statuerunt eam in medio; et dixerunt ei: Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio. In Lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare: tu ergo quid dicis? Haec autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. » Unde accusare? Numquid ipsum in aliquo facinore deprehenderant, aut illa mulier ad eum aliquo modo pertinuisse dicebatur? Quid est ergo, tentantes eum, ut possent accusare eum? Intelligimus, fratres, admirabilem mansuetudinem in Domino praeeminuisse. Animadverterunt eum nimium esse mitem, nimium esse mansuetum: de illo quippe fuerat ante praedictum, Accingere gladio tuo circa femur tuum, potentissime; specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna: propter veritatem et mansuetudinem et justitiam. (Psal. XLIV, 4 et 5). Ergo attulit veritatem ut doctor, mansuetudinem ut liberator, justitiam ut cognitor. Propter haec eum esse regnaturum in Spiritu sancto propheta praedixerat (Isai. XI). Cum loqueretur, veritas agnoscebatur: cum adversus inimicos non moveretur, mansuetudo laudabatur. Cum ergo de duobus istis, id est de veritate et mansuetudine ejus, inimici livore et invidia torquerentur; in tertio, id est justitia, scandalum posuerunt. Quare? Quia Lex jusserat adulteros lapidari; et utique Lex quod injustum erat jubere non poterat: si quis aliud diceret quam Lex jusserat, injustus deprehenderetur. Dixerunt ergo apud semetipsos: Verax putatur, mansuetus videtur; de justitia illi quaerenda calumnia est. Offeramus ei mulierem in adulterio deprehensam, dicamus quid de illa in Lege praeceptum sit: si eam jusserit lapidari, mansuetudinem non habebit; si eam dimitti censuerit, justitiam non tenebit. Ut autem mansuetudinem, inquiunt, non perdat, in qua jam populis amabilis factus est, sine dubio eam dimitti debere dicturus est. Hinc nos invenimus accusandi occasionem, et reum facimus tanquam Legis praevaricatorem: dicentes ei, Hostis es Legis, contra Moysen respondes, imo contra eum qui per Moysen Legem dedit; reus es mortis, cum illa et tu ipse lapidandus. Posset his verbis atque his sententiis inflammari invidia, fervere accusatio, flagitari damnatio. Sed cui hoc? Perversitas rectitudini, falsitas veritati, corruptum cor cordi recto, stultitia sapientiae. Quando illi laqueos praepararent, in quos non prius ipsi caput injicerent? Ecce Dominus in respondendo et justitiam servaturus est, et a mansuetudine non recessurus. Non est captus cui tendebatur, sed potius capti sunt qui tendebant; quia in eum qui eos posset de laqueis eruere, non credebant. 5. Quid ergo respondit Dominus Jesus? quid respondit veritas? quid respondit sapientia? quid respondit ipsa cui calumnia parabatur justitia? Non dixit, Non lapidetur; ne contra Legem dicere videretur. Absit autem ut diceret, Lapidetur: venit enim non perdere quod invenerat, sed quaerere quod perierat (Luc. XIX, 10). Quid ergo respondit? Videte quam plenum sit justitia, plenum mansuetudine et veritate! Qui sine peccato est vestrum, inquit, prior in illam lapidem mittat. O responsio sapientiae! Quomodo eos intromisit in se? Foris enim calumniabantur, seipsos intrinsecus non perscrutabantur: adulteram videbant, se non perspiciebant. Praevaricatores Legis Legem impleri cupiebant, et hoc calumniando; non vere, tanquam adulteria castitate damnando. Audistis, Judaei; audistis, Pharisaei; audistis, Legis doctores, Legis custodem, sed nondum intellexistis Legislatorem. Quid vobis aliud significat, cum digito scribit in terra? Digito enim Dei Lex scripta est; sed propter duros in lapide scripta est (Exod. XXXI, 18). Nunc jam Dominus in terra scribebat, quia fructum quaerebat. Audistis ergo, Impleatur Lex, lapidetur adultera: sed numquid in illa punienda, Lex implenda est a puniendis? Consideret se unusquisque vestrum, intret in semetipsum, ascendat tribunal mentis suae, constituat se ante conscientiam suam, cogat se confiteri. Scit enim qui sit: quia nemo scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est (I Cor. II, 11). Unusquisque in se intendens, peccatorem se invenit. Ita plane. Ergo aut istam dimittite, aut simul cum illa poenam Legis excipite. Si diceret, Non lapidetur adultera; injustus convinceretur: si diceret, Lapidetur; mansuetus non videretur: dicat quod dicere debet, et mansuetus et justus, Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Haec vox justitiae est: Puniatur peccatrix, sed non a peccatoribus; impleatur Lex, sed non a praevaricatoribus Legis. Haec vox omnino justitiae est: qua justitia illi tanquam trabali telo percussi, sese inspicientes et reos invenientes, unus post unum omnes recesserunt. Relicti sunt duo, misera et misericordia. Dominus autem cum eos illo telo justitiae percussisset, nec dignatus est cadentes attendere, sed averso ab eis obtutu, rursum digito scribebat in terra. 6. Relicta autem sola illa muliere, omnibusque abeuntibus, levavit oculos suos ad mulierem. Audivimus vocem justitiae, audiamus et mansuetudinis. Plus enim, credo, territa erat illa mulier cum audisset a Domino dictum, Qui sine peccato est vestrum, prior in illam lapidem mittat. Illi ergo attendentes se, et abscessu ipso confessi de se, reliquerant mulierem cum grandi peccato, ei qui erat sine peccato. Et quia illa hoc audierat, Qui sine peccato est, prior in illam lapidem mittat; ab illo se sperabat puniendam, in quo peccatum inveniri non poterat. Ille autem qui adversarios ejus repulerat lingua justitiae, levans in eam oculos mansuetudinis, interrogavit eam: Nemo te condemnavit? Respondit illa: Domine, nemo. Et ille: Nec ego te condemnabo; a quo te forte damnari timuisti, quia in me peccatum non invenisti. Nec ego te damnabo. Quid est, Domine? Faves ergo peccatis? Non plane ita. Attende quod sequitur: Vade, deinceps jam noli peccare. Ergo et Dominus damnavit, sed peccatum, non hominem. Nam si peccatorum fautor esset, diceret, Nec ego te damnabo; vade, vive ut vis: de mea liberatione esto secura; ego quantumcumque peccaveris, te ab omni poena etiam gehennae et inferni tortoribus liberabo. Non hoc dixit. 7. Intendant ergo qui amant in Domino mansuetudinem, et timeant veritatem. Etenim dulcis et rectus Dominus (Psal. XXIV, 8). Amas quod dulcis est, time quod rectus est. Tanquam mansuetus dixit, Tacui: sed tanquam justus, Numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14, sec. LXX)? Misericors et miserator Dominus. Ita plane. Adhuc adde, longanimis; adhuc adde, et multum misericors: sed time quod est in novissimo, et verax (Psal. LXXXV, 15). Quos enim modo sustinet peccantes, judicaturus est contemnentes. An divitias longanimitatis et mansuetudinis ejus contemnis, ignorans quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Tu autem secundum duritiam cordis tui et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 4-6). Mansuetus Dominus, longanimis Dominus, misericors Dominus: sed et justus Dominus, et verax Dominus. Largitur tibi spatium correctionis: sed tu plus amas dilationem quam emendationem. Malus fuisti heri? hodie bonus esto. Et hodiernum diem in malitia peregisti? vel cras mutare. Semper exspectas, et de misericordia Dei tibi plurimum polliceris: quasi ille qui tibi per poenitentiam promisit indulgentiam, promiserit tibi etiam prolixiorem vitam. Unde scis quid pariat crastinus dies? Recte dicis in corde tuo: Quando me correxero, Deus mihi omnia peccata dimittet. Negare non possumus quod correctis atque conversis indulgentiam Deus promisit. Nam in quo propheta mihi legis quia promisit correcto indulgentiam, non mihi legis quia promisit tibi Deus longam vitam. 8. Ex utroque igitur homines periclitantur, et sperando et desperando, contrariis rebus, contrariis affectionibus. Sperando qui decipitur? Qui dicit, Bonus est Deus, misericors est Deus, faciam quod mihi placet, quod libet; laxem habenas cupiditatibus meis, impleam desideria animae meae. Quare hoc? Quia misericors est Deus, bonus est Deus, mansuetus est Deus. Spe isti periclitantur. Desperatione autem, qui cum inciderint in gravia peccata, putantes sibi non posse jam ignosci poenitentibus, et statuentes se ad damnationem sine dubio destinatos, dicunt apud seipsos, Jam damnandi sumus, quare non quod volumus facimus? animo gladiatorum ferro destinatorum. Ideo molesti sunt desperati: jam enim quod timeant non habent, et vehementer timendi sunt. Istos desperatio necat, spes illos. Inter spem et desperationem fluctuat animus. Metuendum est ne te occidat spes, et cum multum speras de misericordia, incidas in judicium: metuendum est rursus ne te occidat desperatio, et cum putas jam tibi non ignosci quae gravia commisisti, non agas poenitentiam, et incurras in judicem Sapientiam, quae dicit, Et ego vestrae perditioni superridebo (Prov. I, 26). Quid ergo agit Dominus cum periclitantibus utroque morbo? Illis qui spe periclitantur, hoc dicit: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae disperdet te (Eccli. V, 8, 9). Illis qui desperatione periclitantur, quid dicit? In quacumque die iniquus conversus fuerit, omnes iniquitates ejus obliviscar (Ezech. XVIII, 21, 22, 27). Propter illos ergo qui desperatione periclitantur, proposuit indulgentiae portum: propter illos qui spe periclitantur et dilationibus illuduntur, fecit diem mortis incertum. Quando veniat ultimus dies, nescis. Ingratus es, quia hodiernum habes, in quo corrigaris? Sic ergo ad istam mulierem, Nec ego te damnabo; sed facta secura de praeterito, cave futura. Nec ego te damnabo: delevi quod commisisti, observa quod praecepi, ut invenias quod promisi. TRACTATUS XXXIV. In illud, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Cap. VIII, V\. 12. 1. Quod modo audivimus et intenti accepimus, cum sanctum Evangelium legeretur, non dubito quod omnes etiam intelligere conati sumus: et quisque nostrum de re tam magna quae lecta est, pro suo modulo cepit quod potuit; et posito pane verbi, nemo est qui se queratur nihil gustasse. Sed iterum non dubito, quia difficile quisquam est qui totum intellexerit. Tamen etiamsi est qui omnia verba Domini nostri Jesu Christi modo ex Evangelio recitata satis intelligat; toleret ministerium nostrum, quousque, si possimus, illo adjuvante tractando faciamus ut vel omnes vel multi intelligant, quod se pauci intellexisse laetantur. 2. Quod ait Dominus, Ego sum lux mundi, clarum puto esse eis qui habent oculos, unde hujus lucis participes fiant: qui autem non habent oculos nisi in sola carne, mirantur quod dictum est a Domino Jesu Christo, Ego sum lux mundi. Et forte non desit qui dicat apud semetipsum: Numquid forte Dominus Christus est sol iste, qui ortu et occasu peragit diem? Non enim defuerunt haeretici qui ista senserunt. Manichaei solem istum oculis carnis visibilem expositum et publicum non tantum hominibus, sed etiam pecoribus ad videndum, Christum Dominum esse putaverunt. Sed catholicae Ecclesiae recta fides improbat tale commentum, et diabolicam doctrinam esse cognoscit: nec solum agnoscit credendo, sed in quibus potest convincit etiam disputando. Improbemus itaque hujusmodi errorem, quem sancta ab initio anathematizavit Ecclesia. Non arbitremur Dominum Jesum Christum hunc esse solem quem videmus oriri ab oriente, occidere in occidente; cujus cursui nox succedit, cujus radii nube obumbrantur, qui certa de loco in locum motione commigrat: non est hoc Dominus Christus. Non est Dominus Christus sol factus, sed per quem sol factus est. Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). 3. Est ergo lux quae fecit hanc lucem: hanc amemus, hanc intelligere cupiamus, ipsam sitiamus; ut ad ipsam duce ipsa aliquando veniamus, et in illa ita vivamus, ut nunquam omnino moriamur. Ista enim lux est, de qua prophetia olim praemissa ita in Psalmo cecinit: Homines et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Psalmi sancti ista verba sunt: advertite quid de tali luce antiquus sanctorum hominum Dei sermo praemiserit. Homines, inquit, et jumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Quoniam enim Deus es, et habes multiplicem misericordiam; pervenit eadem multiplicitas misericordiae tuae, non solum ad homines quos creasti ad imaginem tuam, sed etiam ad pecora quae hominibus subdidisti. A quo enim salus hominis, ab illo salus et pecoris. Non crubescas hoc sentire de Domino Deo tuo: imo praesumas et fidas, et caveas ne aliter sentias. Qui salvum facit te, ipse salvum facit equum tuum, ipse ovem tuam; ad minima omnino veniamus, ipse gallinam tuam: Domini est salus (Psal. III, 9), et ista Deus salvat. Movet te, interrogas; miror quid dubitas. Dedignabitur salvare, qui dignatus est creare? Domini est salus Angelorum, hominum, pecorum; Domini est salus. Sicut nemo est a seipso, ita nemo salvus est a seipso. Proinde verissime Psalmus atque optime ait, Homines et jumenta salvos facies, Domine. Quare? Sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Tu enim es Deus, tu creasti, tu salvas: tu dedisti esse, tu das sanum esse. 4. Si ergo sicut multiplicata est misericordia Dei, ab illo homines et jumenta salvantur; nonne homines habent aliquid aliud quod eis Deus praestet creator, quod jumentis non praestat? Nullane discretio est inter animal factum ad imaginem Dei, et animal subditum imagini Dei? Est plane: praeter salutem istam communem nobis cum animantibus mutis, est quod nobis praestet Deus, illis autem non praestat. Quid est hoc? Sequere in eodem psalmo: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Habentes modo salutem communem cum pecoribus suis, Filii hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Aliam habent salutem in re, aliam in spe. Salus ista quae in praesenti est, hominibus pecoribusque communis est: sed est alia quam sperant homines; et accipiunt qui sperant, non accipiunt qui desperant. Filii enim hominum sub tegmine, inquit, alarum tuarum sperabunt. Qui autem perseveranter sperant, a te proteguntur, ne de spe a diabolo dejiciantur: sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Si ergo sperabunt, quid sperabunt, nisi quod pecora non habebunt? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quale vinum est, unde inebriari laudabile est? quale vinum est, quod non turbat, sed dirigit mentem? quale vinum est, quod facit perpetuo sanum, non inebriando facit insanum? Inebriabuntur. Unde? Ab ubertate domus tuae; et torrente voluptatis tuae potabis eos. Unde? Quoniam apud te fons vitae. Ipse fons vitae ambulabat in terra, ipse dicebat, Qui sitit, veniat ad me (Joan. VII, 37). Ecce fons. Sed nos de lumine loqui coeperamus, et propositam ex Evangelio quaestionem de lumine tractabamus. Lectum est enim nobis dicente Domino, Ego sum lux mundi. Inde quaestio, ne quis carnaliter sapiens solem istum intelligendum putaret: venimus inde ad Psalmum, quo considerato, invenimus interim Dominum fontem vitae. Bibe et vive. Apud te, inquit, fons vitae: ideo sub umbraculo alarum tuarum sperant filii hominum, inebriari isto fonte quaerentes. Sed de lumine dicebamus. Sequere ergo: nam Propheta cum dixisset, Apud te fons vitae, secutus adjunxit, In lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 8, 10); Deum de Deo, lumen de lumine. Per hoc lumen factum est solis lumen: et lumen quod fecit solem, sub quo fecit et nos, factum est sub sole propter nos. Factum est, inquam, propter nos sub sole lumen quod fecit solem. Noli contemnere nubem carnis: nube tegitur, non ut obscuretur, sed ut temperetur. 5. Loquens ergo per nubem carnis lumen indeficiens, lumen sapientiae, ait hominibus, Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Quomodo te abstulit ab oculis carnis, et revocavit ad oculos cordis? Non enim sufficit dicere, Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen; addidit enim, vitae; sicut ibi dictum est, Quoniam apud te fons vitae: Videte itaque fratres mei, quomodo verba Domini cum illius psalmi veritate concordant: et ibi lumen positum est cum fonte vitae, et a Domino dictum est lumen vitae. In istis autem usibus corporalibus aliud est lumen, aliud fons: fontem fauces quaerunt, lumen oculi: quando sitimus quaerimus fontem; quando in tenebris sumus, quaerimus lumen; et si forte nocte sitiamus, lumen accendimus ut ad fontem veniamus. Non sic apud Deum: quod lumen est, hoc est fons; qui tibi lucet ut videas, ipse tibi manat ut bibas. 6. Videtis ergo, fratres mei, videtis, si intus videtis, quale hoc lumen est de quo Dominus dicit, Qui me sequitur, non ambulabit in tenebris. Sequere istum solem, videamus si non ambulabis in tenebris. Ecce oriundo exit ad te: ille cursu suo ad occidentem pergit; tibi forte ad orientem profectio est: nisi tu in contrariam partem pergas, non qua ille tendit, sequendo eum profecto errabis, et pro oriente occidentem tenebis. Tu eum in terra si sequaris, errabis: nauta si eum in mari sequatur, errabit. Postremo videtur tibi sequendum esse solem, et tendis etiam ipse ad occidentem, quo et ille tendit: videamus cum occiderit, si non ambulabis in tenebris. Vide quemadmodum etsi nolueris eum tu deserere, ipse te deseret, servitutis suae necessitate peragens diem. Dominus autem noster Jesus Christus interim et cum per carnis nubem non omnibus apparebat, per sapientiae potestatem omnia tenebat. Deus tuus ubique totus est: si non ab illo facias casum, nunquam a te ipse facit occasum. 7. Qui ergo me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Quod promisit, futuri temporis verbo posuit: non enim ait, habet; sed, habebit, inquit, lumen vitae. Nec ait tamen, qui sequetur me; sed, qui sequitur me. In eo quod facere debemus, praesens tempus posuit: quod autem promisit facientibus, futuri temporis verbo significavit. Qui sequitur habebit. Modo sequitur, post habebit: modo sequitur per fidem, post habebit per speciem. Quamdiu enim sumus in corpore, ait Apostolus, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 6, 7). Quando per speciem? Cum habuerimus lumen vitae, cum ad illam visionem venerimus, quando nox ista transierit. De illo quippe die qui exorturus est, dictum est, Mane astabo tibi, et contemplabor (Psal. V, 5). Quid est, mane? Transacta nocte saeculi hujus, transactis tertoribus tentationum, superato illo leone qui nocte rugiens circuit, quem devoret quaerens (I Petr. V, 8). Mane astabo tibi, et contemplabor. Nunc vero quid putamus, fratres huic tempori congruere, nisi quod rursus in Psalmo dicitur, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7)? Per singulas noctes, inquit, flebo: desiderio lucis ardebo. Videt Dominus desiderium meum; quoniam dicit illi alter psalmus, Ante te est omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus (Psal. XXXVII, 10). Desideras aurum? videri potes; quaerens enim aurum manifestus eris hominibus. Desideras frumentum? interrogas qui habeat; cui et cupiens pervenire ad id quod desideras, indicas. Desideras Deum? quis videt, nisi Deus? A quo enim petis Deum, sicut panem, sicut aquam, sicut aurum, sicut argentum, sicut frumentum? A quo petis Deum, nisi a Deo? Ipse petitur a seipso, qui promittit seipsum. Extendat anima cupiditatem suam; et sinu capaciore quaerat comprehendere quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9). Desiderari potest, concupisci potest, suspirari in illud potest: digne cogitari, et verbis explicari non potest. 8. Ergo, fratres mei, quoniam Dominus breviter ait, Ego sum lux mundi; qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae: quibus verbis aliud est quod jussit, aliud quod promisit: faciamus quod jussit, ne impudenti fronte desideremus, quod promisit; ne dicat nobis in judicio suo, Fecisti enim quod jussi, ut expetas quod promisi? Quid ergo jussisti, Domine Deus noster? Dicit tibi, Ut sequereris me. Consilium vitae petiisti. Cujus vitae, nisi de qua dictum est, Apud te fons vitae? Audivit quidam, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Tristis abscessit, non est secutus: quaesivit magistrum bonum, interpellavit doctorem, et contempsit docentem: tristis abscessit, ligatus cupiditatibus suis; tristis abscessit, habens grandem sarcinam avaritiae super humeros suos (Matth. XIX, 16-22). Laborabat, aestuabat; et qui ab illo sarcinam deponere voluit, non est sequendus putatus, sed deserendus. Postea vero quam Dominus per Evangelium clamavit, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam; tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde (Id. XI, 28 et 29): quam multi fecerunt audito Evangelio, quod ex ore ipsius auditum dives ille non fecit? Ergo modo faciamus, sequamur Dominum; solvamus compedes quibus impedimur sequi. Et quis idoneus solvere tales nodos, nisi ille adjuvet cui dictum est, Disrupisti vincula mea (Psal. CXV, 16)? De quo alius psalmus dicit, Dominus solvit compeditos, Dominus erigit elisos (Psal. CXLV, 8). 9. Et quid sequuntur soluti et erecti, nisi lumen a quo audiunt, Ego sum lumen mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris? quia Dominus illuminat caecos. Illuminamur ergo modo, fratres, habentes collyrium fidei. Praecessit enim ejus saliva cum terra, unde inungeretur qui caecus est natus (Joan. IX, 6). Et nos de Adam caeci nati sumus, et illo illuminante opus habemus. Miscuit salivam cum terra: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Miscuit salivam cum terra; ideo praedictum est, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12): ipse autem dixit, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Veritate perfruemur, cum viderimus facie ad faciem; quia et hoc promittitur nobis. Nam quis auderet sperare quod Deus non dignatus esset vel polliceri vel dare? Videbimus facie ad faciem. Apostolus dicit: Nunc scio ex parte, nunc in aenigmate per speculum, tunc autem facie ad faciem (I Cor. XIII, 12). Et Joannes apostolus in Epistola sua: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Haec est magna promissio; si amas, sequere. Amo, inquis; sed qua sequor? Si dixisset tibi Dominus Deus tuus, Ego sum veritas et vita; desiderans veritatem, concupiscens vitam, viam qua ad haec pervenire posses profecto quaereres, et diceres tibi: Magna res veritas, magna res vita; si esset quomodo illuc perveniret anima mea! Quaeris qua? audi eum dicentem primo, Ego sum via. Antequam diceret tibi quo, praemisit qua: Ego sum, inquit, via. Quo via? Et veritas et vita. Primo dixit qua venias, postea dixit quo venias. Ego sum via, ego sum veritas, ego vita. Manens apud Patrem, veritas et vita: induens se carnem, factus est via. Non tibi dicitur, Labora quaerendo viam, ut pervenias ad veritatem et vitam; non hoc tibi dicitur. Piger, surge; via ipsa ad te venit, et te de somno dormientem excitavit, si tamen excitavit: surge, et ambula. Forte conaris ambulare, et non potes, quia dolent pedes. Unde dolent pedes? an jubente avaritia per aspera cucurrerunt? Sed Dei Verbum sanavit et claudos. Ecce, inquis, sanos habeo pedes, sed ipsam viam non video. Illuminavit et caecos. 10. Hoc totum per fidem, quamdiu peregrinamur a Domino, manentes in corpore: cum autem perambulaverimus viam, et ad ipsam patriam venerimus, quid erit nobis laetius? quid erit nobis beatius? Quia nihil pacatius: nihil enim adversus hominem rebellabit. Nunc vero, fratres, difficile sine rixa sumus. Ad concordiam quidem vocati sumus, jubemur pacem habere inter nos; ad hoc conandum est, omnibusque nitendum viribus, ut aliquando veniamus ad perfectissimam pacem: modo autem litigamus plerumque cum eis quibus consulere volumus. Ille errat, tu vis ducere ad viam; resistit tibi, litigas: resistit paganus, disputas contra errores idolorum et daemoniorum: resistit haereticus, disputas contra alias doctrinas daemoniorum: malus catholicus non vult bene vivere, corripis etiam interiorem fratrem tuum: tecum manet in domo, et perditas vias quaerit; aestuas quomodo corrigas, ut de illo bonam rationem Domino amborum reddas. Quantae undique rixarum necessitates? Plerumque homo taedio affectus, dicit apud semetipsum: Quid mihi est pati contradictores, pati eos qui reddunt mala pro bonis? Ego volo consulere, illi volunt perire: consumo vitam meam litigando; pacem non habeo: inimicos insuper facio, quos amicos habere deberem, si benevolentiam consulentis attenderent: quid mihi est ista perpeti? redeam ad me, mecum ero, Deum meum invocabo. Redi ad teipsum, ibi invenis rixam: si coepisti Deum sequi, ibi invenis rixam. Quam rixam, inquis, invenio? Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17). Ecce tu ipse es, ecce tu solus es, ecce tecum es, ecce alium nullum hominem pateris: sed vides aliam legem in membris tuis, repugnantem legi mentis tuae, et captivantem te in lege peccati, quae est in membris tuis. Exclama ergo, et a rixa interiore clama ad Deum, ut tibi pacificet te: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 23-25). Quia qui me, inquit, sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. Finita tota rixa, immortalitas consequetur, quia novissima inimica destruetur mors. Et qualis pax erit? Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 26, 53). Quo ut veniamus, quia tunc erit in re, nunc sequamur in spe eum qui dixit, Ego sum lux mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae. TRACTATUS XXXV. Ab eo quod legitur, Dixerunt ergo Pharisaei, Tu de teipso testimonium perhibes, etc., usque ad id, Verum est testimonium meum, quia scio unde veni, et quo vado. Cap. VIII, V\. 13, 14. 1. De verbis Domini nostri Jesu Christi, ubi ait, Ego sum lux mundi: qui me sequitur, non ambulabit in tenebris; sed habebit lumen vitae (Joan. VIII, 12), hesterno die qui adfuistis, diu disputatum esse meministis: et si adhuc velimus de illo lumine disputare, diu loqui possumus; nam non possumus explicare compendio. Itaque, fratres mei, sequamur Christum lumen mundi, ne ambulemus in tenebris. Tenebrae metuendae sunt, morum, non oculorum: et si oculorum, non exteriorum, sed interiorum, unde discernitur non album et nigrum, sed justum et injustum. 2. Cum haec ergo dixisset Dominus noster Jesus Christus, responderunt Judaei: Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum. Antequam veniret Dominus noster Jesus Christus, multas ante se lucernas propheticas accendit et misit. De his etiam erat Joannes Baptista, cui tam magnum ipsum lumen, quod est Dominus Christus, perhibuit testimonium, quale nulli hominum: ait enim, In natis mulierum non surrexit major Joanne Baptista (Matth. XI, 11). Hic tamen, quo nemo erat major in natis mulierum, dicit de Domino Jesu Christo: Ego quidem baptizo vos in aqua; qui autem venit, fortior me est, cujus non sum dignus calceamentum solvere (Joan. I, 26, 27). Videte quemadmodum se lucerna diei submittat. Lucernam vero ipsum Joannem fuisse Dominus ipse testatur: Ille erat, inquit, lucerna ardens et lucens; et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus (Id. V, 35). Quando autem dixerunt Judaei Domino, Dic nobis, in qua potestate ista facis? sciens Dominus quia Joannem Baptistam pro magno haberent, et quod ipse quem pro magno habebant, eis de Domino testimonium perhibuisset, respondit eis: Interrogabo et ego vos unum sermonem: dicite mihi, Baptismus Joannis unde est? de coelo, an ex hominibus? Turbati illi intra semetipsos cogitabant, quia si dicerent, Ab hominibus, lapidari possent a turba, quae Joannem prophetam esse credebat: si dicerent, De coelo, responderet eis, Ille quem confitemini de coelo habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis in qua ego ista faciam potestate. Viderunt ergo, quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros; et dixerunt, Nescimus. Et Dominus eis: Nec ego dico vobis, in qua potestate ista facio (Matth. XXI, 23-27). Non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod scitis. Justissime utique repulsi, confusi abscesserunt: et impletum est quod in Psalmo per Prophetam dicit Deus Pater, Paravi lucernam Christo meo, id est, ipsum Joannem; inimicos ejus induam confusione (Psal. CXXXI, 17, 18). 3. Habebat ergo Dominus Jesus Christus testimonium Prophetarum ante se praemissorum, praeconum judicem praecedentium; habebat testimonium a Joanne: sed ipse majus testimonium erat, quod sibi perhibebat. Illi autem infirmis oculis lucernas quaerebant, quia diem ferre non poterant: nam Joannes idem ipse apostolus, cujus Evangelium in manibus habemus, in ipsius Evangelii sui capite ait de Joanne, « Erat homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes: hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per eum. Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in mundum. » Si omnem, ergo et Joannem. Unde dicit et ipse Joannes. Nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. I, 6-9, 16). Discernite ergo ista, ut proficiat mens vestra in fide Christi; ne semper infantes sitis ubera quaerentes, et a cibo solido resilientes. Debetis apud matrem sanctam Ecclesiam Christi nutriri et ablactari, et ad escas solidiores accedere, mente, non ventre. Hoc ergo discernite, aliud esse lumen quod illuminat, aliud esse quod illuminatur. Nam et oculi nostri lumina dicuntur; et unusquisque ita jurat, tangens oculos suos, per lumina sua, Sic vivant lumina mea: usitata juratio est. Quae lumina si lumina sunt, desit lumen in cubiculo tuo clauso, pateant et luceant tibi: non utique possunt. Quomodo ergo ista in facie quae habemus, et lumina nuncupamus, et quando sana sunt, et quando patent, indigent extrinsecus adjutorio luminis; quo ablato aut non illato, sana sunt, aperta sunt, nec tamen vident: sic mens nostra, qui est oculus animae, nisi veritatis lumine radietur, et ab illo qui illuminat nec illuminatur, mirabiliter illustretur, nec ad sapientiam nec ad justitiam poterit pervenire. Ipsa est enim via nostra juste vivere. Quomodo autem non offendat in via, cui non lucet lumen? Ac per hoc in tali via videre opus est, in tali via videre magnum est. Nam Tobias in facie oculos clausos habebat, et filius patri manum dabat; pater filio viam praecipiendo monstrabat (Tob. II, 11, IV). 4. Responderunt ergo Judaei, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum. Videamus quid audiant: audiamus et nos, sed non sicut illi. Illi contemnentes, nos credentes: illi occidere Christum volentes, nos per Christum vivere cupientes. Interim ista distantia distinguat aures mentesque nostras, et audiamus quid Judaeis responderit Dominus. Respondit Jesus, et dixit eis: Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. Lumen et alia demonstrat et seipsum. Accendis lucernam, verbi gratia, ut quaeras tunicam, et praestat tibi ardens lucerna ut invenias tunicam: numquid accendis lucernam ut videas ardentem lucernam? Lucerna quippe ardens idonea est et alia quae tenebris operiebantur nudare, et seipsam tuis oculis demonstrare. Sic et Dominus Christus et inter fideles suos, et inimicos Judaeos, tanquam inter lucem et tenebras distinguebat; tanquam inter illos quos radio fidei perfundebat, et illos quorum clausos oculos circumfundebat. Nam etiam sol iste et videntis faciem illustrat, et caeci: ambo pariter stantes, et faciem ad solem habentes illustrantur in carne, sed non ambo illuminantur in acie; videt ille, ille non videt; ambobus sol praesens est, sed praesenti soli unus est absens. Sic et Sapientia Dei, Verbum Dei, Dominus Jesus Christus ubique praesens est; quia ubique est veritas, ubique est sapientia. Intelligit quis in oriente justitiam; intelligit alius in occidente justitiam: numquid alia est justitia quam ille intelligit, alia quam iste? Separati sunt corpore, et in uno habent acies mentium suarum. Quam video justitiam hic constitutus, si justitia est, ipsam videt justus nescio quot mansionibus a me carne sejunctus, et in illius justitiae luce conjunctus. Ergo testimonium sibi perhibet lux: aperit sanos oculos, et sibi ipsa testis est, ut cognoscatur lux. Sed quid agimus de infidelibus? numquid illis non est praesens? Est praesens et illis sed quibus eam videant, oculos non habent cordis. Audi de illis ex Evangelio ipso prolatam sententiam: Et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 5) Ergo ait Dominus, et verum ait, Etsi ego de me testimonium perhibeo, verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado. Patrem volebat intelligi; Patri gloriam dabat Filius. Aequalis glorificat eum a quo est missus: quantum debet homo glorificare eum a quo est creatus? 5. Scio unde veni, et quo vado. Iste qui in praesentia vobis loquitur, habet quod non deseruit, sed tamen venit: non enim veniendo inde discessit, aut redeundo nos dereliquit. Quid miramini? Deus est. Non potest hoc fieri ab homine; non potest hoc fieri ab ipso sole. Quando pergit ad occidentem, deserit orientem, et donec oriturus redeat ad orientem, non est in oriente: Dominus autem noster Jesus Christus et venit, et ibi est; et redit, et hic est. Audi ipsum Evangelistam alio loco dicentem, et si potes, cape; si non potes, crede: Deum, inquit, nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18). Non dixit, Fuit in sinu Patris, quasi veniendo deseruerit sinum Patris. Hic loquebatur, et ibi se esse dicebat: qui et hinc discessurus, quid dixit? Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). 6. Ergo verum est testimonium luminis, sive se ostendat, sive alia; quia sine lumine non potes videre lumen, et sine lumine non potes videre quodlibet aliud quod non est lumen. Si idoneum est lumen ad demonstranda ea quae non sunt lumina, numquid in se deficit? numquid se non aperit, sine quo alia patere non possunt? Locutus est Propheta verum; sed unde haberet, nisi de fonte veritatis hauriret? Locutus est Joannes verum; sed unde locutus est, ipsum interroga: Nos omnes, inquit, de plenitudine ejus accepimus. Ergo idoneus est Dominus noster Jesus Christus qui sibi perhibeat testimonium. Sed plane, fratres mei, in nocte hujus saeculi audiamus et prophetiam intente: modo enim ad fragilitatem nostram nocturnasque cordis nostri intimas tenebras humilis voluit venire Dominus noster. Homo venit contemnendus et honorandus, venit negandus et confitendus; contemnendus et negandus a Judaeis, honorandus et confitendus a nobis: judicandus et judicaturus; judicandus injuste, judicaturus juste. Talis ergo venit, ut oporteret ei lucernam testimonium perhibere. Nam quid opus erat ut Joannes tanquam lucerna perhiberet testimonium diei, si dies ipse ab infirmitate nostra posset videri? Sed non poteramus: infirmas factus est infirmis, per infirmitatem sanavit infirmitatem; per mortalem carnem, carnis abstulit mortem; de corpore suo collyrium fecit luminibus nostris. Quia ergo Dominus venit, et in nocte saeculi adhuc sumus, oportet ut et prophetias audiamus. 7. Nam de prophetia convincimus contradicentes Paganos. Quis est Christus, dicit Paganus? Cui respondemus: Quem praenuntiaverunt Prophetae. Et ille: Qui Prophetae? Recitamus Isaiam, Danielem, Jeremiam, alios sanctos Prophetas; dicimus quam longe ante illum venerint, quanto tempore adventum ejus praecesserint. Hoc ergo respondemus: Praevenerunt eum Prophetae, praedixerunt eum esse venturum Respondet aliquis eorum: Qui Prophetae? Nos recitamus, qui nobis quotidie recitantur. Et ille: Qui sunt hi Prophetae? Nos respondemus: Qui et praedixerunt ea quae fieri videmus. Et ille: Vos, inquit, vobis ista finxistis, vidistis ea fieri, et quasi ventura praedicta essent, in libris quibus voluistis conscripsistis. Hic contra inimicos Paganos occurrit nobis aliorum testimonium inimicorum. Proferimus codices a Judaeis, et respondemus: Nempe et vos et illi, fidei nostrae estis inimici. Ideo sparsi sunt per gentes, ut alios ex aliis convincamus inimicis Codex Isaiae proferatur a Judaeis, videamus si non ibi lego, « Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est; livore ejus sanati sumus; omnes ut oves erravimus, et ipse traditus est pro peccatis nostris » (Isai. LIII, 5-8). Ecce lucerna una. Alia proferatur, Psalmus aperiatur, etiam inde praedicta passio Christi recitetur. « Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Apud te laus mea; in Ecclesia magna confitebor tibi. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae: et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium » (Psal. XXI, 17 29). Erubescat unus inimicus, quia codicem mihi ministrat alius inimicus. Sed ecce de codicibus prolatis ab uno inimico alterum vici: et ipse qui mihi codicem protulit, non relinquatur; ab illo proferatur, unde et ipse vincatur. Lego alium prophetam, et invenio Dominum loquentem ad Judaeos: Non est mihi voluntas in vobis, divit Dominus, nec accipiam sacrificium de manibus vestris: quoniam ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo (Malach. I, 10 et 11). Non venis, Judaee, ad sacrificium mundum; convinco te immundum. 8. Ecce et lucernae perhibent testimonium diei propter infirmitatem nostram, quia diei claritatem tolerare et videre non possumus. Nam et nos ipsi Christiani in comparatione quidem infidelium lux jam sumus; unde dicit Apostolus. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino, sicut filii lucis ambulate (Ephes. V, 8): et alibi dixit, Nox praecessit, dies autem appropinquavit: abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis; sicut in die honeste ambulemus (Rom. XIII, 12, 13). Tamen quia in comparatione illius lucis ad quam venturi sumus, adhuc nox est etiam dies in quo sumus, audi Petrum apostolum: delatam dicit Domino Christo vocem de magnifica potestate, Tu es Filius meus dilectus, in quo bene sensi. Hanc vocem, inquit, nos de coelo audivimus delatam, cum essemus cum illo in monte sancto. Sed quia nos non ibi fuimus, et istam vocem de coelo tunc non audivimus; ait ad nos ipse Petrus, Et habemus certiorem propheticum sermonem. Non audistis vocem de coelo delatam, sed certiorem habetis propheticum sermonem. Praevidens enim Dominus Jesus Christus impios quosdam futuros, qui miraculis ejus calumniarentur, magicis artibus ea tribuendo, Prophetas ante praemisit. Numquid enim, si magus erat et magicis artibus fecit ut coleretur et mortuus, magus erat antequam natus? Prophetas audi, o homo mortue, et vermescendo calumniose, Prophetas audi: lego, audi qui ante Dominum venerunt. Habemus, inquit apostolus Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes, sicut lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris (II Petr. I, 17-19). 9. Quando ergo Dominus noster Jesus Christus venerit, et, sicut dicit etiam apostolus Paulus, illuminaverit occulta tenebrarum, et manifestaverit cogitationes cordis, ut laus sit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5); tunc praesente tali die lucernae non erunt necessariae: non legetur nobis Propheta, non aperietur codex Apostoli, non requiremus testimonium Joannis, non ipso indigebimus Evangelio. Ergo omnes Scripturae tollentur de medio, quae nobis in hujus saeculi nocte tanquam lucernae accendebantur, ne in tenebris remaneremus: istis omnibus sublatis, ne quasi nobis luceant indigentibus, et ipsis hominibus Dei, per quos haec ministrata sunt, nobiscum lumen illud verum clarumque videntibus, remotis ergo his adjumentis quid videbimus? unde pascetur mens nostra? unde obtutus ille laetabitur? unde erit illud gaudium quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II. 9)? quid videbimus? Obsecro vos, amate mecum, currite credendo mecum: patriam supernam desideremus, supernae patriae suspiremus, peregrinos nos esse hic sentiamus. Quid tunc videbimus? Dicat nunc Evangelium: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Unde tibi ros inspersus est, ad fontem venies: unde radius per obliqua et per anfractuosa tibi ad cor tenebrosum missus est, nudam ipsam lucem videbis, cui videndae ferendaeque mundaris. Dilectissimi, quod et hesterno commemoravi, Joannes ipse dicit, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Sentio vestros affectus attolli mecum in superna: sed corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Depositurus sum et ego codicem istum, discessuri estis et vos quisque ad sua. Bene nobis fuit in luce communi, bene gavisi sumus, bene exsultavimus: sed cum ab invicem recedimus, ab illo non recedamus. TRACTATUS XXXVI. Ab eo quod scriptum est, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam; usque ad id, Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater. Cap. VIII, V\. 15-18. 1. In quatuor Evangeliis, vel potius quatuor libris unius Evangelii, sanctus Joannes apostolus, non immerito secundum intelligentiam spiritualem aquilae comparatus, altius multoque sublimius aliis tribus erexit praedicationem suam; et in ejus erectione etiam corda nostra erigi voluit. Nam caeteri tres evangelistae, tanquam cum homine Domino in terra ambulabant, de divinitate ejus pauca dixerunt: istum autem quasi piguerit in terra ambulare, sicut ipso exordio sui sermonis intonuit, erexit se, non solum super terram et super omnem ambitum aeris et coeli sed super omnem etiam exercitum Angelorum, omnemque constitutionem invisibilium potestatum, et pervenit ad eum per quem facta sunt omnia, dicendo, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 1-3). Huic tantae sublimitati principii etiam caetera congrua praedicavit, et de Domini divinitate, quomodo nullus alius, est locutus. Hoc ructabat quod biberat. Non enim sine causa de illo in isto ipso Evangelio narratur, quia et in convivio super pectus Domini discumbebat (Joan. XIII, 23). De illo ergo pectore in secreto bibebat: sed quod in secreto bibit, in manifesto eructavit, ut perveniat ad omnes gentes non solum incarnatio Filii Dei, et passio, et resurrectio; sed etiam quid erat ante incarnationem Unicus Patri, Verbum Patris, coaeternus generanti, aequalis ei a quo missus est; sed in ipsa missione minor factus, quo major esset Pater. 2. Quidquid ergo humiliter positum audistis de Domino Jesu Christo, susceptae carnis dispensationem cogitate; qualis factus est propter nos, non qualis erat ut faceret nos: quidquid autem sublime et supra omnes creaturas excelsum atque divinum, et Patri aequale atque coaeternum de illo audieritis in Evangelio poni, vel legeritis, scitote vos hoc legere quod ad formam Dei pertinet, non quod ad formam servi. Quia si istam regulam tenueritis qui capere potestis; non autem omnes capere potestis, sed omnes credere debetis: si ergo hanc regulam tenueritis, adversus calumnias tenebrarum haereticarum, tanquam in lumine ambulantes, securi pugnabitis. Non enim defuerunt qui sola evangelica testimonia legendo sectarentur, quae de humilitate Christi posita sunt, qui adversus ea testimonia quae divinitatem ejus locuta sunt, surdi fuerunt: ideo surdi, ut male verbosi. Item quidam illa sola attendentes quae de Domini sublimitate dicta sunt, etiam ipsi misericordiam ejus, qua homo factus est propter nos, et si legerunt, non crediderunt, et ab hominibus inducta, atque falsa esse putaverunt; contendentes Deum tantummodo fuisse Dominum nostrum Christum, non etiam hominem. Alii sic, alii sic; utrique in errore. Catholica autem fides ex utroque verum tenens quod tenet, et praedicans quod credit, et Deum Christum intellexit, et hominem credidit: utrumque enim scriptum est, et utrumque verum est. Si Deum tantum dixeris Christum, medicinam negas qua sanatus es: si hominem tantum dixeris Christum, potentiam negas qua creatus es. Utrumque igitur tene, anima fidelis et cor catholicum, utrumque tene, utrumque crede, utrumque fideliter confitere. Et Deus Christus est, et homo Christus. Qualis Deus Christus? Aequalis Patri, unum cum Patre. Qualis homo Christus? De virgine natus, trahens de homine mortalitatem, non trahens iniquitatem. 3. Isti ergo Judaei videbant hominem, nec intelligebant nec credebant Deum: atque inter caetera audistis jam quemadmodum ei dixerint, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum (Id. VIII, 13). Audistis etiam quid ille responderit, cum hesterno die lectum esset, et pro nostris viribus disputatum. Hodie verba ejus haec lecta sunt, Vos secundum carnem judicatis. Ideo, inquit, mihi dicitis, Tu de te testimonium dicis; testimonium tuum non est verum, quia secundum carnem judicatis; quia Deum non intelligitis, et hominem videtis, et hominem persequendo, Deum latentem offenditis. Ergo secundum carnem judicatis. Ideo vobis arrogans videor, quia ego de me testimonium perhibeo. Omnis enim homo, quando de se vult perhibere testimonium laudabile, arrogans et superbus videtur. Ideo scriptum est, Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui (Prov. XXVII, 2). Sed hoc homini dictum est. Infirmi enim sumus, et apud infirmos loquimur. Verum dicere et mentiri possumus: etsi verum dicere debemus, et mentiri tamen possumus cum volumus. Lux mentiri non potest: absit ut in lucis divinae splendore tenebrae mendacii reperiantur. Loquebatur ille tanquam lux, loquebatur tanquam veritas; sed lux in tenebris lucebat, et tenebrae eam non comprehenderunt: ideo secundum carnem judicabant. Vos, inquit, secundum carnem judicatis. 4. Ego non judico quemquam. Non ergo judicat quemquam Dominus Jesus Christus? Nonne ipse est quem confitemur resurrexisse tertia die, ascendisse in coelum, ibi sedere ad dexteram Patris, inde esse venturum ad judicandos vivos et mortuos? Nonne ipsa est fides nostra, de qua dicit Apostolus, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10)? Ergo quando ista confitemur, contra Dominum loquimur? Nos dicimus venturum judicem vivorum et mortuorum; ipse autem dicit, Ego non judico quemquam. Quaestio ista duobus modis solvi potest; ut aut hoc intelligamus, non judico quemquam, id est, modo: sicut dicit alio loco, Ego non veni ut judicem mundum, sed ut salvum faciam mundum (Joan. XII, 47); non judicium suum negando, sed differendo. Aut certe quia dixerat, Vos secundum carnem judicatis; ita subjunxit, Ego non judico quemquam, ut subaudias, secundum carnem. Nullus ergo nobis contra fidem quam tenemus et annuntiamus de judice Christo, scrupulus dubitationis in corde remaneat. Venit Christus, sed primo salvare, postea judicare: eos judicando in poenam, qui salvari noluerunt; eos perducendo ad vitam, qui credendo salutem non respuerunt. Prima ergo dispensatio Domini nostri Jesu Christi medicinalis est, non judicialis: nam si primo venisset judicaturus, neminem invenisset cui praemia justitiae redderet. Quia ergo vidit omnes peccatores, et omnino neminem esse immunem a morte peccati; prius erat ejus misericordia praeroganda, et post exserendum judicium: quia de illo cantaverat Psalmus, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). Non enim judicium ait et misericordiam; nam si primo esset judicium, nulla esset misericordia: sed primo misericordia, postea judicium. Quae est primo misericordia? Creator hominis, homo esse dignatus est: factus est quod fecerat, ne periret quem fecerat. Quid huic misericordiae addi potest? Et tamen addidit. Parum fuit ei hominem fieri; sed etiam ab hominibus reprobari: parum erat reprobari; et exhonorari: parum erat exhonorari; et occidi: sed et hoc parum est; morte crucis. Nam et cum ejus obedientiam usque ad mortem factam commendaret Apostolus, parum illi fuit dicere, Factus obediens usque ad mortem: non enim qualemcumque mortem, sed addidit, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Illa morte pejus nihil fuit inter omnia genera mortium. Denique ubi dolores acerrimi exagitant, cruciatus vocatur, a cruce nominatus. Pendentes enim in ligno crucifixi, clavis ad lignum pedibus manibusque confixi, producta morte necabantur. Non enim crucifigi hoc erat occidi: sed diu vivebatur in cruce; non quia longior vita eligebatur, sed quia mors ipsa protendebatur, ne dolor citius finiretur. Mori voluit pro nobis: parum dicimus, crucifigi dignatus est, usque ad mortem crucis obediens factus. Elegit extremum et pessimum genus mortis, qui omnem fuerat ablaturus mortem: de morte pessima occidit omnem mortem. Pessima enim erat non intelligentibus Judaeis; nam a Domino electa erat. Ipsam enim crucem suam signum habiturus erat, ipsam crucem de diabolo superato tanquam tropaeum in frontibus fidelium positurus, ut diceret Apostolus: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi munaus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Nihil erat tunc in carne intolerabilius, nihil est nunc in fronte gloriosius. Quid servat fideli suo, qui talem honorem dedit supplicio suo? Denique modo in poenis reorum non est apud Romanos: ubi enim Domini crux honorata est, putatum est quod et reus honoraretur, si crucifigeretur. Qui ergo ideo venit, neminem judicavit: et malos passus est. Pertulit injustum judicium, ut ageret justum. Sed in eo quod pertulit injustum, misericordiae fuit. Denique ita humilis factus ut veniret ad crucem, distulit quidem potentiam, sed publicavit misericordiam. Unde distulit potentiam? Quia de cruce noluit descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Unde publicavit misericordiam? Quia pendens in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sive ergo propter hoc, quia non venerat judicare mundum, sed salvare mundum, dixit, Ego non judico quemquam: sive quemadmodum commemoravi, quoniam dixerat, Vos secundum carnem judicatis, addidit, Ego non judico quemquam, ut intelligamus Christum non secundum carnem judicare, sicut ab hominibus judicatus est. 5. Nam ut agnoscatis jam et judicem Christum, audite quod sequitur: Et si judico ego, judicium meum verum est. Ecce habes et judicem, sed agnosce salvatorem, ne sentias judicem. Quare autem dixit judicium suum verum esse? Quia solus, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater. Dixi vobis, fratres, quia Joannes iste evangelista sanctus multum alte volat: vix est eum mente comprehendere. Mysterium autem altius volantis opus est ut commemorem Charitatem vestram. Et apud Ezechielem prophetam, et in Apocalypsi ipsius Joannis, cujus est hoc Evangelium, commemoratur animal quadruplex, habens quatuor personas; hominis, vituli, leonis, aquilae (Ezech. I, 5-10; Apoc. IV, 6, 7). Qui ante nos Scripturarum sanctarum mysteria tractaverunt, plerique in hoc animali, vel potius in his animalibus quatuor Evangelistas intellexerunt. Leonem pro rege positum, quoniam videtur leo rex esse quodammodo bestiarum, propter potentiam et terribilem fortitudinem. Haec persona tributa est Matthaeo, quia in generationibus Domini regiam seriem prosecutus est, quemadmodum esset Dominus per stirpem regiam de semine David regis. Lucas autem quoniam coepit a sacerdotio Zachariae sacerdotis, faciens mentionem patris Joannis Baptistae, vitulo deputatus est; quia magna victima vitulus erat in sacrificio sacerdotum. Marco homo Christus merito assignatus est, quia neque de regia potestate aliquid dixit, neque de sacerdotali coepit, sed tantum ab homine Christo exorsus est. Hi omnes prope de terrenis, id est de iis quae in terra gessit Dominus noster Jesus Christus, non recesserunt: de divinitate ejus perpauca locuti sunt, tanquam in terra cum illo ambulantes. Restat aquila: ipse est Joannes, sublimium praedicator, et lucis internae atque aeternae fixis oculis contemplator. Dicuntur enim et pulli aquilarum a parentibus sic probari, patris scilicet ungue suspendi, et radiis solis opponi: qui firme contemplatus fuerit, filius agnoscitur; si acie palpitaverit, tanquam adulterinus ab ungue dimittitur. Jam ergo videte quam sublimia loqui debuit, qui est aquilae comparatus: et tamen etiam nos humi repentes, infirmi et vix ullius momenti inter homines, audemus tractare ista, et ista exponere; et putamus nos aut capere posse cum cogitamus, aut capi dum dicimus. 6. Quare ista dixi? Forte enim post haec verba quisquam mihi juste dicat: Pone ergo codicem. Quod excedit mensuram tuam, quid sumis in manum tuam? quid ei committis linguam tuam? Ad hoc respondeo: Multi haeretici abundant, et ad hoc eos Deus abundare permisit, ne semper lacte nutriamur, et in bruta infantia remaneamus. Quia enim non intellexerunt quomodo commendaretur divinitas Christi, sapuerunt sicut voluerunt: non autem recte sapiendo, fidelibus catholicis quaestiones molestissimas intulerunt; coeperunt exagitari et fluctuare corda fidelium. Jam tunc necessitas facta est spiritualibus viris, qui aliquid secundum divinitatem Domini nostri Jesu Christi, non solum legerant in Evangelio, sed etiam intellexerant, ut contra arma diaboli Christi arma proferrent: et de Christi divinitate adversus falsos fallacesque doctores, quantis possent viribus, apertissima conflictatione pugnarent; ne cum ipsi tacerent, alii perirent. Quicumque enim senserunt Dominum nostrum Jesum Christum, aut diversae substantiae esse quam Pater est, aut tantum esse Christum solum, ut ipse sit Pater, ipse sit Filius, ipse sit Spiritus sanctus: quicumque etiam sentire voluerunt hominem fuisse solum, non Deum factum hominem, aut ita Deum ut in sua divinitate mutabilem, aut ita Deum ut non et hominem; a fide naufragaverunt, et de portu Ecclesiae projecti sunt, ne inquietudine sua naves secum positas frangerent. Quae res coegit ut etiam nos minimi, et quantum ad nos pertinet prorsus indigni, quantum autem ad illius misericordiam in aliquo dispensatorum ejus numero constituti, non vobis taceamus quod aut intelligatis, mecumque gaudeatis; aut si intelligere nondum valetis, credendo securi in portu maneatis. 7. Dicam ergo; capiat qui potest, credat qui non potest: tamen dicam quod ait Dominus, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam, aut modo, aut secundum carnem. Sed et si ego judico, judicium meum verum est. Quare judicium tuum verum est? Quia solus non sum, inquit, sed ego et qui misit me Pater. Quid ergo, Domine Jesu? Si solus esses, falsum esset judicium tuum; et ideo verum judicas, quia solus non es, sed tu et qui te misit Pater? Quid responsurus sum? Ipse respondeat: Verum est, inquit, judicium meum. Quare? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Si tecum est, quomodo te misit? Et te misit, et tecum est? Itane et missus non recessisti? itane et ad nos venisti, et ibi mansisti? Quomodo istud creditur? quomodo capitur? Ad haec duo respondeo: Quomodo capitur, recte dicis; quomodo creditur, non recte dicis. Imo ideo bene creditur, quia non cito capitur: nam si cito caperetur, non opus erat ut crederetur; quia videretur. Ideo credis, quia non capis; sed credendo fis idoneus ut capias. Nam si non credis, numquam capies; quia minus idoneus remanebis. Fides ergo mundet te, ut intellectus impleat te. Verum est, inquit, judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Ergo, Domine Deus noster Jesu Christe, missio tua incarnatio tua est. Sic video, sic intelligo: postremo sic credo, ne arrogantiae sit dicere. Sic intelligo. Prorsus et hic est Dominus noster Jesus Christus; imo hic erat secundum carnem, modo hic est secundum divinitatem: et cum Patre erat, et a Patre non recesserat. Quod ergo dicitur missus venisse ad nos, incarnatio ipsius commendatur, quia Pater non est incarnatus. 8. Nam Sabelliani dicti sunt quidam haeretici, qui vocantur et Patripassiani, qui dicunt ipsum Patrem passum fuisse. Noli tu, catholice: si enim fueris patripassianus, non eris sanus. Ergo intellige missionem Filii nominatam incarnationem Filii: Patrem autem incarnatum esse non credas, sed a Filio incarnato Patrem recessisse non credas Ille carnem portabat, ille cum Filio erat. Si in coelo Pater, in terra Filius; quomodo Pater cum Filio erat? Quia et Pater et Filius ubique erant: non enim in coelo sic est Deus, ut non sit in terra. Audi illum qui volebat fugere judicium Dei, et non inveniebat qua: Quo abibo, inquit, a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es. De terra erat quaestio; audi quid sequitur: Si descendero ad infernum, ades (Psal. CXXXVIII, 7, 8). Si ergo et in inferno dicitur quod adsit, quid rerum remanet ubi non sit? Vox enim Dei est apud prophetam, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24). Ubique ergo est, qui nullo clauditur loco. Noli ab illo averti, et tecum est. Si vis ad eum pervenire, noli piger esse amare: non enim pedibus, sed affectibus curris. Uno loco mancus venis, si credis et diligis. Ergo ubique est: si ubique est, quomodo cum Filio non est? Itane cum Filio non est, qui, si credis, et tecum est? 9. Unde ergo verum est judicium ejus, nisi quia verus est Filius? Hoc enim dixit, Et si judico, verum est judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Tanquam diceret, Verum est judicium meum, quia Filius Dei sum. Unde probas quia Filius Dei es? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Erubesce, Sabelliane, audis Filium, audis Patrem. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Non dixit, Ego sum Pater, et ego ipse sum Filius; sed, solus non sum, inquit. Quare solus non es? Quia mecum est Pater. Ego sum, et qui misit me Pater: nudis. Ego sum, et qui me misit. Ne perdas personam, distingue personas. Distingue intelligentia, noli separare perfidia; ne iterum quasi fugiens Charybdim, in Scyllam incurras. Vorabat enim te gurges impietatis Sabellianorum, ut diceres ipsum esse Patrem qui est Filius: modo didicisti, Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Agnoscis quia Pater, Pater est; et Filius, Filius est Bene agno eis: sed noli dicere, Pater major est, Filius minor est; noli dicere, Pater aurum est, Filius argentum est. Una substantia est, una divinitas, una coaeternitas, perfecta aequalitas, dissimilitudo nulla. Nam si tantummodo alterum credideris esse Christum, non eum qui Pater est, in aliquo tamen distantem secundum naturam esse putaveris; a Charybdi quidem evasisti, sed in Scyllaeis scopulis naufragasti. In medio naviga, utrumque periculosum latus evita. Pater, Pater est; Filius, Filius est. Jam dicis, Pater, Pater est; Filius, Filius est: bene periculum absorbentis gurgitis evasisti; quid vis ire in alteram partem, ut dicas, Aliud est Pater, Filius aliud? Alius est, recte dicis; aliud, non recte. Alius enim est Filius, quia non est ipse qui Pater; et alius Pater, quia non ipse qui Filius: non tamen aliud, sed hoc ipsum est et Pater et Filius. Quid est, hoc ipsum est? Unus Deus est. Audisti, Quia non sum solus, sed ego et qui misit me Pater; audi quomodo credas Patrem et Filium, audi ipsum Filium: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Non dixit, Pater ego sum; aut, Ego et Pater unus est: sed cum dicit, Ego et Pater unum sumus: utrumque audi, et unum, et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis. In duobus istis verbis quod dixit, unum, liberat te ab Ario: quod dixit, sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, non ergo diversum; si sumus, ergo et Pater et Filius. Sumus enim, non diceret de uno; sed et unum non diceret de diverso. Ergo ideo verum est, inquit, judicium meum, breviter ut audias, quia Filius Dei sum. Sed sic tibi persuadeo, inquit, quia Filius Dei sum, ut intelligas quia mecum est Pater: non sic sum Filius ut ipsum deseruerim; non ita hic sum, ut eum ipso non sim; non ita ibi ille est, ut mecum non sit: formam servi accepi (Philipp. II, 7,) sed formam Dei non amisi; Solus ergo, inquit, non sum, sed ego et qui misit me Pater. 10. Dixerat de judicio; de testimonio vult dicere. In Lege, inquit, vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui de me testimonium perhibeo, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater. Exposuit illis et Legem, si ingrati non essent. Magna enim quaestio est, fratres mei, et valde mihi videtur in mysterio res esse constituta, ubi Deus dixit, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum (Deut. XIX, 15; Matth. XVIII, 16). Veritas quaeritur per duos testes? Ita plane, sic se habet humani generis consuetudo: sed tamen fieri potest ut et duo mentiantur. Susanna casta duobus falsis testibus urgebatur: numquid quia duo erant, ideo falsi testes non erant? De duobus dicimus aut de tribus? universus populus me titus est contra Christum (Luc. XXIII, 1). Si ergo populus constans ex magna hominum multitudine, falsus testis inventus est; quomodo accipiendum est, In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum: nisi quia hoc modo per mysterium Trinitas commendata est, in qua est perpetua stabilitas veritatis? Vis habere bonam causam? Habeto duos vel tres testes, Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Denique quando Susanna casta femina fidelisque conjux duobus falsis testibus urgebatur, Trinitas illi in conscientia atque in occulto suffragabatur: illa Trinitas de occulto unum testem Danielem excitavit, et duos convicit (Dan. XIII, 36-62). Ergo quia in Lege vestra scriptum est, duorum hominum testimonium verum esse, accipite nostrum testimonium, ne sentiatis judicium. Ego enim, inquit, non judico quemquam, sed testimonium perhibeo de me: differo judicium, non differo testimonium. 11. Eligamus nobis, fratres, contra linguas hominum, contra infirmas suspiciones generis humani Deum judicem, Deum testem. Non enim dedignatur testis esse qui judex est, aut promovetur cum fit judex; quoniam qui testis est, ipse judex erit. Quare ipse testis? Quia non quaerit alium unde cognoscat qui sis. Quare ipse judex? Quia ipse habet potestatem mortificandi et vivificandi, damnandi et absolvendi, in gehennas praecipitandi et in coelos levandi, diabolo conjungendi et cum Augelis coronandi. Cum ergo ipse habeat hanc potestatem, judex est. Quia vero ut te cognoscat non quaerit alium testem; qui tunc judicabit te, modo videt te: non est unde illum fallas, cum coeperit judicare. Non enim adhibes tibi aliquos falsos testes, qui judicem illum possint circumvenire, quando te coeperit judicare. Deus hoc tibi dicit: Quando contemnebas, ego videbam; et quando non credebas, sententiam meam non frustrabam: differebam, non auferebum. Noluisti audire quod praecepi, senties quod praedixi. Si autem audias quae praecepi, non mala senties quae praedixi, sed bona percipies quae promisi. 12. Ne aliquem sane moveat quod ait, Verum est judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater; cum alibi dixerit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Jam in eisdem verbis Evangelii disputavimus, et nunc admonemus, non hoc ideo dictum, quia Pater non erit cum Filio judicante; sed quoniam bonis et malis in judicio solus Filius apparebit, in ea forma in qua passus est, et resurrexit, et ascendit in coelum. Discipulis quippe tunc conspicientibus ascendentem, vox angelica sonuit, Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11): id est, in forma hominis in qua judicatus est judicabit, ut etiam illud propheticum impleatur, Videbunt in quem pupugerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37). Cum vero euntibus justis in vitam aeternam, videbimus eum sicuti est; non erit illud judicium vivorum et mortuorum, sed praemium tantummodo vivorum. 13. Item ne moveat quod ait, In Lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est, et ideo quisquam existimet non fuisse illam legem Dei, quia non dictum est, In lege Dei: sciat ita dictum esse, In Lege vestra, tanquam diceret, in Lege quae vobis est data; a quo, nisi a Deo? Sicut dicimus, Panem nostrum quotidianum: et tamen dicimus, Da nobis hodie (Matth. VI, 11). TRACTATUS XXXVII. Ab eo quod scriptum est, Dicebant ergo. Ubi est pater tuus? usque ad id. Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus. Cap. VIII, V\. 19, 20. 1. Quod in sancto Evangelio breviter dicitur, non breviter oportet exponi, ut quod auditur, intelligatur. Verba enim Domini pauca, sed magna sunt; non numero aestimanda, sed pondere: nec ideo contemnenda, quia pauca; sed ideo quaerenda, quia magna. Qui adfuistis hesterno die, audistis, ut potuimus disputavimus ex eo quod ait Dominus, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam. Sed et si judico ego, judicium meum verum est; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. In lege vestra scriptum est quod duorum hominum testimonium verum est. Ego sum qui testimonium perhibeo de me, et testimonium perhibet de me qui misit me Pater (Joan. VIII, 15-18). Ex his verbis hesterno, ut dixi, die redditus est sermo auribus et mentibus vestris. Haec cum Dominus dixisset; illi qui audierunt, Vos secundum carnem judicatis, manifestaverunt quod audierunt. Responderunt enim Domino loquenti de Deo Patre suo, et dixerunt, Ubi est pater tuus? Patrem Christi carnaliter acceperunt, quia verba Christi secundum carnem judicaverunt. Erat autem qui loquebatur in aperto caro, in occulto Verbum: homo manifestus, Deus occultus. Videbant indumentum, et contemnebant indutum: contemnebant, quia nesciebant; nesciebant, quia non videbant; non videbant, quia caeci erant; caeci erant, quia non credebant. 2. Videamus ergo et ad haec Dominus quid responderit. Ubi est, inquiunt, pater tuus? Audivimus enim te dicere, Solus non sum, sed ego et qui misit me Pater: nos solum te videmus, patrem tuum tecum non videmus; quomodo te dicis solum non esse, sed cum patre tuo esse? aut ostende nobis tecum esse patrem tuum. Et Dominus: Numquid me videtis, ut Patrem ostendam vobis? Hoc enim sequitur, hoc suis verbis ipse respondit, quorum verborum expositionem nos ante praemisimus. Videte enim quid dixerit, Neque me scitis, neque Patrem meum. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Dicitis ergo, Ubi est Pater tuus? quasi jam me sciatis; quasi totum hoc sim quod videtis. Ergo quia me non nostis, ideo vobis Patrem meum non ostendo. Me quippe hominem putatis, ideo Patrem meum hominem quaeritis, quia secundum carnem judicatis. Quia vero secundum quod videtis aliud sum, et aliud secundum quod non videtis; Patrem autem meum loquor occultus occultum: prius est ut me noveritis; tunc et Patrem meum scietis. 3. Si enim me sciretis, et Patrem meum forsitan sciretis. Ille qui omnia scit, quando dicit forsitan, non dubitat, sed increpat. Attende enim quomodo increpative dicatur ipsum forsitan, quod videtur esse verbum dubitationis. Sed dubitationis verbum est quando dicitur ab homine, ideo dubitante quia nesciente: cum vero dicitur a Deo verbum dubitationis, cum Deum nihil utique lateat, illa dubitatione arguitur infidelitas, non opinatur divinitas. Homines enim de his rebus quas certas habent, aliquando increpative dubitant, id est, verbum dubitationis ponunt, cum corde non dubitent: velut si indigneris servo tuo et dicas, Contemnis me; considera, forsitan dominus tuus sum. Hinc et Apostolus ad quosdam contemptores suos loquens ait: Puto autem, et ego Spiritum Dei habeo (I Cor. VII, 40). Qui dicit, puto, dubitare videtur: sed ille increpabat, non dubitabat. Et ipse Dominus Christus alio loco increpans infidelitatem futuram generis humani: Cum venerit, inquit, Filius hominis, putas, inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? 4. Jam, quantum existimo, intellexistis quomodo sit positum forsitan: ne quis verborum appensor et syllabarum examinator, veluti latine loqui sciens, reprehendat verbum quod dixit Dei Verbum; et reprehendendo Dei Verbum, non eloquens, sed mutus remaneat. Quis enim loquitur sic, quomodo loquitur Verbum quod erat in principio apud Deum? Noli verba ista considerare, et ex his verbis assuetis illud Verbum metiri velle quod Deus est. Audis enim Verbum et contemnis; audi Deum et time: In principio erat Verbum. Tu revocas ad usum sermocinationis tuae, et dicis apud te, Quid est verbum? quid magnum est verbum? sonat et transit; verberato aere aurem percutit, postea non erit. Audi adhuc, Verbum erat apud Deum: manebat, non sonando transibat. Adhuc forte contemnis: Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Apud teipsum, o homo, cum est in corde tuo verbum, aliud est quam sonus: sed verbum quod est apud te, ut transeat ad me, sonum quasi vehiculum quaerit. Assumit ergo sonum, imponit se quodammodo in vehiculum, transcurrit aerem, venit ad me, nec recedit a te. Sonus autem ut veniret ad me, recessit a te, nec perstitit apud me. Verbum ergo quod erat in corde tuo, numquid sono praetereunte praeteriit? Quod cogitabas dixisti; et ut ad me perveniret quod apud te latebat, syllabas sonuisti: sonus syllabarum perduxit ad aurem meam cogitationem tuam; per aurem meam descendit in cor meum cogitatio tua, sonus medius transvolavit: verbum vero illud quod assumpsit sonum, antequam sonares, erat apud te; quia sonuisti, est apud me, et non recessit a te. Hoc attende, quisquis es examinator sonorum. Verbum Dei contemnis, qui verbum hominis non comprehendis! 5. Scit ergo omnia per quem facta sunt omnia, et tamen dubitando increpat: Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Increpat infideles. Nam talem sententiam dixit discipulis: sed ibi non est verbum dubitationis, quia non fuit causa increpandae infidelitatis, Nam quod modo dixit Judaeis, Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis: dixit et discipulis quando eum Philippus interrogavit, imo postulavit et ait, Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: quasi diceret, Et ipsi te jam novimus, apparuisti nobis, vidimus te, dignatus es eligere nos, secuti sumus te, mirabilia tua vidimus, verba salutis audivimus, praecepta suscepimus, promissa speramus; multum nobis conferre praesentia tua ipse dignatus es: sed tamen cum te noverimus, quia Patrem nondum novimus, inflammamur desiderio illius videndi quem nondum novimus: ac per hoc quia te novimus, sed non nobis sufficit, donec et Patrem noverimus; ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et Dominus ut scirent non se nosse quod se putabant jam nosse: Tanto tempore vobiscum sum, et me nescitis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 8, 9). Numquid habet ista sententia verbum dubitationis? numquid dixit, Qui me vidit, forsitan vidit et Patrem? Quare? Quia fidelis audiebat, non fidei persecutor: ideo non erat Dominus increpator, sed doctor. Qui me vidit, vidit et Patrem; et hic, Si me sciretis, et Patrem meum sciretis: tollamus verbum quo notata est infidelitas audientium, et ipsa sententia est. 6. Jam hesterno die commendavimus Charitati vestrae, et diximus sententias Joannis evangelistae, quibus nobis narrat quod a Domino didicit, nec discutiendas fuisse si fieri posset, nisi haereticorum commenta compellerent. Breviter ergo hesterno die, insinuavimus Charitati vestrae, esse haereticos qui vocantur Patripassiani, vel a suo auctore Sabelliani: hi dicunt ipsum esse Patrem qui est Filius; nomina diversa, unam vero esse personam. Cum vult, Pater est, inquiunt; cum vult, Filius: tamen unus est. Item sunt alii haeretici qui vocantur Ariani. Confitentur quidem unicum Patris Filium Dominum nostrum Jesum Christum, illum Patrem Filii, istum Filium Patris; eum qui Pater est non esse Filium, eum qui Filius est non esse Patrem: confitentur generationem, sed negant aequalitatem. Nos, id est, catholica fides veniens de doctrina Apostolorum, plantata in nobis, per seriem successionis accepta, sana ad posteros transmittenda, inter utrosque, id est, inter utrumque errorem tenuit veritatem. In errore Sabellianorum unus est solus, ipse est Pater qui Filius: in errore Arianorum, alius est quidem Pater, alius Filius; sed ipse Filius non solum alius, sed etiam aliud est: tu in medio quid? Exclusisti sabellianum, exclude et arianum. Pater, Pater est; Filius, Filius est: alius, non aliud; quia ego et Pater, inquit, unum sumus (Joan. X, 30), sicut etiam hesterno die, quantum potui, commendavi. Cum audit, sumus, abscedat confusus sabellianus; cum audit, unum, abscedat confusus arianus: gubernet catholicus inter utrumque fidei suae navigium, quoniam cavendum est in utroque naufragium. Dic ergo tu, quod dicit Evangelium, Ego et Pater unum sumus. Non ergo diversum, quia unum; non unus, quia sumus. 7. Paulo ante dixit, Judicium meum verum est; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater: tanquam diceret, Ideo judicium meum est verum, quia Filius Dei sum, quia verum loquor, quia ipsa veritas ego sum. Isti carnaliter intelligentes, dixerunt, Ubi est pater tuus? Modo audi, ariane: Neque me scitis, neque Patrem meum; quia si me sciretis, et Patrem meum sciretis. Quid est, si me sciretis et Patrem, meum sciretis, nisi, ego et Pater unum sumus? Quando vides aliquem alicui similem: intendat Charitas vestra, quotidiana locutio est; non sit vobis arduum quod esse advertitis usitatum: quando ergo vides aliquem alicui similem, et nosti tu cui similis sit, admirans dicis, Quomodo iste homo similis est illi homini! Hoc non diceres, nisi duo essent. Hic ille qui eum ignorat, cui tu istum similem dicis: Itane, inquit, similis est? Et tu ad eum: Quid enim, tu illum non nosti? At ille: Non novi, inquit. Jam tu, ut illum quem nescit, ei notum facias ex praesente quem cernit, respondes et dicis: Hunc vidisti, illum vidisti. Non utique quia hoc dixisti, unum esse asseverasti, et duos negasti: sed propter similitudinem tale dedisti responsum, Istum nosti et illum nosti; valde enim similis est, et nihil distat omnino. Hinc et Dominus, Si me, inquit, sciretis, et Patrem meum sciretis, non quia Pater est Filius, sed quia Patri similis Filius. Erubescat arianus. Gratias Domino quia et ipse arianus recessit ab errore sabelliano, et non est patripassianus: non dicit ipsum Patrem indutum carne venisse ad homines, ipsum esse passum, ipsum resurrexisse, et quodammodo ad se ascendisse; hoc non dicit: agnoscit mecum Patrem, Patrem esse; et Filium, Filium esse. Sed, o frater, evasisti illud naufragium, quare tendis in alterum? Pater, Pater est; Filius, Filius est: quare dicis dissimilem? quare diversum? quare aliam substantiam? Si dissimilis esset, numquid diceret discipulis suis, Qui me vidit, vidit et Patrem? numquid diceret Judaeis, Si me sciretis, et Patrem meum sciretis? Unde hoc verum esset, nisi et illud verum, Ego et Pater unum sumus? 8. Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio docens in templo: magna fiducia, sine timore. Non enim pateretur quod nollet, qui nec nasceretur si nollet. Denique quid sequitur? Et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus. Hoc item nonnulli cum audiunt, sub fato fuisse Dominum Christum credunt, et dicunt: Ecce Christus habebat fatum. O si cor tuum non esset fatuum, non crederes fatum! Si fatum, sicut nonnulii intellexerunt, a fando dictum est, id est a loquendo; Verbum Dei quomodo habet fatum, quando in ipso Verbo omnia sunt quae condita sunt? Non enim aliquid Deus constituit quod ante nescivit; in Verbo ipsius erat quod factum est. Mundus factus est; et factus est, et ibi erat. Quomodo et factus est, et ibi erat? Quia domus quam aedificat structor, prius in arte erat; et ibi melius erat, sine vetustate, sine ruina: tamen ut ostendat artem, fabricat domum; et processit quodammodo domus ex domo; et si domus ruat, ars manet. Ita apud Dei Verbum erant omnia quae condita sunt; quia omnia in sapientia fecit Deus (Psal. CIII, 24), et cuncta nota fecit: non enim quia fecit didicit, sed quia noverat fecit. Nobis quia facta sunt, nota sunt; illi nisi nota essent, facta non essent. Praecessit ergo Verbum. Et quid ante Verbum Dei? Nihil omnino. Nam si esset aliquid ante, non dictum esset, In principio erat Verbum; sed, In principio factum est Verbum. Denique de mundo quid ait Moyses? In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Fecit quod non erat: si ergo fecit quod non erat, ante quid erat? In principio erat Verbum. Et unde coelum et terra? Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3). Tu ergo ponis Christum sub fato? Ubi sunt fata? In coelo, inquis, in ordine et conversionibus siderum. Quomodo ergo fatum habet, per quem factum est coelum et sidera; cum tua voluntas, si recte sapias, transcendat et sidera? An quia nosti Christi carnem fuisse sub coelo, ideo putas et potestatem Christi subditam coelo? 9. Audi, stulte: Nondum venerat hora ejus, non qua cogeretur mori, sed qua dignaretur occidi. Noverat enim ipse quando deberet mori: intendit omnia quae praedicta sunt de illo, et exspectabat finiri omnia quae praedicta sunt ante ejus passionem futura; ut cum impleta essent, tunc veniret et passio, dispositionis ordine, non fatali necessitate. Denique audite, ut probetis: inter caetera quae de illo prophetata sunt, scriptum est etiam, Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Quomodo facta sint, in Evangelio novimus. Prius dederunt fel; accepit, gustavit, et despuit: postea in cruce pendens, ut omnia praedicta complerentur, ait, Sitio: acceperunt spongiam aceto plenam, in arundine ligaverunt, et admoverunt pendenti; accepit ille et ait, Perfectum est. Quid est, Perfectum est? Impleta sunt omnia quae ante passionem meam fuerant prophetata: ergo adhuc quid hic facio? Denique posteaquam dixit, Perfectum est, inclinato capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 28-30). Numquid illi latrones juxta confixi, quando voluerunt, exspiraverunt? Tenebantur vinculis carnis, quia non erant creatores carnis: clavis confixi diu cruciabantur, quia infirmitati non dominabantur. Dominus autem quando voluit, carnem in utero virginali accepit: quando voluit, ad homines processit; quamdiu voluit, inter homines vixit; quando voluit, a carne discessit: hoc est potestatis, non necessitatis. Hanc ergo horam ille exspectabat, non fatalem, sed opportunam et voluntariam: ut prius omnia complerentur, quae ante passionem ipsius compleri oportebat. Nam quomodo sub fati necessitate positus erat, qui alio loco dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me, sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam (Joan. X, 18)? Ostendit hanc potestatem, quando eum Judaei quaerebant. Quem quaeritis, inquit? Et illi: Jesum. Et ille: Ego sum. Qua voce audita, redierunt retro et ceciderunt (Id. XVIII, 4-6). 10. Dicit aliquis, Si haec in illo potestas erat, quare, cum Judaei insultarent pendenti et dicerent, Si Filius Dei est, descendat de cruce (Matth. XXVII, 40), non descendit, ut eis suam potestatem descendendo monstraret? Quia patientiam docebat, ideo potentiam differebat. Si enim quasi commotus ad eorum verba descenderet, victus conviciorum dolore putaretur. Prorsus non descendit, fixus permansit, quando vellet abscessurus. Nam quid ei magnum fuit de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere? Intelligamus ergo nos quibus hoc ministratum est, potentiam Domini nostri Jesu Christi occultam tunc, manifestam futuram in judicio: de quo dictum est, Deus manifestus veniet, Deus noster et non silebit (Psal. XLIX, 3). Quid est, manifestus veniet? Quia venit occultus, veniet manifestus Deus noster, hoc est Christus. Et non silebit: quid est, non silebit? Quia primo siluit. Ubi siluit? Quando judicatus est; ut etiam hoc impleretur, quod et propheta praedixerat, Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 7). Si ergo pati nollet, non pateretur; si non pateretur, sanguis ille non funderetur; si sanguis ille non funderetur, mundus non redimeretur. Agamus itaque gratias et potestati divinitatis, et miserationi infirmitatis ejus: et de occulta potentia quam Judaei non noverant, unde illis modo dictum est, Neque me nostis, neque Patrem meum; et de carne suscepta quam Judaei noverant, et cujus patriam sciebant; unde illis alio loco dixit, Et me nostis, et unde sim nostis (Joan. VII, 28). Utrumque noverimus in Christo; et unde aequalis est Patri, et unde illo major est Pater. Illud Verbum est, illud caro; illud Deus est, illud homo: sed unus est Christus Deus et homo. TRACTATUS XXXVIII. Ab eo quod scriptum est, Dixit ergo eis Jesus: Ego vado, et quaeretis me; usque ad id, Dixit eis Jesus: Principium, quia et loquor vobis. Cap. VIII, V\. 21-25. 1. Lectio sancti Evangelii quae praecessit hodiernam, ita concluserat, quia locutus est docens in gazophylacio Dominus, quae voluit, et quae audistis: et nemo apprehendit eum, quia nondum venerat hora ejus (Joan. VIII, 20). Hinc disputatum est dominico die, quod ipse donare dignatus est. Intimavimus Charitati vestrae quare dictum sit, Nondum venerat hora ejus; ne positum Christum sub aliqua necessitate fatali ulla impietas auderet improbe suspicari. Nondum enim venerat hora qua ex ordine suo, secundum ea quae praedicta sunt de illo, non mori cogeretur invitus, sed occideretur paratus. 2. Modo autem de ipsa passione sua, quae posita erat non in ejus necessitate, sed potestate, locutus est Judaeis dicens: Ego vado. Christo enim Domino mors profectio fuit illo unde venerat, et unde non discesserat. Ego, inquit, vado, et quaeretis me: non desiderio, sed odio. Nam illum posteaquam abscessit ab oculis hominum, inquisierunt et qui oderant et qui amabant: illi persequendo, illi habere cupiendo. In Psalmis ait ipse Dominus per prophetam, Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5): et iterum ait alio loco in Psalmo, Confundantur et revereantur requirentes animam meam (Psal. XXXIX, 15). Culpavit qui non requirerent, damnavit qui requirerent. Malum est enim non quaerere animam Christi, sed quomodo eam quaesierunt discipuli; et malum est quaerere animam Christi, sed quomodo eam Judaei quaesierunt: illi enim ut haberent, isti ut perderent. Denique isti quia sic quaerebant more malo, corde perverso, quid secutus adjunxit? Quaeretis me, et, ne putetis quia bene me quaeretis, in peccato vestro moriemini. Hoc est Christum male quaerere, in peccato suo mori: hoc est illum odisse, per quem posset solum salvus esse. Cum enim homines quorum spes in Deo est, non debeant mala reddere nec pro malis, reddebant isti mala pro bonis. Praenuntiavit ergo illis Dominus, dixitque sententiam praescius, quod in suo peccato morerentur. Deinde adjungit: Quo ego vado, vos non potestis venire. Hoc et discipulis alio loco dixit; nec tamen eis dixit, In peccato vestro moriemini. Quid autem dixit? Quod et istis: Quo ego vado, vos venire non potestis (Joan. XIII, 33). Non abstulit spem, sed praedixit dilationem. Quando enim hoc discipulis Dominus loquebatur, tunc non poterant venire quo ille ibat, sed postea venturi erant: isti autem nunquam, quibus praescius dixit, In peccato vestro moriemini. 3. His autem auditis verbis, quomodo solent carnea cogitantes, et secundum carnem judicantes, et totum carnaliter audientes atque sapientes, dixerunt: Numquid interficiet semetipsum; quia dixit, Quo ego vado, vos non potestis venire? Stulta verba, et omnino insipientiae plena. Quid enim? non poterant illo venire quo ille perrexisset, si interficeret semetipsum? Numquid ipsi non erant morituri? Quid est ergo, Numquid interficiet semetipsum; quia dixit, Quo ego vado, vos non potestis venire? Si de morte hominis diceret, quis homo non moritur? Ergo quo ego vado dixit, non cum itur ad mortem, sed quo ibat ipse post mortem. Illi itaque non intelligentes, ista responderunt. 4. Et Dominus ad eos qui terram sapiebant, quid ait? Et dicebat eis: Vos de deorsum estis. Ideo terram sapitis, quia sicut serpentes terram manducatis. Quid est, terram manducatis? Terrenis pascimini, terrenis delectamini, terrenis inhiatis, sursum cor non habetis. Vos de deorsum estis: ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis: ego non sum de hoc mundo. Quomodo enim erat de mundo, per quem factus est mundus? Omnes de mundo post mundum; quia prius mundus, et sic homo de mundo: prius autem Christus, deinde mundus; quoniam ante mundum Christus, ante Christum nihil: quia in principio erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3). Sic ergo erat ille de supernis. De quibus supernis? De aere? Absit: ibi et aves volitant. De coelo quod videmus? Et hoc absit; ibi et stellae et sol et luna circumeunt. De Angelis? Neque hoc intelligatis: per illum et Angeli facti sunt, per quem omnia facta sunt. De quibus ergo supernis Christus? Ab ipso Patre. Nihil illo Deo superius, qui Verbum genuit aequale sibi, coaeternum sibi, unigenitum, sine tempore, per quem conderet tempora. Sic ergo accipe Christum de supernis, ut excedas cogitatione tua omne quod factum est; universam omnino creaturam, omne corpus, omnem conditum spiritum, omnem rem quoquo modo mutabilem: totum excede, sicut excessit Joannes, ut contingeret, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. 5. Ego ergo, inquit, de supernis sum. Vos de hoc mundo estis: ego non sum de hoc mundo. Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris. Exposuit nobis, fratres, quid intelligi voluerit, Vos de hoc mundo estis. Ideo quippe dixit, Vos de hoc mundo estis, quia peccatores erant, quia iniqui erant, quia infideles erant, quia terrena sapiebant. Nam quid vobis videtur de sanctis Apostolis? Quantum intererat inter Judaeos et Apostolos? Quantum inter tenebras et lucem, quantum inter fidem et infidelitatem, quantum inter pietatem et impietatem, quantum inter spem et desperationem, quantum inter charitatem et cupiditatem: multum ergo intererat. Quid ergo? quia tantum intererat, Apostoli de mundo non erant? Si cogites quomodo nati sint, et unde venerint; quia omnes ex Adam venerant, de hoc mundo erant. Sed quid eis ait ipse Dominus? Ego vos de mundo elegi (Id. XV, 19). Qui ergo de mundo erant, facti sunt non de mundo, et pertinere coeperunt ad eum per quem factus est mundus. Isti autem remanserunt esse de mundo, quibus dictum est, Moriemini in peccatis vestris. 6. Nemo ergo dicat, fratres, De hoc mundo non sum. Quisquis es homo, de hoc mundo es: sed venit ad te qui fecit mundum, et liberavit te de hoc mundo. Si delectat te mundus, semper vis esse immundus; si autem jam non te delectat hic mundus, jam tu es mundus. Verumtamen si per aliquam infirmitatem adhuc te delectat mundus, habitet in te qui mundat, et eris mundus. Si autem fueris mundus, non remanebis in mundo; nec audies quod audierunt Judaei, Moriemini in peccatis vestris. Omnes enim cum peccato nati sumus; omnes vivendo ad id quod nati eramus addidimus, magisque de mundo facti sumus, quam tunc quando de parentibus nostris nati sumus. Et ubi essemus, si ille non veniret, qui non habebat omnino peccatum, ut solveret omne peccatum? In quem Judaei quia non credebant, merito audierunt, Moriemini in peccatis vestris: quia non habere peccatum nullo modo potuistis, qui eum peccato nati estis, sed tamen si in me, inquit, credideritis, cum peccato quidem nati estis, sed in peccato vestro morituri non estis. Tota ergo infelicitas Judaeorum ipsa erat, non, peccatum habere, sed in peccatis mori. Hoc est quod debet fugere omnis christianus: propter hoc ad Baptismum curritur; propter hoc qui aegritudine vel aliunde periclitantur, sibi desiderant subveniri; propter hoc etiam sugens parvulus a matre piis manibus ad Ecclesiam fertur, ne sine Baptismo exeat, et in peccato quo natus est moriatur. Infelicissima conditio, misera sors istorum, qui de ore veridico audierunt, In peccatis vestris moriemini. 7. Unde tamen hoc eis contingat, exponit: Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Credo, fratres, in illa multitudine quae Dominum audiebat, et eos fuisse qui credituri erant. Quasi autem in omnes processerat severissima illa sententia, In peccato vestro moriemini; ac per hoc et illis qui credituri erant, spes erat ablata: illi saeviebant, illi timebant; imo non timebant, sed jam desperabant. Revocavit eos in spem; adjunxit enim, Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Ergo si credideritis quia ego sum, non moriemini in peccatis vestris. Reddita est spes desperantibus, excitatio facta est dormientibus, cordibus evigilaverunt: inde plurimi crediderunt, sicut Evangelii ipsius consequentia testantur. Erant enim illic membra Christi, quae nondum adhaeserant corpori Christi: et in illo populo a quo crucifixus est, a quo in ligno suspensus est, a quo pendens irrisus est, a quo lancea vulneratus est, a quo felle et aceto potatus est, erant membra Christi, pro quibus dixit, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Quid autem converso non ignoscitur, si fusus Christi sanguis ignoscitur? Quis homicida desperet, si in spem redditus est a quo etiam Christus occisus est? Crediderunt inde multi; donatus est eis sanguis Christi, ut magis eum biberent quo liberarentur, quam rei de illo effuso tenerentur: quis desperet? Et si in cruce latro salvatus est, ante paululum homicida, post paululum accusatus, convictus, damnatus, suspensus, liberatus; noli mirari. Ubi convictus, ibi damnatus: sed ibi liberatus, ubi mutatus (Luc. XXIII, 34-43). In hoc ergo populo cui Dominus loquebatur, erant qui in peccato suo fuerant morituri: erant etiam qui in ipsum qui loquebatur, fuerant credituri, et ab omni peccato liberandi. 8. Tamen hoc attende quod ait Dominus Christus: Si non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Quid est, Si non credideritis quia ego sum? Ego sum, quid? Nihil addidit; et quia nihil addidit, multum est quod commendavit. Exspectabatur enim ut diceret quid esset, nec tamen dixit. Quid exspectabatur ut diceret? Forte, Nisi credideritis quia ego sum Christus; nisi credideritis quia ego sum Dei Filius; nisi credideritis quia ego sum Verbum Patris; nisi credideritis quia ego sum conditor mundi; nisi credideritis quia ego sum hominis formator et reformator, creator et recreator, factor et refactor: nisi hoc credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Multum est quod ait ipsum, Ego sum: quia sic dixerat et Deus Moysi, Ego sum qui sum. Quis digne eloquatur quid sit, sum? Mittebat Deus per angelum suum, servum suum Moysen ad liberandum ex Aegypto populum suum (legistis quod audistis, et nostis; commemoro tamen); mittebat trementem; excusantem, sed obedientem. Cum ergo excusaret, ait Deo, quem loqui in angelo intelligebat: Si dixerit mihi populus, Et quis est Deus qui misit te, quid eis dicam? Et Dominus ad eum, Ego sum qui sum: et repetivit, Dices filiis Israel, Qui est, misit me ad vos. Non ait et ibi, Ego sum Deus; aut, Ego sum mundi fabricator; aut, Ego sum omnium rerum creator; aut, Ego sum ipsius populi liberandi propagator: sed hoc tantum, Ego sum qui sum; et, Dices filiis Israel, Qui est; non addidit, Qui est Deus vester, qui est Deus patrum vestrorum, sed tantum hoc dixit, Qui est, misit me ad vos. Forte multum erat et ad ipsum Moysen, sicut multum est et ad nos, et multo magis ad nos, intelligere quid dictum sit, Ego sum qui sum; et, Qui est, misit me ad vos. Et si forte caperet Moyses, illi ad quos mittebatur quando caperent? Distulit ergo Dominus quod capere homo non posset, et addidit quod capere posset: adjunxit enim et ait, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 13-15). Hoc potes capere: Nam Ego sum qui sum, quae mens potest capere? 9. Quid ergo nos? audebimusne aliquid dicere ex hoc quod dictum est, Ego sum qui sum: vel potius ex hoc quod Dominum dicere audistis, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris? Itane his viribus meis tantillis et pene nullis, audebo disputare quid sit quod ait Dominus Christus, Nisi credideritis quia ego sum? Audebo ipsum Dominum interrogare: audite me interrogantem potius quam disputantem, magis quaerentem quam praesumentem, potius discentem quam docentem, et certe in me vel per me etiam vos interrogate. Praesto est etiam ipse Dominus qui ubique est, audiat interrogandi affectum, et intelligendi praestet effectum. Nam ego quibus verbis, et si forte aliquid capio, perducere possum quod capio ad corda vestra? Quisnam sufficit sonus? quae suppetit eloquentia? quae vires intelligendi? quae facultas proferendi? 10. Dicam ergo Domino nostro Jesu Christo, dicam, et audiat me. Credo praesentem, omnino non dubito; ipse enim dixit, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). O Domine Deus noster, quid est quod aisti, Nisi credideritis quia ego sum? Quid enim non est eorum quae fecisti? Numquid coelum non est? numquid terra non est? numquid non sunt ea quae in terra et in coelo sunt? numquid homo ipse cui loqueris non est? numquid angelus quem mittis non est? Si omnia sunt haec quae per te facta sunt, quid est quod tibi proprium quiddam tenuisti ipsum esse, quod aliis non dedisti, ut tu solus esses? Nam quomodo audio, Ego sum qui sum; quasi alia non sint? et quomodo audio, Nisi credideritis quia ego sum? Illi enim non erant qui audiebant? Et si peccatores erant, homines erant. Quid ergo facio? Quid sit ipsum esse, dicat cordi, intus dicat, intus loquatur; homo interior audiat, mens capiat vere esse: est enim semper eodem modo esse. (Res enim aliqua, quaelibet omnino: quasi coepi disputare, et destiti quaerere; forte quod audivi volo loqui, auditui meo det exsultationem et vestro cum loquor): res enim quaelibet, prorsus qualicumque excellentia, si mutabilis est, non vere est; non enim est ibi verum esse, ubi est et non esse. Quidquid enim mutari potest, mutatum non est quod erat: si non est quod erat, mors quaedam ibi facta est; peremptum est aliquid ibi quod erat, et non est. Nigredo mortua est in capite albescentis senis, pulchritudo mortua est in corpore fessi et incurvi senis, mortuae sunt vires in corpore languentis, mortua est statio in corpore ambulantis, mortua est ambulatio in corpore stantis, mortua est ambulatio et statio in corpore jacentis, mortua est locutio in lingua tacentis: quidquid mutatur et est quod non erat, video ibi quamdam vitam in eo quod est, et mortem in eo quod fuit. Denique de mortuo cum dicitur, Ubi est homo ille? respondetur, Fuit. O veritas quae vere es! Nam in omnibus actionibus et motibus nostris, et in omni prorsus agitatione creaturae duo tempora invenio, praeteritum et futurum. Praesens quaero, nihil stat: quod dixi, jam non est; quod dicturus sum, nondum est: quod feci, jam non est; quod facturus sum, nondum est: quod vixi, jam non est; quod victurus sum, nondum est. Praeteritum et futurum invenio in omni motu rerum: in veritate quae manet, praeteritum et futurum non invenio, sed solum praesens, et hoc incorruptibiliter, quod in creatura non est. Discute rerum mutationes, invenies Fuit et Erit: cogita Deum, invenies Est, ubi Fuit et Erit esse non possit. Ut ergo et tu sis, transcende tempus. Sed quis transcendet viribus suis? Levet illuc ille qui Patri dixit, Volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum. Hoc itaque promittens ne moriamur in peccatis nostris, nihil aliud Dominus Jesus Christus mihi videtur his verbis dixisse, Nisi credideritis quia ego sum: prorsus nihil aliud mihi videtur his verbis dixisse quam hoc, Nisi credideritis quia ego Deus sum, moriemini in peccatis vestris. Bene, Deo gratias, quia dixit, Nisi credideritis: non dixit, Nisi ceperitis. Quis enim hoc capiat? Aut vere, quia ausus sum dicere, et visi estis intelligere, aliquid de tanta ineffabilitate cepistis? Si ergo non capis, fides te liberat. Ideo et Dominus non ait, Nisi ceperitis quia ego sum; sed quod poterant dixit, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. 11. Et illi semper terrena sapientes et semper secundum carnem audientes et respondentes, quid ei dixerunt? Tu quis es? Non enim cum dixisti, Nisi credideritis quia ego sum, addidisti quid esses. Quis es, ut credamus? Et ille, Principium. Ecce quod est esse. Principium mutari non potest: principium in se manet, et innovat omnia; principium est, cui dictum est, Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI, 28). Principium, ait, quia et loquor vobis. Principium me credite, ne moriamini in peccatis vestris. Tanquam enim in eo quod dixerunt, Tu quis es? nihil aliud dixerint quam, Quid te esse credimus? respondit, Principium; id est, Principium me credite. In graeco namque eloquio discernitur, quod non potest in latino. Apud graecos enim femini generis est principium, sicut apud nos lex generis feminini est, quae apud illos est masculini: sicut sapientia et apud nos et apud illos generis feminini est. Consuetudo locutionis ideo per diversas linguas variat genera vocabulorum, quia in ipsis rebus non invenis sexum. Non enim sapientia vere femina est, cum Christus sit Dei Sapientia (I Cor. I, 24), et Christus appelletur genere masculino, sapientia feminino. Cum ergo dicerent Judaei, Tu quis es? ille qui sciebat esse ibi quosdam credituros, et ideo dixisse, Tu quis es? ut scirent quid illum credere deberent, respondit, Principium: non tanquam diceret, Principium sum; sed tanquam diceret, Principium me credite. Quod in sermone graeco, ut dixi, evidenter apparet, ubi feminini generis est principium. Velut si vellet dicere se esse veritatem, et dicentibus, Tu quis es? responderet, Veritatem; cum videatur ad id quod dictum est, Tu quis es? respondere debuisse, Veritas; id est, Veritas sum. Sed altius respondit, cum videret eos ita dixisse, Tu quis es? ac si dicerent, Quoniam abs te audivimus, Nisi credideritis quia ego sum, quid te esse credemus? ad hoc respondit, Principium: tanquam diceret, Principium me credite. Et addidit, quia et loquor vobis: id est, quia humilis propter vos factus, ad ista verba descendi. Nam si principium sicuti est, ita maneret apud Patrem, ut non acciperet formam servi et homo loqueretur hominibus; quomodo ei crederent, cum infirma corda intelligibile Verbum sine voce sensibili audire non possent? Ergo, inquit, credite me esse principium; quia, ut credatis, non solum sum, sed et loquor vobis. Sed de hac re jam multum est loqui vobis: placeat itaque Charitati vestrae ut quod restat, illo adjuvante servemus, crastino reddituri. TRACTATUS XXXIX. Ab eo quod scriptum est, Multa habeo de vobis loqui et judicare; usque ad id,, Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum. Cap. VIII, V\. 26, 27. 1. Verba Domini nostri Jesu Christi quae habuit cum Judaeis, ita moderans loquelam suam, ut caeci non viderent, et fideles oculos aperirent, quae hodie de sancto Evangelio recitata sunt, ista sunt: Dicebant ergo Judaei, Tu quis es? Quia dixerat supra Dominus, Nisi credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris (Joan. VIII, 25, 24). Ad hoc ergo illi, Tu quis es? veluti quaerentes nosse in quem deberent credere, ne in suo peccato morerentur. Respondit dicentibus, Tu quis es? et ait, Principium, quia et loquor vobis. Si se dixit Dominus esse principium, quaeri potest utrum et Pater principium sit. Si enim Filisu principium est qui habet Patrem, quanto facilius intelligendus est Deus Pater esse principium, qui habet quidem Filium cui Pater sit, sed non habet de quo sit? Filius enim Patris est Filius, et Pater utique Filii Pater est: sed Deus de Deo Filius dicitur, lumen de lumine Filius dicitur: Pater dicitur lumen, sed non de lumine; Pater dicitur Deus, sed non de Deo. Si ergo Deus de Deo, lumen de lumine principium est; quanto facilius intelligitur principium lumen de quo lumen, et Deus de quo Deus? Videtur itaque absurdum, charissimi, ut Filium dicamus principium, et Patrem principium non dicamus. 2. Sed quid agemus? numquid duo erunt principia? Cavendum est hoc dicere. Quid ergo? si et Pater principium et Filius principium, quomodo non duo principia? Quomodo dicimus Patrem Deum et Filium Deum, nec tamen dicimus duos deos. Nefas est enim dicere duos deos, nefas est dicere tres deos: et tamen qui Pater est, non est Filius; qui Filius est, non est Pater: Spiritus autem sanctus Patris et Filii Spiritus, nec Pater est nec Filius. Quamvis ergo, sicut aures catholicae sunt eruditae in gremio matris Ecclesiae, nec ille qui est Pater sit Filius, nec ille qui est Filius sit Pater, nec Spiritus sanctus Patris et Filii sit vel Filius vel Pater, tres deos tamen esse non dicimus: quamvis de singulis si quaeratur, necesse est de quocumque interrogati fuerimus, Deum esse fateamur. 3. Et absurda ista videntur hominibus solita trahentibus ad insolita, visibilia ad invisibilia, creaturam comparantibus Creatori. Interrogant enim nos aliquando infideles et dicunt: Patrem quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Filium quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Spiritum sanctum quem dicitis, Deum dicitis? Respondemus: Deum. Ergo, inquiunt, Pater et Filius et Spiritus sanctus tres sunt dii? Respondemus: Non. Turbantur, quia non illuminantur: cor clausum habent, quia clavim fidei non habent. Nos ergo, fratres, fide praecedente, quae sanat oculum cordis nostri, quod intelligimus, sine obscuritate capiamus; quod non intelligimus, sine dubitatione credamus: a fundamento fidei non recedamus, ut ad culmen perfectionis veniamus. Deus est Pater, Deus est Filius Deus est Spiritus sanctus: et tamen Pater non est qui Filius, nec Filius est qui Pater, nec Spiritus sanctus Patris et Filii Spiritus aut Pater est aut Filius. Trinitas unus Deus: Trinitas, una aeternitas, una potestas, una majestas; tres, sed non dii. Non mihi calumniator respondeat: Quid ergo tres? Si enim tres, ait, oportet dicas quid tres. Respondeo: Pater et Filius et Spiritus sanctus. Ecce, inquit, tres dixisti; sed quid tres exprime. Imo tu numera: nam ego compleo tres, cum dico, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Id enim quod Pater ad se est, Deus est; quod ad Filium est, Pater est: quod Filius ad seipsum est, Deus est; quod ad Patrem est, Filius est. 4. Ista quae dico potestis de similitudinibus agnoscere quotidianis. Homo et alter homo, si ille sit pater, ille filius; quod homo est, ad seipsum est; quod pater est, ad filium est: et filius quod homo est, ad seipsum est; quod autem filius est, ad patrem est. Pater enim nomen est dictum ad aliquid, et filius ad aliquid: sed isti duo homines sunt. At vero Pater Deus ad aliquid est Pater, id est ad Filium; et Filius Deus ad aliquid est Filius, id est ad Patrem: sed non quomodo illi duo homines sunt, sic isti duo dii. Quare hoc non ita est ibi? Quia illud aliud, hoc autem aliud est: quia illa divinitas est. Est ibi aliquid ineffabile, quod verbis explicari non possit, ut et numerus sit, et numerus non sit. Videte enim si non quasi apparet numerus, Pater et Filius et Spiritus sanctus Trinitas. Si tres, quid tres? Deficit numerus. Ita Deus nec recedit a numero, nec capitur numero. Quia tres sunt, tanquam est numerus: si quaeris quid tres, non est numerus. Unde dictum est, Magnus Dominus noster et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus (Psal. XIV, 6, 5). Ubi cogitare coeperis, incipis numerare: ubi numeraveris, quid numeraveris non potes respondere. Pater, Pater est; Filius, Filius est; Spiritus sanctus, Spiritus sanctus est: quid sunt isti tres, Pater et Filius et Spiritus sanctus? Non tres dii? Non. Non tres omnipotentes? Non. Non tres mundi creatores? Non. Ergo omnipotens Pater? Omnipotens plane. Ergo et Filius non omnipotens? Plane et Filius omnipotens? Ergo et Spiritus sanctus non omnipotens? Et ipse omnipotens. Tres ergo omnipotentes? Non; sed unus omnipotens. Hoc solo numerum insinuant quod ad invicem sunt, non quod ad se sunt. Quia enim Deus Pater ad se est Deus simul cum Filio et Spiritu sancto, non sunt tres dii; quia ad se est omnipotens simul cum Filio et Spiritu sancto, non sunt tres omnipotentes: quia vero non ad se est Pater, sed ad Filium; nec Filius ad se est, sed ad Patrem; nec Spiritus ad se, in eo quod dicitur Spiritus Patris et Filii; non est quid dicam tres, nisi Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum, unum omnipotentem. Ergo unum principium. 5. Accipite aliquid de Scripturis sanctis, unde hoc quod dicitur utcumque capiatis. Posteaquam Dominus noster Jesus Christus resurrexit, et cum voluit ascendit in coelum, decem diebus illic impletis misit inde Spiritum sanctum: quo impleti qui aderant in conclavi uno, omnium gentium linguis coeperunt loqui. Miraculo exterriti Domini interfectores, compuncti doluerunt, dolentes mutati sunt, mutati crediderunt: accesserunt corpori Domini, id est numero fidelium, tria millia hominum. Item alio facto quodam miraculo, accesserunt alia quinque millia; facta est plebs una non parva: in qua omnes accepto Spiritu sancto, quo amor spiritualis accensus est, charitate ipsa et fervore spiritus in unum redacti, coeperunt in ipsa societatis unitate vendere omnia quae habebant, et pretia ponere ad pedes Apostolorum, ut distribueretur unicuique, sicut cuique opus erat. Et hoc de illis Scriptura dicit, quod erat eis anima una et cor unum in Deum (Act. II-IV). Attendite ergo, fratres, et hinc agnoscite mysterium Trinitatis, quomodo dicamus, Et Pater est, et Filius est, et Spiritus sanctus est, et tamen unus Deus est. Ecce illi tot millia erant, et cor unum erat; ecce tot millia erant, et una anima erat. Sed ubi? In Deo. Quanto magis ipse Deus? Numquid erro in verbo, quando dico duos homines duas animas, aut tres homines tres animas, aut multos homines multas animas? Recte utique dico. Accedant ad Deum, una anima est omnium. Si accedentes ad Deum, multae animae per charitatem una anima est, et multa corda unum cor; quid agit ipse fons charitatis in Patre et Filio? Nonne ibi magis Trinitas unus est Deus? Inde enim nobis charitas venit, de ipso Spiritu sancto, sicut dicit Apostolus: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Si ergo charitas Dei diffusa in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis, multas animas facit unam animam, et multa corda facit unum cor; quanto magis Pater et Filius et Spiritus sanctus, Deus unus, lumen unum, unumque principium? 6. Audiamus ergo principium quod loquitur nobis. Multa, inquit, habeo loqui de vobis et judicare. Meministis quod ait, Ego non judico quemquam (Joan. VIII, 15): ecce modo dicit, Multa habeo de vobis loqui et judicare. Sed aliud est, non judico; aliud, habeo judicare. Non judico, dixit ad praesens; venerat enim ut salvaret mundum, non ut judicaret mundum (Id. XII, 47): quod autem dicit, Multa habeo de vobis loqui et judicare, judicium futurum dicit. Ideo enim ascendit, ut veniat judicare vivos et mortuos. Nemo justius judicabit, quam qui injuste judicatus est. Multa, inquit, habeo de vobis loqui et judicare: sed qui me misit, verax est. Videte quemadmodum Patri det gloriam aequalis Filius. Exemplum enim nobis praebet, et tanquam in cordibus nostris loquitur: O homo fidelis, si Evangelium meum audis, dicit tibi Dominus Deus tuus, ubi ego in principio Verbum Deus apud Deum, aequalis Patri, coaeternus gignenti, do gloriam ei cujus sum Filius; quomodo tu superbus es adversus eum cujus servus es? 7. Multa habeo, inquit, de vobis loqui et judicare: sed qui me misit, verax est: tanquam diceret, Ideo verum judico, quia Filius veracis veritas sum. Pater verax, Filius veritas, quid putamus esse amplius? Cogitemus si possimus, quid est amplius, verax an veritas. De quibusdam quaeramus. Pius homo plus est, an pietas? Sed plus est ipsa pietas: pius enim a pietate, non pietas a pio. Potest enim esse pietas, etsi ille qui pius erat, factus est impius. Ipse perdidit pietatem, pietati nihil abstulit. Quid item pulcher et pulchritudo? Plus est pulchritudo quam pulcher: pulchritudo enim facit pulchrum, non pulcher facit pulchritudinem? Castus et castitas? Castitas plane plus est quam castus. Si enim castitas non esset, unde esset iste castus, non haberet: si autem noluerit esse castus, castitas integra perseverat. Si ergo plus pietas quam pius, plus pulchritudo quam pulcher, plus castitas quam castus; numquid dicturi sumus plus veritas quam verax? Si hoc dixerimus, Filium incipiemus dicere Patre majorem. Ait enim apertissime ipse Dominus: Ego sum, via et veritas, et vita (Joan. XIV, 6). Ergo si Filius veritas; Pater quid, nisi quod ait ipsa veritas, Qui me misit, verax est? Filius veritas, Pater verax: quid plus sit quaero, sed aequalitatem invenio. Verax enim Pater non ab ea veritate verax est cujus partem cepit, sed quam totam genuit. 8. Video planius esse dicendum. Et certe ne vos diu teneam, hodie huc usque tractetur: cum finiero quod volo dicere, adjuvante Deo, sermo claudatur. Hoc ideo dixi, ut intentos vos facerem. Omnis anima quoniam res est mutabilis, et quamvis magna creatura, tamen creatura; quamvis corpore melior, tamen facta: omnis ergo anima quoniam mutabilis est, hoc est, modo credit, modo non credit; modo vult, modo non vult; modo adultera est, modo casta; modo bona, modo mala; mutabilis est: Deus autem hoc est quod est; ideo proprium nomen sibi tenuit, Ego sum qui sum (Exod. III, 14). Hoc est Filius, dicendo, Nisi credideritis quia ego sum: ad hoc pertinet et, Tu quis es? Principium (Joan. VIII, 24, 25). Deus igitur incommutabilis est, anima mutabilis. Quando capit anima ex Deo unde sit bona, participando fit bona: quomodo tuus oculus participando videt. Nam lumine subtracto non videt, cujus particeps factus videt. Quia ergo anima participando fit bona, si mutata coeperit esse mala, bonitas manet cujus erat particeps bona. Bonitatis enim cujusdam particeps facta est cum bona esset; qua mutata in pejus, integra bonitas permanet. Si recedat anima et mala fiat, non minuitur bonitas; si revertatur et bona fiat, non crescit bonitas. Factus est oculus tuus particeps lucis hujus, et vides: clausus est? hanc lucem non minuisti: apertus est? hanc lucem non auxisti. Hac data similitudine, fratres, intelligite quia si pia est anima, est pietas apud Deum, cujus fit particeps anima; si est casta anima, est castitas apud Deum, cujus est particeps anima; si est bona anima, est bonitas apud Deum, cujus est particeps anima; si est verax anima, est veritas apud Deum, cujus est particeps anima. Cujus particeps si non fuerit anima, omnis homo mendax (Psal. CXV, 11): si omnis homo mendax, nullus homo de suo verax. Pater autem verax, de suo est verax; quia genuit veritatem. Aliud est, Verax est homo iste, quia jam percepit veritatem; aliud est, Verax Deus, quia genuit veritatem. Ecce quomodo verax est Deus, non participando, sed generando veritatem. Video vos intellexisse et gaudeo: sufficiat vobis hodie; caetera quando Domino placuerit, sicut donaverit, exponemus. TRACTATUS XL. Ab eo loco, Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveritis Filium hominis; usque ad id, Et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Cap. VIII, V\. 28-32. 1. De sancto Evangelio secundum Joannem, quod gestare nos videtis in manibus, jam multa audivit Charitas vestra, quae Deo donante sicut potuimus disputavimus, commendantes vobis maxime istum evangelistam de Domini divinitate, secundum quam aequalis est Patri et Filius unicus Dei, loqui elegisse, et propterea aquilae comparatum: nulla quippe avis volare altius perhibetur. Proinde quae ex ordine subsequuntur, sicut ea Dominus tractare donaverit, intentissime audite. 2. Locuti sumus vobis de praecedenti lectione, insinuantes quomodo intelligatur Pater verax, Filius veritas. Cum autem dixisset Dominus Jesus, Verax est qui me misit (Joan. VIII, 26), non intellexerunt Judaei quod de Patre illis diceret. Et ait illis quod modo cum legeretur audistis: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Quid est hoc? Nihil enim aliud videtur dixisse, nisi eos post passionem suam cognituros quis esset. Procul dubio ergo videbat ibi aliquos, quos ipse noverat, quos ipse cum caeteris sanctis suis ante constitutionem mundi praesciendo elegerat, post passionem suam esse credituros. Ipsi sunt illi quos assidue commendamus, et ad imitationem cum magna exhortatione proponimus. Misso enim desuper Spiritu sancto post Domini passionem et resurrectionem et ascensionem, cum miracula fierent in ejus nomine, quem tanquam mortuum persequentes Judaei contempserant, compuncti sunt corde; et qui saevientes occiderunt, mutati crediderunt; et quem sanguinem saeviendo fuderunt, credendo biberunt: illa tria millia, et illa quinque millia Judaeorum (Act. II, 37, 41, et IV, 4), quos ibi videbat, quando dicebat, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Tanquam dicens, Differo cognitionem vestram, ut impleam passionem meam: ordine vestro cognoscetis qui sim. Non quia omnes tunc erant credituri ex iis qui audiebant, id est, post passionem Domini: nam paulo post dicit, Haec eo loquente, multi crediderunt in eum, et nondum exaltatus erat Filius hominis. Exaltationem quippe dicit passionis, non glorificationis; crucis, non coeli: quia et ibi exaltatus est, quando pependit in ligno. Sed illa exaltatio humiliatio fuit. Tunc enim factus est obediens usque ad mortem crucis (Philipp. II, 8). Hoc oportebat impleri per eorum manus qui postea fuerant credituri, quibus dicit, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Quare hoc, nisi ut nemo desperaret in quocumque scelere male sibi conscius, quando videbat eis donari homicidium qui occiderant Christum? 3. Hos ergo in illa turba agnoscens Dominus, dixit, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum. Jam nostis quid sit sum; nec assidue repetendum est, ne pariat res tanta fastidium. Recolite illud, Ego sum qui sum, et Qui est, misit me (Exod. III, 14); et agnoscetis, quid dictum sit, Tunc scietis quia ego sum: sed et, Pater est, et Spiritus sanctus est. Ad ipsum esse pertinet tota Trinitas. Sed quia Dominus sicut Filius loquebatur, ne forte in eo quod dixit, Tunc cognoscetis quia ego sum, subintraret error Sabellianorum, hoc est Patripassianorum, quem vobis errorem commendavi non tenendum, sed cavendum, eorum scilicet qui dixerunt, Ipse est Pater, ipse est Filius; duo sunt nomina, sed res una: propter istum ergo cavendum errorem cum dixisset Dominus, Tunc cognoscetis quia ego sum; ne ipse intelligeretur Pater, continuo subjunxit, Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Jam gaudere coeperat sabellianus, erroris sui occasione comperta: statim ut se tanquam in obscuro extulit, sequentis sententiae luce confusus est. Putaveras eum esse Patrem, quia dixit, Ego sum: audi quia Filius est, Et a meipso facio nihil. Quid est, A meipso facio nihil? A meipso non sum. Filius enim de Patre est Deus; Pater autem non est de Filio Deus: Filius est Deus de Deo; Pater autem Deus, sed non de Deo: Filius est lumen de lumine; Pater autem lumen, sed non de lumine: Filius est, sed est de quo est; Pater autem est, sed non est de quo est. 4. Quod ergo addidit, Sicut docuit me Pater, haec loquor; nemini vestrum obrepat cogitatio carnalis, fratres mei. Non enim potest humana infirmitas cogitare, nisi quod consuevit facere vel audire. Nolite ergo vobis quasi duos homines ante oculos ponere, unum patrem, alterum filium, et loquentem patrem ad filium: sicut facis tu, quando verba aliqua dicis filio tuo, monens eum et instruens eum quomodo loquatur, ut quaecumque audivit a te, commendet memoriae; cum commendaverit memoriae, proferat et lingua, distinguat per sonos, inferat auribus alienis quod percepit in suis. Nolite ita cogitare, ne in corde vestro idola fabricetis. Humanam formam, humanorum lineamenta membrorum, figuram carnis humanae, sensus istos conspicuos, staturam motusque corporis, linguae officium, distinctiones sonorum, nolite in illa Trinitate cogitare, nisi quod pertinet ad formam servi, quam accepit unigenitus Filius, cum Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14). Ibi non te prohibeo, humana infirmitas, cogitare quod nosti; imo etiam compello. Si fides in te vera est, talem Christum cogita: sed ex Maria virgine, non de Deo Patre talem cogita. Infans fuit, crevit ut homo, ambulavit ut homo, esurivit, sitivit ut homo, dormivit ut homo, postremo passus ut homo, suspensus in ligno, occisus, sepultus ut homo; in eadem forma resurrexit, in eadem forma ante oculos discipulorum ascendit in coelum, in eadem forma venturus est ad judicium. Angelorum enim vox est in Evangelio expressa: Sic veniet quomodo eum vidistis euntem in coelum (Act. I, 11). Quando ergo de forma servi cogitas in Christo, humanam effigiem cogita, si est in te fides: quando autem cogitas, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1), pereat de corde tuo omnis humana figuratio: pellatur de cogitationibus tuis quidquid fine corporeo terminatur, quidquid loci spatio continetur, vel quantalibet mole diffunditur; de corde tuo figmentum tale dispereat. Cogita, si potes, pulchritudinem sapientiae, occurrat tibi pulchritudo justitiae. Forma est? statura est? color est? Nihil horum est, et tamen est: nam si non esset, nec amaretur, nec merito laudaretur, nec amata nec laudata corde moribusque teneretur: nunc vero fiunt homines sapientes; unde fierent, nisi esset sapientia? Porro autem, o homo, si sapientiam tuam videre carnis oculis non potes, nec tali imaginatione cogitare quali corporalia cogitantur, sapientiae Dei audes ingerere humani corporis formam? 5. Quid ergo dicimus, fratres? Quomodo locutus est Pater Filio, quoniam Filius ait Sicut docuit me Pater, haec loquor? Locutus est illi? Quando docuit Pater Filium, verba fecit, quomodo tu, quando doces filium tuum, verba facis? Quomodo facit verba Verbo? Quae verba multa fierent unico Verbo? Verbum enim Patris aures habuit ad os Patris? Carnalia sunt ista, pereant de cordibus vestris. Hoc enim dico, ecce si intellexistis quod ego dixi, ego certe locutus sum, et mea verba sonuerunt, sonisque aures pepulerunt, et per sensum auditus vestri ad cor sententiam perduxerunt, si intellexistis. Facite aliquem audisse latinae linguae hominem, tantummodo audisse, nec tamen intellexisse quod dixi: quantum ad strepitum pertinet emissum ex ore meo, sic ejus ille particeps factus est qui non intellexit, quomodo et vos; eum sonum audivit, eaedem syllabae aures ejus percusserunt; sed in corde ipsius nihil genuerunt. Quare? Quia non intellexit. Vos autem si intellexistis unde intellexistis? Ego ad aurem sonui; numquid ego in corde lumen accendi? Procul dubio si verum est quod dixi, et hoc verum non solum audistis, verum etiam intellexistis; duae res ibi factae sunt, discernite illas, auditus et intellectus. Auditus per me factus est, intellectus per quem? Ego ad aurem dixi ut audiretis, ad cor vestrum quis dixit ut intelligeretis? Sine dubio aliquis et ad cor vestrum aliquid dixit, ut non solum strepitus iste verborum percuteret aurem vestram, sed etiam in cor vestrum aliquid descenderet veritatis: dixit aliquis et ad cor vestrum, sed non eum videtis; si intellexistis, fratres, dictum est et cordi vestro. Munus Dei est intelligentia. Quis hoc dixit in corde vestro, si intellexistis? Cui dicit Psalmus, Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73). Verbi gratia, episcopus locutus est. Quid locutus est, aliquis ait? Respondes quid locutus sit, et addis: Verum dixit. Tunc alius qui non intellexit: Quid dixit, inquit, aut quid est quod laudas? Ambo me audierunt, ambobus ego dixi; sed uni ipsorum Deus dixit. Si parva magnis comparare conceditur, quoniam nos ad eum quid sumus? tamen nescio quid incorporaliter et spiritualiter facit in nobis Deus, quod nec sonus est qui aurem percutiat, nec color qui oculis discernatur, nec odor est qui naribus capiatur, nec sapor qui faucibus judicetur, nec durum et molle quod tangendo sentiatur: tamen aliquid est quod sentire facile est, explicare impossibile est. Si ergo Deus, ut dicere coeperam, loquitur in cordibus nostris sine sono, quomodo loquitur Filio suo? Sic ergo, fratres, sic cogitate, quantum potestis, ut dixi, si licet parva magnis modo aliquo comparare; sic cogitate. Incorporaliter Pater locutus est Filio, quia incorporaliter Pater genuit Filium. Nec eum sic docuit quasi indoctum genuerit: sed hoc est eum docuisse, quod est scientem genuisse; et hoc est, docuit me Pater, quod est, scientem me genuit Pater. Si enim, quod pauci intelligunt, simplex est natura veritatis; hoc est Filio esse quod nosse. Ab illo ergo habet ut noverit, a quo habet ut sit: non ut prius ab illo esset, et ab illo postea nosset; sed quemadmodum illi gignendo dedit ut esset, sic gignendo dedit ut nosset: quia simplici, ut dictum est, naturae veritatis esse et nosse non est aliud atque aliud, sed hoc ipsum. 6. Dixit ergo ista Judaeis, et addidit: Et qui me misit mecum est. Jam hoc et ante dixerat, sed rem magnam assidue commemorat: misit me, et mecum est. Si ergo tecum est, o Domine, non unus ab alio missus est, sed ambo venistis. Et tamen cum ambo simul sint, unus missus est, alter misit: quoniam missio incarnatio est, et ipsa incarnatio Filii tantum est, non et Patris. Misit itaque Pater Filium, sed non recessit a Filio. Non enim quo misit Filium, non ibi erat Pater. Ubi enim non est qui fecit omnia? ubi non est qui dixit, Coelum et terram ego impleo (Jerem. XXIII, 24)? Sed forte Pater ubique, et Filius non ubique est? Evangelistam audi: In hoc mundo erat, et mundus per eum factus est (Joan. I, 10). Ergo, inquit, qui misit me, cujus auctoritate tanquam paterna incarnatus sum, mecum est, non me reliquit. Quare non me reliquit? Non me reliquit, inquit, solum quia ego quae placita sunt ei, facio semper. Ipsa est aequalitas semper, non ex quodam initio et deinceps, sed sine initio, sine fine. Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per genitum facta sunt tempora. 7. Haec illo loquente, multi crediderunt in eum. Utinam et me loquente multi qui aliud sapiebant intelligant, et credant in eum. Quidam enim fortasse sunt in ista multitudine ariani. Non audeo suspicari esse sabellianos qui ipsum Patrem dicunt esse qui Filius est: haeresis quippe ista nimis antiqua est, et paulatim eviscerata. Arianorum autem adhuc videtur habere aliquas motiones quasi cadaveris putrescentis; aut certe, ut multum, quasi hominis animam agentis: oportet inde reliquos liberari, sicut inde multi liberati sunt. Et quidem ista civitas eos non habebat; sed posteaquam multi peregrini advenerunt, nonnulli et ipsi venerunt. Ecce haec Domino loquente multi Judaei crediderunt in eum; ecce et me loquente Ariani credant, non in me, sed mecum. 8. Dicebat ergo Dominus ad eos qui crediderant in eum Judaeos: Si vos manseritis in verbo meo. Ideo manseritis, quia initiati estis, quia et ibi esse coepistis. Si manseritis, hoc est in fide quae in vobis esse credentibus coepit; quo pervenietis? Vide quale initium, quo perducit. Amasti fundamentum, culmen attende, et ex ista humilitate aliam celsitudinem quaere. Fides enim humilitatem habet: cognitio et immortalitas et aeternitas non habet humilitatem, sed celsitudinem; erectionem, nullam defectionem, aeternam stabilitatem, nullam ab inimico expugnationem, nullum deficiendi timorem. Magnum est quod incipit a fide; sed contemnitur. Fundamentum solet etiam in aedificio ab imperitis contemni. Fossa fit grandis, lapides quoquo modo passim mittuntur; nulla ibi expolitio, nulla pulchritudo apparet: quomodo nec in arboris radice, non apparet aliqua pulchritudo; totum tamen quidquid te delectat in arbore, de radice surrexit. Sed vides radicem, et non delectaris; vides arborem et miraris. Stulte, quod miraris, inde surrexit quo non delectaris. Parum aliquid videtur fides credentium, non habes stateram unde appendas. Audi ergo quo perveniat, et vide quanta sit: sicut et ipse Dominus alio loco dicit, Si habueritis fidem sicut granum sinapis (Matth. XVII, 19). Quid humilius, quid vehementius? quid minutius, quid ferventius? Ergo et vos, ait, si manseritis in verbo meo, in quo credidistis, quo perducemini? Vere discipuli mei eritis. Et quid nobis prodest? Et cognoscetis veritatem. 9. Quid promittit credentibus, fratres? Et cognoscetis veritatem. Quid enim? non illam cognoverant, quando Dominus loquebatur? si non cognoverant, quomodo crediderunt? Non quia cognoverunt crediderunt, sed ut cognoscerent crediderunt. Credimus enim ut cognoscamus, non cognoscimus ut credamus. Quod enim cognituri sumus, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (Isai. LXIV, 4; I Cor. II, 9). Quid est enim fides, nisi credere quod non vides? Fides ergo est, quod non vides credere; veritas, quod credidisti videre: sicut ipse quodam loco ait. Ideo Dominus prius ad faciendam fidem ambulavit in terra. Homo erat, humilis factus erat; ab omnibus videbatur, nec ab omnibus cognoscebatur; a multis reprobabatur, a turba occidebatur, a paucis dolebatur: sed tamen et ab eis a quibus dolebatur, nondum sicut erat agnoscebatur. Totum hoc quasi initium est lineamentorum fidei et structurae futurae. Quod Dominus ipse attendens quodam loco ait, Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21). Quem qui audiebant, utique jam videbant; eis tamen, si diligebant, videndum se promittebat. Sic et hic, Cognoscetis veritatem. Quid enim? quod dixisti non est veritas? Veritas est, sed adhuc creditur, nondum videtur. Si maneatur in eo quod creditur, pervenitur ad id quod videatur. Inde Joannes ipse sanctus evangelista in Epistola sua: Dilectissimi, inquit, filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus. Jam sumus, et aliquid erimus. Quid plus erimus quam sumus? Audi: Nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus. Unde? Quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Magna promissio; sed merces est fidei. Quaeris mercedem, opus praecedat. Si credis, mercedem exige fidei; si autem non credis, fidei mercedem qua fronte quaeris? Si ergo manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis: ut contemplemini ipsam veritatem sicuti est; non per verba sonantia, sed per lucem splendentem, cum satiaverit nos, quod legitur in Psalmo, Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV, 7). Moneta Dei sumus, nummus a thesauro oberravimus. Errore detritum est quod in nobis fuerat impressum; venit qui reformet, quia ipse formaverat: quaerit et ipse nummum suum; sicut Caesar nummum suum; ideo ait, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21): Caesari nummos, Deo vos ipsos. Tunc ergo exprimetur veritas in nobis. 10. Quid dicam Charitati vestrae? O si cor esset qualitercumque suspirans in illam ineffabilem gloriam! O si peregrinationem nostram in gemitu sentiremus, et saeculum non amaremus, et ad eum qui nos vocavit, pia mente perpetuo pulsaremus! Desiderium, sinus cordis est; capiemus, si desiderium quantum possumus extendamus. Hoc nobiscum agit Scriptura divina, hoc congregatio populorum, hoc celebratio sacramentorum, hoc baptismus sanctus, hoc cantica laudis Dei, hoc ipsa nostra disputatio, ut hoc desiderium non solum seminetur et germinet, verum etiam in modum tantae capacitatis augeatur, ut idoneum sit sumere quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Sed amate mecum. Non amat multum nummum, qui amat Deum. Et ego palpavi infirmitatem, non ausus sum dicere, Non amat nummum; sed, non multum amat nummum: quasi amandus sit nummus, sed non multum. O si Deum digne amemus, nummos omnino non amabimus! Erit tibi nummus instrumentum peregrinationis, non irritamentum cupiditatis; quo utaris ad necessitatem, non quo fruaris ad delectationem. Deum ama, si aliquid in te egit quod audis et laudas. Utere mundo, non te capiat mundus. Quod intrasti, iter agis, exiturus venisti, non remansurus: iter agis, stabulum est haec vita. Utere nummo, quomodo viator in stabulo utitur mensa, calice, urceo, lectulo, dimissurus, non permansurus. Si tales fueritis, erigite cor qui potestis, et audite me: si tales fueritis, ad ejus promissa venietis. Non enim multum est ad vos, quia magna est manus ejus qui vos vocavit. Vocavit, invocetur; dicatur illi: Vocasti nos, invocamus te; ecce audivimus vocantem, audi invocantes: perduc quo promisisti, perfice quod inchoasti; noli deserere munera tua, noli deserere agrum tuum, germina tua intrent in horreum. Abundant tentationes in mundo; sed major est qui fecit mundum: abundant tentationes; sed non deficit qui in illo spem ponit, in quo defectus nullus est. 11. Ad hoc hortatus sum ista, fratres, quia libertas de qua loquitur Dominus noster Jesus Christus, non hujus temporis est. Videte quid adjunxit: Vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Quid est, liberabit vos? Liberos vos faciet. Denique Judaei carnales, et secundum carnem judicantes, non hi qui crediderant, sed in illa turba qui erant qui non credebant, injuriam sibi factam putaverunt, quia dixit eis, Veritas liberabit vos. Indignati sunt servos se esse significatos. Et vere servi erant: et exponit illis quae sit servitus, et quae sit futura libertas quam ipse promittit. Sed de hac libertate et de illa servitute nimis longum est ut hodie disputemus.