4 | 6 |
5
[recensere]TRACTATUS XLI. Rursum in illud, Dicebat autem Jesus ad eos qui crediderunt; usque ad id, Si ergo vos Filius liberaverit, vere liberi eritis. Cap. VIII, V\. 31-36. 1. Quod de lectione pristina sequitur, et de sancto Evangelio hodie nobis recitatum est, tunc distuli dicere, quoniam multa jam dixeram, et de libertate in quam nos vocat gratia Salvatoris, non praetereunter neque negligenter fuerat disserendum: hinc hodie, Domino adjuvante, statuimus loqui vobis. Quibus enim loquebatur Dominus Jesus Christus, Judaei erant, ex magna quidem parte inimici, sed etiam amici ex quadam parte jam facti, et futuri: nam quosdam ibi videbat, sicuti jam diximus, qui post ejus passionem fuerant credituri. Hos intuens dixerat: Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum (Joan. VIII, 28). Erant ibi etiam qui haec loquente illo continuo crediderunt; ipsis locutus est quod audivimus hodie: Dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderant ei, Judaeos: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Manendo eritis: quia enim nunc credentes estis, manendo videntes eritis. Ideo sequitur, Et cognoscetis veritatem. Veritas incommutabilis est. Veritas panis est, mentes reficit nec deficit: mutat vescentem, non ipsa in vescentem mutatur. Ipsa est veritas Verbum Dei, Deus apud Deum unigenitus Filius. Haec Veritas carne induta est propter nos, ut de Maria virgine nasceretur, et impleretur prophetia, Veritas de terra orta est (Psal. LXXXIV, 12). Haec ergo Veritas cum Judaeis loqueretur, latebat in carne: latebat autem non ut negaretur, sed ut differretur; differretur, ut in carne pateretur; in carne autem pateretur, ut caro peccati redimeretur. Stans itaque conspicuus secundum infirmitatem carnis Dominus noster Jesus Christus, et secundum majestatem divinitatis occultus, dixit ad eos qui ei, eum haec loqueretur, crediderant, Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei eritis. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Et cognoscetis veritatem, quae modo vos latet, et loquitur vobis. Et veritas liberabit vos. Hoc verbum Dominus a libertate posuit, liberabit vos. Nihil est enim aliud proprie liberat, nisi liberum facit. Quomodo salvat nihil est aliud quam salvum facit; quomodo sanat nihil est aliud quam sanum facit; ditat nihil est aliud quam ditem, id est, divitem facit: sic liberat nihil est aliud quam liberum facit. Hoc in verbo graeco planius est. Nam in latina consuetudine plerumque dicimus hominem liberari, quod ad libertatem non pertinet, sed tantum ad salutem: sicut quisquam dicitur liberari ab infirmitate; usitate dicitur, non tamen proprie. Sic autem posuit Dominus hoc verbum, ut diceret, Et veritas liberabit vos, ut in graeca lingua nemo dubitet eum de libertate dixisse. 2. Denique et Judaei sic intellexerunt, et responderunt ei: non illi qui jam crediderant, sed illi qui in turba erant nondum credentes: responderunt ei, Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Liberi eritis? Non autem dixerat Dominus, Liberi eritis; sed, Veritas liberabit vos. In quo tamen verbo illi, quia, sicut dixi, patet in graeco, non intellexerunt nisi libertatem; et extulerunt se quod semen essent Abrahae, et dixerunt, Semen Abrahae sumus; et nemini servivimus unquam; quomodo tu dicis, Liberi eritis? O pellis inflata! Non est ista magnitudo, sed tumor. Et hoc ipsum secundum hujus temporis libertatem quomodo verum dixistis, Nemini servivimus unquam? Joseph non est venumdatus (Gen. XXXVII, 28)? Prophetae sancti in captivitatem non sunt ducti (IV Reg. XXIV)? Deinde, nonne ipse ille est populus qui in Aegypto lateres faciebat, et regibus duris non saltem in auro et argento, sed in luto serviebat (Exod. I, 14)? Si nemini servistis unquam, o ingrati, quid est quod assidue vobis imputat Deus quod vos de domo servitutis liberavit (Id. XIII, 3; Deut. V, 6, etc.)? An forte patres vestri servierunt, vos autem qui loquimini, nemini unquam servistis? Quomodo ergo solvebatis jam tributa Romanis, unde et ipsi Veritati laqueum quasi captionis proposuistis, ut diceretis, Licet reddere tributum Caesari? ut si dixisset, Licet; teneretis eum quasi male optasset libertati seminis Abrahae: si autem diceret, Non licet; calumniaremini apud reges terrae, quod prohiberet regibus tributa persolvi. Merito prolato nummo victi estis, et captioni vestrae vos ipsi estis respondere compulsi. Ibi enim vobis dictum est, Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt; cum vos ipsi respondissetis quod nummus haberet imaginem Caesaris (Matth. XXII, 15-21). Quia sicut quaerit Caesar in nummo imaginem suam, sic Deus quaerit in homine suam. Haec ergo respondit Judaeis. Movet enim me, fratres, hominum vana superbia, quia etiam de ipsa, quam carnaliter intelligebant, sua libertate mentiti sunt dicentes, Nemini servivimus unquam. 3. Dominus autem quid responderit, hoc potius et intentius audiamus, ne et nos ipsi servi inveniamur. Respondit enim eis Jesus: Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Servus est, utinam hominis et non peccati. Quis non sub his verbis contremiscat? Praestet nobis Dominus Deus noster, id est et mihi et vobis, ut pro sententia loquar de hac libertate appetenda, et de illa servitute vitanda. Amen, amen dico vobis, Veritas dicit: et quale est Domini Dei nostri dicere, Amen, amen dico vobis? Multum commendat quod ita pronuntiat; quodammodo, si dici fas est, juratio ejus est, Amen, amen dico vobis. Amen quippe interpretatur, Verum: et tamen non est interpretatum, cum potuisset dici, Verum dico vobis. Nec graecus hoc interpres ausus est facere, nec latinus: nam hoc verbum quod est Amen, nec graecum est nec latinum, sed hebraeum. Sic mansit, non est interpretatum, ut honorem haberet velamento secreti: non ut esset negatum, sed ne vilesceret nudatum. Nec semel tamen, sed bis a Domino dictum est, Amen, amen dico vobis. Jam quantum hoc commendatum sit, ex ipsa geminatione cognoscite. 4. Quid est ergo commendatum? Verum, verum dico vobis, Veritas dicit; quae utique etsi non diceret, Verum dico, mentiri omnino non posset: tamen commendat, inculcat; dormientes quodammodo excitat, intentos facit, contemni non vult. Quid dicens? Amen, amen dico vobis, quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. O miserabilis servitus! Plerumque homines cum dominos malos patiuntur, venales se petunt; non quaerentes dominum non habere, sed saltem mutare; servus peccati quid faciat? quem interpellet? apud quem interpellet? apud quem se venalem petat? Deinde servus hominis aliquando sui domini duris imperiis fatigatus, fugiendo requiescit: servus peccati quo fugit? Secum se trahit quocumque fugerit. Non fugit seipsam mala conscientia, non est quo eat, sequitur se; imo non recedit a se: peccatum enim quod facit, intus est. Fecit peccatum, ut aliquam corporalem caperet voluptatem: voluptas transit, peccatum manet; praeteriit quod delectabat, remansit quod pungat. Mala servitus! Aliquando fugiunt homines ad Ecclesiam, et plerumque eos patimur tanquam indisciplinatos: volentes carere dominis, qui nolunt carere peccatis. Aliquando autem etiam illicito jugo et improbo subjecti fugiunt ad Ecclesiam, quia retinentur ingenui ad servitutem, et interpellatur episcopus: et nisi curet operam impendere, ne ingenuitas opprimatur, immisericors deputatur. Ad Christum omnes fugiamus, contra peccatum Deum liberatorem interpellemus: venales nos petamus, ut ejus sanguine redimamur. Dicit enim Dominus, Gratis venumdati estis, et sine argento redimemini (Isai. LII, 3). Sine pretio, sed vestro; quia meo. Hoc Dominus dicit: ipse enim pretium dedit, non argentum, sed sanguinem suum. Nam nos et servi et egeni remanseramus. 5. Liberat ergo ab hac servitute solus Dominus: qui illam non habuit, ipse de illa liberat; solus enim in hac carne venit sine peccato. Nam quos videtis in manibus matrum parvulos ferri, nondum ambulant, et jam sunt compediti; traxerunt enim de Adam quod solvatur a Christo. Pertinet etiam ad ipsos, cum baptizantur, ista gratia quam Dominus pollicetur; quia de peccato solus liberare potest, qui venit sine peccato, et factus est sacrificium pro peccato. Audistis enim cum Apostolus legeretur: Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo; id est, tanquam vos Christus obsecret. Quid? Reconciliari Deo. Si exhortatur et obsecrat Apostolus ut reconciliemur Deo, inimici eramus Deo. Nemo enim reconciliatur nisi ex inimicitiis. Inimicos autem nos non natura, sed peccata fecerunt. Unde inimici illius, inde servi peccati. Non habet Deus liberos inimicos; necesse est servi sint: et servi remanebunt nisi ab illo liberentur, cui peccando inimici esse voluerunt. Obsecramus ergo, inquit, pro Christo, reconciliari Deo. Quomodo autem reconciliamur, nisi solvatur quod inter nos et ipsum separat? Ait enim per prophetam: Non gravavit aurem ne audiat, sed peccata vestra separant inter vos et Deum (Isa. LIX, 1, 2). Quia ergo non reconciliamur nisi ablato quod in medio est, et posito quod in medio sit. Est enim medium separans, sed contra est mediator reconcilians; medium separans est peccatum, mediator reconcilians est Dominus Jesus Christus: Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Ut ergo tollatur maceria separans quod est peccatum, venit ille mediator, et factus est sacrificium sacerdos ipse. Et quia sacrificium factus est pro peccato, offerens seipsum in holocaustum in cruce passionis suae, sequitur Apostolus et dicit, cum dixisset, Obsecramus pro Christo, reconciliari Deo: quasi diceremus, quomodo poterimus reconciliari? Eum, inquit, id est ipsum Christum, qui non noverat peccatum, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus justitia Dei in ipso (II Cor. V, 20, 21). Eum ipsum, inquit, Christum Deum, qui non noverat peccatum. Venit enim in carne, hoc est in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3), non tamen in carne peccati, non habens ullum omnino peccatum: et ideo factus est verum sacrificium pro peccato, quia nullum habebat ipse peccatum. 6. Sed forte de sensu meo dixi, quia peccatum sacrificium est pro peccato. Qui legerunt, agnoscant; qui non legerunt, non sint pigri: non sint, inquam, pigri ad legendum, ut veraces sint ad judicandum. Cum de sacrificiis enim praeciperet Deus offerendis pro peccato, in quibus sacrificiis non erat expiatio peccatorum, sed umbra futurorum, eadem ipsa sacrificia, easdem ipsas hostias, easdem ipsas victimas, eadem ipsa animalia quae admovebantur mactanda pro peccatis, in quorum sanguine sanguis ille figurabatur, peccata Lex appellat: usque adeo ut in quibusdam locis scriptum sit ita, ut sacerdotes immolaturi ponerent manus suas super caput peccati, id est, super caput victimae immolandae pro peccato. Tale ergo peccatum, id est, sacrificium pro peccato, factus est Dominus noster Jesus Christus, qui non noverat peccatum. 7. Merito liberat ab hac servitute peccati ille qui dicit in Psalmis: Factus sum tanquam homo sine adjutorio, inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 5, 6). Solus enim liber, quia non habebat peccatum. Ipse enim dicit in Evangelio: Ecce venit princeps hujus mundi, diabolum significans venturum in Judaeis persecutoribus; ecce, inquit, venit, et in me nihil inveniet (Joan. XIV, 30, 31). Non quomodo in eis quos occidit etiam justos, invenit qualecumque peccatum, in me nihil inveniet. Et tanquam ei diceretur, si nihil in te inveniet, quare te occidet? Subjecit, et ait: Sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Non, inquit, mortem mei peccati necessitate persolvo, sed in eo quod morior, voluntatem Patris mei facio: plusque ibi facio quam patior, quia si nollem, nec passus essem. Habes illum alio loco dicentem, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. (Id. X, 18). Ecce vere in mortuis liber. 8. Cum ergo omnis qui facit peccatum, servus sit peccati, quae sit spes nobis libertatis, audite. Servus autem, inquit, non manet in domo in aeternum. Ecclesia est domus, servus peccator est. Intrant multi in Ecclesiam peccatores. Non ergo dixit, Servus non est in domo; sed, non manet in domo in aeternum. Si ergo nullus ibi servus erit, quis ibi erit? Cum enim rex justus sederit in throno, sicut Scriptura loquitur, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato (Prov. XX, 8, 9)? Multum nos terruit, o fratres mei, dicendo, Servus non manet in domo in aeternum. Adjungit autem, et dicit, Filius autem manet in aeternum. Ergo solus in domo sua erit Christus? nullus illi populus cohaerebit? Cui erit caput, si non erit corpus? An forte totum hoc Filius, caput et corpus? Non enim sine causa et terruit, et spem dedit: terruit, ne peccatum amaremus; spem dedit, ne de peccati solutione diffideremus: Omnis, inquit, qui facit peccatum, servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum. Quae ergo nobis spes est, qui non sumus sine peccato? Audi spem tuam; Filius manet in aeternum. Si ergo vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Haec spes nostra est, fratres, ut a libero liberemur, et liberando servos nos faciat: servi enim eramus cupiditatis, liberati servi efficimur charitatis. Hoc et Apostolus dicit: Vos autem fratres in libertatem vocati estis; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis, sed per charitatem servite invicem (Galat. V, 13). Non ergo dicat christianus: Liber sum, in libertatem vocatus sum: servus eram, sed redemptus sum, et ipsa redemptione liber effectus sum, faciam quod volo; nemo me prohibeat a voluntate mea, si liber sum. Sed si ista voluntate peccatum facis, servus es peccati. Noli ergo libertate abuti ad libere peccandum, sed utere ad non peccandum. Erit enim voluntas tua libera, si fuerit pia. Eris liber, si fueris servus; liber peccati, servus justitiae: dicente Apostolo, Cum servi essetis peccati, liberi eratis justitiae: nunc autem liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 20, 22). Hoc conemur, id agamus. 9. Prima libertas est carere criminibus. Intendite, fratres mei, intendite; ne forte possim perducere vobis ad sensum et qualis modo sit, et qualis futura sit ista libertas. Quemlibet valde justum discutias in hac vita, quamvis jam sit dignus justi vocabulo, non est tamen sine peccato: audi ipsum sanctum Joannem, cujus et hoc Evangelium est, in Epistola sua dicentem, Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Solus hoc dicere potuit in mortuis liber, de solo dici potuit qui non noverat peccatum; de solo dici potuit: etenim expertus est omnia secundum similitudinem sine peccato (Hebr. IV, 15). Solus dicere potuit, Ecce veniet princeps mundi, et in me nihil inveniet. Quemcumque alium licet justum discusseris, non omnimodo est sine peccato. Nec qualis erat Job, cui Dominus tale testimonium perhibebat, ut diabolus invideret, et postularet tentandum, tentans superaretur, ut ille probaretur (Job. I, II). Ideo autem ille probatus est, non quia latebat Deum coronandus, sed ut innotesceret hominibus imitandus. Etiam ipse Job quid dicit? Quis enim mundus? Nec infans, cujus est unius diei vita super terram (Id. XIV, 4, sec. LXX). Sed plane multi justi dicti sunt sine querela, quod intelligitur sine crimine: nulla enim querela justa est de his in rebus humanis, qui non habent crimen. Crimen autem est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum. Non ergo Deus quaedam peccata damnat, quaedam justificat et laudat: nulla laudat, odit omnia. Quomodo odit medicus aegritudinem aegroti, et id agit curando ut aegritudo pellatur, aeger levetur: sic Deus gratia sua hoc in nobis agit, ut peccatum consumatur, homo liberetur. Sed quando consumitur, inquies? Si minuitur, quare non consumitur? Minuitur autem in vita proficientium, quod in vita consumitur perfectorum. 10. Prima est ergo libertas, carere criminibus. Ideo et apostolus Paulus quando elegit ordinandos vel presbyteros vel diaconos, et quicumque ordinandus est ad praeposituram Ecclesiae, non ait, Si quis sine peccato est; hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur: sed ait, Si quis sine crimine est (I Tim. III, 10, et Tit. I, 6), sicuti est homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium, et caetera hujusmodi. Cum coeperit ea non habere homo (debet autem non habere omnis christianus homo), incipit caput erigere ad libertatem: sed ista inchoata est, non perfecta libertas. Quare, inquit aliquis, non est perfecta libertas? Quia « video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae: non enim quod volo ago, ait, sed quod odi illud facio » (Galat. V, 17). « Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis illa faciatis. » Ex parte libertas, ex parte servitus: nondum tota, nondum pura, nondum plena libertas, quia nondum aeternitas. Habemus enim ex parte infirmitatem, ex parte accepimus libertatem. Quidquid peccatum est a nobis, antea deletum est in Baptismo. Numquid quia deleta est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas? Si non remansisset, sine peccato hic viveremus. Quis autem audeat hoc dicere nisi superbus, nisi misericordia liberatoris indignus, nisi qui seipsum vult decipere, et in quo veritas non est? Ergo ex eo quod remansit aliquid infirmitatis, audeo dicere, ex qua parte servimus Deo, liberi sumus: ex qua parte servimus legi peccati, adhuc servi sumus. Unde dicit Apostolus quod dicere coeperamus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Ecce unde liberi, unde condelectamur legi Dei: libertas enim delectat. Nam quamdiu timore facis quod justum est, non Deus te delectat. Quamdiu adhuc servus facis, te non delectat: delectet te, et liber es. Noli timere poenam, sed ama justitiam. Nondum potes amare justitiam? time vel poenam, ut pervenias ad amandam justitiam. 11. Ergo jam ille ex parte superiore liberum se esse sentiebat, unde dicebat, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Delectat me lex, delectat me quod jubet lex, delectat me ipsa justitia. Video autem aliam legem in membris meis: haec est quae remansit infirmitas: repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Ex hac parte sentit captivitatem, ubi non est impleta justitia: nam ubi condelectatur legi Dei, non captivus, sed legis amicus est; et ideo liber, quod amicus. Quid ergo ex eo quod restat? Quid, nisi respiciamus ad illum qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis? Denique et ipse qui loquebatur, ad illum respexit: « Infelix ego homo, quis me liberabit, inquit, de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ergo si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. » Denique ita conclusit: « Igitur ipse ego mente servio legi Dei, carne autem legi peccati » (Rom. VII, 19-25). Ipse ego, inquit: non enim duo sumus inter nos contrarii de diversis principiis venientes; sed ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati, quamdiu languor obluctatur saluti. 12. Sed si carne servis legi peccati, fac quod ait ipse Apostolus: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13). Non ait, Non sit; sed, Non regnet. Quamdiu peccatum necesse est esse in membris tuis, saltem illi regnum auferatur, non fiat quod jubet. Surgit ira? noli dare irae linguam ad maledicendum; noli dare irae manum aut pedem ad feriendum. Non surgeret ira ista irrationabilis, nisi peccatum esset in membris: sed tolle illi regnum, non habeat arma unde contra te pugnet; discet etiam non surgere, cum arma coeperit non invenire. Non exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato; alioquin toti captivi eritis, et non erit dicere, Mente servio legi Dei. Mens enim si teneat arma, membra non moventur in ministerium furentis peccati. Teneat arcem imperator interior, quia sub majore imperatore juvandus assistit; frenet iram, coerceat concupiscentiam. Inest tamen quod frenetur, inest quod coerceatur, inest quod teneatur. Quid autem volebat ille justus mente serviens legi Dei, nisi ut omnino non esset quod frenaretur? Et hoc debet conari omnis qui tendit ad perfectionem, ut et ipsa concupiscentia cui non dantur ad obediendum membra, quotidie in proficiente minuatur. Velle, inquit, adjacet mihi, perficere autem bonum non (Rom. VII, 18). Numquid dixit, Non mihi adjacet facere bonum? Si hoc dixisset, spes nulla esset. Non ait, Non mihi adjacet facere, sed, Non mihi adjacet perficere. Quae est enim perfectio boni, nisi consumptio et finis mali? Quae est autem consumptio mali, nisi quod Lex dicit, Non concupisces (Exod. XX, 17)? Omnino non concupiscere perfectio boni est, quia consumptio mali est. Hoc dicebat ille, Perficere bonum non mihi adjacet; quia non poterat facere ut non concupisceret: faciebat tantum ut concupiscentiam refrenaret, ut concupiscentiae non consentiret, et concupiscentiae membra ad satellitium non praeberet. Perficere ergo, inquit, bonum non mihi adjacet: non possum implere quod dictum est, Non concupisces. Quid ergo opus est? Ut impleas, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII, 30). Hoc age interim quamdiu insunt illicitae concupiscentiae in carne tua, Post concupiscentias tuas non eas. Mane in servitute Dei, in libertate Christi; mente servi legi Dei tui. Noli te dare concupiscentiis tuis: sequendo eas, vires eis addis; dando eis vires quomodo vineis, quando contra te inimicos nutris viribus tuis? 13. Quae igitur libertas plena atque perfecta in illo Domino Jesu qui dixit, Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis; quando plena et perfecta libertas erit? Quando nullae inimicitiae, quando « novissima inimica destruetur mors. Oportet enim corruptible hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem: cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, contentio tua » (I Cor. XV, 26, 53, 54, 55)? Quid est, Ubi est, mors, contentio tua? Caro concupiscebat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, sed quando peccati caro vigebat. Ubi est, mors, contentio tua? Jam vivemus, jam non moriemur, in illo qui pro nobis mortuus est et resurrexit: ut qui vivunt, inquit, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit (II Cor. V, 15). Precemur medicum saucii, portemur in stabulum curandi. Ille est enim qui promittit sanitatem, qui miseratus est in via semivivum a latronibus derelictum: infudit oleum et vinum, curavit vulnera, levavit in jumentum, perduxit in stabulum, stabulario commendavit. Cui stabulario? Forte illi qui dixit, Pro Christo legatione fungimur (Ibid. 20). Dedit etiam duos nummos, qui impenderentur saucio curando (Luc. X, 30-35): forte ipsa sunt duo praecepta, in quibus tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40). Ergo, fratres, et Ecclesia hoc tempore, in qua saucius sanatur, stabulum est viatoris: sed ipsi Ecclesiae sursum est haereditas possessoris. TRACTATUS XLII. Ab eo quod scriptum est, Scio quia filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere; usque ad id, Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Cap. VIII, V\. 37-47. 1. Dominus noster etiam in forma servi non servus, sed in forma etiam servi Dominus (fuit quippe illa carnis forma servilis, sed quamvis esset similitudo carnis peccati [Rom. VIII, 3], non erat caro peccati), libertatem promisit credentibus in se: Judaei vero tanquam de sua libertate superbientes, dedignati sunt fieri liberi, cum essent servi peccati. Ideo autem se liberos esse dixerunt, quia semen erant Abrahae. Quid ergo eis ad haec responderit Dominus, hodierna lectio eum recitaretur, audivimus. Scio, inquit, quia filii Abrahae estis: sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis. Agnosco vos, inquit: filii Abrahae estis, sed quaeritis me interficere. Agnosco carnis originem, non cordis fidem. Filii Abrahae estis, sed secundum carnem. Ideo, inquit, quaeritis me occidere: sermo enim meus non capit in vobis. Si sermo meus caperetur, caperet; si caperemini, intra retia fidei tanquam pisces concluderemini. Quid est ergo, non capit in vobis? Non capit cor vestrum, quia non recipitur a corde vestro. Sic enim est sermo Dei, et sic esse debet fidelibus, tanquam pisci hamus; tunc capit quando capitur. Nec fit injuria illis qui capiuntur: ad salutem quippe, non ad perniciem capiuntur. Unde Dominus discipulis suis ait: Venite post me, et faciam vos piscatores hominum (Matth. IV, 19). Non ergo isti erant tales: et tamen filii Abrahae erant; filii hominis Dei, homines iniqui. Trahebant enim carnis genus, sed degeneres facti erant, non imitando fidem illius cujus filii erant. 2. Audistis certe Dominum dicentem, Scio quia filii Abrahae estis; audite quid dicat postea: Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor; et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis. Jam dixerat, Scio quia filii Abrahae estis. Quid autem faciunt? Quod eis dixit, Quaeritis me occidere. Hoc apud Abraham nunquam viderunt. Dominus autem Patrem Deum vult intelligi cum dicit, Quae vidi apud Patrem meum, loquor. Veritatem vidi, veritatem loquor, quia Veritas sum. Si enim Dominus veritatem loquitur quam vidit apud Patrem; se vidit, se loquitur: quia ipse est Veritas Patris, quam vidit apud Patrem; ipse est enim Verbum, quod Verbum erat apud Deum. Isti ergo malum quod faciunt, quod Dominus objurgat et corripit, ubi viderunt? Apud patrem suum. Cum audierimus in consequentibus apertius dictum quis sit eorum pater, tunc intelligemus qualia viderint apud talem patrem: adhuc enim non nominat patrem ipsorum. Paulo superius Abraham commemoravit, sed carnis origine, non vitae similitudine: dicturus est alterum patrem illorum, qui nec genuit eos, nec creavit ut homines essent; sed tamen filii erant ejus in quantum mali erant, non in quantum homines erant; in quo imitati, non quod creati. 3. Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est: quasi, Quid tu dicturus es contra Abraham? aut, Si aliquid potes, aude reprehendere Abraham. Non quia Dominus non audebat reprehendere Abraham; sed talis erat Abraham qui non reprehenderetur a Domino, sed potius laudaretur: tamen isti videbantur eum provocare, ut aliquid mali diceret de Abraham, et esset occasio faciendi quod cogitabant. Pater noster Abraham est. 4. Audiamus quomodo eis responderit Dominus, cum illorum damnatione laudans Abraham, Dicit eis Jesus: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me interficere, hominem qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Ecce ille laudatus, isti damnati. Abraham non erat homicida. Non dico, inquit, Ego Dominus sum Abrahae: quod si dicerem, verum dicerem. Nam dixit alio loco, Ante Abraham ego sum (Joan. VIII, 58): tunc eum illi lapidare voluerunt: non dixit hoc. Interim quod videtis, quod aspicitis, quod me solum putatis, homo sum: hominem dicentem vobis quod audivit a Deo, quare vultis occidere, nisi quia non estis filii Abrahae? Et tamen superius ait, Scio quia filii Abrahae estis. Non negat eorum originem, sed facta condemnat: caro eorum ex illo erat, sed vita non erat. 5. Nos autem, charissimi, numquid de genere venimus Abrahae, aut ullo modo Abraham pater noster fuit secundum carnem? Originem de carne ejus caro Judaeorum ducit, non caro Christianorum: nos de aliis gentibus venimus; et tamen imitando, Abrahae filii facti sumus. Audi Apostolum: Abrahae dictae sunt promissiones et semini ejus. Non dicit, inquit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes (Galat. III, 16, 29). Nos ergo facti sumus semen Abrahae gratia Dei. Non de carne Abrahae fecit illi cohaeredes Deus. Illos exhaeredavit, istos adoptavit: et de arbore illa olivae, cujus radix est in Patriarchis, ramos naturales superbos amputavit, humilem oleastrum inseruit (Rom. XI, 17). Ideo cum venirent ad Joannem baptizandi Judaei, erupit in illos, et ait illis, Generatio viperarum. Maxime quippe de altitudine originis gloriabantur: ille autem generationem eos dixit viperarum; non saltem hominum, sed viperarum. Hominum formam videbat, sed venenum agnoscebat. Venerant tamen mutandi, quia utique baptizandi: et ait illis, Generatio viperarum, quis vobis ostendit fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Et nolite dicere intra vos ipsos, Patrem habemus Abraham: potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 7-9). Si fructus dignos poenitentiae non feceritis, nolite vobis de illa stirpe blandiri: potens est Deus et vos damnare, et Abraham filiis non fraudare. Habet enim unde excitet filios Abrahae; fient filii qui fidem fuerint imitati: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Nos sumus: in parentibus nostris lapides eramus, quando pro Deo lapides colebamus; de talibus lapidibus familiam Deus fecit Abrahae. 6. Quid se ergo extollit inanis et vana jactatio? Filii Abrahae gloriari jam desinant: audierunt quod audire debuerunt, Si filii Abrahae estis, factis probate, non verbis. Quaeritis me occidere hominem: interim non dico Filium Dei, non dico Deum, non dico Verbum, quia non moritur Verbum; hoc dico quod videtis, quia et quod videtis potestis occidere, et quem non videtis offendere. Hoc ergo Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri. Et adhuc non dicit quis est iste pater eorum. 7. Modo illi quid responderunt. Coeperunt enim utcumque cognoscere, non de carnis generatione Dominum loqui, sed de vitae institutione. Et quia consuetudo Scripturarum est, quas legebant, fornicationem spiritualiter appellare, cum diis multis et falsis anima tanquam prostituta subjicitur, ad hoc responderunt: Dixerunt itaque ei, Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum. Jam viluit Abraham. Repulsi enim sunt, quomodo repelli debuerunt ore veridico; quia talis erat Abraham, cujus facta non imitabantur, et de illius genere gloriabantur. Et mutaverunt responsionem; credo, dicentes apud semetipsos: Quotiescumque nominaverimus Abraham, dicturus est nobis, Quare non imitamini eum, de cujus genere gloriamini? Nos sanctum, justum, innocentem, tantum virum imitari non possumus: Deum dicamus patrem nostrum, videamus quid nobis dicturus est. 8. Prorsus falsitas invenit quod diceret, et non inveniret veritas quid responderet? Audiamus quid dicant, audiamus quid audiant: Unum, inquiunt, patrem habemus Deum. Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni, sed ille me misit. Dicitis Deum patrem, agnoscite me vel fratrem. Verumtamen erexit intelligentibus cor, et illud tetigit quod solet dicere, Non a meipso veni, ille me misit, a Deo processi et veni. Mementote quid soleamus dicere, Ab illo venit; et a quo venit, cum illo venit. Christi ergo missio, est incarnatio. Quod vero de Deo processit Verbum, aeterna processio est: non habet tempus, per quem factum est tempus. Nemo dicat in corde suo: Antequam esset Verbum, quomodo erat Deus? Nunquam dicas: Antequam esset Verbum Dei. Nunquam Deus sine Verbo fuit; quia Verbum est manens, non transiens; Deus, non sonus; per quem factum est coelum et terra, non quod praeteriit cum iis quae facta sunt super terram. Ergo ab illo processit ut Deus, ut aequalis, ut Filius unicus, ut Verbum Patris: et venit ad nos, quia Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14). Adventus ejus, humanitas ejus: mansio ejus, divinitas ejus: divinitas ejus quo imus, humanitas ejus qua imus. Nisi nobis fieret qua iremus, nunquam ad illum manentem perveniremus. 9. Quare, inquit, loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum. Ideo non poterant cognoscere, quia non poterant audire. Sed unde audire non poterant, nisi quia corrigi credendo nolebant? Et hoc unde? Vos a patre diabolo estis. Quamdiu patrem commemoratis? Quamdiu patres mutatis, modo Abraham, modo Deum? Audite a Filio Dei, cujus sitis filii: A patre diabolo estis. 10. Hic jam cavenda est haeresis Manichaeorum, quae dicit esse quamdam naturam mali et quamdam gentem tenebrarum cum principibus suis, quae ausa est pugnare contra Deum: illum vero Deum, ne debellaret gens adversa regnum ejus, misisse contra eam tanquam viscera sua principes de luce sua; eamque gentem fuisse debellatam, unde diabolus originem ducit. Hinc dicunt ducere originem carnem nostram; et secundum hoc putant dictum a Domino, Vos a patre diabolo estis, quod essent illi velut natura mali, ducentes originem de gente contraria tenebrarum. Sic errant, sic excaecantur, sic seipsos faciunt gentem tenebrarum, credendo quod falsum est contra eum a quo creati sunt. Bona est enim omnis natura; sed vitiata est hominis natura per voluntatem malam. Quod fecit Deus non potest esse malum, si ipse homo non sit sibi malus: sed plane Creator, Creator est; creatura, creatura est; aequari creatura non potest Creatori. Discernite eum qui fecit, ab eo quod fecit. Aequari non potest fabro scamnum, aequari non potest columna structori; et tamen faber si scamnum fecit, lignum ipse non creavit. Dominus autem Deus noster quia omnipotens est, et Verbo fecit quod fecit: omnia quae fecit non habuit unde faceret, et tamen fecit. Facta sunt enim quia voluit, facta sunt quia dixit: sed facta factori comparari non possunt. Quaeris quod compares, Filium unicum agnosce. Unde ergo Judaei filii diaboli? Imitando, non nascendo. Audite Scripturae sanctae consuetudinem. Propheta dicit ad ipsos Judaeos: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea (Ezech. XVI, 3). Amorrhaei gens erat quaedam, unde originem Judaei non ducebant: Cethaei et ipsi gentem suam habebant, omnino alienam a genere Judaeorum. Sed quia erant impii Amorrhaei et Cethaei, Judaei autem imitati sunt impietates illorum; invenerunt sibi parentes, non de quibus nascerentur, sed quorum mores sectando pariter damnarentur. Quaeritis autem fortasse, unde ipse diabolus? Inde utique unde et caeteri Angeli. Sed caeteri Angeli in sua obedientia perstiterunt: ille inobediendo et superbiendo lapsus est angelus, et factus est diabolus. 11. Sed modo audite quid dicat Dominus, Vos, inquit, a patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere. Ecce unde filii ejus; quia talia desideratis, non quia de illo nati estis. Quae sunt illius desideria? Ille homicida erat ab initio. Ecce quod est, desideria patris vestri facere vultis: Quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico. Et ille invidit homini, et occidit hominem. Diabolus enim cum invideret homini, serpente indutus locutus est mulieri, et de muliere venenavit et virum. Mortui sunt diabolum audiendo (Gen. III, 1), quem non audissent, si Dominum audire voluissent: positus enim homo inter eum qui creavit, et eum qui lapsus est, obtemperare debuit Creatori, non deceptori. Ergo ille homicida erat ab initio. Videte genus homicidii, fratres. Homicida dicitur diabolus, non gladio armatus, non ferro accinctus; ad hominem venit, verbum malum seminavit, et occidit. Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades: si fratri tuo mala persuades, occidis. Et ut scias quia occidis, audi Psalmum: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI, 5). Vos ergo desideria patris vestri vultis facere: ideo saevitis in carnem, quia non potestis in mentem. Ille homicida erat ab initio: utique in primo homine. Ex illo ille homicida, ex quo potuit fieri homicidium: ex illo potuit fieri homicidium, ex quo factus est homo. Non enim posset occidi homo, nisi prius fieret homo. Homicida ergo ille ab initio. Et unde homicida? Et in veritate non stetit. Ergo in veritate fuit, sed non stando cecidit. Et quare in veritate non stetit? Quia veritas non est in eo. Non quomodo in Christo, sic est veritas, ut Christus ipse sit veritas. Si ergo iste in veritate stetisset, in Christo stetisset, sed in veritate non stetit, quia veritas non est in eo. 12. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus. Quid est hoc? Audistis verba Evangelii, intenti accepistis: ecce repeto, ut agnoscatis quid exigatis. De diabolo Dominus ea dicebat quae de diabolo dici a Domino debuerunt. Ille homicida erat ab initio, verum est; nam primum hominem occidit: et in veritate non stetit; quia de veritate lapsus est. Cum loquitur mendacium, utique ipse diabolus, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus. In his verbis quidam patrem diabolum habere putaverunt, et quaesierunt quis esset diaboli pater. Hic vero detestabilis error Manichaeorum invenit adhuc qua deciperet imperitos. Solent enim dicere: Puta diabolus angelus fuit, et lapsus est; ab illo coepit peccatum, sicut dicitis: Pater ejus quis erat? Nos contra: Quis enim nostrum aliquando dixit diabolum habere patrem? Et illi contra: Dominus dicit, Evangelium loquitur, de diabolo dicens, ait, Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit; quia veritas non est in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus. 13. Audi, intellige; non te longe mitto, in ipsis verbis intellige. Diabolum Dominus dixit patrem mendacii. Quid est hoc? Audi quid sit, replica modo ipsa verba, et intellige. Non omnis enim qui mentitur, pater mendacii sui est. Si enim ab alio mendacium accepisti, et dixisti; tu quidem mentitus es proferendo mendacium: sed pater mendacii ipsius non es, quia ab altero accepisti mendacium. Diabolus autem a seipso mendax fuit; mendacium suum ipse genuit, a nemine audivit. Quomodo Deus Pater genuit Filium veritatem; sic diabolus lapsus genuit quasi filium mendacium. His auditis, replica nunc et recole verba Domini: mens catholica, quid audieris adverte, quid dicat attende. Ille: quis? Diabolus - homicida erat ab initio. Agnoscimus, occidit Adam. Et in veritate non stetit. Agnoscimus, quia de veritate lapsus est. Quia veritas non est in eo. Verum est; recedendo a veritate non habet veritatem. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur. Non aliunde accipit unde loquatur. Cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus. Et mendax est, et pater mendacii. Nam tu forte mendax es, quia mendacium loqueris: sed non es pater ejus. Si enim quod dicis a diabolo accepisti, et diabolo credidisti; mendax es, pater mendacii non es: ille vero quia non aliunde accepit mendacium, quo mendacio tanquam veneno serpens hominem occideret, pater est mendacii; sicut Deus Pater est veritatis. Recedite a patre mendacii, currite ad Patrem veritatis; amplectimini veritatem, ut accipiatis libertatem. 14. Illi ergo Judaei apud patrem suum viderunt quod loquebantur: quid, nisi mendacium? Dominus autem apud Patrem suum vidit quod loqueretur: quid, nisi seipsum? quid, nisi Verbum Patris? quid, nisi veritatem Patris aeternam, et Patri coaeternam? Ille ergo homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est. Et non solum mendax est, sed et pater ejus est: id est, ipsius mendacii quod loquitur, pater est, quia ipse genuit mendacium suum. Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi. Quis ex vobis arguit me de peccato; quomodo ego arguo et vos et patrem vestrum? Si veritatem dico quare vos non creditis mihi; nisi quia filii diaboli estis? 15. Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Iterum nolite attendere naturam, sed vitium. Sic sunt isti ex Deo, et non sunt ex Deo: natura ex Deo, vitio non ex Deo. Obsecro vos, attendite; in Evangelio habetis unde sanemini contra errores venenosos et nefarios haereticorum. Quoniam et de his verbis solent Manichaei dicere, Ecce quia duae naturae sunt, una bona, et altera mala; Dominus dicit: quid dicit Dominus? Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. Dicit haec Dominus. Quid ergo, inquit, tu ad ista dicis? Audi quae dicam. Et ex Deo sunt, et ex Deo non sunt; natura ex Deo sunt, vitio non sunt ex Deo: natura enim bona quae ex Deo est, peccavit voluntate, credendo quod diabolus persuasit, et vitiata est; ideo medicum quaerit, quia sana non est. Ecce quod dico. Sed impossibile tibi videtur ut ex Deo sint, et ex Deo non sint: audi quia non est impossibile. Sic sunt ex Deo, et non sunt ex Deo, quomodo et filii Abrahae sunt, et non sunt filii Abrahae. Hic habetis; non est quod dicatis. Ipsum Dominum audi, ipse illis dixit, Scio quia filii Abrahae estis. Numquid Dominus mentiretur? Absit. Ergo verum est quod Dominus dixit? Verum est. Verum est ergo quod illi Abrahae filii erant. Verum est. Audi ipsum negantem. Qui dixit, Filii Abrahae estis, ipse illos negavit filios Abrahae: Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite. Nunc autem quaeritis me occidere, hominem qui veritatem vobis dico, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit. Vos facitis opera patris vestri, id est diaboli. Quomodo ergo et filii Abrahae erant, et filii Abrahae non erant? Utrumque in illis ostendit: et filii Abrahae erant, propter originem carnis; et non erant filii Abrahae, propter vitium diabolicae persuasionis. Sic et Dominum et Deum nostrum attendite: et ex illo erant, et ex illo non erant. Quomodo ex illo erant? Quia ipse creavit hominem de quo nati erant. Quomodo ex illo erant? Quia ipse est conditor naturae, ipse est creator carnis et animae. Quomodo ergo ex illo non erant? Quia vitiosi a seipsis facti erant. Ex illo non erant, quia imitando diabolum, filii diaboli facti erant. 16. Venit ergo Dominus Deus ad hominem peccatorem. Duo nomina audisti, et hominem, et peccatorem. Quod homo est, ex Deo est: quod peccator est, non est ex Deo. A natura vitium secernatur: agnoscatur natura, unde Creator laudetur; agnoscatur vitium, propter quod medicus invocetur. Quod ergo ait Dominus, Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; non naturarum merita discrevit, aut praeter suam animam et carnem, aliquam naturam in hominibus quae peccato vitiata non esset, invenit: sed quoniam praescierat qui fuerant credituri, ipsos dixit ex Deo, quoniam regenerationis adoptione renascerentur ex Deo. Ad hos pertinet, Qui est ex Deo, verba Dei audit. Quod vero sequitur, Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; eis dictum est, qui non solum peccato vitiosi erant (nam hoc malum commune erat omnibus), sed etiam praecogniti quod non fuerant credituri, ea fide qua sola possent a peccatorum obligatione liberari. Quapropter praesciebat illos quibus talia dicebat, in eo permansuros quod ex diabolo erant, id est, in suis peccatis atque impietate morituros, in qua ei similes erant; nec venturos ad regenerationem in qua essent filii Dei, hoc est ex Deo nati, a quo eran homines creati. Secundum hanc praedestinationem locutus est Dominus: non quod aliquem hominum invenerit, qui vel secundum regenerationem jam esset ex Deo, vel secundum naturam jam non esset ex Deo TRACTATUS XLIII. Ab eo quod scriptum est, Responderunt igitur Judaei et dixerunt ei; usque ad id, Tulerunt ergo lapides Judaei ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Cap. VIII, V\. 48-59. 1. In ista lectione sancti Evangelii, quae hodie recitata est, a potentia discimus patientiam. Quid enim sumus servi ad Dominum, peccatores ad justum, creatura ad Creatorem? Tamen quomodo si quid mali sumus, a nobis sumus; ita quidquid boni sumus, ab illo, et per illum sumus. Et nihil sic quaerit homo quomodo potentiam: habet Dominum Christum magnam potentiam: sed prius ejus imitetur patientiam, ut perveniat ad potentiam. Quis nostrum patienter audiret si alicui diceretur, Daemonium habes? Quod dictum est ei qui non solum homines salvabat, sed etiam daemonibus imperabat. 2. Hoc enim cum dixissent Judaei, Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es, et daemonium habes? horum duorum sibi objectorum unum negavit, alterum non negavit. Respondit enim, et ait: Ego daemonium non habeo. Non dixit, Samaritanus non sum: et utique duo fuerant objecta. Quamvis maledictum maledicto non reddiderit, quamvis convicium non convicio refutaverit; pertinuit tamen ad eum negare unam rem, alteram non negare. Non frustra, fratres. Samaritanus enim interpretatur Custos. Noverat se ille nostrum esse custodem. Non enim dormit neque dormitat qui custodit Israel (Psal. CXX, 4): et, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabunt qui custodiunt (Psal. CXXVI, 1). Est ergo ille custos noster, qui creator noster. Num enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non pertineret ut servaremur? Denique ut plenius noveritis mysterium quare se Samaritanum negare non debuit, parabolam illam notissimam attendite, ubi homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui eum graviter vulnerantes, semivivum in via reliquerunt. Transiit sacerdos, neglexit eum: transiit Levites, et ipse praeteriit: transiit quidam Samaritanus, ipse est custos noster; ipse accessit ad saucium, ipse impendit misericordiam, eique se praestitit proximum, quem non deputavit alienum (Luc. X, 30-37). Ad hoc ergo solum quod daemonium non haberet, non autem se Samaritanum non esse, respondit. 3. Deinde post tale convicium, hoc solum dixit de gloria sua: Sed honorifico, inquit, Patrem meum, et vos inhonorastis me. Hoc est, Ego me non honorifico, ne vobis arrogans videar, habeo quem honorificem; sed si vos me agnosceretis, sicut ego honorifico Patrem, sic et vos honorificaretis me: ego facio quod debeo, vos non facitis quod debetis. 4. Ego autem, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet. Quem vult intelligi, nisi Patrem? Quomodo ergo alio loco dicit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22); et hic dicit, Non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet? Si ergo judicat Pater, quomodo non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio? 5. Hanc quaestionem ut solvamus, attendite; simili locutione solvi potest. Scriptum habes, Deus neminem tentat (Jacobi I, 13); et iterum scriptum habes, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Nempe quaestio est, videtis. Quomodo enim Deus neminem tentat, et quomodo tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum? Item scriptum est, Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem (I Joan. IV, 18); et alio loco scriptum est, Timor Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). Et ipsa quaestio est. Quomodo enim, perfecta charitas foras mittit timorem, si timor Domini castus permanet in saeculum saeculi? 6. Intelligimus ergo duas esse tentationes; unam quae decipit, alteram quae probat: secundum eam quae decipit, Deus neminem tentat; secundum eam quae probat, tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum. Sed iterum et hic alia nascitur quaestio, quomodo tentat ut sciat, quem latere nihil potest antequam tentet. Non ergo Deus nescit: sed dictum est, ut sciat, quod est, ut scire vos faciat. Locutiones tales et in sermonibus nostris sunt, et in auctoribus eloquentiae reperiuntur. De sermone nostro aliquid dicam. Fossa caeca dicitur, non quia ipsa oculos perdidit, sed quia latendo non videntes facit. Aliquid et de illis auctoribus dicam. Tristes lupinos ait quidam (Virg. Georg. lib. 1, v. 75), hoc est amaros: non quia ipsi sunt tristes, sed quia gustati contristant, hoc est, tristes faciunt. Sunt ergo et in Scripturis locutiones ejusmodi. Qui in talibus quaestionibus cognoscendis laborant, in solvendis talibus quaestionibus non laborant. Ergo tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat: quid est, ut sciat? Ut scire vos faciat, si diligi is eum. Job latebat se, sed Deum non latebat; admisit tentatorem, et fecit cum sui cognitorem. 7. Quid de duobus timoribus? Est timor servilis, et est timor castus; est timor ne patiaris poenam, est alius timor ne amittas justitiam. Timor ille ne patiaris poenam, servilis est. Quid magnum est timere poenam? Hoc et nequissimus servus, hoc et crudelissimus latro. Non est magnum timere poenam, sed magnum est amare justitiam. Qui ergo amat justitiam, nihil timet? Timet plane: non ne incidat in poenam, sed ne amittat justitiam. Fratres mei, credite, et conjicite ex eo quod amatis. Amat aliquis vestrum pecuniam. Putas, invenio aliquem qui non amet? Ex hoc tamen ipso quod amat, intelligat quod dico. Timet damnum: quare timet damnum? Quia pecuniam diligit. Quantum amat pecuniam, tantum timet ne perdat pecuniam. Ergo invenitur aliquis amator justitiae, qui plus in corde damnum pertimescat, qui plus timeat exspoliari justitia, quam tu pecunia. Ipse est timor castus, ipse permanet in saeculum saeculi: non eum tollit charitas, nec foras mittit, sed magis complectitur, et comitem tenet simul et possidet. Venimus enim ad Dominum, ut videamus facie ad faciem: ibi timor castus nos servat; timor enim ille non perturbat, sed confirmat. Timet mulier adultera ne vir ejus veniat, timet et casta ne vir ejus abscedat. 8. Ergo sicut secundum aliam tentationem, Deus neminem tentat; secundum aliam vero, tentat vos Dominus Deus vester: et secundum alium timorem, timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem; secundum vero alium timorem, timor Domini castus permanet in saeculum saeculi: sic et hoc loco, secundum alterum judicium, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; secundum vero alterum judicium, Ego, inquit, non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet. 9. Et de ipso verbo quaestio ista solvatur. Habes in Evangelio commemoratum poenale judicium: Qui non credit, jam judicatus est (Joan. III, 18); et alio loco, Veniet hora quando ii qui sunt in monumentis audient vocem ejus, et procedent qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Videte quemadmodum judicium pro damnatione et poena posuit. Et tamen si semper judicium pro damnatione acciperetur, numquid audiremus in Psalmo, Judica me, Deus? Ibi judicium secundum afflictionem, hic judicium secundum discretionem positum est. Quomodo secundum discretionem? Quomodo exponit ipse qui ait, Judica me, Deus. Lege enim et vide quid sequitur. Quid est, Judica me, Deus? et discerne causam meam, inquit, de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Quod ergo dictum est, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta; secundum hoc ait modo Dominus Christus, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet. Quomodo est qui quaerat et judicet? Est Pater qui gloriam meam a vestra gloria discernat et separet. Vos enim secundum hoc saeculum gloriamini: ego non secundum hoc saeculum glorior, qui Patri dico, Pater, glorifica me ea gloria quam habui apud te, antequam mundus esset (Joan. XVII, 5). Quid est, ea gloria? Ab humana inflatione discreta. Secundum hoc judicat Pater. Quid est, judicat? Discernit. Quid discernit? Gloriam Filii sui a gloria hominum; quia ideo dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8). Non enim quia homo factus est, jam comparandus est nobis. Nos homines cum peccato, ille sine peccato: nos homines trahentes de Adam et mortem et delictum; ille de Virgine carnem mortalem, nullam iniquitatem. Denique nos nec quia volumus nati sumus, nec quamdiu volumus vivimus, nec quomodo volumus morimur: ille antequam nasceretur elegit de qua nasceretur, natus fecit ut a Magis adoraretur, crevit infans, et miraculis se Deum ostendebat, et infirmitate hominem praeferebat. Postremo elegit et genus mortis, hoc est, ut in cruce penderet, et ipsam crucem in frontibus fidelium figeret: ut dicat christianus, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi (Galat. VI, 14). In ipsa cruce quando voluit, corpus dimisit, et abscessit: in ipso sepulcro quamdiu voluit, jacuit; quando voluit, tanquam de lecto surrexit. Ergo, fratres, secundum ipsam formam servi, (nam illud quis digne loquitur, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? ) secundum ipsam, inquam, formam servi multum interest inter gloriam Christi, et gloriam hominum caeterorum. De ipsa gloria dicebat, quando quod daemonium haberet audiebat, Ego non quaero gloriam meam; est qui quaerat et judicet. 10. Tu autem de te, Domine, quid dicis? Amen, amen dico vobis; si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Vos, inquit, dicitis, Daemonium habes; ego vos ad vitam voco: servate sermonem meum, et non moriemini. Illi audiebant, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit; et irascebantur, quia jam mortui erant illa morte quae vitanda erat. Dixerunt ergo Judaei: Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae, et tu dicis, Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum. Videte locutionem Scripturarum: Mortem non videbit, id est, gustabit. Mortem videbit, mortem gustabit. Quis videt? quis gustat? Quos oculos habet homo, ut videat quando moritur? Quando veniendo mors ipsos oculos claudit ne aliquid videant; quomodo dicitur, non videbit mortem? Item quo palato, quibus faucibus mors gustatur, ut quid sapiat dignoscatur? Quando totum sensum tollit, quid in palato remanebit? Sed videbit dictum est et gustabit, pro eo quod est, experietur. 11. Haec Dominus, parum est si dicam, morituris, loquebatur moriturus: quia et Domini exitus mortis (Psal. LXVII, 21), sicut loquitur Psalmus. Cum ergo et morituris loqueretur, et moriturus loqueretur, quid sibi vult quod ait, Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum; nisi quia videbat Dominus aliam mortem, de qua nos liberare venerat, mortem secundam, mortem aeternam, mortem gehennarum, mortem damnationis cum diabolo et angelis ejus? Ipsa est vera mors: nam ista migratio est. Quid est ista mors? Relictio corporis, depositio sarcinae gravis: sed si alia sarcina non portetur, qua homo in gehennas praecipitetur. De ipsa ergo morte Dominus dixit, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit. 12. Non expavescamus istam mortem, sed illam timeamus. Quod est autem gravius, multi perverse timendo istam, inciderunt in illam. Dictum est aliquibus, Adorate idola; quod si non feceritis, interficiemini: aut quemadmodum ille Nabuchodonosor dixit, Si non feceritis, mittemini in caminum ignis ardentis. Multi timuerunt et adoraverunt; nolentes mori mortui sunt: timendo mortem quae non evaditur, inciderunt in mortem quam evadere feliciter possent, si istam quae non evaditur, infeliciter non timerent. Natus es homo, moriturus es. Qua ibis, ut non moriaris? quid facies ut non moriaris? Ut Dominus tuus necessitate moriturum consolaretur, voluntate mori dignatus est. Quando vides Christum mortuum, dedignaris mori? Ergo moriturus es: qua evadas hoc, non habes. Hodie sit, cras sit; futurum est, debitum est reddendum. Quid ergo agit homo timens, fugiens, occultans se ne inveniatur ab inimico? Numquid agit ut non moriatur? Sed ut paulo serius moriatur. Non accipit debiti securitatem, sed postulat dilationem. Quantumlibet diu differatur, veniet quod differtur. Illam mortem timeamus quam timuerunt tres viri, quando dixerunt regi, Potens est Deus etiam de ista flamma liberare nos; sed et si non (Dan. III, 15, 17, 18). Ibi fuit timor illius mortis, quam modo Dominus comminatur, quando dixerunt, Sed et si noluerit aperte liberare, potest in occulto coronare. Unde et ipse Dominus facturus martyres, et caput martyrum futurus ait: Nolite timere eos qui occidant corpus, et postea non habent quid faciant. Quomodo non habent quid faciant? Quid si cum occiderint, corpus bestiis lacerandum et diripiendum alitibus projiciant? videtur adhuc saevitia habere quod faciat. Sed cui facit? Qui migravit. Inest corpus, sed nullus est sensus: habitatio jacet, habitator abscessit. Ergo postea non habent quid faciant: non sentienti enim nihil faciunt. Sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna ignis (Matth. X, 28, et Luc. XII, 4, 5). Ecce de qua morte loquebatur, cum diceret, Qui sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum. Servemus ergo, fratres, sermonem ipsius in fide; perventuri ad speciem, cum acceperimus plenissimam libertatem. 13. Isti autem indignantes mortui, et morti sempiternae praedestinati, respondebant conviciose, et dicebant: Modo cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et Prophetae. Sed ista morte quam Dominus vult intelligi, nec Abraham mortuus est, nec Prophetae. Illi enim mortui sunt, et vivunt: isti vivebant, et mortui erant. Nam respondens quodam loco Sadducaeis moventibus quaestionem de resurrectione, hoc ait ipse Dominus: De resurrectione autem mortuorum non legistis, quomodo ait Dominus de rubo ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XXII, 31 et 32; Exod. III, 6). Si ergo illi vivunt, laboremus sic vivere, ut cum illis vivere possimus cum mortui fuerimus. Quem teipsum facis, inquiunt, ut dicas, Mortem non videbit in aeternum, qui sermonem meum servaverit; cum scias et Abraham mortuum et prophetas? 14. Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus qui glorificat me. Hoc ait propter illud quod dixerunt, Quem teipsum facis? Refert enim gloriam suam ad Patrem, de quo est quod Deus est. Aliquando Ariani et de isto verbo calumniantur fidei nostrae, et dicunt: Ecce major est Pater, quia utique glorificat Filium. Haeretice, non legisti et ipsum Filium dicentem quod glorificet Patrem suum (Joan. XVII, 4)? Si et ille Filium glorificat, et Filius Patrem glorificat: pone pervicaciam, agnosce aequalitatem, corrige perversitatem. 15. Est ergo, inquit, Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis, Quia Deus noster est, et non cognovistis eum. Videte, fratres mei, quemadmodum ostendat ipsum Deum Patrem esse Christi, qui annuntiatus est et Judaeis. Propterea dico, quia rursus quidam haeretici dicunt Deum annuntiatum in Veteri Testamento, non esse Patrem Christi; sed nescio quem principem malorum angelorum. Manichaei sunt qui ista dicunt, Marcionitae sunt qui ista dicunt. Sunt et alii fortasse haeretici, quos commemorare vel non opus est, vel a me omnes recoli in praesentia non possunt: non defuerunt tamen qui hoc dicerent. Itaque attendite, ut habeatis quid dicatis et contra ipsos. Eum dicit Patrem suum Dominus Christus, quem illi dicebant Deum suum, et non cognoverunt: si enim ipsum cognovissent, ejus Filium recepissent. Ego autem, inquit, novi eum. Secundum carnem judicantibus potuit et hinc arrogans videri, quia dixit, Ego novi eum. Sed videte quid sequatur: Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax. Ergo arrogantia non ita caveatur, ut veritas relinquatur. Sed scio eum, et sermonem ejus servo. Sermonem Patris tanquam Filius loquebatur; et ipse erat Verbum Patris, quod hominibus loquebatur. 16. Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum; et vidit, et gavisus est. Magnum testimonium perhibet Abrahae, semen Abrahae, creator Abrahae: Abraham exsultavit, inquit, ut videret diem meum. Non timuit, sed exsultavit ut videret. Erat enim in illo charitas quae foras mittit timorem (I Joan. IV, 18). Non ait, Exsultavit, quia vidit; sed, exsultavit ut videret. Credens utique exsultavit sperando, ut videret intelligendo. Et vidit, Et quid potuit plus dicere, vel quid debuit plus dicere Dominus Jesus Christus? Et vidit, inquit, et gavisus est. Quis explicat hoc gaudium, fratres mei? Si gavisi sunt illi quibus Dominus oculos carnis aperuit, quale gaudium fuit videntis cordis oculis lucem ineffabilem, Verbum manens, splendorem piis mentibus refulgentem, sapientiam indeficientem, apud Patrem manentem Deum, et aliquando in carne venturum, nec de Patris gremio recessurum? Totum hoc vidit Abraham. Nam quod ait, diem meum, incertum potest esse unde dixerit; utrum diem Domini temporalem quo erat venturus in carne, an diem Domini qui nescit ortum, nescit occasum. Sed ego non dubito patrem Abraham totum scisse. Et ubi inveniam? An sufficere nobis debet testimonium Domini nostri Jesu Christi? Putemus nos invenire non posse, quia forte difficile est, quomodo manifestum sit quod Abraham exsultavit ut videret diem Christi, et vidit, et gavisus est. Et si nos non invenimus, numquid mentiri veritas posset? Credamus veritati, et de Abrahae meritis minime dubitemus. Tamen audite unum locum, qui mihi interim occurrit. Pater Abraham quando misit servum suum, ut peteret uxorem filio suo Isaac, hoc eum sacramento obstrinxit, ut fideliter quod jubebatur impleret, et sciret etiam ipse quid faceret. Magna enim res agebatur, quando Abrahae semini conjugium quaerebatur. Sed ut hoc cognosceret servus quod noverat Abraham, quia nepotes non carnaliter desiderabat, nec de genere suo aliquid carnale sapiebat; ait servo suo quem mittebat: Pone manum sub femore meo, et jura per Deum coeli (Gen. XXIV, 2-4). Quid vult Deus coeli ad femur Abrahae? Jam intelligitis sacramentum: per femur, genus. Ergo quae fuit illa juratio, nisi quia significabatur de genere Abrahae venturum in carne Deum coeli? Stulti reprehendunt Abraham, quia dixit, Mitte manum sub femore meo. Qui reprehendunt carnem Christi, reprehendunt factum Abrahae. Nos autem, fratres, si agnoscimus carnem Christi venerandam, illud femur non contemnamus, sed in prophetia dictum accipiamus. Etenim propheta erat Abraham. Cujus propheta? Seminis sui et Domini sui. Semen suum significavit dicendo, Mitte manum sub femore meo: Dominum suum significavit addendo, et jura per Deum coeli. 17. Irati Judaei responderunt: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti! Et Dominus: Amen, amen dico vobis; antequam Abraham fieret, ego sum. Appende verba, et cognosce mysterium. Antequam Abraham fieret. Intellige, fieret ad humanam facturam, sum vero ad divinam pertinere substantiam. Fieret, quia creatura est Abraham. Non dixit, Antequam Abraham esset, ego eram; sed, Antequam Abraham fieret, qui nisi per me non fieret, ego sum. Neque hoc dixit, Antequam Abraham fieret, ego factus sum, In principio enim fecit Deus coelum et terram (Gen. I. 1): nam in principio erat Verbum (Joan. I, 1). Antequam fieret Abraham, ego sum. Agnoscite Creatorem, discernite creaturam. Qui loquebatur, semen Abrahae factus erat; et ut Abraham fieret, ante Abraham ipse erat. 18. Hinc jam velut Abrahae apertissimo convicio commoti sunt acrius. Blasphemasse quippe illis visus est Dominus Christus, quoniam dixit, Antequam Abraham fieret, ego sum. Tulerunt ergo lapides ut jacerent in eum. Tanta duritia quo curreret, nisi ad similes? Jesus autem, tanquam homo, tanquam in forma servi, tanquam humilis, tanquam passurus, tanquam mori turus, tanquam nos suo sanguine redempturus: non tanquam ille qui est, non tanquam in principio Verbum, et Verbum apud Deum. Nam cum illi lapides tulerunt ut mitterent in eum, quid magnum erat ut eos continuo dehiscens terra sorberet, et pro lapidibus inferos invenirent? Non erat magnum Deo: sed magis erat commendanda patientia, quam exserenda potentia. Abscondit se ergo ab eis, ne lapidaretur. Tanquam homo a lapidibus fugit: sed vae illis a quorum lapideis cordibus Deus fugit! TRACTATUS XLIV. Ab eo quod scriptum est, Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate; usque ad id, Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Cap. IX. 1. De homine quem Dominus Jesus illuminavit, qui caecus natus fuit, prolixa lectio recitata est: quam si universam pertractare conemur, pro sui dignitate, sicut valemus, singula considerantes, non sufficit dies. Proinde peto et admoneo Charitatem vestram, ut in iis quae aperta sunt, sermonem nostrum non requiratis: nam nimis longum erit in singulis immorari. Breviter ergo caeci hujus illuminati commendo mysterium. Ea quippe quae fecit Dominus noster Jesus Christus stupenda atque miranda, et opera et verba sunt: opera, quia facta sunt; verba, quia signa sunt. Si ergo quid significet hoc quod factum est cogitemus, genus humanum est iste caecus: haec enim caecitas contigit in primo homine per peccatum, de quo omnes originem duximus, non solum mortis, sed etiam iniquitatis. Si enim caecitas est infidelitas, et illuminatio fides; quem fidelem quando venit Christus invenit? Quandoquidem Apostolus natus in gente Prophetarum dicit: Fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). Si filii irae, filii vindictae, filii poenae, filii gehennae. Quomodo natura, nisi quia peccante primo homine, vitium pro natura inolevit? Si vitium pro natura inolevit, secundum mentem omnis homo caecus natus est. Si enim videt, non opus habet ductore; si opus habet ductore et illuminatore, caecus est ergo a nativitate. 2. Venit Dominus: quid fecit? Magnum mysterium commendavit. Exspuit in terram, de saliva sua lutum fecit: quia Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Et inunxit oculos caeci. Inunctus erat, et nondum videbat. Misit illum ad piscinam quae vocatur Siloe. Pertinuit autem ad Evangelistam commendare nobis nomen hujus piscinae; et ait, Quod interpretatur Missus. Jam quis sit missus agnoscitis: nisi enim ille fuisset missus, nemo nostrum esset ab iniquitate dimissus. Lavit ergo oculos in ea piscina quae interpretatur Missus, baptizatus est in Christo. Si ergo quando eum in seipso quodammodo baptizavit, tunc illuminavit; quando inunxit, fortasse catechumenum fecit. Potest quidem aliter atque aliter tanti sacramenti exponi profunditas et pertractari: sed hoc sufficiat Charitati vestrae; audistis grande mysterium. Interroga hominem, Christianus es? Respondet tibi, Non sum, si Paganus est aut Judaeus. Si autem dixerit, Sum; adhuc quaeris ab eo, Catechumenus, an fidelis? Si responderit, Catechumenus; inunctus est, nondum lotus. Sed unde inunctus? Quaere, et respondet; quaere ab illo in quem credat: eo ipso quo catechumenus est, dicit, In Christum. Ecce modo loquor et fidelibus et catechumenis. Quid dixi de sputo et luto? Quia Verbum caro factum est. Hoc et catechumeni audiunt: sed non eis sufficit ad quod inuncti sunt; festinent ad lavacrum, si lumen inquirunt. 3. Jam ergo propter quasdam in hac ipsa lectione quaestiones, verba Domini et ipsius universae lectionis percurramus potius quam tractemus. Exiens vidit hominem caecum: non utcumque caecum, sed, a nativitate. Et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi. Scitis Rabbi quia magister est. Magistrum appellabant, quia discere desiderabant: quaestionem quippe Domino proposuerunt tanquam magistro, Quis peccavit, hic, an parentes ejus, ut caecus nasceretur? Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus, ut caecus nasceretur. Quid est quod dixit? Si nullus homo sine peccato, numquid parentes hujus caeci sine peccato erant? Numquid ipse vel sine originali peccato natus erat, vel vivendo nihil addiderat? An quia oculos clausos habebat, concupiscentiae minime vigilabant? Quanta mala committunt caeci! A quo malo abstinet mens mala, etiam clausis oculis? Non poterat videre, sed noverat cogitare, et forte concupiscere aliquid quod caecus non posset implere, sed in corde judicari a cordis perscrutatore. Si ergo et parentes ejus habuerunt peccatum, et iste habuit peccatum; quare Dominus dixit, Neque hic peccavit, neque parentes ejus: nisi ad rem de qua interrogatus est, ut caecus nasceretur? Habebant enim peccatum parentes ejus, sed non ipso peccato factum est ut caecus nasceretur. Si ergo non peccato factum est parentum ut caecus nasceretur, quare caecus natus est? Audi magistrum docentem: quaerit credentem, ut faciat intelligentem. Ipse causam dicit quare ille caecus sit natus: Neque hic peccavit, inquit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. 4. Deinde quid sequitur? Me oportet operari opera ejus qui misit me. Ecce est ille missus in quo faciem lavit caecus. Et videte quid dixerit, Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est. Memento te quomodo universam gloriam illi dat de quo est: quia ille habet filium qui de illo sit, ipse non habet de quo sit. Sed quare dixisti, Domine, donec dies est? Audi quare. Venit nox quando nemo potest operari. Nec tu, Domine? Itane tantum valebit nox illa, ut nec tu possis in ea operari, cujus opus nox est? Puto enim, Domine Jesu, imo non puto, sed credo atque confirmo te ibi fuisse, quando dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux (Gen. I, 3). Si enim Verbo fecit, per te fecit: et ideo dictum est, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3). Divisit Deus inter lucem et tenebras; lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem (Gen. I, 4, 5). 5. Quae est illa nox, quae cum venerit, nemo poterit operari? Audi quid sit dies, et tunc intelliges quae sit nox. Unde sumus audituri quisnam sit dies iste? Ipse dicat: Quamdiu in hoc mundo sum, lux sum mundi. Ecce ipse est dies. Lavet oculos caecus in die, ut videat diem. Quamdiu, inquit, in mundo sum, lux sum mundi. Ergo nescio quae nox erit, quando ibi Christus non erit; ideo nemo poterit operari. Restat inquirere, fratres mei, patienter accipite inquirentem me: vobiscum quaero, vobiscum inveniam a quo quaero. Constat, expressum ac definitum est, diem commemorasse Dominum hoc loco seipsum, id est lumen mundi: Quamdiu, inquit, sum in hoc mundo, lux sum mundi. Ergo ipse operatur. Quamdiu est autem in hoc mundo? Putamus eum, fratres, fuisse hic tunc, et modo non hic esse? Si ergo hoc putamus, jam ergo post ascensum Domini facta est nox ista metuenda, ubi nemo possit operari: si post ascensum Domini facta est nox ista, unde Apostoli tanta operati sunt? Numquid ista nox erat, quando Spiritus sanctus veniens, et omnes qui in uno loco erant adimplens, dedit eis loqui omnium gentium linguis (Act. II, 1-6)? Numquid nox erat quando claudus ille ad verbum Petri salvus effectus est, imo ad verbum Domini habitantis in Petro (Id. III, 6-8)? Numquid nox erat quando transeuntibus discipulis aegri cum lectulis ponebantur, ut vel umbra transeuntium tangerentur (Id. V, 15)? Dominus autem cum hic esset, neminem transiens umbra sua salvum fecit: sed ipse discipulis dixerat, Majora horum facietis (Joan. XIV, 12). Dixerat quidem Dominus, Majora horum facietis: sed non se extollat caro et sanguis; audiat dicentem, Sine me nihil potestis facere (Id. XV, 5). 6. Quid igitur? quid dicemus de nocte ista? Quando erit, quando nemo poterit operari? Nox ista impiorum erit: nox ista eorum erit quibus in fine dicetur, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Sed nox dicta est, non flamma, non ignis. Audi quia et nox est. De quodam servo dicit, Ligate illi manus et pedes, et projicite eum in tenebras exteriores (Matth. XXII, 13). Operetur ergo homo dum vivit, ne illa nocte praeveniatur, ubi nemo possit operari. Modo est ut operetur fides per dilectionem: et si modo operamur, hic est dies, hic est Christus. Audi promittentem, et ne arbitreris absentem. Ipse dixit, Ecce ego vobiscum sum. Quamdiu? Non sit in nobis sollicitudo qui vivimus: si fieri posset, de hac etiam voce posteros qui futuri sunt, securissimos faceremus. Ecce, inquit, ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Id. XXVIII, 20). Dies iste qui circuitu solis hujus impletur, paucas horas habet, dies praesentiae Christi usque in consummationem saeculi extenditur. Post resurrectionem vero vivorum et mortuorum, cum positis ad dexteram dixerit, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, positis autem ad sinistram dixerit, Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Id. XXV, 34, 41): ibi erit nox ubi nemo potest operari, sed recipere quod operatus est. Aliud est tempus operationis, aliud receptionis: reddet enim Dominus unicuique secundum opera sua (Id. XVI, 27). Cum vivis, fac, si facturus es: erit enim tunc nox valida, quae involvat impios. Sed et modo omnis infidelis, quando moritur, illa nocte suscipitur: non est ut illic aliquid operetur. In illa nocte dives ardebat, et stillam aquae de digito pauperis requirebat: dolebat, angebatur, fatebatur, nec ei subveniebatur; et conatus est benefacere. Ait enim Abrahae: Pater Abraham, mitte Lazarum ad fratres meos, ut dicat illis quid hic agatur, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum (Luc. XVI, 24-28). O infelix! quando vivebas, tunc erat tempus operandi; modo jam in nocte es, in qua nemo possit operari. 7. « Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, et dixit ei: Vade, et lava in natatoria Siloe » (quod interpretatur Missus). « Abiit ergo, et lavit, et venit videns. » Haec quia manifesta sunt, transeamus. 8. « Itaque vicini, et qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant, Quia hic est: alii, Nequaquam, sed similis est ejus. » Aperti oculi vultum mutaverant. « Ille dicebat, Quia ego sum. » Vox grata, ne damnaretur ingrata. « Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt oculi tui? Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit, et unxit oculos meos, et dixit mihi, Vade ad natatoriam Siloe, et lava. Et abii, et lavi, et vidi. » Ecce annuntiator factus est gratiae; ecce evangelizat, confitetur videns. Caecus ille confitebatur, et cor impiorum frangebatur; quia non habebant in corde, quod jam ille habebat in facie. Dixerunt ei: Ubi est ille qui tibi aperuit oculos? Ait: Nescio. In his verbis animus ipsius adhuc inuncto similis erat, nondum videnti. Sic ponamus, fratres, tanquam illam inunctionem in animo habuerit. Praedicat, et nescit quem praedicat. 9. « Adducunt eum ad Pharisaeos, qui caecus fuerat. Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. Iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos, et lavi, et video. Dicebant ergo ex Pharisaeis quidam. » Non omnes, sed quidam: jam enim inungebantur quidam. Quid ergo dicebant, nec videntes, nec inuncti? Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Ipse potius custodiebat, qui sine peccato erat. Sabbatum enim spirituale hoc est, non habere peccatum. Denique, fratres, hoc admonet Deus, quando commendat sabbatum: Omne opus servile non facietis (Levit. XXIII, 8). Haec sunt verba Dei sabbatum commendantis: Omne opus servile non facietis. Jam superiores lectiones interrogate, quid sit opus servile (Tract. 20, n. 2); et Dominum audite, Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VIII, 34). Sed isti nec videntes, ut dixi, nec inuncti, sabbatum carnaliter observabant, spiritualiter violabant. Alii dicebant: Quomodo potest homo peccator haec signa facere? Ecce sunt inuncti. Et schisma erat in eis. Dies ille diviserat inter lucem et tenebras. Dicunt ergo caeco iterum: Tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos? Quid de illo sentis? quid existimas? quid judicas? Quaerebant quemadmodum homini calumniarentur, ut de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Sed ille constanter quod sentiebat expressit. Ait enim: Quia propheta est. Adhuc quidem inunctus in corde, nondum Dei Filium confitetur, nec mentitur tamen. Ipse enim Dominus de seipso ait: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua (Matth. XIII, 57). 10. « Non crediderunt ergo Judaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocarent parentes ejus qui viderat: » id est, qui caecus fuerat, et viderat. « Et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est: quomodo autem nunc videat nescimus; aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus. Et dixerunt: Ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur. » Filius quidem noster est, sed juste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset: olim loquitur, modo videt; caecum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem modo videmus: ipsum interrogate, ut instruamini; quid nobis calumniamini? Haec dixerunt parentes ejus, quia timebant Judaeos. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Jam non erat malum fieri extra synagogam. Illi expellebant, sed Christus excipiebat. Propterea parentes ejus dixerunt, Quia aetatem habet, ipsum interrogate. 11. Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo. Quid est, Da gloriam Deo? Nega quod accepisti. Hoc plane non est gloriam Deo dare, sed Deum potius blasphemare Da, inquiunt, gloriam Deo. Nos scimus quia hic homo peccator est. Dixit ergo ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia caecus cum essem, modo video. Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? Et ille jam stomachans adversus duritiam Judaeorum, et ex caeco videns, non ferens caecos, respondit eis: Dixi jam vobis, et audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli ejus fieri? Quid est, Numquid et vos, nisi, quia ego jam sum? Numquid et vos vultis? Jam video, sed non invideo. 12. Maledixerunt ei, et dixerunt: Tu discipulus ejus sis. Tale maledictum super nos, et super filios nostros. Maledictum enim est, si cor discutias, non si verba perpendas. Nos autem Moysi discipuli sumus: nos scimus quia Moysi locutus est Deus, istum autem nescimus unde sit. Utinam sciretis quia Moysi locutus est Deus; sciretis quia per Moysen praedicatus est Deus. Habetis enim Dominum dicentem, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Itane sequimini servum, et dorsum ponitis contra Dominum? Sed nec servum sequimini; nam per illum ad Dominum duceremini. 13. Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit oculos meos. Scimus autem quia peccatores Deus non audit; sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. Adhuc inunctus loquitur. Nam et peccatores exaudit Deus. Si enim peccatores Deus non exaudiret, frustra ille Publicanus oculos in terram demittens et pectus suum percutiens diceret, Domine, propitius esto mihi peccatori. Et ista confessio meruit justificationem, quomodo iste caecus illuminationem. A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati. Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. Libere, constanter, veraciter. Haec enim quae facta sunt a Domino, a quo fierent nisi a Deo? Aut quando a discipulis talia fierent, nisi in eis Dominus habitaret? 14. Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus. Totus quid est? Cum oculis clausis. Sed qui aperuit oculos, salvat et totum: ipse dabit ad dexteram resurrectionem, qui in facie dedit illuminationem. In peccatis totus natus es, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Ipsi illum magistrum fecerunt, ipsi ut discerent toties interrogaverunt, et ingrati docentem projecerunt. 15. Sed quod dixi jam dudum, fratres, illi pellunt, excipit Dominus: magis enim quia expulsus est, christianus factus est. Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras, et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Modo lavat faciem cordis. Respondit ille, et ait, quasi adhuc inunctus, Quis est, Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Missus est ille, iste lavans faciem in Siloe, quod interpretatur Missus. Denique jam facie lota cordis et mundata conscientia, agnoscens eum non filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed jam Filium Dei qui carnem susceperat, ait: Credo, Domine. Parum est, Credo; vis videre qualem credat? Procidens adoravit eum. 16. Et dixit ei Jesus. Modo dies ille est, inter lucem et tenebras discernens. In judicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant. Quid est hoc, Domine? Magnam quaestionem fessis intulisti: sed erige vires nostras, ut possimus intelligere quod dixisti. Venisti ut qui non vident, videant: recte, quia lumen es; recte, quia dies es; recte, quia de tenebris liberas: hoc omnis anima accipit, omnis intelligit. Quid est hoc quod sequitur, Et qui vident, caeci fiant? Ergone quia venisti, caeci fient qui videbant? Audi quid sequitur, et fortassis intelliges. 17. Commoti sunt ergo verbis istis quidam ex Pharisaeis, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? Audi jam quid est quod movebat, Et qui vident, caeci fiant. Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Cum sit caecitas ipsa peccatum. Si caeci essetis, id est, si vos caecos adverteretis, si vos caecos diceretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita caeci essetis, non haberetis peccatum: quia veni ego auferre peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Quare? Quia dicendo, Videmus, medicum non quaeritis, in caecitate vestra remanetis. Hoc est ergo quod paulo ante non intellexeramus quod ait, Ego veni, ut qui non vident, videant: quid est, ut qui non vident, videant? Qui se non videre confitentur, et medicum quaerunt, ut videant. Et qui vident, caeci fiant: quid est, qui vident, caeci fiant? Qui se patant videre, et medicum non quaerunt, in sua caecitate permaneant. Ergo istam discretionem vocavit judicium, cum ait, In judicium veni in hunc mundum, quo discernit causam credentium et confitentium a superbis, se videre putantibus, et ideo gravius excaecatis; tanquam dixerit ei peccator confitens et medicum quaerens, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1): illorum scilicet qui dicunt, Videmus, et eorum peccatum manet. Non autem illud judicium jam intulit mundo, quo de vivis et mortuis in fine saeculi judicabit. Secundum hoc enim dixerat, Ego non judico quemquam (Joan. VIII, 15): quoniam prius venit, non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Id. III, 17). TRACTATUS XLV. Ab eo quod scriptum est, Amen, amen dico vobis; qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; usque ad id, Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. Cap. X, V\. 1-10. 1. De illuminato illo qui natus est caecus, sermo ad Judaeos Domini exortus est. Huic itaque lectioni hodiernam esse contextam, scire debuit et commoneri Charitas vestra. Cum enim Dominus dixisset, In judicium ego veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant; et qui vident, caeci fiant; quod eo tempore, quando lectum est, ut potuimus exposuimus: quidam ex Pharisaeis dixerunt, Numquid et nos caeci sumus? Quibus respondit: Si caeci essetis, non haberetis peccatum; nunc autem dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet (Joan. IX, 39-41). His verbis subjunxit ea quae hodie cum recitarentur, audivimus. 2. Amen, amen dico vobis, qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Dixerunt enim se caecos non esse: videre autem tunc possent, si oves Christi essent. Unde sibi usurpabant lumen qui furebant contra diem? Propter illorum ergo vanam et superbam et insanabilem arrogantiam Dominus Jesus ista contexuit: in quibus salubriter nos, si advertamus, admonuit. Multi enim sunt qui secundum quamdam vitae hujus consuetudinem dicuntur boni homines, boni viri, bonae feminae, innocentes, et quasi observantes ea quae in lege praecepta sunt; deferentes honorem parentibus suis, non moechantes, non homicidium perpetrantes, non furtum facientes, non falsum testimonium adversus quemquam perhibentes, et caetera quae lege mandata sunt velut observantes, christiani non sunt: et plerumque se jactant quomodo isti, Numquid et nos caeci sumus? Quia vero ista omnia quae faciunt, et nesciunt ad quem finem referant, inaniter faciunt, Dominus de grege suo, et de ostio quo intratur ad ovile, similitudinem proposuit in hodierna lectione. Dicant ergo Pagani: Bene vivimus. Si per ostium non intrant, quid prodest eis unde gloriantur? Ad hoc enim debet unicuique prodesse bene vivere, ut detur illi semper vivere: nam cui non datur semper vivere, quid prodest bene vivere? Quia nec bene vivere dicendi sunt, qui finem bene vivendi vel caecitate nesciunt, vel inflatione contemnunt. Non est autem cuiquam spes vera et certa semper vivendi, nisi agnoscat vitam, quod est Christus; et per januam intret in ovile. 3. Quaerunt ergo plerumque tales homines etiam persuadere hominibus ut bene vivant, et christiani non sint. Per aliam partem volunt ascendere, rapere et occidere; non ut pastor, conservare atque salvare. Fuerunt ergo quidam philosophi, de virtutibus et vitiis subtilia multa tractantes, dividentes, definientes, ratiocinationes acutissimas concludentes, libros implentes, suam sapientiam buccis crepantibus ventilantes; qui etiam dicere auderent hominibus, Nos sequimini, sectam nostram tenete, si vultis beate vivere. Sed non intrarant per ostium: perdere volebant, mactare et occidere. 4. Quid de istis dicam? Ecce ipsi Pharisaei legebant, et in eo quod legebant, Christum sonabant, venturum sperabant, et praesentem non agnoscebant: jactabant se etiam ipsi inter videntes, hoc est inter sapientes, et negabant Christum, et non intrabant per ostium. Ergo et ipsi, si quos forte seducerent, mactandos et occidendos, non liberandos seducerent. Et hos dimittamus: videamus illos si forte ipsi intrant per ostium, qui ipsius Christi nomine gloriantur. 5. Innumerabiles enim sunt, qui se videntes non solum jactant, sed a Christo illuminatos videri volunt: sunt autem haeretici. Forte ipsi per januam intraverunt? Absit. Sabellius dicit, Qui Filius est, ipse est Pater: sed si Filius, non est Pater. Non intrat per ostium, qui Filium dicit Patrem. Arius dicit: Aliud est Pater, aliud est Filius. Recte diceret, si diceret Alius; non, aliud. Quando enim dicit, Aliud, ei contradicit a quo audit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Nec ipse ergo per ostium intrat: praedicat enim Christum qualem sibi fingit, non qualem veritas dicit. Nomen habes, rem non habes. Alicujus rei nomen est Christus: tene ipsam rem, si vis prodesse tibi nomen. Alius nescio unde, sicut Photinus: Christus homo est, inquit; Deus non est. Nec ipse intrat per ostium, quia Christus et homo et Deus est. Et quid opus est multa percurrere, et multa vana haeresum enumerare? Hoc tenete, ovile Christi esse catholicam Ecclesiam. Quicumque vult intrare ad ovile, per ostium intret, Christum verum praedicet. Non solum Christum verum praedicet, sed Christi gloriam quaerat, non suam: nam multi quaerendo gloriam suam, oves Christi sparserunt potius quam congregaverunt. Humilis est enim janua Christus Dominus: qui intrat per hanc januam, oportet humiliet se, ut sano capite possit intrare. Qui autem se non humiliat, sed extollit, per maceriam vult ascendere: qui autem per maceriam ascendit, ideo exaltatur ut cadat. 6. Tecte tamen adhuc loquitur Dominus Jesus, nondum intelligitur: nominat ostium, nominat ovile, nominat oves; commendat haec omnia, sed nondum exponit. Legamus ergo, quia venturus est ad ea verba in quibus nobis aliqua quae dixit dignetur exponere: ex quorum expositione dabit nobis fortasse etiam illa quae non exposuit, intelligere. Pascit enim manifestis, exercet obscuris. Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde. Vae misero, quia casurus est! Sit ergo humilis, per ostium intret: plano pede veniat, et non offendet. Ille, inquit, fur est et latro. Oves suas vult dicere oves alienas: ad hoc suas, id est, furto ablatas, non ut salvet, sed ut occidat. Ergo fur est, quia quod alienum est, suum dicit: latro, quia et quod est furatus, occidit. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium: huic ostiarius aperit. De ostiario isto tunc quaeramus, quando ab ipso Domino audierimus quod sit ostium, et qui sit pastor. Et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim. Habet enim nomina earum scripta in libro vitae. Proprias oves vocat nominatim. Hinc dicit Apostolus: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo; quia non noverunt vocem alienorum. Tecta sunt haec, plena quaestionibus, gravida sacramentis. Sequamur ergo et audiamus magistrum ex his obscuris aliquid aperientem; et per id quod aperit, nos forte intrare facientem. 7. Hoc proverbium dixit illis Jesus; illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. Forte nec nos. Quid ergo interest inter illos et nos, antequam ista verba agnoscamus et nos? Quia nos pulsamus ut aperiatur nobis; illi autem Christum negando nolebant intrare servandi, sed foris remanere perdendi. Quod ergo nos audimus haec pie, quod antequam illa intelligamus, credimus vera esse atque divina, magna ab istis diversitate distamus. Cum enim duo audiunt verba Evangelii, unus impius, alter pius, et alia sunt ut forte ambo non intelligant, unus dicit, Nihil dixit; alius dicit, Verum dixit, et bonum est quod dixit, sed nos non intelligimus: iste quia credit jam pulsat, et dignus est cui aperiatur, si pulsare persistat; ille vero adhuc audit, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX). Quare ista commendo? Quia etiam cum verba haec obscura, sicut possum, exposuero, aut quia valde sunt abdita, vel ego eorum non apprehendero intelligentiam, vel explicandi quod intelligo non habuero facultatem, vel tam fuerit quisque tardus, ut etiam exponentem non sequatur; non de se desperet: maneat in fide, ambulet in via, audiat Apostolum dicentem, Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 15). 8. Incipiamus ergo audire exponentem, quem audivimus proponentem. Dixit ergo iterum eis Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. Ecce ipsum ostium quod clausum posuerat, aperuit. Ipse est ostium. Agnovimus, intremus, aut nos intrasse gaudeamus. Omnes quotquot venerunt, fures sunt et latrones. Quid est hoc, Domine, Omnes quotquot venerunt? Quid enim? tu non venisti? Sed intellige: Omnes quotquot venerunt dixi, utique praeter me. Recolamus ergo. Ante adventum ipsius venerunt Prophetae; numquid fures et latrones fuerunt? Absit. Non praeter illum venerunt, quia cum illo venerunt. Venturus praecones mittebat, sed eorum corda quos miserat, possidebat. Vultis nosse quia cum illo venerunt, qui est ipse semper? Carnem quippe accepit ex tempore. Quid est ergo semper? In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Cum illo ergo venerunt, qui cum verbo Dei venerunt. Ego sum, inquit, via et veritas et vita (Id. XIX, 6). Si ipse est veritas, cum illo venerunt qui veraces fuerunt. Quotquot ergo praeter illum, fures et latrones; id est, ad furandum et occidendum. 9. Sed non audierunt eos oves. Major haec quaestio est, non audierunt eos oves. Ante adventum Domini nostri Jesu Christi, quo humilis venit in carne, praecesserunt justi, sic in eum credentes venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit. Tempora variata sunt, non fides. Quia et ipsa verba pro tempore variantur, cum varie declinantur: alium sonum habet, Venturus est; alium sonum habet, Venit: mutatus est sonus, venturus est, et venit: eadem tamen fides utrosque conjungit, et eos qui venturum esse, et eos qui eum venisse crediderunt. Diversis quidem temporibus, sed utrosque per unum fidei ostium, hoc est per Christum, videmus ingressos. Nos credimus Dominum Jesum Christum natum ex Virgine, venisse in carne, passum esse, resurrexisse, in coelum ascendisse: totum hoc, sicut verba auditis praeteriti temporis, impletum esse jam credimus. In ejus sunt fidei societate nobiscum et illi patres, qui crediderunt de Virgine nasciturum, passurum, resurrecturum, in coelum ascensurum: illos enim ostendit Apostolus ubi ait, Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est, Credidi, propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur (II Cor. IV, 13). Propheta dixit, Credidi, propter quod locutus sum (Psal. CXV, 10): Apostolus dicit, Et nos credimus, propter quod et loquimur. Ut scias autem quod una sit fides, audi dicentem, Habentes eumdem spiritum fidei, et nos credimus. Sic et alio loco, Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moysen baptizati sunt, in nube et in mari, et omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt. Mare Rubrum significat Baptismum; Moyses ductor per mare Rubrum significat Christum; populus transiens significat fideles; mors Aegyptiorum significat abolitionem peccatorum. In signis diversis eadem fides: sic in signis diversis, quomodo in verbis diversis; quia verba sonos mutant per tempora, et utique nihil aliud sunt verba quam signa. Significando enim verba sunt: tolle significationem verbo, strepitus inanis est. Significata ergo sunt omnia. Numquid non eadem credebant, per quos haec signa ministrabantur, per quos eadem quae credimus, prophetata praenuntiabantur? Utique credebant: sed illi ventura esse, nos autem venisse. Ideo et sic ait, Eumdem potum spiritualem biberunt. Spiritualem eumdem, nam corporalem non eumdem. Quid enim illi bibebant? Bibebant enim de spirituali sequente petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 1-4). Videte ergo, fide manente, signa variata. Ibi petra Christus, nobis Christus quod in altari Dei ponitur. Et illi pro magno sacramento ejusdem Christi biberunt aquam profluentem de petra; nos quid bibamus norunt fideles. Si speciem visibilem intendas, aliud est: si intelligibilem significationem, eumdem potum spiritualem biberunt. Quotquot ergo illo tempore crediderunt vel Abrahae, vel Isaac, vel Jacob, vel Moysi, vel aliis Patriarchis, aliisque Prophetis Christum praenuntiantibus, oves erant, et Christum audierunt: non alienam vocem, sed ipsius audierunt. Judex fuerat in praecone. Quia et quando judex loquitur per praeconem, exceptor non facit, Praeco dixit; sed, Judex dixit. Alii sunt ergo quos non audierunt oves, in quibus non erat vox Christi, errantes, falsa dicentes, inania garrientes, vana fingentes, miseros seducentes. 10. Quid est ergo quod dixi, Major haec est quaestio? Quid habet obscurum et ad intelligendum difficile? Audite, obsecro. Ecce Dominus ipse Jesus Christus venit, praedicavit: utique multo magis vox pastoris erat, expressa ipso ore pastoris. Si enim per Prophetas vox pastoris erat, quanto magis vocem pastoris proferebat lingua ipsa pastoris? Non omnes audierunt. Sed quid putamus? qui audierunt, oves erant? Ecce audivit Judas, et lupus erat: sequebatur, sed pelle ovina tectus pastori insidiabatur. Aliqui vero eorum qui Christum crucifixerunt, non audiebant, et oves erant: ipsos enim videbat in turba, quando dicebat, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum (Joan. VIII, 28). Quomodo enim ista solvitur quaestio? Audiunt non oves, et non audiunt oves; sequuntur vocem pastoris quidam lupi, et ei quaedam contradicunt oves; postremo pastorem occidunt oves. Solvitur quaestio: respondet enim aliquis, et dicit, Sed quando non audiebant, oves nondum erant, tunc lupi erant; vox audita eos mutavit, et ex lupis oves fecit: quando ergo factae sunt oves, audierunt, et pastorem invenerunt, pastoremque secutae sunt; pastoris promissa speraverunt, quia jussa fecerunt. 11. Soluta est utcumque ista quaestio, et cuiquam forte sufficiat. Me autem adhuc movet, et quid me moveat communico vobiscum, ut quodammodo quaerens vobiscum, revelante illo vobiscum merear invenire. Quid ergo me moveat, accipite. Per Ezechielem prophetam Dominus objurgat pastores, et dicit inter caetera de ovibus, Errantem ovem non revocastis (Ezech. XXXIV, 4). Et errantem dicit, et ovem appellat. Si quando errabat ovis erat, cujus vocem ut erraret audiebat? Procul dubio enim non erraret, si vocem pastoris audiret: sed ideo erravit, quia vocem audivit alieni; vocem furis et latronis audivit. Certe latronum vocem non audiunt oves: Qui venerunt, inquit, et intelligimus, Praeter me; id est, Qui venerunt praeter me, fures sunt et latrones, et non audierunt eos oves. Domine, si non audierunt eos oves, quomodo errant oves? Si oves non audiunt nisi te; tu autem veritas es: quisquis veritatem audit, non utique errat. Illi autem errant, et oves appellantur. Nam si in errore ipso oves non appellarentur, non diceretur per Ezechielem, Errantem ovem non revocastis. Quomodo et errat, et ovis est? Vocem alieni audivit? Certe non audierunt eos oves. Deinde modo multi colliguntur ad ovile Christi, et ex haereticis fiunt catholici; a furibus tolluntur, pastori redduntur: et aliquando murmurant, taedium patiuntur ad revocantem, et non intelligunt jugulantem; verumtamen etiam cum renitentes venerint quae oves sunt, agnoscunt vocem pastoris, et se venisse laetantur, et errasse erubescunt. Quando ergo in illo errore tanquam in veritate gloriabantur, et utique non audiebant vocem pastoris, et alienum ideo sequebantur, oves erant an non erant? Si oves erant, quomodo alienos oves non audiunt? si oves non erant, quare objurgantur illi quibus dicitur, Errantem ovem non revocastis? In ipsis etiam jam factis catholicis Christianis, bonae spei fidelibus, aliquando mala contingunt; seducuntur in errorem, et post errorem revocantur: quando seducti sunt in errorem, et rebaptizati sunt, aut post ovilis dominici societatem rursus in errorem pristinum revoluti sunt, oves erant an non erant? Utique catholici erant. Si catholici fideles erant, oves erant. Si oves erant, quomodo vocem alieni audire potuerunt, cum Dominus dicat, non audierunt eos oves? 12. Audistis, fratres, altitudinem quaestionis. Dico ergo: Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19). Novit praescitos, novit praedestinatos: de illo quippe dicitur, « Quos autem praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, ipsos et vocavit; et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Adde adhuc: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? » Sed quibus nobis? Praescitis, praedestinatis, justificatis, glorificatis: de quibus sequitur, Quis accusabit adversus electos Dei (Rom. VIII, 29-33)? Novit ergo Dominus qui sunt ejus; ipsae sunt oves. Aliquando se ipsae nesciunt, sed pastor novit eas, secundum istam praedestinationem, secundum istam Dei praescientiam, secundum electionem ovium, ante constitutionem mundi: nam et hoc dicit Apostolus, Sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi (Ephes. I, 4). Secundum istam ergo praescientiam Dei et praedestinationem, quam multae oves foris, quam multi lupi intus; et quam multae oves intus, et quam multi lupi foris! Quid est quod dixi, quam multae oves foris? Quam multi modo luxuriantur, casti futuri; quam multi blasphemant Christum, credituri in Christum; quam multi se inebriant, futuri sobrii; quam multi rapiunt res alienas, donaturi suas! verumtamen modo vocem alienam audiunt, alienos sequuntur. Item quam multi intus laudant, blasphematuri; casti sunt, fornicaturi; sobrii sunt, se vino postea sepulturi; stant, casuri! non sunt oves. (De praedestinatis enim loquimur; de his loquimur quos novit Dominus, qui sunt ejus.) Et tamen ipsi quamdiu recte sapiunt, Christi vocem audiunt. Ecce audiunt ipsi, non audiunt illi: et tamen secundum praedestinationem non oves isti, oves illi. 13. Adhuc manet quaestio, quae mihi interim nunc videtur ita posse dissolvi. Est aliqua vox, est, inquam, vox aliqua pastoris, in qua oves non audiunt alienos, in qua non oves non audiunt Christum. Quae est ista vox! Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22). Hanc vocem non negligit proprius, non audit alienus: nam et ille hoc ei praedicat, ut perseveret apud ipsum usque in finem, sed non apud eum perseverando non audit hanc vocem. Venit ad Christum, audivit alia et alia verba, illa et illa, omnia vera, sana omnia: inter quae omnia est et illa vox, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Istam qui audierit, ovis est. Sed audiebat illam nescio quis, et desipuit, refriguit, audivit alienam: si praedestinatus est, ad tempus erravit, in aeternum non periit; redit ut audiat quod neglexit, faciat quod audivit. Si enim de his est qui praedestinati sunt, et errorem ipsius Deus praescivit, et conversionem futuram; si aberravit, redit ut audiat illam vocem pastoris, et sequatur dicentem, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Bona vox, fratres, vera, pastoralis, ipsa est vox salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII, 15). Nam facile est audire Christum, facile est laudare Evangelium, facile acclamare disputatori: perseverare usque in finem, hoc est ovium vocem pastoris audientium. Tentatio accidit, persevera usque in finem: quia tentatio non perseverat usque in finem. Usque in quem finem perseverabis? Quousque finias viam. Quamdiu enim non audis Christum, adversarius tuus est in ista via, hoc est in ista mortali vita. Sed quid dicit? Concorda cum adversario tuo cito, dum es cum eo in via (Matth. V, 25). Audisti, credidisti, concordasti. Si adversabaris, concorda. Si tibi praestitum est concordare, noli ulterius litigare. Quando enim finiatur via nescis, sed tamen scit ille. Si ovis es, et si perseveraveris usque in finem, salvus eris: ac per hoc istam vocem non contemnunt sui, non audiunt alieni. Ut potui, ut ipse donavit, profundam multum quaestionem aut exposui vobis, aut tractavi vobiscum. Si qui minus intellexerunt, maneat pietas, et revelabitur veritas: qui autem intellexerunt, non se extollant quasi celeriores super tardiores, ne extollendo se exorbitent, et facilius perveniant tardiores. Omnes autem perducat cui dicimus: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua (Psal. LXXXV, 11). 14. Per hoc ergo quod exposuit Dominus, quia ipse est ostium, intremus ad ea quae proposuit, nec exposuit. Et pastor quidem quisnam sit, quamvis non dixerit in ista lectione quae hodie recitata est, tamen in ea quae sequitur apertissime dicit: Ego sum pastor bonus. Quod etsi non diceret, quem alium praeter ipsum intelligere deberemus in eis verbis, ubi ait: « Qui intrat per ostium, pastor est ovium. Huic ostiarius aperit: et oves vocem ejus audiunt; et proprias oves vocat nominatim, et educit eas. Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves eum sequuntur, quia sciunt vocem ejus? » Quis enim alius oves proprias vocat nominatim, et educit eas hinc ad vitam aeternam, nisi qui novit nomina praedestinatorum? Unde ait discipulis suis, Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelo (Luc. X, 20): hinc enim vocat eas nominatim. Et quis alius eas emittit, nisi qui earum peccata dimittit, ut eum sequi duris liberatae vinculis possint! Et quis eas praecessit quo eum sequantur, nisi qui surgens a mortuis jam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9): et cum hic conspicuus esset in carne ait, « Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum » (Joan XVII, 24)? Unde illud est quod ait: « Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur; et ingredietur, et egredietur; et pascua inveniet. » In hoc evidenter ostendit, non solum pastorem, sed etiam oves intrare per ostium. 15. Sed quid est, ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet! Ingredi quippe in Ecclesiam per ostium Christum, valde bonum est: exire autem de Ecclesia, sicut ait iste ipse Joannes evangelista in Epistola sua, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (Joan. II, 19); non est utique bonum. Talis ergo egressus non posset a bono pastore laudari; ut diceret, et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Est ergo aliquis non solum ingressus, verum etiam egressus bonus per ostium bonum, quod est Christus. Sed quis est iste laudabilis et beatus egressus! Possem quidem dicere ingredi nos, quando interius aliquid cogitamus; egredi autem, quando exterius aliquid operamur: et quoniam, sicut dicit Apostolus, per fidem habitat Christus in cordibus nostris (Ephes. III, 17), ingredi per Christum esse secundum ipsam fidem cogitare; egredi autem per Christum, secundum ipsam fidem etiam foris, id est, coram hominibus operari. Unde et in Psalmo legitur, Exiet homo ad opus suum (Psal. CIII, 23): et ipse Dominus dicit, Luceant opera vestra coram hominibus (Matth. V, 16). Sed plus me delectat quod ipsa veritas tanquam pastor bonus, et ideo bonus doctor, quodammodo nos admonuit, quemadmodum intelligere debeamus quod ait, « ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet; » cum secutus adjunxit, « Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. » Videtur enim mihi dixisse, Ut vitam habeant ingredientes, et abundantius habeant egredientes. Non autem potest quisque per ostium, id est per Christum, egredi ad vitam aeternam, quae erit in specie, nisi per ipsum ostium, hoc est per eumdem Christum in Ecclesiam ejus, quod est ovile ejus, intraverit ad vitam temporalem, quae est in fide. Ideo ait, Ego veni, ut vitam habeant, hoc est fidem, quae per dilectionem operatur (Galat. V, 6); per quam fidem in ovile ingrediuntur ut vivant, quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17): et abundantius habeant, qui perseverando usque in finem, per illud ostium, id est, per fidem Christi egrediuntur, quoniam veri fideles moriuntur; et abundantius habebunt vitam, veniendo quo pastor ille praecessit, ubi nunquam deinde moriantur. Quamvis ergo et hic in ipso ovili non desunt pascua, quoniam ad utrumque possumus intelligere quod dictum est, et pascua inveniet, id est, et ad ingressum et ad egressum: tamen tunc vera pascua invenient, ubi saturentur qui esuriunt et sitiunt justitiam (Matth. V, 6); qualia pascua invenit cui dictum est, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Quomodo autem ipse sit ostium, ipse pastor, ut per seipsum quodammodo etiam ipse ingredi et egredi intelligatur, et quisnam sit ostiarius, longum est hodie quaerere, et disserendo sicut ipse donaverit explicare. TRACTATUS XLVI. Ab eo quod scriptum est, Ego sum pastor bonus, etc., usque ad id, Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Cap. X, V\. 11-13. 1. Loquens Dominus Jesus ovibus suis, et praesentibus, et futuris quae tunc aderant; quia erant ubi jam oves ejus erant, quae futurae erant ejus oves: item praesentibus et futuris, et illis et nobis, et quotquot etiam post nos fuerint oves ejus, quis ad eas missus esset, ostendit. Omnes ergo audiunt vocem pastoris sui dicentis, Ego sum pastor bonus. Non adderet, bonus, nisi essent pastores mall. Sed pastores mali, ipsi sunt fures et latrones: aut certe, ut multum, mercenarii. Omnes enim hic personas quas posuit, requirere, distinguere, nosse debemus. Aperuit enim jam duas res Dominus, quas quodammodo clausas proposuerat: jam scimus quia ostium ipse est, scimus quia pastor ipse est. Fures et latrones qui sint, in hesterna lectione patefactum est; hodie autem audivimus mercenarium, audivimus et lupum: heri nominatus est et ostiarius. In bonis ergo ostium est, ostiarius, pastor et oves: in malis fures et latrones, mercenarii, lupus. 2. Ostium Dominum Christum accipimus, pastorem ipsum: ostiarium quem? Haec enim duo ipse exposuit; ostiarium nobis reliquit quaerendum. Et quid ait de ostiario? Huic, inquit, ostiarius aperit. Cui aperit? Pastori. Quid aperit pastori? Ostium. Et quis est ipsum ostium? Ipse pastor. Numquid, si Dominus Christus non exposuisset, non ipse dixisset, Ego sum pastor, et, Ego sum ostium (Joan. X, 3, 9), auderet quisquam nostrum dicere quod ipse Christus sit et pastor et ostium? Si enim diceret, Ego sum pastor, et non diceret, Ego sum ostium; quaesituri eramus quid esset ostium, et forte aliud putantes ante ostium remansuri. Gratia illius et misericordia nobis exposuit pastorem, seipsum dixit; exposuit ostium, seipsum dixit: ostiarium quaerendum nobis reliquit. Quem nos dicturi sumus ostiarium? Quemlibet invenerimus, cavendum est ne major existimetur quam ipsum ostium; quia ostiarius in domibus hominum major est ostio. Ostiarius enim ostio, non ostium praeponitur ostiario; quia ostiarius ostium, non ostium custodit ostiarium. Non audeo dicere aliquem ostio majorem; audivi enim jam quid sit ostium: non me latet, non sum dimissus conjecturae meae, non mihi humana est relaxata suspicio; Deus dixit, veritas dixit, mutari non potest quod immutabilis dixit. 3. Dicam ergo in hujus profunditate quaestionis quid mihi videatur: eligat unusquisque quod placet; pie tamen sentiat, sicut scriptum est, Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum (Sap. I, 1). Ostiarium forte ipsum Dominum debemus accipere. Multo sunt enim inter se diversa in rebus humanis pastor et ostium, quam ostiarius et ostium; et tamen Dominus et pastorem se dixit, et ostium. Cur ergo non intelligamus ipsum et ostiarium? Si enim consideremus proprietates, Dominus Christus nec pastor est, sicut consuevimus nosse et videre pastores; nec ostium est, non enim eum faber fecit: si autem secundum aliquam similitudinem, et ostium et pastor est; audeo dicere, et ovis est: ovis nempe sub pastore est, tamen ille et pastor est et ovis. Ubi est pastor? Ecce hic habes, lege Evangelium: Ego sum pastor bonus. Ubi est ovis? Interroga propnetam: Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Interroga amicum sponsi: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi (Joan. I, 29). Adhuc aliquid secundum istas similitudines mirabilius sum dicturus. Et agnus enim et ovis et pastor inter se amica sunt; contra leones autem a pastoribus oves custodiri solent: et tamen de Christo, cum sit ovis et pastor, legimus dictum, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5), Haec omnia, fratres, secundum similitudines accipite, non secundum proprietates. Solemus videre pastores sedere supra petram, et inde commissa sibi pecora custodire: utique melior pastor quam petra, super quam sedet pastor; et tamen Christus et pastor et petra. Totum hoc secundum similitudinem. Proprietatem autem si quaeras a me; In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I. 1). Si quaeras a me proprietatem; Filius unicus de Patre in aeternum ab aeterno genitus, aequalis gignenti, per quem facta sunt omnia, cum Patre incommutabilis, et accepta forma hominis non mutatus, ex incarnatione homo, filius hominis et Filius Dei. Hoc totum quod dixi, non similitudo, sed res est. 4. Non ergo pigeat nos, fratres, secundum quasdam similitudines ipsum accipere ostium, ipsum ostiarium. Quid est enim ostium? Qua intramus. Quis est ostiarius? Qui aperit. Quis ergo se aperit, nisi qui seipsum exponit? Ecce Dominus dixerat ostium, non intellexeramus; quando non intelleximus, clausum erat: qui aperuit, ipse est ostiarius. Nulla est ergo necessitas aliquid aliud quaerere, nulla necessitas: sed fortasse est voluntas. Si est voluntas, noli exorbitare, noli a Trinitate discedere. Si personam aliam quaeris ostiarii, Spiritus sanctus occurrat: non enim dedignabitur ostiarius esse Spiritus sanctus, quando ipsum ostium esse dignatus est Filius. Vide ostiarium forte Spiritum sanctum: ipse Dominus discipulis suis de Spiritu sancto dicit, Ipse vos docebit omnem veritatem (Id. XVI, 13). Ostium quid est? Christus. Quid est Christus? Veritas. Quis aperit ostium, nisi qui docet omnem veritatem? 5. De mercenario autem quid dicimus? Non in bonis hic commemoratus est. Pastor bonus, ait, animam suam dat pro ovibus. Mercenarius, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit; et lupus rapit, et dispergit oves. Non hic bonam personam mercenarius gerit, et tamen in aliquo utilis est: nec mercenarius diceretur, nisi acciperet a conducente mercedem. Quis est ergo iste mercenarius, et culpabilis et necessarius? Hic vero, fratres, luceat nobis ipse Dominus, ut et mercenarios intelligamus, et mercenarii non simus. Quis est ergo mercenarius? Sunt in Ecclesia quidam praepositi, de quibus Paulus apostolus dicit: Sua quaerentes, non quae Jesu Christi. Quid est, sua quaerentes? Non Christum gratis diligentes, non Deum propter Deum quaerentes; temporalia commoda consectantes, lucris inhiantes, honores ab hominibus appetentes. Haec quando amantur a praeposito, et propter haec servitur Deo; quisquis est talis, mercenarius est, inter filios se non computet. De talibus enim et Dominus dicit: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam (Matth. VI, 5). Audi de Timotheo sancto quid dicat apostolus Paulus: « Spero autem in Domino Jesu Timotheum cito mittere vobis, ut et ego bono animo sim, cum cognovero quae circa vos sint: neminem enim habeo unanimem, qui germane de vobis sollicitus sit. Omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi » (Philipp. II, 19-21). Inter mercenarios pastor ingemuit: Quaesivit aliquem qui sinceriter diligeret gregem Christi, et circa se in eis qui cum illo eo tempore fuerant, non invenit. Non enim in Ecclesia Christi tunc praeter Paulum apostolum et Timotheum nemo erat qui germane de grege sollicitus esset: sed contigerat ut eo tempore quo Timotheum misit, circa se alium de filiis non haberet; sed soli mercenarii cum illo essent, sua quaerentes, non quae Jesu Christi. Et tamen ipse germane de grege sollicitus, maluit filium mittere, et inter mercenarios remanere. Invenimus et mercenarios, non eos discutit nisi Dominus; qui cor inspicit, ipse discutit: tamen aliquando intelliguntur a nobis. Non enim frustra dixit ipse Dominus etiam de lupis: Ex fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 16). Multos interrogant tentationes, et tunc apparent cogitationes: multi autem latent. Habeat ovile Domini praepositos, et filios et mercenarios. Praepositi autem qui filii sunt, pastores sunt. Si pastores sunt, quomodo unus pastor, nisi quia sunt illi omnes unius membra pastoris, cujus sunt oves propriae? Nam et ipsi membra sunt ipsius unius ovis; quia sicut ovis ad immolandum ductus est. 6. Audite autem, quia et mercenarii necessarii sunt. Multi quippe in Ecclesia commoda terrena sectantes, Christum tamen praedicant, et per eos vox Christi auditur: et sequuntur oves, non mercenarium, sed vocem pastoris per mercenarium. Audite mercenarios ab ipso Domino demonstratos: Scribae, inquit, et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Id. XXIII, 2). Quid aliud dixit, nisi, Per mercenarios vocem pastoris audite? Sedendo enim cathedram Moysi legem Dei docent: ergo per illos Deus docet. Sua vero illi si velint docere, nolite audire, nolite facere. Certe enim tales sua quaerunt, non quae Jesu Christi: nullus tamen mercenarius ausus est dicere populo Christi, Tua quaere, non quae Jesu Christi. Quod enim facit male, non praedicat de cathedra Christi: inde laedit unde mala facit, non unde bona dicit. Botrum carpe, spinam cave. Bene, quia intellexistis; sed propter tardiores dicam hoc idem planius. Quomodo dixi, Botrum carpe, spinam cave; cum Dominus dicat, Numquid colligunt de spinis uvam, aut de tribulis ficum (Id. VII, 16)? Verum est omnino; et tamen etiam verum ego dixi, Botrum carpe, spinam cave. Quia botrus aliquando de radice vitis exortus, pendet in sepe, crescit palmes, inseritur spinis, et portat fructum spina non suum. Non enim spinam vitis attulit, sed spinis palmes incubuit. Noli interrogare nisi radices. Quaere radicem spinae, extra invenis a vite quaere originem uvae, vitis hanc protulit ex radice. Cathedra ergo Moysi vitis erat: Pharisaeorum mores spinae erant. Doctrina vera per malos, palmes in sepe, botrus inter spinas. Caute lege, ne dum quaeris fructum, laceres manum: et cum audis bona dicentem, ne imiteris mala facientem. Quae dicunt facite, legite uvas: quae autem faciunt, facere nolite, cavete spinas. Etiam per mercenarios vocem pastoris audite, sed nolite esse mercenarii, cum sitis membra pastoris. Ipse autem Paulus sanctus apostolus, qui dixit, « Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit; omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi; » alio loco inter mercenarios filiosque distinguens, videte quid dixerit: « Quidam per invidiam et contentionem; quidam vero et per bonam voluntatem Christum praedicant: quidam ex charitate, scientes quia in defensionem Evangelii positus sum; quidam vero et per contumaciam Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. » Isti mercenarii erant, Paulo apostolo invidebant. Quare invidebant, nisi quia temporalia requirebant? Sed quid adjungat, attendite: Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo (Philipp. I, 15-18). Veritas est Christus: veritas a mercenariis occasione annuntietur, veritas a filiis veritate annuntietur: filii aeternam haereditatem Patris patienter exspectant, mercenarii temporalem mercedem conducentis festinanter exoptant: mihi humana gloria, cui mercenarios invidere video, minuatur; et tamen per linguas et mercenariorum et filiorum divina Christi gloria diffametur, cum sive occasione, sive veritate Christus annuntietur. 7. Vidimus qui sit etiam mercenarius. Quis est lupus, nisi diabolus? Et quid dictum est de mercenario? Cum viderit lupum venientem, fugit; quia non sunt ejus oves propriae, nec ei cura est de ovibus. Numquid talis erat apostolus Paulus? Absit. Numquid talis Petrus? Absit. Numquid tales caeteri Apostoli, excepto Juda filio perditionis? Absit. Pastores ergo illi? Plane pastores. Et unde unus pastor? Jam dixi, pastores, quia membra pastoris. Illo capite gaudebant, sub illo capite concordabant, uno spiritu in unius corporis compage vivebant: ac per hoc omnes ad unum pastorem pertinebant. Si ergo pastores, non mercenarii, quare fugiebant quando persecutionem patiebantur? Expone nobis, o Domine. Vidi in Epistola fugientem Paulum: per murum in sporta submissus est, ut manus persequentis evaderet (II Cor. XI, 33). Non ergo illi cura fuit de ovibus, quas lupo veniente deserebat? Fuit plane, sed eas pastori in coelo sedenti orationibus commendabat: se autem utilitati earum fugiendo servabat, sicut quodam loco ait, Manere in carne necessarium propter vos (Philipp. I, 24). Ab ipso namque pastore omnes audierant, Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam (Matth. X, 23). Hanc nobis quaestionem Dominus dignetur exponere. Domine, tu dixisti eis quos fideles pastores esse utique volebas, quos tua membra esse formabas, Si vos persecuti fuerint, fugite. Injuriam ergo illis facis, quando reprehendis mercenarios, qui vident lupum venientem et fugiunt. Rogamus indices nobis quid habeat altitudo quaestionis: pulsemus, aderit qui aperiat se ostiarius ostii, quod est ipse. 8. Quis est mercenarius, qui videt lupum venientem et fugit? Qui sua quaerit, non quae Jesu Christi: peccantem non libere audet arguere (I Tim. V, 20). Ecce nescio quis peccavit, graviter peccavit; increpandus est, excommunicandus est: sed excommunicatus, inimicus erit, insidiabitur, nocebit cum potuerit. Jam ille qui sua quaerit, non quae Jesu Christi, ne perdat quod sectatur, humanae amicitiae commoditatem, et inimicitiarum humanarum incurrat molestiam, tacet, non corripit. Ecce lupus ovi guttur apprehendit: diabolus fideli adulterium persuasit; tu taces, non increpas: o mercenarie, lupum venientem vidisti, et fugisti. Respondet forte et dicit: Ecce hic sum, non fugi. Fugisti, quia tacuisti; tacuisti, quia timuisti. Fuga animi, timor est. Corpore stetisti, spiritu fugisti: quod ille non faciebat qui dicebat, Etsi corpore absens sum, spiritu vobiscum sum (Coloss. II, 5). Quomodo enim spiritu fugiebat, qui etiam corpore absens, fornicatores litteris arguebat? Affectiones nostrae motus animorum sunt. Laetitia, animi diffusio; tristitia, animi contractio: cupiditas, animi progressio; timor, animi fuga est. Diffunderis enim animo, cum delectaris; contraheris animo, cum molestaris: progrederis animo, cum appetis; fugis animo, cum metuis. Ecce unde ille mercenarius viso lupo dicitur fugere. Quare? Quia non est ei cura de ovibus. Quare non est ei cura de ovibus? Quia mercenarius est. Quid est, mercenarius est? Temporalem mercedem quaerens, et in domo in aeternum non habitabit. Sunt hic adhuc quaerenda, et discutienda vobiscum, sed onerare vos non est consilii. Dominica enim cibaria conservis ministramus; in pascuis dominicis oves pascimus, et simul pascimur. Sicut non est negandum quod necessarium est, sic non est cor infirmum pabuli multitudine praegravandum. Non sit ergo molestum Charitati vestrae, quia omnia quae hic adhuc discutienda arbitror, hodie non discutio: sed iterum nobis in nomine Domini diebus reddendi sermonis eadem lectio recitabitur, et diligentius, illo adjuvante, tractabitur. TRACTATUS XLVII. Ab eo quod scriptum est, Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, etc., usque ad id, Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? Cap. X, V\. 14-21. 1. Qui sermonem Dei nostri non solum libenter, sed etiam diligenter auditis, promissionis nostrae procul dubio meministis. Ipsa quippe lectio evangelica et hodie lecta est, quae lecta fuerat proximo dominico die: propterea quoniam in quibusdam necessitatibus immorati, non potuimus omnia discutere quae vestris sensibus debebamus. Proinde quae jam dicta atque tractata sunt, hodie non quaerimus; ne adhuc eadem repetendo, ad illa quae nondum dicta sunt pervenire minime permittamur. Nostis jam in nomine Domini qui sit bonus pastor, et quemadmodum pastores boni membra sint ejus, et ideo pastor sit unus: nostis qui sit mercenarius ferendus; quis lupus, et jures, et latrones cavendi; quae sint oves, quod sit ostium quo et oves ingrediuntur et pastor; quomodo sit intelligendus ostiarius: nostis etiam quoniam quisquis non per ostium intraverit, fur est et latro, nec venit nisi ut furetur, et occidat, et perdat. Haec omnia dicta, sufficienter, quantum existimo, pertractata sum. Hodie debemus dicere, quantum adjuvat Dominus (quoniam ipse Jesus Christus salvator noster et pastorem se esse dixit, et ostium, et pastorem bonum dixit intrare per ostium), quomodo ipse per seipsum intret. Si enim nemo pastor bonus est, nisi qui per ostium intrat, et ipse est praecipue pastor bonus, et ipse est ostium; intelligere non possum, nisi et ipsum per seipsum ad oves suas intrare, et vocem suam illis dare ut sequantur eum, easque intrantes et exeuntes pascua invenire, quod est vita aeterna. 2. Cito ergo dico. Ego quaerens intrare ad vos, id est ad cor vestrum, Christum praedico: si aliud praedicem, per aliam partem conabor ascendere. Christus itaque mihi janua est ad vos; per Christum intro, non ad parietes vestros, sed ad corda vestra. Per Christum intro, Christum in me libenter audistis. Quare Christum in me libenter audistis? Quia oves Christi estis, sanguine Christi comparati estis. Agnoscitis pretium vestrum: quod non a me datur, sed per me praedicatur. Ille quippe emit, qui pretiosum sanguinem fudit: pretiosus sanguis est illius sine peccato. Fecit tamen ipse etiam suorum sanguinem pretiosum, pro quibus dedit sanguinis pretium: nam si suorum sanguinem non faceret pretiosum, non diceretur, Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Itaque etiam quod ait, Pastor bonus animam suam ponit pro ovibus, non ipse unus hoc fecit: et tamen si illi qui fecerunt membra ejus sunt, idem ipse unus hoc fecit. Ipse enim potuit facere sine illis; ipsi sine illo unde potuerunt, cum ipse dixerit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5)? Hinc autem ostendimus quod et alii fecerint, quia ipse apostolus Joannes, qui hoc quod audistis Evangelium praedicavit, in Epistola sua dixit: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Debemus, dixit; debitores nos fecit qui primus exhibuit. Ideo quodam loco scriptum est: Si sederis coenare ad mensam potentis, sapienter intellige quae apponuntur tibi: et mitte manum tuam, sciens quia talia te oportet praeparare (Prov. XXIII, 1, 2, sec. LXX). Mensa potentis quae sit, nostis; ibi est corpus et sanguis Christi: qui accedit ad talem mensam, praeparet talia. Et quid est, praeparet talia? Quomodo ipse pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus, ad aedificandam plebem et asserendam fidem, animas pro fratribus ponere. Ideo Petro quem facere volebat pastorem bonum, non in ipso Petro, sed in corpore suo ait: Petre, amas me? pasce oves meas. Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio usque ad ejus tristitiam. Et cum tantum interrogasset Dominus, quantum interrogandum esse judicavit, ut ter confiteretur qui ter negaverat, et ei suas oves pascendas tertio commendasset; ait illi, Cum junior esses, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alter te cinget, et ducet quo tu non vis. Et exposuit Evangelista quid Dominus dixerit: Hoc autem inquit, dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum (Joan. XXI, 15-19). Ad hoc ergo pertinet, Pasce oves meas: ut ponas animam tuam pro ovibus meis. 3. Jam illud quod ait, Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, quis nescit? Ipse enim agnoscit Patrem per se, nos per illum. Quia ipse per se agnoscit, novimus: quia et nos per illum, etiam hoc novimus; quia et hoc per illum novimus. Ipse enim dixit: Deum nemo vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris; ipse enarravit (Id. I, 18). Ergo et nos per ipsum, quibus enarravit. Item alibi ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quisquam novit, nis Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Sicut ergo ipse per se novit Patrem, nos autem per illum novimus Patrem; sic intrat in ovile per semetipsum, et nos per ipsum. Ostium dicebamus per Christum nos habere ad vos; quare? Quia Christum praedicamus. Nos Christum praedicamus; et ideo per ostium intramus. Christus autem Christum praedicat, quia seipsum praedicat; et ideo pastor per seipsum intrat. Lumen cum alia monstrat quae videntur in lumine, numquid aliquo alio indiget ut monstretur? Lumen ergo et alia demonstrat et seipsum. Quaecumque intelligimus, intellectu intelligimus; et ipsum intellectum unde, nisi intellectu, intelligimus? Numquid sic oculo carnis et alia vides et ipsum? Quamvis enim videant homines oculis suis, non tamen vident oculos suos. Oculus carnis alia videt, se non potest: intellectus autem et alia intelligit, et seipsum. Quomodo intellectus videt se, sic et Christus praedicat se. Si praedicat se, et praedicando intrat ad te, per se intrat ad te. Et ad Patrem ipse est ostium; quia non est qua veniatur ad Patrem, nisi per ipsum. Unus enim Deus et unus mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Verbo multa dicuntur: haec ipsa quae dixi, utique verbo dixi. Si velim dicere et ipsum verbum, unde dico, nisi verbo? Ac per hoc per verbum et alia dicuntur, quae non sunt quod verbum; et ipsum verbum dici non potest, nisi per verbum. Adjuvante Domino exemplis abundavimus. Tenete ergo quomodo Dominus Jesus Christus et ostium sit, et pastor: ostium pandendo se, pastor intrando per se. Et quidem, fratres, quod pastor est, dedit et membris suis: nam et Petrus pastor, et Paulus pastor, et caeteri Apostoli pastores, et boni episcopi pastores. Ostium vero nemo nostrum se dicit; hoc sibi ipse proprium tenuit, qua intrent oves. Denique Paulus apostolus boni pastoris implebat officium, quando Christum praedicabat, quia per ostium intrabat. At ubi oves indisciplinatae coeperunt facere schismata, et alia ostia sibi ponere, non qua intrarent ut congregarentur, sed qua errarent ut dividerentur, dicentes, alii, Ego sum Pauli; alii, Ego sum Cephae; alii, Ego Apollo; alii, Ego Christi: expavescens ad eos qui dixerunt, Ego sum Pauli, tanquam clamans ad oves, Miserae, qua itis? non sum ostium: Numquid Paulus, inquit, pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis (I Cor. I, 12, 13)? Qui vero dicebant, Ego sum Christi, invenerant ostium. 4. De uno autem ovili et uno pastore, jam quidem assidue soletis audire: multum enim commendavimus unum ovile, praedicantes unitatem, ut per Christum omnes oves ingrederentur, et Donatum nulla sequeretur. Verumtamen unde hoc proprie dixerit Dominus, satis apparet. Loquebatur enim apud Judaeos, missus autem fuerat ad ipsos Judaeos, non propter quosdam immani odio pertinaces et perseverantes in tenebris, sed propter quosdam in ipsa gente quas dicit oves suas: de quibus ait, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Noverat etiam eos in turba furentium, et praevidebat in pace credentium. Quid est ergo, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel; nisi quia praesentiam suam corporalem non exhibuit nisi populo Israel? Ad Gentes non perrexit ipse, sed misit: ad populum vero Israel et misit, et venit ipse; ut qui contemnebant, majus judicium sumerent, quia et praesentia est illis exhibita. Ipse Dominus ibi fuit, ibi matrem elegit; ibi concipi, ibi nasci, ibi sanguinem fundere voluit; ibi sunt vestigia ejus, modo adorantur, ubi novissime stetit, unde ascendit in coelum: ad Gentes autem misit. 5. Sed forte aliquis arbitratur, quoniam non ipse ad nos venit, sed misit ad nos, non nos audisse vocem ipsius, sed vocem eorum quos misit. Absit; pellatur ista cogitatio de cordibus vestris: et in his quos misit ipse erat. Ipsum Paulum audi quem misit; ad Gentes enim praecipue Paulum misit apostolum: et ait ipse Paulus terrens non de se, sed de illo, An vultis accipere experimentum ejus qui in me loquitur Christi (II Cor. XIII, 3)? Audite et ipsum Dominum. Et alias oves habeo, id est, in Gentibus: quae non sunt de hoc ovili, id est de populo Israel: oportet me et illas adducere. Ergo et per suos non alter adducit. Adhuc audi: Vocem meam audient. Ecce et per suos ipse loquitur, et per eos quos mittit vox ejus auditur. Ut sit unum ovile et unus pastor. Duobus istis gregibus tanquam duobus parietibus, factus est lapis angularis (Ephes. II, 11-22). Ergo et ostium est, et lapis angularis: omnia per similitudinem, nihil horum proprie. 6. Jam enim dixi, et commendavi vehementer, et qui capiunt sapiunt, imo qui sapiunt capiunt; et qui nondum intellectu sapiunt, fide teneant quod intelligere nondum possunt. Per similitudinem Christus multa est quae per proprietatem non est. Per similitudinem et Petra est Christus, et ostium est Christus, et lapis angularis est Christus, et pastor est Christus, et agnus est Christus, et leo est Christus. Quam multa per similitudines, et alia, quae commemorare longum est! Si autem proprietates discutias rerum quas videre consuesti; nec petra est, quia durus et sine sensu non est; nec ostium est, quia faber eum non fecit; nec lapis angularis est, quia non est ab structore compositus; nec pastor est, quia custos ovium quadrupedum non est; nec leo est, quia fera non est; nec agnus est, quia pecus non est. Omnia ergo ista per similitudinem. Quid ergo proprie? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quid de homine qui apparuit? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 14). 7. Audi et caetera. Propterea me Pater diligit, inquit; quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Quid ait? Propterea me Pater diligit: quia morior ut resurgam. Cum magno enim pondere dictum est, ego: Quia ego pono, inquit, pono animam meam, ego pono. Quid est, ego pono? Ego illam pono: non glorientur Judaei; saevire potuerunt, potestatem habere non potuerunt: saeviant quantum possunt; si ego noluero animam meam ponere, quid saeviendo facturi sunt? Una responsione prostrati sunt: quando eis dictum est, Quem quaeritis? dixerunt, Jesum; et ait eis, Ego sum: redierunt retro, et ceciderunt (Id. XVIII, 4-6). Qui ceciderunt ad unam vocem Christi morituri, quid facient sub voce judicaturi? Ego, ego, inquam, pono animam meam, ut iterum sumam eam. Non glorientur Judaei, quasi praevaluerint; ipse posuit animam suam. Ego dormivi, dicit. Nostis Psalmum: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6). Modo Psalmus ipse lectus est, modo audivimus: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Quid est, Ego dormivi? Quia volui, dormivi. Quid est, dormivi? Mortuus sum. Nonne dormivit, qui quando voluit, de sepulcro tanquam de lecto surrexit? Sed amat dare gloriam Patri, ut nos aedificet gloriam dare Creatori. Nam quod addidit, exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me; putatis hic quasi virtutem ejus defecisse, ut per potestatem suam mori potuerit, per potestatem suam resurgere non potuerit? Sic enim videntur sonare verba non intentius intellecta, Ego dormivi; id est, quia volui, dormivi. Et exsurrexi: quare? Quia Dominus suscipiet me. Quid enim, tu a teipso resurgere non valeres? Si non valeres, non diceres, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Audi alio loco in Evangelio, quia non solum Pater suscitavit Filium, sed etiam Filius seipsum. Solvite, inquit, templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Et Evangelista: Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui (Joan. II, 19, 21). Hoc enim suscitabatur quod moriebatur. Nam Verbum non est mortuum, anima illa non est mortua. Si nec tua moritur, Domini moreretur? 8. Unde scio, inquis, si mea non moritur? A te non occidatur, et non moritur. Quomodo, inquis, ego possum occidere animam meam? Ut alia peccata interim taceam, Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Quomodo, inquis, securus sum, quia non moritur? Ipsum Dominum audi dantem servo securitatem: Nolite timere eos qui occidunt corpus, et postea non habent quid faciant. Sed plane quid ait? Eum timete qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna (Matth. X, 28, et Luc. XII, 4, 5). Ecce quia moritur, ecce quia non moritur. Quid est mori ipsius? quid est mori carni tuae? Mori carni tuae, est amittere vitam suam: mori animae tuae, est amittere vitam suam. Vita carnis tuae, anima tua: vita animae tuae, Deus tuus. Quomodo moritur caro amissa anima, quae vita est ejus; sic moritur anima amisso Deo, qui vita est ejus. Certe ergo immortalis est anima. Plane immortalis, quia vivit et mortua. Quod enim de vidua deliciosa dixit Apostolus, etiam de anima, si Deum suum amiserit, dici potest, Vivens mortua est (I Tim. V, 6). 9. Quomodo ergo ponit animam suam Dominus? Fratres, quaeramus hoc paulo attentius. Non nos arctat hora quae solet die dominico: vacat nobis, hoc lucrentur qui ad verbum Dei etiam die hodierna conveniunt. Pono, inquit, animam meam. Quis ponit? quam ponit? Quid est Christus? Verbum et homo. Nec sic homo ut sola caro: sed quia homo, constat ex carne et anima, totus autem homo in Christo. Non enim partem deteriorem suscepisset, et partem meliorem deseruisset: pars quippe hominis melior est anima quam corpus. Quia ergo totus homo in Christo, quid est Christus? Verbum, inquam, et homo. Quid est Verbum et homo? Verbum, anima et caro. Tenete hoc, quia non defuerunt haeretici et in ista sententia, pulsi quidem jam olim a veritate catholica: sed tamen ut fures et latrones non intrantes per ostium, insidiari ovili non desinunt. Apollinaristae haeretici dicti sunt, qui ausi sunt dogmatizare quod Christus non sit nisi Verbum et caro: animam humanam non eum assumpsisse contendunt. Nam et aliqui eorum fuisse in Christo animam, negare non potuerunt. Videte absurditatem et insaniam non ferendam. Animam irrationalem cum habere voluerunt, rationalem negaverunt: dederunt ei animam pecoris, subtraxerunt hominis. Sed illi abstulerunt Christo rationem, non tenendo rationem. Absit hoc a nobis, in fide catholica nutritis atque fundatis. Ex hac ergo occasione admonuerim Charitatem vestram, ut quomodo superioribus lectionibus satis vos instruximus adversus Sabellianos et Arianos; Sabellianos qui dicunt, Ipse est Pater qui Filius; Arianos qui dicunt, Aliud est Pater, aliud est Filius, quasi non sint ejusdem substantiae Pater et Filius: instruximus etiam, quantum meministis, et meminisse debetis, contra haereticos Photinianos, qui solum hominem Christum sine Deo esse dixerunt; contra Manichaeos, qui solum sine homine Deum: ex hac occasione de anima instruamus vos et contra Apollinaristas, qui dicunt Dominum nostrum Jesum Christum non habuisse animam humanam, id est animam rationalem, animam intelligentem, animam, inquam, in qua distamus a pecore, quod homines sumus. 10. Quomodo ergo hic dixit Dominus, Potestatem habeo ponendi animam meam? Quis ponit animam, et iterum sumit eam? Christus ex eo quod Verbum est, ponit animam, et sumit eam iterum? An ex eo quod anima humana est, ipsa se ponit, et iterum ipsa se sumit? An ex eo quod caro est, caro animam ponit, et iterum sumit? Tria proposui, omnia pertractemus, et hoc eligamus quod conveniat regulae veritatis. Si enim dixerimus, quia Verbum Dei posuit animam suam, et iterum sumpsit eam; metuendum est ne subintret prava cogitatio, et dicatur nobis: Ergo aliquando anima illa separata est a Verbo, et aliquando Verbum illud, ex quo suscepit animam illam, fuit sine anima. Video enim fuisse sine anima humana Verbum, sed cum in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ex quo enim Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis (Joan. I, 1, 14), et susceptus est a Verbo homo, id est totus homo, anima et caro; quid fecit passio, quid fecit mors, nisi corpus ab anima separavit? Animam vero a Verbo non separavit. Si enim mortuus est Dominus, imo quia mortuus est Dominus; mortuus est enim pro nobis in cruce; sine dubio caro ipsius exspiravit animam: ad tempus exiguum anima deseruit carnem, sed redeunte anima resurrecturam. A Verbo autem animam separatam esse non dico. Latronis animae dixit: Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Fidelem latronis animam non deserebat, et deserebat suam? Absit: sed illius ut Dominus custodivit, suam vero inseparabiliter habuit. Si autem dixerimus quia ipsa se anima posuit, et iterum ipsa se sumpsit, absurdissimus sensus est: non enim quae a Verbo non erat separata, a seipsa poterat separari. 11. Dicamus ergo et quod verum est, et quod facile intelligi potest. Ecce homo quilibet non constans ex Verbo et anima et carne, sed ex anima et carne: de isto homine interrogemus quomodo ponat animam suam quicumque homo. An forte nullus homo poni, animam suam? Potes mihi dicere: Nullus homo habet potestatem ponere animam suam, et iterum sumere eam. Ponere animam suam nisi posset homo, non diceret Joannes apostolus, Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I Joan. III, 16). Ergo et nobis licet (si et nos impleamur virtute ipsius, quia sine illo nihil facere possumus) ponere pro fratribus animas nostras. Quando martyr quilibet sanctus posuit pro fratribus animam suam, quis posuit, et quam posuit? Hoc si intellexerimus, ibi videbimus quemadmodum a Christo dictum sit, Potestatem habeo ponendi animam meam. O homo, paratus es pro Christo mori? Paratus, inquit. Dicam hoc aliis verbis. Paratus es pro Christo animam tuam ponere? Et ad ista verba sic mihi respondet, Paratus sum; quomodo mihi responderat cum dicerem, Paratus es mori. Hoc ergo est ponere animam, quod est mori. Sed pro quo ibi est certamen? Omnes enim homines quando moriuntur, ponunt animam; sed non omnes pro Christo ponunt. Et nemo habet potestatem sumere quod posuerit: Christus autem et pro nobis posuit, et quando voluit, posuit; et quando voluit, sumpsit. Ponere ergo animam, mori est. Sic et apostolus Petrus Domino dixit, Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37): id est, pro te moriar. Carni hoc tribue: caro ponit animam suam, et caro iterum sumit eam; non tamen sua potestate caro, sed potestate inhabitantis carnem: caro ergo ponit animam suam exspirando. Vide ipsum Dominum in cruce; Sitio dixit: illi qui aderant tinxerunt spongiam in aceto, alligaverunt arundini, et apposuerunt ori ejus; quod cum accepisset, ait, Perfectum est: quid est, Perfectum est? Impleta sunt omnia quae ante mortem futura de me fuerant prophetata. Et quia potestatem habebat quando vellet ponendi animam suam; posteaquam dixit, Perfectum est, quid ait Evangelista? Et inclinato capite tradidit Spiritum (Id. XIX, 28-30). Hoc est ponere animam. Modo hic attendat Charitas vestra. Inclinato capite tradidit spiritum. Quis tradidit? quem tradidit? Spiritum tradidit, caro illum tradidit. Quid est, caro illum tradidit? Caro illum emisit, caro illum exspiravit. Ideo enim dicitur exspirare, extra spiritum fieri. Quomodo est exsulare, extra solum fieri; exorbitare, extra orbitam fieri: sic exspirare, extra spiritum fieri; qui spiritus anima est. Cum ergo exit anima a carne, et remanet caro sine anima, tunc homo ponere animam dicitur. Quando Christus animam posuit? Quando Verbum voluit. Principatus enim in Verbo erat; ibi potestas erat quando poneret caro animam, et quando sumeret. 12. Si ergo caro animam posuit, quomodo Christus animam posuit? Non enim caro Christus? Ita plane, et caro Christus, et anima Christus, et Verbum Christus: nec tamen tria haec tres Christi, sed unus Christus. Hominem interroga, et, de teipso fac gradum ad ea quae supra te sunt, et si nondum intelligenda, saltem credenda. Quomodo est enim unus homo anima et corpus; sic unus Christus Verbum et homo. Videte quid dixerim, et intelligite. Anima et corpus duae res sunt, sed unus homo: Verbum et homo duae res sunt, sed unus Christus. Ergo de homine quaere. Ubi est Paulus apostolus modo? Si quis respondeat, In requie cum Christo; verum dicit. Item si quis respondeat, Romae in sepulcro; et ipse verum dicit. Illud mihi de anima, hoc de ejus carne respondet. Nec tamen ideo duos dicimus apostolos Paulos; unum qui requiescit in Christo, alium qui positus est in sepulcro: quamvis apostolum Paulum dicamus vivere in Christo, eumdemque apostolum Paulum dicamus mortuum jacere in sepulcro. Moritur aliquis, dicimus, Bonus homo, fidelis homo, in pace est cum Domino: et continuo, Eamus ad exsequias ipsius, et sepeliamus illum. Eum sepulturus es quem jam dixeras in pace esse cum Deo: cum aliud sit anima quae immortaliter viget, aliud corpus quod corruptibiliter jacet. Sed ex quo consortium carnis et animae hominis nomen accepit, jam et singulum atque separatum, utrumlibet eorum nomen hominis tenuit. 13. Nemo ergo titubet, quando audit Dominum dixisse, Pono animam meam, et iterum sumo eam. Ponit eam caro, sed ex potestate Verbi: sumit eam caro, sed ex potestate Verbi. Et ipse Dominus Christus dictus est sola caro. Quomodo, inquit, probas? Audeo dicere, et sola caro Christi dictus est Christus. Credimus certe non in solum Deum Patrem, sed et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum: modo totum dixi, in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Totum ibi intellige, et Verbum, et animam, et carnem. Sed utique confiteris etiam illud quod habet eadem fides, in eum Christum te credere qui crucifixus est et sepultus. Ergo etiam sepultum Christum esse non negas: et tamen sola caro sepulta est. Si enim erat ibi anima, non erat mortuus: si autem vera mors erat, ut ejus vera sit resurrectio, sine anima fuerat in sepulcro; et tamen sepultus est Christus. Ergo Christus erat etiam sine anima caro, quia non est sepulta nisi caro. Disce hoc etiam in apostolicis verbis. Hoc sentite, inquit, in vobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quis, nisi Christus Jesus, quantum attinet ad id quod est Verbum, Deus apud Deum? Vide autem quod sequitur: Sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens; in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Et hoc quis, nisi idem ipse Christus Jesus? Sed hic jam omnia sunt, et Verbum in forma Dei, quae accepit formam servi; et anima et caro in forma servi, quae accepta est a forma Dei. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Philipp. II, 6-8). Jam in morte sola caro est a Judaeis occisa. Si enim discipulis dixit, Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28); numquid in ipso potuerunt plus quam corpus occidere? Et tamen carne occisa Christus occisus est. Ita cum caro animam posuit, Christus animam posuit; et cum caro, ut resurgeret, animam sumpsit, Christus animam sumpsit. Nec tamen potestate carnis hoc factum est; sed ejus qui et animam et carnem, ubi haec adimplerentur, assumpsit. 14. Hoc, inquit, mandatum accepi a Patre meo. Verbum non verbo accepit mandatum, sed in Verbo unigenito Patris est omne mandatum. Cum autem dicitur Filius a Patre accipere quod substantialiter habet, quomodo dictum est, Sicut habet Pater vitam in semetipso, sic dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26), cum Filius ipse sit vita; non potestas minuitur, sed generatio ejus ostenditur. Quoniam Pater non quasi ei filio qui imperfectus est natus, aliquid addidit; sed ei quem perfectum genuit, omnia gignendo dedit. Ita illi dedit suam aequalitatem, quem non genuit inaequalem. Sed haec loquente Domino, quoniam lux lucebat in tenebris, et tenebrae eam non comprehendebant (Joan. I, 5), Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos. Dicebant autem multi ex ipsis: Daemonium habet, et insanit; quid eum auditis? Istae fuerunt densissimae tenebrae. Alii dicebant: Haec verba non sunt daemonium habentis; numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? Jam istorum oculi coeperant aperiri. TRACTATUS XLVIII. Ab eo loco, Facta sunt Encaenia in Jerosolymis; usque ad id, Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant: et multi crediderunt in eum. Cap. X, V\. 22-42. 1. Quod jam commendavi Dilectioni vestrae, stabiliter meminisse debetis, sanctum Joannem evangelistam nolle nos semper lacte nutriri, sed solido cibo vesci. Quisquis autem ad sumendum solidum cibum verbi Dei adhuc minus idoneus est, lacte fidei nutriatur, et verbum quod intelligere non potest, credere non cunctetur. Fides enim meritum est, intellectus praemium. In ipso labore intentionis desudat acies mentis nostrae, ut ponat sordiculas nebulae humanae, et serenetur ad Verbum Dei. Non ergo recusetur labor, si adest amor: nostis enim quoniam qui amat non laborat. Omnis enim labor non amantibus gravis est. Si tantos labores cum avaris portat cupiditas, nobiscum non portat charitas? 2. Evangelium intendite: Facta sunt autem Encaenia in Jerosolymis. Encaenia festivitas erat dedicationis templi. Graece enim καινὸν dicitur novum quandocumque novum aliquid fuerit dedicatum, Encaenia vocantur. Jam et usus habet hoc verbum: si quis nova tunica induatur, encaeniare dicitur. Illum enim diem quo templum dedicatum est, Judaei solemniter celebrabant: ipse dies festus agebatur, cum ea quae lecta sunt, locutus est Dominus. 3. Hiems erat. Et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam. Non veritatem desiderabant, sed calumniam praeparabant. Hiems erat, et frigidi erant: ad illum enim divinum ignem accedere pigri erant. Sed accedere est credere: qui credit, accedit; qui negat, recedit. Non movetur anima pedibus, sed affectibus. Friguerant a diligendi charitate, et ardebant nocendi cupiditate. Longe aberant, et ibi erant: non accedebant credendo, et premebant persequendo. Quaerebant audire a Domino, Ego sum Christus: et fortasse de Christo secundum hominem sapiebant. Praedicaverunt Prophetae Christum: sed divinitatem Christi et in Prophetis et in ipso Evangelio nec haeretici intelligunt; quanto minus Judaei, quamdiu velamen est super cor eorum (II Cor. III, 15)? Denique quodam loco sciens Dominus Jesus eos de Christo secundum hominem sapere, non secundum Deum, secundum id quod homo erat, non secundum id quod Deus etiam assumpto homine permanebat, ait illis: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Responderunt secundum opinationem suam: David. Sic enim legerant, et hoc solum tenebant: quia divinitatem ejus legebant, sed non intelligebant. Dominus autem ut eos suspenderet ad quaerendam ejus divinitatem, cujus contemnebant infirmitatem, respondit eis: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum, dicens, Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo David in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius ejus est (Matth. XXII, 42-45)? Non negavit, sed interrogavit. Ne quis hoc cum audierit, putet quod Dominus Jesus negaverit se filium esse David. Filium David Dominus Christus si se negaret, caecos sic eum invocantes non illuminaret. Transibat enim aliquando, et duo caeci sedentes juxta viam clamaverunt: Miserere nostri, fili David. Qua voce audita, misertus est; stetit, sanavit, lumen dedit (Id. XX, 30-34); quia nomen agnovit. Dicit et apostolus Paulus, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3): et ad Timotheum, Memor esto Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Quia de semine David originem Maria virgo ducebat, inde Dominus de semine David. 4. Hoc pro magno Judaei a Christo quaerebant, ut si diceret, Ego sum Christus, secundum quod illi solum sapiebant de semine David, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem. Plus est quod eis respondit: illi de filio David volebant calumniari, ille Filium Dei se esse respondit. Et quomodo? Audite: Respondit eis Jesus: Loquor vobis, et non creditis; opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me: sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Jam supra ( in Tract. 45) didicistis quae sint oves: estote oves. Oves credendo sunt, oves pastorem sequendo sunt, oves redemptorem non contemnendo sunt, oves per ostium intrando sunt, oves exeundo et pascua inveniendo sunt, oves vita aeterna perfruendo sunt. Quomodo ergo istis dixit, Non estis ex ovibus meis? Quia videbat eos ad sempiternum interitum praedestinatos, non ad vitam aeternam sui sanguinis pretio comparatos. 5. Oves meae vocem meam audiunt, et cognosco eas, et sequuntur me: et ego vitam aeternam do eis. Ecce sunt pascua. Si recolitis, superius dixerat, Et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Ingressi sumus credendo, egredimur moriendo. Sed quomodo per ostium fidei ingressi sumus, sic fideles de corpore exeamus: sic enim per ipsum ostium egredimur, ut pascua invenire possimus. Bona pascua, vita aeterna dicitur: ibi nulla herba arescit, totum viret, totum viget. Solet quaedam herba dici semper viva: ibi solum vivere invenitur. Vitam aeternam, inquit, dabo eis, ovibus meis. Vos calumnias propterea quaeritis, quia de vita praesenti cogitatis. 6. Et non peribunt in aeternum: subaudis, tanquam eis dixerit, Vos peribitis in aeternum, quia non estis ex ovibus meis. Non rapiet eas quisquam de manu mea. Intentius accipite: Pater meus quod dedit mihi, majus est omnibus. Quid potest lupus? quid potest fur et latro? Non perdunt nisi ad interitum praedestinatos. De illis autem ovibus, de quibus dicit Apostolus, Novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19); et, Quos praescivit, ipsos et praedestinavit; quos autem praedestinavit, ipsos et vocavit; quos autem vocavit, illos et justificavit; quos autem justificavit, ipsos et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30): de ovibus istis nec lupus rapit, nec fur tollit, nec latro interficit. Securus est de numero earum, qui pro eis novit quod dedit. Et hoc est quod ait, Non rapiet eas quisquam de manu mea: et item ad Patrem, Pater meus quod dedit mihi, majus est omnibus. Quid dedit Filio Pater majus omnibus? Ut ipse illi esset unigenitus Filius. Quid est ergo, dedit? jam erat cui daret, an gignendo dedit? Nam si erat cui daret ut Filius esset, aliquando erat, et Filius non erat: Absit ut aliquando Dominus Christus fuerit, et Filius non fuerit. De nobis hoc dici potest: aliquando filii hominum eramus, filii Dei non eramus. Nos enim filios Dei gratia fecit, illum natura, quia ita natus est. Et non est ut dicas, Non erat antequam natus erat: nunquam enim non natus erat, qui Patri coaeternus erat. Qui sapit capiat; qui non capit credat, nutriatur, et capiet. Verbum Dei semper cum Patre, et semper Verbum: et quia Verbum, ideo Filius. Semper ergo Filius, et semper aequalis. Non enim crescendo, sed nascendo aequalis est, qui semper natus est de Patre Filius, de Deo Deus, de aeterno coaeternus. Pater autem non de Filio Deus: Filius de Patre Deus; ideo Pater Filio gignendo dedit ut Deus esset, gignendo dedit ut sibi coaeternus esset, gignendo dedit ut aequalis esset. Hoc est quod majus est omnibus. Quomodo vita Filius, et habens vitam Filius? Quod habet hoc est: tu aliud es, aliud habes. Verbi gratia, habes sapientiam; numquid tu es ipsa sapientia? Denique quia non es tu ipse quod habes, si amiseris quod habes, redis ut non habeas: et aliquando resumis, aliquando amittis. Quomodo oculus noster non in seipso habet inseparabiliter lucem; aperitur et capit, clauditur et amittit. Non sic est Deus Dei Filius, non sic est Verbum Patris; non sic est Verbum quod non sonando transit, sed nascendo manet. Sic habet sapientiam, ut ipse sit sapientia, faciatque sapientes; sic habet vitam, ut sit ipse vita, faciatque viventes. Hoc est quod majus est omnibus. Attendit Joannes ipse evangelista coelum et terram, volens dicere de Filio Dei; attendit, et transcendit. Cogitavit supra coelum millia exercitus Angelorum, cogitavit et transcendit universam, sicut aquila nubes, sic sua mente creaturam: transcendit magna omnia, pervenit ad illud quod majus est omnibus; et dixit, In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Sed quia ille cujus est Verbum non est de Verbo, Verbum autem de illo est cujus est Verbum; ideo ait, Quod dedit mihi Pater, id est, ut sim Verbum ejus, ut sim unigenitus Filius ejus, ut sim splendor lucis ejus, majus est omnibus. Ideo, Nemo rapit, inquit, oves meas de manu mea. Nemo potest rapere de manu Patris mei. 7. De manu mea, et de manu Patris mei: quid est hoc, Nemo rapit de manu mea, et, Nemo rapit de manu Patris mei? Utrum una manus est Patris et Filii, an forte ipse Filius manus est Patris sui? Si manum intelligamus potestatem, una est Patris et Filii potestas; quia una est divinitas: si autem manum intelligamus, sicut dictum est per prophetam, Et brachium Domini cui revelatum est (Isa. LIII, 1)? manus Patris ipse est Filius. Quod non ita dictum est, tanquam Deus habeat humanam formam, et quasi corporis membra; sed quod per ipsum facta sunt omnia. Nam solent et homines dicere manus suas esse alios homines, per quos faciunt quod volunt. Aliquando et ipsum opus hominis, manus hominis dicitur quod fit per manum: sicut dicitur quisque agnoscere manum suam, cum id quod scripsit agnoscit. Cum ergo multis modis etiam hominis dicatur manus, qui proprie manum habet in sui corporis membris; quanto magis non uno modo intelligendum est cum legitur manus Dei, cui forma corporis nulla est? Ac per hoc melius hoc loco manum Patris et Filii intelligimus potestatem Patris et Filii; ne forte cum hic manum Patris ipsum Filium dictum acceperimus, incipiat carnalis cogitatio etiam ipsius Filii quaerere Filium, quem similiter credat Christi manum. Ergo, Nemo rapit de manu Patris mei; hoc est, Nemo rapit mihi. 8. Sed ne forte adhuc titubes, audi quid sequitur: Ego et Pater unum sumus. Huc usque Judaei tolerare potuerunt: audierunt, Ego et Pater unum sumus, et non pertulerunt; et more suo duri, ad lapides cucurrerunt. Tulerunt lapides, ut lapidarent eum. Dominus quia non patiebatur quod nolebat pati, et non est passus nisi quod voluit pati, adhuc eos lapidare cupientes alloquitur. « Sustulerunt lapides Judaei, ut lapidarent illum. Respondit eis Jesus: Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo, propter quod eorum opus me lapidatis? Et illi responderunt: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum. » Ad illud hoc responderunt quod dixerat, Ego et Pater unum sumus. Ecce Judaei intellexerunt quod non intelligunt Ariani. Ideo enim irati sunt, quoniam senserunt non posse dici, Ego et Pater unum sumus, nisi ubi aequalitas est Patris et Filii. 9. Dominus autem videte quid responderit tardis. Vidit eos non ferre splendorem veritatis, et eum temperavit in verbis. Nonne scriptum est in Lege vestra, id est, vobis data, quia ego dixi, Dii estis? Deus dicit per Prophetam in Psalmo hominibus: Ego dixi, Dii estis (Psal. LXXXI, 6). Et Legem appellavit Dominus generaliter omnes illas Scripturas: quamvis alibi specialiter dicat Legem, a Prophetis eam distinguens; sicuti est, Lex et Prophetae usque ad Joannem (Luc. XVI, 16); et, In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 40). Aliquando autem in tria distribuit easdem Scripturas, ubi ait: Oportebat impleri omnia quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me (Luc. XXIV, 44). Nunc vero Psalmos etiam Legis nomine nuncupavit, ubi scriptum est: Ego dixi, Dii estis. Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis, Quia blasphemas; quia dixi, Filius Dei sum? Si sermo Dei factus est ad homines ut dicerentur dii, ipsum Verbum Dei quod est apud Deum, quomodo non est Deus? Si per sermonem Dei fiunt homines dii, si participando fiunt dii, unde participant non est Deus? Si lumina illuminata dii sunt, lumen quod illuminat non est Deus? Si calefacti quodammodo igne salutari dii efficiuntur, unde calefiunt non est Deus? Accedis ad lumen et illuminaris, et inter filios Dei numeraris; si recedis a lumine, obscuraris, et in tenebris computaris: illud tamen lumen nec accedit ad se, quia non recedit a se. Si ergo vos deos facit sermo Dei, quomodo non est Deus Verbum Dei? Pater ergo sanctificavit Filium suum, et misit in mundum. Forte aliquis dicat: Si Pater eum sanctificavit, ergo aliquando non erat sanctus? Sic sanctificavit, quomodo genuit. Ut enim sanctus esset, gignendo ei dedit, quia sanctum eum genuit. Nam si quod sanctificatur, ante non erat sanctum; quomodo dicimus Deo Patri, Sanctificetur nomen tuum (Matth. VI, 9). 10. Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere: si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater, et ego in illo. Non sic dicit Filius, in me est Pater, et ego in illo, quomodo possunt homines dicere. Si enim bene cogitemus, in Deo sumus; et si bene vivamus, Deus in nobis est: fideles participantes ejus gratiam, illuminati ab ipso, in illo sumus, et ipse in nobis. Sed non sic unigenitus Filius: ille in Patre, et Pater in illo, tanquam aequalis in eo cui est aequalis. Denique nos aliquando possumus dicere, In Deo sumus, et Deus in nobis: Ego et Deus unum sumus, numquid possumus dicere? In Deo es, quia Deus te continet; Deus est in te, quia templum Dei factus es: sed numquid quia in Deo es, et Deus est in te, potes dicere, Qui me videt, Deum videt: quomodo Unigenitus dixit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et, Ego et Pater unum sumus? Agnosce proprium Domini, et munus servi. Proprium Domini, est aequalitas Patris: munus servi, est participatio Salvatoris. 11. Quaerebant ergo eum apprehendere. Utinam apprehenderent, sed credendo et intelligendo, non saeviendo et occidendo. Nam modo, fratres mei, quando talia loquor, infirmus fortia, parvus magna, fragilis solida, et vos tanquam ex eadem massa unde sum et ego, et ego ipse qui vobis loquor, simul omnes apprehendere volumus Christum. Quid est apprehendere? Intellexisti, apprehendisti. Sed non sic Judaei: tu apprehendisti ut habeas, illi apprehendere volebant ut non haberent. Et quia sic volebant apprehendere, quid eis fecit? Exiit de manibus eorum. Non eum apprehenderunt, quia manus fidei non habuerunt. Verbum caro factum est: sed non erat Verbo magnum, ejicere carnem suam de manibus carnis. Mente Verbum apprehendere, hoc est Christum recte apprehendere. 12. Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi Joannes baptizans primum, et mansit ibi. Et multi venerunt ad eum, et dicebant: Quia Joannes quidem signum fecit nullum. Meministis vobis dictum de Joanne, quia lucerna erat, et diei testimonium perhibebat (Joan. V, 35, 33). Quid ergo isti apud se dixerunt, Joannes signum fecit nullum? Nullum, inquiunt, miraculum ostendit Joannes: non daemonia fugavit, non expulit febrem, non caecos illuminavit, non mortuos suscitavit, non tot millia hominum de quinque vel septem panibus pavit, non supra mare ambulavit, non ventis et fluctibus imperavit; nihil horum fecit Joannes: et totum quidquid dicebat, huic testimonium perhibebat. Per lucernam veniamus ad diem. Joannes nullum signum fecit. Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Ecce qui apprehenderunt, non quomodo Judaei. Judaei volebant apprehendere discedentem, apprehenderunt isti permanentem. Denique quid sequitur? Et multi crediderunt in eum. TRACTATUS XLIX. Ab eo quod legitur, Erat autem quidam languens, Lazarus; usque ad id, Abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Cap. XI, V\. 1-54. 1. Inter omnia miracula quae fecit Dominus noster Jesus Christus, Lazari resurrectio praecipue praedicatur. Sed si attendamus quis fecerit, delectari debemus potius quam mirari. Ille suscitavit hominem, qui fecit hominem; ipse enim est Unicus Patris, per quem, sicut nostis, facta sunt omnia. Si ergo per illum facta sunt omnia, quid mirum est si resurrexit unus per illum, cum tot quotidie nascantur per illum? Plus est homines creare quam resuscitare. Dignatus est tamen et creare et resuscitare; creare omnes, resuscitare quosdam. Nam cum multa fecisset Dominus Jesus, non omnia scripta sunt; sicut idem ipse sanctus Joannes evangelista testatur multa Dominum Christum et dixisse et fecisse quae scripta non sunt (Joan. XX, 30): electa sunt autem quae scriberentur, quae saluti credentium sufficere videbantur. Audisti enim quia Dominus Jesus mortuum suscitavit: sufficit tibi ut scias quia si vellet, omnes mortuos suscitaret. Et hoc quidem sibi ad finem saeculi reservavit. Nam quem audistis magno miraculo quatriduanum mortuum suscitasse de sepulcro, veniet hora, sicut ipse ait, quando omnes qui sunt in monumentis, audient vocem ejus et procedent. Resuscitavit putentem, sed tamen in cadavere putente adhuc erat forma membrorum; ille in novissimo die ad unam vocem cineres est restituturus in carnem. Sed oportebat ut modo aliqua faceret, quibus datis velut suae virtutis indiciis credamus in eum, et ad illam resurrectionem praeparemur, quae erit ad vitam, non ad judicium. Ita quippe ait: Veniet hora quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus: et procedent qui bene fecerunt, ad resurrectionem vitae; qui male egerunt, ad resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). 2. Tres tamen mortuos a Domino resuscitatos in Evangelio legimus, et forte non frustra. Domini quippe facta non sunt tantummodo facta, sed signa. Si ergo signa sunt, praeter id quod mira sunt, aliquid profecto significant: quorum factorum significationem invenire, aliquanto est operosius, quam ea legere vel audire. Admirantes audiebamus, tanquam magni miraculi spectaculo ante nostros oculos constituto, cum Evangelium legeretur, quemadmodum revixerit Lazarus. Si attendamus mirabiliora opera Christi, omnis qui credit, resurgit: si attendamus omnes, et intelligamus detestabiliores mortes, omnis qui peccat moritur. Sed mortem carnis omnis homo timet, mortem animae pauci. Pro morte carnis quae sine dubio quandoque ventura est, curant omnes ne veniat: inde est quod laborant. Laborat ne moriatur homo moriturus, et non laborat ne peccet homo in aeternum victurus. Et cum laborat ne moriatur, sine causa laborat; id enim agit ut multum mors differatur, non ut evadatur: si autem peccare nolit, non laborabit, et vivet in aeternum. O si possemus excitare homines, et cum ipsis pariter excitari, ut tales essemus amatores vitae permanentis, quales sunt homines amatores vitae fugientis! Quid non facit homo sub mortis periculo constitutus? Gladio impendente cervicibus, prodiderunt homines quidquid sibi, unde viverent, reservabant. Quis non continuo prodidit ne percuteretur? Et post proditionem fortasse percussus est. Quis non, ut viveret, continuo perdere voluit unde viveret, eligens vitam mendicantem quam celerem mortem? Cui dictum est, Naviga ne moriaris; et distulit? Cui dictum est, Labora ne moriaris; et piger fuit? Levia Deus jubet, ut in aeternum vivamus; et obedire negligimus. Non tibi Deus dicit, Perde quidquid habes, ut vivas exiguo tempore in labore sollicitus; sed, Da pauperi unde habes, ut vivas semper sine labore securus. Accusant nos amatores vitae temporalis, quam nec cum volunt, nec quamdiu volunt habent: et nos invicem non accusamus, tam pigri, tam tepidi ad capessendam vitam aeternam, quam si voluerimus habebimus, cum habuerimus non amittemus; hanc autem mortem quam timemus, etiamsi noluerimus, habebimus. 3. Si ergo Dominus magna sua gratia, et magna sua misericordia animas suscitat, ne moriamur in aeternum; bene intelligimus tres illos mortuos quos in corporibus suscitavit, aliquid significare et figurare de resurrectionibus animarum quae fiunt per fidem: resuscitavit filiam archisynagogi adhuc in domo jacentem (Marc. V, 41, 42); resuscitavit juvenem filium viduae extra portas civitatis elatum (Luc. VII, 14, 15); resuscitavit Lazarum sepultum quatriduanum. Intueatur quisque animam suam: si peccat, moritur; peccatum, mors est animae. Sed aliquando in cogitatione peccatur. Delectavit quod malum est, consensisti, peccasti; consensio illa occidit te: sed intus est mors, quia cogitatum malum nondum processit in factum. Talem animam resuscitare se significans Dominus, resuscitavit illam puellam quae nondum erat foras elata, sed in domo mortua jacebat, quasi peccatum latebat. Si autem non solum malae delectationi consensisti, sed etiam ipsum malum fecisti; quasi mortuum extra portam extulisti: jam foris es, et mortuus elatus es. Tamen et ipsum Dominus resuscitavit, et reddidit viduae matri suae. Si peccasti, poeniteat te: et resuscitat te Dominus, et reddet Ecclesiae matri tuae. Tertius mortuus est Lazarus. Est genus mortis immane, mala consuetudo appellatur. Aliud est enim peccare, aliud peccandi consuetudinem facere. Qui peccat et continuo corrigitur, cito reviviscit: quia nondum est implicatus consuetudine, non est sepultus. Qui autem peccare consuevit, sepultus est, et bene de illo dicitur, fetet: incipit enim habere pessimam famam, tanquam odorem teterrimum. Tales sunt omnes assueti sceleribus, perditi moribus. Dicis ei, Noli facere. Quando te audit quem terra sic premit, et tabe corrumpitur, et mole consuetudinis praegravatur? Nec ad ipsum tamen resuscitandum minor fuit virtus Christi. Novimus, vidimus, quotidie videmus homines, pessima consuetudine permutata vivere melius, quam vivunt qui reprehendebant. Detestabaris hominem: ecce ipsa soror Lazari (si tamen ipsa est quae pedes Domini unxit unguento, et tersit capillis suis quos laverat lacrymis) melius suscitata est quam frater ejus: de magna malae consuetudinis mole est liberata. Erat enim famosa peccatrix: et de illa dictum est, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. 37-47). Videmus multos, novimus multos: nemo desperet, nemo de se praesumat. Et desperare malum est, et de se praesumere. Sic noli desperare, ut eligas de quo debeas praesumere. 4. Ergo et Lazarum Dominus suscitavit. Audistis qualem, id est, quid significet Lazari resurrectio. Legamus itaque jam; et quoniam multa in hac lectione manifesta sunt, expositionem in singulis non quaeramus, ut necessaria pertractemus. Erat autem quidam languens, Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororum ejus. In superiore lectione meministis quod Dominus exiit de manibus eorum qui lapidare illum voluerant, et discessit trans Jordanem ubi Joannes baptizabat (Joan. X, 39, 40). Ibi ergo Domino constituto, infirmabatur in Bethania Lazarus, quod castellum erat proximum Jerosolymis. 5. Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes. Jam intelligimus quo miserunt, ubi erat Dominus: quoniam absens erat, trans Jordanem scilicet. Miserunt ad Dominum, nuntiantes quod aegrotaret frater earum: ut si dignaretur veniret, et eum ab aegritudine liberaret. Ille distulit sanare, ut posset resuscitare. Quid ergo renuntiaverunt sorores ejus? Domine, ecce quem amas infirmatur. Non dixerunt, Veni: amanti enim tantummodo nuntiandum fuit. Non ausae sunt dicere, Veni, et sana: non ausae sunt dicere, Ibi jube, et hic fiet. Cur enim non et istae, si fides illius Centurionis inde laudatur? Ait enim: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII, 8, 10). Nihil horum istae, sed tantummodo, Domine, ecce quem amas infirmatur. Sufficit ut noveris; non enim amas, et deseris. Dicit aliquis: Quomodo per Lazarum peccator significabatur, et a Domino sic amabatur? Audiat eum dicentem, Non veni vocare justos, sed peccatores (Id. IX, 13). Si enim peccatores Deus non amaret, de coelo ad terras non descenderet. 6. Audiens autem Jesus, dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei. Talis glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. Hoc ergo ait, non est ad mortem, quia et ipsa mors non erat ad mortem; sed potius ad miraculum, quo facto crederent homines in Christum, et vitarent veram mortem. Sane videte quemadmodum tanquam ex obliquo Dominus Deum se dixit, propter quosdam qui negant Filium Deum esse. Nam sunt haeretici qui hoc negant, quod Filius Dei sit Deus. Ecce audiant: Infirmitas haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei. Qua gloria? cujus Dei? Audi quod sequitur: Ut glorificetur Filius Dei. Infirmitas ergo haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Per quam? Per illam infirmitatem. 7. Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. Ille languens, illae tristes, omnes dilecti: sed diligebat eos et languentium salvator, imo etiam mortuorum suscitator, et tristium consolator. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus. Nuntiaverunt ergo illi; mansit illic ille: tamdiu tempus ductum est, quousque quatriduum compleretur. Non frustra, nisi quia forte, imo quia certe et ipse numerus dierum intimat aliquod sacramentum. Deinde post haec dicit iterum discipulis suis, Eamus in Judaeam: ubi pene fuerat lapidatus, qui propterea inde discessisse videbatur, ne lapidaretur. Discessit enim ut homo; sed in redeundo quasi oblitus infirmitatem, ostendit potestatem. Eamus, inquit, in Judaeam. 8. Deinde hoc dicto, videte quemadmodum discipuli territi fuerint. Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc? Respondit Jesus: Nonne duodecim sunt horae diei? Quid sibi vult ista responsio? Illi dixerunt, Modo te lapidare volebant Judaei, et iterum illuc vadis, ut te lapident? Et Dominus, Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt: si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. De die quidem locutus est, sed in nostra intelligentia quasi adhuc nox est. Invocemus diem, ut expellat noctem, et cor lumine illustret. Quid enim Dominus dicere voluit? Quantum mihi videtur, quantum sublucet altitudo profunditasque sententiae, redarguere voluit illorum dubitationem et infidelitatem. Voluerunt enim consilium dare Domino ne moreretur, qui venerat mori, ne ipsi morerentur. Sic etiam quodam alio loco Petrus sanctus diligens Dominum, sed adhuc non plene intelligens cur venisset, timuit ne moreretur, et vitae displicuit, id est, ipsi Domino: nam cum indicaret discipulis quod esset Jerosolymis passurus a Judaeis, respondit Petrus inter caeteros, et ait, Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud. Et continuo Dominus, Redi post me, satanas, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. Et paulo ante confitens Filium Dei laudem meruerat: audierat enim, Beatus es, Simon Bar Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est (Matth. XVI, 16-23). Cui dixerat, Beatus es; illi dicit, Redi retro, satanas: quia beatus a se non erat, Sed unde? Quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Ecce unde beatus, non de tuo, sed de meo. Non quia Pater ego, sed quia omnia quae habet Pater, mea sunt (Joan. XVI, 15). Si beatus de ipsius Domini; satanas de cujus? Ibi dicit: rationem quippe reddidit beatitudinis, ut diceret, Non caro et sanguis tibi revelavit hoc, sed Pater meus qui in coelis est: haec est causa beatitudinis tuae. Quod vero dixi, Redi post me, satanas, audi etiam hujus rei causam: Non enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominis. Nemo ergo se palpet; de suo satanas est, de Dei beatus est. Quid est enim de suo, nisi de peccato suo? Tolle peccatum, quod est tuum? Justitia, inquit, de meo est. Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Cum ergo vellent dare consilium homines Deo, discipuli magistro, servi Domino, aegroti medico; corripuit eos, et ait, Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit. Me sequimini, si non vultis offendere: nolite mihi consilium dare, quos a me consilium oportet accipere. Quo ergo pertinet, Nonne duodecim horae sunt diei? Quia ut diem se esse ostenderet, duodecim discipulos elegit. Si ego sum, inquit, dies, et vos horae, numquid horae diei consilium dant? Horae diem sequuntur, non dies horas. Si ergo illi horae, quid ibi Judas? Et ipse inter duodecim horas? Si hora erat, lucebat; si lucebat, quomodo diem ad mortem tradebat? Sed Dominus in hoc verbo non ipsum Judam, sed successorem ipsius praevidebat. Juda enim cadente successit Matthias, et duodenarius numerus mansit (Act. I, 26). Non ergo frustra duodecim discipulos elegit Dominus, nisi quia ipse spiritualis est dies. Sequantur ergo horae diem, praedicent horae diem, horae illustrentur a die, horae illuminentur a die, et per horarum praedicationem credat mundus in diem. Hoc ergo ait de compendio, Me sequimini, si non vultis offendere. 9. Et post hoc dicit eis: Lazarus amicus noster dormit; sed vado, ut a somno excitem eum. Verum dixit. Sororibus mortuus erat, Domino dormiebat. Hominibus mortuus erat, qui eum suscitare non poterant: nam Dominus tanta eum facilitate excitabat de sepulcro, quanta tu non excitas dormientem de lecto. Ergo secundum potentiam suam dixit dormientem: quia et alii mortui dicti sunt in Scripturis saepe dormientes, sicut Apostolus dicit, De dormientibus autem nolo vos ignorare, fratres, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent (I Thess. IV, 12). Ideo et ipse dormientes appellavit, quia resurrecturos praenuntiavit. Dormit ergo omnis mortuus, et bonus et malus. Sed quomodo interest in ipsis qui quotidie dormiunt et exsurgunt, quid quisque videat in somnis: alii sentiunt laeta somnia, alii torquentia, ita ut evigilans dormire timeat, ne ad ipsa iterum redeat: sic unusquisque hominum cum causa sua dormit, cum causa sua surgit. Et interest quali custodia quisque recipiatur, ad judicem postea producendus. Nam et receptiones in custodia pro meritis causarum adhibentur: alios jubentur custodire lictores, humanum et mite officium atque civile; alii traduntur optionibus; alii mittuntur in carcerem: et in ipso carcere non omnes, sed pro meritis graviorum causarum in ima carceris contruduntur. Sicut ergo diversae custodiae agentium in officio; sic diversae custodiae mortuorum, et diversa merita resurgentium. Receptus est pauper, receptus est dives: sed ille in sinum Abrahae; ille ubi sitiret, et guttam non inveniret (Luc. XVI, 22-24). 10. Habent ergo omnes animae, ut ex hac occasione instruam Charitatem vestram, habent omnes animae, cum de saeculo exierint, diversas receptiones suas. Habent gaudium bonae, malae tormenta. Sed cum facta fuerit resurrectio, et bonorum gaudium amplius erit, et malorum tormenta graviora; quando cum corpore torquebuntur. Recepti sunt in pace sancti Patriarchae, Prophetae, Apostoli, Martyres, boni fideles; omnes tamen adhuc in fine accepturi sunt quod promisit Deus: promissa enim est resurrectio etiam carnis, mortis consumptio, vita aeterna cum Angelis. Hoc omnes simul accepturi sumus: nam requiem quae continuo post mortem datur, si ea dignus est, tunc accipit quisque cum moritur. Priores acceperunt Patriarchae: videte ex quo requiescunt: posteriores Prophetae, recentius Apostoli, multo recentiores sancti Martyres, quotidie boni fideles. Et alii in ista requie jam diu sunt, alii non tam diu, alii paucioribus annis, alii nec recenti tempore. Cum vero ab hoc somno evigilabunt. Simul omnes quod promissum est accepturi sunt. 11. Lazarus amicus noster dormit; sed vado, ut a somno excitem eum. Dixerunt ergo discipuli: quomodo intellexerunt, sic responderunt: Domine, si dormit, salvus erit. Solet enim esse somnus aegrotantium salutis indicium. Dixerat autem Jesus de morte ejus; illi autem putaverunt quod de dormitione somni diceret. Tunc ergo dixit eis Jesus manifeste. Subobscure enim dixerat, dormit: ait ergo manifeste, Lazarus mortuus est: et gaudeo propter vos, ut credatis; quia non eram ibi. Et scio quia mortuus est, et non ibi eram: aeger enim, non mortuus, fuerat nuntiatus. Sed quid lateret eum qui creaverat, et ad cujus manus anima morientis exierat? Hoc est quod ait, Gaudeo propter vos, ut credatis; quia non ibi eram: ut jam inciperent admirari, quia Dominus potuit dicere mortuum, quod nec viderat nec audierat. Ubi sane meminisse debemus quod adhuc etiam ipsorum discipulorum qui in eum jam crediderant, miraculis aedificabatur fides: non ut ea quae non erat, esse inciperet, sed ut ea quae jam esse coeperat, cresceret; quamvis tali verbo usus sit, quasi tunc credere inciperent. Non enim ait, Gaudeo propter vos, ut fides vestra augeatur, sive firmetur; sed ait, ut credatis: quod intelligendum est, ut amplius robustiusque credatis. 12. Sed eamus ad eum. Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: Eamus et nos, et moriamur cum illo. Venit itaque Jesus, et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem. De quatuor diebus multa quidem dici possunt, sicut se habent obscura Scripturarum, quae pro diversitate intelligentium, multos sensus pariunt. Dicamus et nos quid nobis videatur significare mortuus quatriduanus. Quomodo enim in illo caeco intelligimus quodammodo humanum genus, sic forte et in isto mortuo multos intellecturi sumus: diversis enim modis una res significari potest. Homo quando nascitur, jam cum morte nascitur; quia de Adam peccatum trahit. Unde dicit Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ecce habes unum diem mortis, quod homo trahit de mortis propagine. Deinde crescit, incipit accedere ad rationales annos, ut legem sapiat naturalem, quam omnes habent in corde fixam: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris. Numquid hoc de paginis discitur, et non in natura ipsa quodammodo legitur? Furtum vis pati? Utique non vis. Ecce lex in corde tuo: Quod non vis pati, facere noli. Et hanc legem transgrediuntur homines: ecce alter dies mortis. Data est Lex etiam divinitus per famulum Dei Moysen: dictum est illic, Non occides; Non moechaberis; Non falsum testimonium dices; Honora patrem et matrem; Non concupisces rem proximi tui; Non concupisces uxorem proximi tui (Exod. XX, 12 17). Ecce Lex scripta est, et ipsa contemnitur: ecce tertius dies mortis. Quid restat? Venit et Evangelium, praedicatur regnum coelorum, diffamatur ubique Christus, minatur gehennam, vitam promittit aeternam, et ipsa contemnitur. Transgrediuntur homines Evangelium: ecce quartus dies mortis. Merito jam putet. Numquid et talibus est neganda misericordia? Absit: etiam ad tales Dominus excitandos non dedignatur accedere. 13. Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Non dixit, Sed et modo rogo te ut resuscites fratrem meum. Unde enim sciebat, si fratri ejus resurgere utile fuerit? Hoc tantum dixit, Scio quia potes, si vis facis: utrum enim facias, judicii tui est, non praesumptionis meae. Sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. 14. Dicit illi Jesus: Resurget frater tuus. Hoc ambiguum fuit. Non enim ait, Modo resuscito fratrem tuum; sed, Resurget frater tuus. Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione, in novissima die. De illa resurrectione secura sum, de hac incerta sum. Dicit ei Jesus: Ego sum resurrectio. Dicis, Resurget frater meus in novissima die: verum est; sed per quem tunc resurget, potest et modo, quia Ego sum, inquit, resurrectio et vita. Audite, fratres, audite quid dicat. Certe tota exspectatio erat circumstantium ut revivisceret Lazarus, unus mortuus quatriduanus: audiamus, et resurgamus. Quam multi sunt in hoc populo, quos premit consuetudinis moles! Forte audiunt me quidam, quibus dicitur, Nolite inebriari vino in quo est luxuria (Ephes. V, 18): dicunt, Non possumus. Forte audiunt me aliqui immundi, lasciviis et flagitiis inquinati, quibus dicitur, Nolite hoc facere, ne pereatis: et respondent, Non possumus tolli a consuetudine nostra. O Domine, istos resuscita. Ego sum, inquit, resurrectio et vita. Ideo resurrectio, quia vita. 15. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Quid est hoc? Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, sicut Lazarus mortuus est, vivet; quia non est Deus mortuorum, sed vivorum. De olim mortuis patribus, hoc est de Abraham, et Isaac, et Jacob, tale responsum Judaeis dedit: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum: omnes enim illi vivunt (Matth. XXII, 32, et Luc. XX, 37, 38). Crede ergo; et si mortuus fueris, vives: si autem non credis; et cum vivis, mortuus es. Probemus et hoc, quia si non credis, etsi vivis, mortuus es. Cuidam Dominus differenti sequi eum, et dicenti, Eam prius sepelire patrem meum: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos; tu veni, sequere me (Matth. VIII, 21, 22). Erat ibi mortuus sepeliendus, erant ibi et mortui mortuum sepulturi: ille mortuus in carne, illi in anima. Unde mors in anima? Quia non est fides. Unde mors in corpore? Quia non est ibi anima. Ergo animae tuae anima fides est. Qui credit in me, inquit, etiamsi mortuus fuerit in carne, vivet in anima; donec resurgat et caro nunquam postea moritura. Hoc est, Qui credit in me, licet moriatur, vivet. Et omnis qui vivit in carne et credit in me, etsi morietur ad tempus propter mortem carnis, non morietur in aeternum propter vitam spiritus, et immortalitatem resurrectionis. Hoc est quod ait, Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? Ait illi: Utique, Domine, ego credidi, quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti. Quando hoc credidi, credidi quia tu es resurrectio, credidi quia tu es vita; credidi quia qui credit in te, etsi moriatur, vivet; et qui vivit et credit in te, non morietur in aeternum. 16. Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te. Advertendum est quemadmodum suppressam vocem silentium nuncupavit. Nam quomodo siluit, quae dixit, Magister adest, et vocat te? Advertendum etiam quemadmodum Evangelista non dixerit ubi vel quando vel quomodo Mariam Dominus vocaverit, ut hoc in verbis Marthae potius intelligeretur, narrationis brevitate servata. 17. Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum. Nondum enim venerat Jesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha. Judaei igitur qui erant cum illa in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam, quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam dicentes: quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. Quare pertinuit hoc ad Evangelistam narrare? Ut videamus quae occasio fecerit ut plures ibi essent quando Lazarus resuscitatus est. Putantes enim Judaei propterea illam festinare, ut doloris sui solatium lacrymis quaereret, secuti sunt eam; ut tam grande miraculum quatriduani mortui resurgentis, testes plurimos inveniret. 18. Maria autem cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dixit ei: Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus. Jesus ergo ut vidit eam plorantem, et Judaeos qui cum illa erant plorantes, fremuit spiritu, et turbavit semetipsum, et dixit: Ubi posuistis eum? Nescio quid nobis insinuavit fremendo spiritu, et turbando seipsum. Quis enim eum posset, nisi se ipse, turbare? Itaque, fratres mei, primo hic attendite potestatem, et sic inquirite significationem. Turbaris tu nolens; turbatus est Christus, quia voluit. Esurivit Jesus, verum est, sed quia voluit; dormivit Jesus, verum est, sed quia voluit; contristatus est Jesus, verum est, sed quia voluit; mortuus est Jesus, verum est, sed quia voluit: in illius potestate erat sic vel sic affici, vel non affici. Verbum enim animam suscepit et carnem, totius hominis sibi coaptans in personae unitate naturam. Nam et anima Apostoli Verbo illustrata est, anima Petri Verbo illustrata est, anima Pauli, aliorum Apostolorum, sanctorum Prophetarum Verbo illustratae sunt animae: sed de nulla dictum est, Verbum caro factum est (Joan. I, 14); de nulla dictum est, Ego et Pater unum sumus (Id. X, 30). Anima et caro Christi cum Verbo Dei una persona est, unus Christus est. Ac per hoc ubi summa potestas est, secundum voluntatis nutum tractatur infirmitas: hoc est, turbavit semetipsum. 19. Dixi potestatem, attendite significationem. Magnus reus est, quem mortis quatriduum et illa significat sepultura. Quid est ergo quod turbat semetipsum Christus, nisi ut significet tibi quomodo turbari tu debeas, cum tanta mole peccati gravaris et premeris? Attendisti enim te, vidisti te reum, computasti tibi: Illud feci, et pepercit mihi Deus; illud commisi, et distulit me; Evangelium audivi, et contempsi; baptizatus sum, et iterum ad eadem revolutus sum: quid facio? quo eo? unde evado? Quando ista dicis, jam fremit Christus; quia fides fremit. In voce frementis apparet spes resurgentis. Si ipsa fides intus, ibi est Christus fremens: si fides in nobis, Christus in nobis. Quid enim aliud ait Apostolus: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17)? Ergo fides tua de Christo, Christus est in corde tuo. Hinc est illud quod dormiebat in navi: et cum periclitarentur discipuli, jam imminente naufragio accesserunt ad eum, et excitaverunt eum: surrexit Christus, imperavit ventis et fluctibus, et facta est tranquillitas magna (Matth. VIII, 24-26). Sic et tu: intrant venti cor tuum, utique ubi navigas, ubi hanc vitam tanquam procellosum et periculosum pelagus transis; intrant venti, movent fluctus, turbant navim. Qui sunt venti? Audisti convicium, irasceris; convicium ventus est, iracundia fluctus est: periclitaris, disponis respondere, disponis maledictum maledicto reddere, jam navis propinquat naufragio; excita Christum dormientem. Ideo enim fluctuas, et mala pro malis reddere praeparas, quia Christus dormit in navi. In corde enim tuo somnus Christi, oblivio fidei. Nam si excites Christum, id est recolas fidem, quid tibi dicit tanquam vigilans Christus in corde tuo? Ego audivi, Daemonium habes (Joan. VII, 20), et pro eis oravi: audit Dominus, et patitur; audit servus, et indignatur! Sed vindicari vis. Quid enim? ego jam sum vindicatus? Cum tibi haec loquitur fides tua, quasi imperatur ventis et fluctibus, et fit tranquillitas magna. Quomodo ergo hoc est excitare Christum in navi, excitare fidem; sic in corde hominis quem premit magna moles et consuetudo peccati, in corde hominis transgressoris etiam sancti Evangelii, contemptoris poenarum aeternarum, fremat Christus, increpet se homo. Audi adhuc: flevit Christus, fleat se homo. Quare enim flevit Christus, nisi quia flere hominem docuit? Quare fremuit et turbavit semetipsum, nisi quia fides hominis sibi merito displicentis fremere quodammodo debet in accusatione malorum operum, ut violentiae poenitendi cedat consuetudo peccandi? 20. Et dixit: Ubi posuistis eum? Scisti quia mortuus sit, et ubi sit sepultus ignoras? Et ista significatio est, quia sic perditum hominem quasi nescit Deus. Non ausus sum dicere, Nescit: quid enim ille nescit? Sed quasi nescit. Unde hoc probamus? Dominum audi dicturum in judicio, Non novi vos; discedite a me (Matth. VII, 23). Quid est, Non novi vos? Non vos video in luce mea, non vos video in illa justitia quam novi. Sic et hic tanquam nesciens talem peccatorem, dixit, Ubi posuistis eum? Talis est vox Dei in paradiso posteaquam homo peccavit, Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Dicunt ei: Domine, veni, et vide. Quid est, vide? Miserere. Videt enim Dominus, quando miseretur. Unde illi dicitur, Vide humilitatem meam, et laborem meum, et dimitte omnia peccata mea (Psal. XXIV 18). 21. Lacrymatus est Jesus. Dixerunt ergo Judaei: Ecce quomodo amabat eum. Quid est, amabat eum? Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam (Matth. IX, 13). Quidam autem ex ipsis dixerunt: Non poterat hic qui aperuit oculos caeci, facere ut et hic non moreretur? Qui noluit facere ut non moreretur, plus est quod facturus est, ut mortuus suscitetur. 22. Jesus ergo rursus fremens in semetipso, venit ad monumentum. Fremat et in te, si disponis reviviscere. Omni homini dicitur, qui premitur pessima consuetudine: Venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei. Mortuus sub lapide, reus sub lege. Scitis enim quia Lex quae data est Judaeis, in lapide scripta est (Exod. XXXI, 18). Omnes autem rei sub lege sunt: bene viventes cum lege sunt. Justo lex posita non est (I Tim. I, 9). Quid est ergo, Lapidem removete? Gratiam praedicate. Apostolus enim Paulus ministrum se dicit Novi Testamenti, non litterae, sed spiritus: nam littera, inquit, occidit, spiritus vivificat (II Cor. III, 6). Littera occidens, quasi lapis est premens. Removete, inquit, lapidem. Removete Legis pondus; gratiam praedicate. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit omnia Scriptura sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Galat. III, 21 et 22). Ergo removete lapidem. 23. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fetet; quatriduanus enim est. Dicit ei Jesus: Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei? Quid est, videbis gloriam Dei? Quia et putentem et quatriduanum resuscitat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei (Rom. III, 23): et, Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia (Id. V, 20). 24. Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me: ego autem sciebam quia semper me audis; sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, magna voce clamavit. Fremuit, lacrymavit, voce magna clamavit. Quam difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit! Sed tamen surgit: occulta gratia intus vivificatur; surgit post vocem magnam. Quid est factum? Voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus manus et pedes institis; et facies illius sudario erat ligata. Quomodo processit ligatis pedibus miraris, et non miraris quia surrexit quatriduanus? In utroque potentia Domini erat, non vires mortui. Processit, et adhuc ligatus est: adhuc involutus, tamen jam foras processit. Quid significat? Quando contemnis, mortuus jaces; et si tanta quanta dixi contemnis, sepultus jaces: quando confiteris, procedis. Quid est enim procedere, nisi ab occultis velut exeundo manifestari? Sed ut confitearis, Deus facit magna voce clamando, id est, magna gratia vocando. Ideo cum processisset mortuus adhuc ligatus, confitens et adhuc reus; ut solverentur peccata ejus, ministris hoc dixit Dominus: Solvite illum, et sinite abire. Quid est, Solvite, et sinite abire? Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo (Matth. XVI, 19). 25. Multi ergo ex Judaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum: quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus. Non omnes ex Judaeis qui convenerant ad Mariam, crediderunt, sed tamen multi. Quidam vero ex eis, sive ex Judaeis qui convenerant, sive ex eis qui crediderant, abierunt ad Pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus: sive annuntiando, ut et ipsi crederent; sive potius prodendo, ut saevirent. Sed quomodolibet et a quibuslibet, ad Pharisaeos ista perlata sunt. 26. Collegerunt pontifices et Pharisaei concilium, et dicebant: Quid facimus? Nec tamen dicebant, Credamus. Plus enim perditi homines cogitabant quomodo nocerent ut perderent, quam quomodo sibi consule rent ne perirent: et tamen timebant, et quasi consulebant. Dicebant enim: Quid facimus? Quia hic homo multa signa facit: si dimittimus eum sic, omnes credent in eum; et venient Romani, et tollent nostrum locum et gentem. Temporalia perdere timuerunt, et vitam aeternam non cogitaverunt; ac sic utrumque amiserunt. Nam et Romani post Domini passionem et glorificationem, tulerunt eis et locum et gentem, expugnando et transferendo: et illud eos sequitur quod alibi dictum est, Filii autem regni hujus ibunt in tenebras exteriores (Id. VIII, 12). Hoc autem timuerunt, ne si omnes in Christum crederent, nemo remaneret qui adversus Romanos civitatem Dei templumque defenderet; quoniam contra ipsum templum, et contra suas paternas leges doctrinam Christi esse sentiebant. 27. Unus autem ex ipsis Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam, nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat. Hoc autem a semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit. Hic docemur etiam per homines malos prophetiae Spiritum futura praedicere: quod tamen Evangelista divino tribuit sacramento, quia pontifex fuit, id est, summus sacerdos. Potest autem movere quomodo dicatur pontifex anni illius, cum Deus unum constituerit summum sacerdotem, cui mortuo unus succederet. Sed intelligendum est, per ambitiones et contentiones inter Judaeos postea constitutum ut plures essent, et per annos singulos vicibus ministrarent. Nam et de Zacharia hoc dicitur: Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini (Luc. I, 8, 9). Hinc apparet plures eos fuisse, et vices suas habuisse: nam incensum non licebat ponere nisi summo sacerdoti (Exod. XXX, 7). Et forte etiam unum annum plures administrabant, quibus alio anno alii succedebant, ex quibus sorte exibat quis, ut incensum poneret. Quid est ergo quod prophetavit Caiphas? Quia Jesus moriturus erat pro gente; et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui erant dispersi, congregaret in unum. Hoc Evangelista addidit: nam Caiphas de sola gente Judaeorum prophetavit, in qua erant oves de quibus ait ipse Dominus, Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24). Sed noverat Evangelista esse alias oves, quae non erant de hoc ovili, quas oportebat adduci, ut esset unum ovile et unus pastor (Joan. X, 16). Haec autem secundum praedestinationem dicta sunt: nam neque oves ejus, nec filii Dei adhuc erant, qui nondum crediderant. 28. Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Jesus ergo jam non palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis. Non quia potentia ejus defecerat, in qua utique si vellet, et palam Judaeis conversaretur, et nihil ei facerent; sed in hominis infirmitate vivendi exemplum discipulis demonstrabat, in quo appareret non esse peccatum, si fideles ejus qui sunt membra ejus, oculis persequentium se subtraherent, et furorem sceleratorum latendo potius devitarent, quam se offerendo magis accenderent. TRACTATUS L. Ab eo loco, Proximum erat Pascha Judaeorum; usque ad id, Multi propter illum abibant, et credebant in Jesum. Cap. XI, V\ V\. 55, 56, et cap. XII, V\. 1-11. 1. Hesternam lectionem sancti Evangelii, de qua locuti sumus quod Dominus dedit, hodierna sequitur, de qua locuturi sumus quod Dominus dabit. Quaedam in Scripturis tam manifesta sunt, ut potius auditorem quam expositorem desiderent: in eis nos immorari non oportet, ut necessariis in quibus immorandum est, tempus sufficiat. 2. Proximum ergo erat Pascha Judaeorum. Illum diem festum Judaei cruentum habere Domini sanguine voluerunt. Illo die festo occisus est Agnus, qui nobis eumdem diem festum suo sanguine consecravit. Consilium erat inter Judaeos de occidendo Jesu: ille qui de coelo venerat pati, propinquare voluit loco passionis, quia imminebat hora passionis. Ascenderunt ergo multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. Hoc faciebant Judaei secundum praeceptum Domini, per sanctum Moysen in Lege mandatum, ut die festo quod Pascha erat, omnes undique convenirent, et illius diei celebratione sanctificarentur. Sed illa celebratio umbra erat futuri. Quia est, umbra futuri? Prophetia Christi venturi, prophetia pro nobis illo die passuri: ut transiret umbra, et lux veniret; ut transiret significatio, et veritas teneretur. Habebant ergo Judaei Pascha in umbra, nos in luce. Quid enim opus erat ut eis Dominus praeciperet per ipsum festum diem ovem occidere, nisi quia ille erat de quo prophetatum est, Sicut ovis ad immolandum ductus est (Isai. LIII, 7). Sanguine occisi pecoris Judaeorum postes signati sunt; sanguine Christi frontes nostrae signantur. Et illa signatio, quia erat significatio, dicta est a domibus signatis exterminatorem prohibere (Exod. XII, 22, 23): signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum recipiat Salvatorem. Quare hoc dixi? Quia multi postes habent signatos, et intus non manet habitator: facile habent in fronte signum Christi, et corde non recipiunt verbum Christi. Ideo dixi, fratres, quod repeto, signum Christi a nobis repellit exterminatorem, si cor nostrum habeat Christum habitatorem. Haec dixi, ne quis forte cogitaret quid sibi vellent ista festa Judaeorum. Venit ergo Dominus tanquam ad victimam, ut verum Pascha nos haberemus, cum ejus passionem tanquam ovis immolationem celebraremus. 3. Quaerebant ergo Jesum: sed male. Beati enim qui quaerunt Jesum, sed bene. Illi quaerebant Jesum, ut nec ipsi haberent eum, nec nos: sed ab ipsis abscedentem suscepimus nos. Reprehenduntur qui quaerunt, laudantur qui quaerunt: animus enim quaerentis aut laudem invenit, aut damnationem. Habes enim et in Psalmis, Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam (Psal. XXXIX, 15): isti sunt qui male quaerebant. Alio autem loco dicit: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam (Psal. CXLI, 5). Culpantur qui quaerebant, culpantur qui non quaerebant. Ergo quaeramus Christum ut habeamus; quaeramus ut teneamus, sed non ut occidamus: nam et illi ideo quaerebant ut tenerent, sed ut cito non haberent. Quaerebant ergo, et loquebantur inter se: Quid putatis, quia non venit ad diem festum? 4. Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Nos indicemus modo Judaeis, ubi sit Christus. Utinam velint audire et apprehendere quicumque sunt ex semine illorum, qui dederant mandatum ut indicaretur eis ubi esset Christus. Veniant ad Ecclesiam, audiant ubi sit Christus, et apprehendant eum. A nobis audiant, ex Evangelio audiant. Occisus est a parentibus eorum, sepultus est, resurrexit, a discipulis agnitus, ante oculos eorum ascendit in coelum, ibi sedet ad dexteram Patris; qui judicatus est, venturus est judex: audiant, et teneant. Respondent: Quomodo tenebo absentem; quomodo in coelum manum mittam, ut ibi sedentem teneam? Fidem mitte, et tenuisti. Parentes tui tenuerunt carne, tu tene corde: quoniam Christus absens etiam praesens est. Nisi praesens esset, a nobis ipsis teneri non posset. Sed quoniam verum est, quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20); et abiit, et hic est; et rediit, et nos non deserit: corpus enim suum intulit coelo, majestatem non abstulit mundo. 5. Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Jesus. Fecerunt autem ei ibi coenam, et Martha ministrabat: Lazarus vero unus erat ex discumbentibus. Ne putarent homines phantasma esse factum, quia mortuus resurrexit, unus erat ex recumbentibus; vivebat, loquebatur, epulabatur: veritas ostendebatur, infidelitas Judaeorum confundebatur. Discumbebat ergo Dominus cum Lazaro et caeteris, ministrabat Martha una ex sororibus Lazari. 6. Maria vero, altera soror Lazari, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, unxit pedes Jesu, et extersit capillis suis pedes ejus, et domus impleta est ex odore unguenti. Factum audivimus, mysterium requiramus. Quaecumque anima fidelis vis esse, cum Maria unge pedes Domini pretioso unguento. Unguentum illud justitia fuit, ideo libra fuit: erat autem unguentum nardi pistici pretiosi. Quod ait, pistici, locum aliquem credere debemus, unde hoc erat unguentum pretiosum: nec tamen hoc vacat, et sacramento optime consonat. Πίστις graece, fides dicitur. Quaerebas operari justitiam: justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Unge pedes Jesu: bene vivendo dominica sectare vestigia. Capillis terge: si habes superflua, da pauperibus, et Domini pedes tersisti; capilli enim superflua corporis videntur. Habes quod agas de superfluis tuis: tibi superflua sunt, sed Domini pedibus necessaria. Forte in terra Domini pedes indigent. De quibus enim nisi de membris suis in fine dicturus est, Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40)? Superflua vestra impendistis, sed pedibus meis obsecuti estis. 7. Domus autem impleta est odore; mundus impletus est fama bona: nam odor bonus, fama bona est. Qui male vivunt et christiani vocantur, injuriam Christo faciunt: de qualibus dictum est quod per eos nomen Domini blasphematur (Rom. II, 24). Si per tales nomen Dei blasphematur, per bonos nomen Domini laudatur. Audi Apostolum: Christi bonus odor sumus, inquit, in omni loco. Dicitur et in Canticis canticorum. Unguentum effusum nomen tuum (Cant. I, 2). Ad Apostolum revoca intentionem: Christi, inquit, bonus odor sumus in omni loco, et in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt; aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem: et ad haec quis idoneus (II Cor. II, 14-16)? Occasionem nobis praebet praesens lectio sancti Evangelii de odore isto ita loqui, ut et a nobis sufficienter dicatur, et a vobis diligenter audiatur, Apostolo ipso ita dicente, Et ad haec quis idoneus? Ergo ut inde nos conemur loqui, numquid idonei sumus, aut vos audire haec idonei estis? Nos quidem idonei non sumus; sed idoneus est ille qui per nos dignetur dicere quod vobis prosit audire. Ecce Apostolus bonus odor est, sicut dicit ipse: sed ipse bonus odor aliis est odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem; tamen bonus odor. Numquid enim ait, Aliis sumus bonus odor ad vitam, aliis malus odor ad mortem? Bonum odorem se dixit, non malum; et eumdem bonum odorem aliis ad vitam dixit, aliis ad mortem. Felices qui bono odore vivunt: quid autem infelicius illis qui bono odore moriuntur? 8. Et quis est, ait aliquis, quem bonus odor occilit? Hoc est quod ait Apostolus, Et ad haec quis idoneus? Quomodo ea facit Deus miris modis, ut bono odore et boni vivant, et mali moriantur; quomodo sit, quantum Dominus inspirare dignatur (nam fortasse ibi lateat altior intellectus, qui a me non potest penetrari); tamen quo usque penetrare potui, vobis non debet denegari. Paulum apostolum bene agentem, bene viventem, justitiam verbo praedicantem, opere demonstrantem, doctorem mirabilem, fidelem dispensatorem, fama usquequaque disseminabat: quidam diligebant, quidam invidebant. Nam ipse quodam loco ait de quibusdam, quod non caste, sed per invidiam Christum annuntiarent; existimantes, inquit, tribulationem suscitare vinculis meis. Sed quid ait? Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 17, 18). Annuntiant qui me amant, annuntiant qui mihi invident; illi bono odore vivunt, et illi bono odore moriuntur: tamen utrisque praedicantibus nomen Christi annuntietur, odore optimo mundus impleatur. Amasti bene agentem, vixisti bono odore: invidisti bene agenti, mortuus es bono odore. Numquid quia mori voluisti, ideo odorem illum malum esse fecisti? Noli invidere, et non te occidet bonus odor. 9. Denique audi et hic ex unguento isto, quomodo aliis erat odor bonus in vitam, aliis odor bonus in mortem. Posteaquam hoc fecit religiosa Maria ad Domini obsequium, continuo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui eum erat traditurus, dixit: Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis? Vae tibi, miser! bonus odor occidit te. Quare enim hoc dixerit, Evangelista sanctus aperuit. Putaremus autem et nos, si mens ipsius nobis per Evangelium non proderetur, pauperum cura hoc illum dicere potuisse. Non ita est. Sed quid? Audi testem veracem: Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad illum; sed quia fur erat, et loculos habens, et ea quae mittebantur portabat. Portabat, an exportabat? Sed ministerio portabat, furto exportabat . 10. Ecce audite quia Judas iste non tunc perversus factus est, quando a Judaeis corruptus Dominum tradidit. Plerique enim incuriosi Evangelii, existimant tunc periisse Judam, quando accepit a Judaeis pecuniam ut Dominum traderet. Non tunc periit, jam fur erat, et Dominum perditus sequebatur; quia non corde, sed corpore sequebatur. Duodenarium numerum Apostolorum implebat, apostolicam beatitudinem non habebat, ad imaginem fuerat duodecimus: quo decedente, et alio succedente, et suppleta est apostolica veritas, et numeri permansit integritas (Act. I, 26). Quid ergo voluit Dominus noster Jesus Christus, fratres mei, admonere Ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere voluit, nisi ut malos toleremus, nec corpus Christi dividamus? Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur est Judas, et, ne contemnas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur: fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscumque furti et peculatus; peculatus enim dicitur furtum de re publica; et non sic judicatur furtum rei privatae quomodo publicae: quanto vehementius judicandus est fur sacrilegus, qui ausus fuerit non undecumque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia furatur, Judae perdito comparatur. Talis erat iste Judas, et tamen cum sanctis discipulis undecim intrabat et exibat. Ad ipsam dominicam coenam pariter accessit: conversari cum eis potuit, eos inquinare non potuit. De uno pane et Petrus et Judas accepit, et tamen quae pars fideli cum infideli? Petrus enim accepit ad vitam, Judas ad mortem. Quomodo enim ille odor bonus, sic ille cibus bonus. Sicut ergo odor bonus, ita et cibus bonus, bonos vivificat, malos mortificat. Qui enim manducaverit indigne, judicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 29): judicium sibi, non tibi. Si judicium sibi, non tibi; tolera malum bonus, ut venias ad praemia bonorum, ne mittaris in poenam malorum. 11. Exemplum Domini accipite conversantis in terra. Quare habuit loculos cui Angeli ministraverunt, nisi quia Ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Quare furem admisit, nisi ut ejus Ecclesia fures patienter toleret? Sed ille qui consueverat de loculis pecuniam tollere, non dubitavit accepta pecunia ipsum Dominum vendere. Videamus quid ad ista Dominus respondeat. Videte, fratres: non illi ait, Propter furta tua dicis ista. Furem noverat, nec prodebat; sed potius tolerabat, et ad perferendos malos in Ecclesia nobis exemplum patientiae demonstrabat. Dixit ergo ei Jesus: Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. Moriturum se denuntiavit. 12. Sed quid est quod sequitur? Pauperes enim semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Intelligimus quidem, Pauperes semper habebitis: quod dixit, verum est. Quando Ecclesia sine pauperibus? Me autem non semper habebitis, quid sibi vult? Quomodo intelligendum est, Me autem non semper habebitis? Nolite expavescere; Judae dictum est. Quare ergo non dixit, habebis; sed, habebitis? Quia non unus est Judas. Unus malus corpus malorum significat; quomodo Petrus corpus bonorum, imo corpus Ecclesiae, sed in bonis. Nam si in Petro non esset Ecclesiae sacramentum, non ei diceret Dominus, Tibi dabo claves regni coelorum: quaecumque solveris in terra, soluta erunt et in coelo; et quaecumque ligaveris in terra, ligata erunt et in coelo (Matth. XVI, 19). Si hoc Petro tantum dictum est, non facit hoc Ecclesia. Si autem et in Ecclesia fit, ut quae in terra ligantur, in coelo ligentur, et quae solvuntur in terra, solvantur in coelo: quia cum excommunicat Ecclesia, in coelo ligatur excommunicatus; cum reconciliatur ab Ecclesia, in coelo solvitur reconciliatus: si hoc ergo in Ecclesia fit, Petrus quando claves accepit, Ecclesiam sanctam significavit. Si in Petri persona significati sunt in Ecclesia boni, in Judae persona significati sunt in Ecclesia mali; ipsis dictum est, Me autem non semper habebitis. Quid est enim, non semper? Et quid est, semper? Si bonus es, si ad corpus pertines, quod significat Petrus; habes Christum et in praesenti et in futuro: in praesenti per fidem, in praesenti per signum, in praesenti per Baptismatis sacramentum, in praesenti per altaris cibum et potum. Habes Christum in praesenti, sed habebis semper; quia cum hinc exieris, ad illum venies qui dixit latroni, Hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43). Si autem male versaris, videris habere in praesenti Christum, quia intras Ecclesiam, signas te signo Christi, baptizaris baptismo Christi, misces te membris Christi, accedis ad altare Christi: in praesenti habes Christum, sed male vivendo non semper habebis. 13. Potest et sic intelligi: Pauperes semper habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Accipiant hoc et boni, sed non sint solliciti: loquebatur enim de praesentia corporis sui. Nam secundum majestatem suam, secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam, impletur quod ab eo dictum est, Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20). Secundum carnem vero quam Verbum assumpsit, secundum id quod de Virgine natus est, secundum id quod a Judaeis prehensus est, quod ligno confixus, quod de cruce depositus, quod linteis involutus, quod in sepulcro conditus, quod in resurrectione manifestatus, non semper habebitis vobiscum. Quare? Quoniam conversatus est secundum corporis praesentiam quadraginta diebus cum discipulis suis, et eis deducentibus videndo non sequendo, ascendit in coelum (Act. I, 3, 9, 10), et non est hic. Ibi est enim, sedet ad dexteram Patris: et hic est, non enim recessit praesentia majestatis. Aliter: secundum praesentiam majestatis semper habemus Christum; secundum praesentiam carnis, recte dictum est discipulis, Me autem non semper habebitis. Habuit enim illum Ecclesia secundum praesentiam carnis paucis diebus: modo fide tenet, oculis non videt. Ergo sive ita dictum est, Me autem non semper habebitis, quaestio sicut arbitror jam nulla est, quae duobus modis soluta est. 14. Caetera quae pauca remanent, audiamus: Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est: et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit Jesus a mortuis. Curiositas eos adduxit, non charitas: venerunt, et viderunt. Audite mirabile consilium vanitatis. Viso Lazaro resuscitato, quia tantum miraculum Domini tanta erat evidentia diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut non possent vel occultare quod factum est, vel negare, quid invenerunt videte. Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent; quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum. O stulta cogitatio, et caeca saevitia! Dominus Christus qui suscitare potuit mortuum, non posset occisum? Quando Lazaro inferebatis necem, numquid auferebatis Domino potestatem? Si aliud vobis videtur mortuus, aliud occisus; ecce Dominus utrumque fecit, et Lazarum mortuum, et seipsum suscitavit occisum.