5 | 7 |
6
[recensere]TRACTATUS LI. Ab eo quod scriptum est, In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, etc., usque ad id, Si quis mihi ministraverit, honorificabit illum Pater meus. Cap. XII, V\. 12-26. 1. Posteaquam Dominus quatriduanum mortuum suscitavit, stupentibus Judaeis, et aliis eorum videndo credentibus, aliis invidendo pereuntibus, propter odorem bonum, qui est aliis ad vitam, aliis ad mortem (II Cor. II, 15); posteaquam discubuit in domo cum recumbente Lazaro, qui fuerat mortuus suscitatus, post unguentum effusum super pedes ejus, unde domus odore completa est; posteaquam vanam saevitiam, et stultissimum et dementissimum scelus Judaei etiam de occidendo Lazaro corde perdito conceperunt; de quibus omnibus ut potuimus, quod Dominus dedit, superioribus sermonibus locuti sumus: nunc intendat Charitas vestra, ante Domini passionem quantus fructus apparuerit praedicationis ejus, et quantus grex ovium ex his quae perierant domus Israel, vocem pastoris audierit. 2. Sic enim loquitur Evangelium, quod modo cum recitaretur, audistis: In crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam, acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant, Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Rami palmarum laudes sunt, significantes victoriam; quia erat Dominus mortem moriendo superaturus, et tropaeo crucis de diabolo mortis principe triumphaturus. Vox autem obsecrantis est, Hosanna, sicut nonnulli dicunt qui hebraeam linguam noverunt, magis affectum indicans, quam rem aliquam significans: sicut sunt in lingua latina quas interjectiones vocant, velut cum dolentes dicimus, Heu! vel cum delectamur, Vah! dicimus; vel cum miramur, dicimus, O rem magnam! tunc enim, O, nihil significat, nisi mirantis affectum. Quod ideo credendum est ita esse, quia neque Graecus, neque Latinus hoc interpretari potuit: sicut illud, Qui dixerit fratri suo, Racha (Matth. V, 22). Nam et haec interjectio esse perhibetur, affectum indignantis ostendens. 3. Benedictus autem qui venit in nomine Domini, rex Israel, sic potius accipiendum est, ut in nomine Domini, in nomine Dei Patris intelligatur: quamvis possit intelligi etiam in nomine suo, quia et ipse Dominus est. Unde et alibi scriptum est, Pluit Dominus a Domino (Gen. XIX, 24). Sed verba ejus melius nostrum dirigunt intellectum, qui ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non suscepistis me: alius veniet in nomine suo, hunc suscipietis (Joan. V, 43). Humilitatis enim magister est Christus, qui humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 8). Non itaque amittit divinitatem, quando nos docet humilitatem: in illa est Patri aequalis, in hac nobis similis: per quod Patri est aequalis, nos ut essemus creavit; per quod nobis est similis, ne periremus redemit. 4. Has ei laudes turba dicebat, Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Quam crucem mentis invidentia principum Judaeorum perpeti poterat, quando regem suum Christum tanta multitudo clamabat? Sed quid fuit Domino regem esse Israel? Quid magnum fuit regi saeculorum, regem fieri hominum? Non enim rex Israel Christus ad exigendum tributum, vel exercitum ferro armandum, hostesque visibiliter debellandos: sed rex Israel, quod mentes regat, quod in aeternum consulat, quod in regnum coelorum credentes, sperantes, amantesque perducat. Dei ergo Filius aequalis Patri, Verbum per quod facta sunt omnia, quod rex esse voluit Israel, dignatio est, non promotio; miserationis indicium est, non potestatis augmentum. Qui enim appellatus est in terra rex Judaeorum, in coelis est Dominus Angelorum. 5. Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum. Hic breviter dictum est: nam quemadmodum sit factum, apud alios evangelistas plenissime legitur (Matth. XXI, 1-16; Marc. XI, 1-11, et Luc. XIX, 29-48). Adhibetur autem huic facto propheticum testimonium, ut appareret quod maligni principes Judaeorum eum non intelligebant, in quo implebantur quae legebant. Invenit ergo Jesus asellum, et sedit super eum: sicut scriptum est, Noli timere, filia Sion: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. In illo ergo populo erat filia Sion: ipsa est Jerusalem quae Sion. In illo, inquam, populo reprobo et caeco, erat tamen filia Sion, cui diceretur, Noli timere: ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae. Haec filia Sion cui divinitus ista dicuntur, in illis erat ovibus quae vocem pastoris audiebant; in illa erat multitudine quae Dominum venientem tanta devotione laudabat, tanto agmine deducebat. Ei dictum est, Noli timere: illum agnosce qui a te laudatur, et noli trepidare cum patitur; quia ille sanguis funditur, per quem tuum delictum deleatur, et vita reddatur. Sed pullum asinae in quo nemo sederat (hoc enim apud alios evangelistas invenitur) intelligimus populum Gentium, qui Legem Domini non acceperat. Asinam vero (quia utrumque jumentum Domino adductum est) plebem ejus quae veniebat ex populo Israel, non indomitam plane, sed quae praesepe Domini agnovit. 6. Haec non cognoverunt discipuli ejus primum: sed quando glorificatus est Jesus, id est, quando virtutem suae resurrectionis ostendit: tunc recordati sunt quia haec scripta erant de eo, et haec fecerunt ei, id est, non alia fecerunt ei, quam illa quae erant scripta de eo. Recolentes quippe secundum Scripturam, quae ante passionem Domini, vel in passione Domini completa sunt, ibi et hoc invenerunt quod secundum eloquia Prophetarum in pullo asinae sederit. 7. Testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis. Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit. Turba turbavit turbam. Quid autem invides, caeca turba, quia post eum abit mundus, per quem factus est mundus? 8. « Erant autem Gentiles quidam, ex iis qui ascenderant ut adorarent in die festo. Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes: Domine, volumus Jesum videre. Venit Philippus, et dicit Andreae: Andreas rursum et Philippus dicunt Jesu. » Audiamus quid Dominus ad ista responderit. Ecce volunt eum Judaei occidere, Gentiles videre: sed etiam illi ex Judaeis erant qui clamabant, Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel. Ecce illi ex circumcisione, illi ex praeputio, velut parietes duo de diverso venientes, et in unam fidem Christi pacis osculo concurrentes: audiamus ergo vocem lapidis angularis. Jesus autem, inquit, respondit eis dicens: Venit hora ut glorificetur Filius hominis. Hic quisquam forsitan putat ideo se dixisse glorificatum, quia Gentiles eum volebant videre. Non ita est. Sed videbat ipsos Gentiles post passionem et resurrectionem suam in omnibus gentibus credituros: quia, sicut dicit Apostolus, Caecitas ex parte in Israel facta est donec plenitudo Gentium intraret (Rom. XI, 25). Ex occasione igitur istorum Gentilium qui eum videre cupiebant, annuntiat futuram plenitudinem Gentium; et promittit jam jamque adesse horam glorificationis suae, qua facta in coelis, Gentes fuerant crediturae. Unde praedictum est, Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua (Psal. CVII, 6). Haec est Gentium plenitudo, de qua dicit Apostolus, Caecitas ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret. 9. Sed altitudinem glorificationis oportuit ut praecederet humilitas passionis: ideo secutus adjunxit, Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Se autem dicebat. Ipsum erat granum mortificandum et multiplicandum: mortificandum infidelitate Judaeorum, multiplicandum fide populorum. 10. Jamvero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia: Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam. Quod duobus modis intelligi potest: Qui amat, perdet, id est, Si amas, perde; si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo: Qui amat animam suam, perdet eam. Noli amare, ne perdas; noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita. Hoc autem quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicus sensus: sequitur enim, Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. Ergo quod supra dictum est, Qui amat, subintelligitur, in hoc mundo; ipse utique perdet: qui autem odit, utique in hoc mundo; in vitam aeternam ipse custodiet. Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat! Si male amaveris, tunc odisti: si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando. Sed vide ne tibi subrepat ut teipsum velis interimere, sic intelligendo quod debes odisse in hoc mundo animam tuam. Hinc enim quidam maligni atque perversi, et in seipsis crudeliores et sceleratiores homicidae, flammis se donant, aquis praefocant, praecipitio collidunt, et pereunt. Hoc Christus non docuit, imo etiam diabolo praecipitium suggerenti respondit: Redi retro, satanas; scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum (Matth. IV, 7). Petro autem dixit, significans qua morte glorificaturus erat Deum: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis (Joan. XXI, 18, 19). Ubi satis expressit, non a seipso, sed ab alio debere occidi, qui vestigia sequitur Christi. Cum ergo causae articulus venerit, ut haec conditio proponatur, aut faciendum esse contra Dei praeceptum, aut ex hac vita emigrandum, quorum duorum homo cogatur alterum eligere, comminante mortem persecutore; ibi eligat Deo dilecto emori, quam offenso vivere: ibi oderit in hoc mundo animam suam, ut in vitam aeternam custodiat eam. 11. Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quid est, me sequatur; nisi, me imitetur? Christus enim pro nobis passus est, ait apostolus Petrus, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21). Ecce quod dictum est, Si quis mihi ministrat, me sequatur. Quo fructu? qua mercede? quo praemio? Et ubi sum, inquit, ego, illic et minister meus erit. Gratis ametur, ut operis quo ministratur illi, pretium sit esse cum illo. Ubi enim bene erit sine illo, aut quando esse male poterit cum illo? Audi evidentius. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Quo honore, nisi ut sit cum Filio ejus? Quod enim superius ait, Ubi ego sum, illic et minister meus erit; hoc intelligitur exposuisse cum dicit, honorificabit eum Pater meus. Nam quem majorem honorem accipere poterit adoptatus, quam ut sit ubi est Unicus; non aequalis factus divinitati, sed consociatus aeternitati? 12. Quid sit autem ministrare Christo, cui operi merces tanta proponitur, hoc potius debemus inquirere. Si enim hoc putaverimus esse Christo ministrare, ea quae sunt corpori necessaria praeparare, aut coenanti cibum coquere vel apponere, vel poculum dare potumque miscere; fecerunt hoc illi qui potuerunt eum in corpore habere praesentem, sicut Martha et Maria, quando et Lazarus unus erat ex recumbentibus. Sed eo modo Christo etiam Judas perditus ministravit; nam et loculos ipse habebat: et quamvis ex eis quae mittebantur sceleratissime furaretur, per illum tamen etiam necessaria parabantur (Joan. XII, 2, 6). Hinc est illud quod cum ei diceret Dominus, Quod facis, fac celeriter; arbitrati sunt quidam, quod eum jusserit propter diem festum necessaria praeparare, vel indigentibus aliquid dare (Id. XIII, 27, 29). Nullo modo igitur de hujuscemodi ministris diceret Dominus, Ubi sum ego, ibi erit et minister meus; et, Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus: quoniam Judam talia ministrantem, reprobatum potius quam honoratum videmus. Utquid ergo alibi quaerimus quid sit ministrare Christo, et non potius in istis ipsis verbis agnoscimus? Cum enim dixit, Si quis mihi ministrat, me sequatur; hoc intelligi voluit, ac si diceret, Si quis me non sequitur, non mihi ministrat. Ministrant ergo Jesu Christo, qui non sua quaerunt, sed quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Hoc est enim, me sequatur, vias ambulet meas, non suas: sicut alibi scriptum est, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ambulavit ille, et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Debet etiam, si porrigit esurienti panem, de misericordia facere, non de jactantia; non aliud ibi quaerere quam opus bonum, nesciente sinistra quid faciat dextera (Matth. VI, 3), id est, ut alienetur intentio cupiditatis ab opere charitatis. Qui sic ministrat, Christo ministrat; recteque illi dicetur, Cum uni ex minimis meis fecisti, mihi fecisti (Id. XXV, 40). Nec tantum ea quae ad misericordiam pertinent corporalem, sed omnia bona opera propter Christum faciens (tunc erunt enim bona, quoniam finis Legis Christus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4), minister est Christi usque ad illud opus magnae charitatis, quod est animam suam pro fratribus ponere: hoc est enim et pro Christo ponere. Quia et hoc propter sua membra dicturus est: Cum pro istis fecisti, pro me fecisti. De tali quippe opere etiam se ministrum facere et appellare dignatus est, ubi ait: Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis (Matth. XX, 28). Hinc est ergo unusquisque minister Christi, unde est minister et Christus. Sic ministrantem Christo honorificabit Pater ejus, honore illo magno, ut sit cum Filio ejus, nec unquam deficiat felicitas ejus. 13. Cum ergo auditis, fratres, Dominum dicentem, Ubi ego sum, illic et minister meus erit; nolite tantummodo bonos episcopos et clericos cogitare. Etiam vos pro modo vestro ministrate Christo, bene vivendo, eleemosynas faciendo, nomen doctrinamque ejus quibus potueritis praedicando; ut unusquisque etiam paterfamilias hoc nomine agnoscat paternum affectum suae familiae se debere. Pro Christo et pro vita aeterna, suos omnes admoneat, doceat, hortetur, corripiat; impendat benevolentiam, exerceat disciplinam: ita in domo sua ecclesiasticum et quodammodo episcopale implebit officium, ministrans Christo ut in aeternum sit cum ipso. Nam et illam maximam passionis ministrationem multi ex vestro numero ministrarunt: multi non episcopi neque clerici, juvenes et virgines, seniores cum junioribus, multi conjugati et conjugatae, multi patres matresque familias Christo ministrantes, etiam animas suas in ejus martyrio posuerunt, et honorificante Patre coronas gloriosissimas receperunt. TRACTATUS LII. Ab eo quod scriptum est, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? usque ad id, Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Cap. XII, V\. 27-36. 1. Postquam Dominus Jesus Christus verbis lectionis hesternae ministros suos ut seipsum sequerentur hortatus est, cum ita praedixisset passionem suam, quod nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert: ubi excitavit eos, qui eum ad regnum coelorum sequi vellent, ut animam suam odissent in hoc mundo, si eam in vitam aeternam custodire cogitarent: ad nostram rursus infirmitatem suum temperavit affectum, et ait, unde lectio coepit hodierna, Nunc anima mea turbata est. Unde turbata est, Domine, anima tua? Nempe paulo ante dixisti, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo anima tua in hoc mundo amatur, ideo turbatur veniente hora qua ex hoc mundo egrediatur? Quis hoc de anima Domini audeat affirmare? Sed nos in se transtulit, nos in se suscepit caput nostrum, membrorum suorum suscepit affectum: et ideo non est ab aliquo turbatum; sed sicut de illo dictum est, cum Lazarum suscitaret, turbavit semetipsum (Joan. XI, 33). Oportebat enim ut unus mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, sicut nos excitavit ad summa, ita nobiscum pateretur et infima . 2. Audio superius dicentem, Venit hora ut glorificetur Filius hominis: si mortificatum fuerit granum, multum fructum affert. Audio, Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Nec permittor tantummodo mirari, sed jubeor imitari. Deinde sequentibus verbis, Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi sum ego, ibi et minister meus erit; mundum contemnere accendor, et in conspectu meo nihil est vitae hujus totus, quantumlibet fuerit prolixus, vapor; prae amore aeternorum temporalia mihi cuncta vilescunt: et rursus ipsum Dominum meum, qui me illis verbis ab infirmitate mea rapuit ad firmitatem suam, audio dicentem, Nunc anima mea turbata est. Quid est hoc? Quomodo sequi jubes animam meam, si turbari video animam tuam? quomodo sufferam quod grave tanta firmitas sentit? quale fundamentum quaeram, si petra succumbit? Sed videor mihi audire in cogitatione mea respondentem mihi Dominum, et quodammodo dicentem: Magis sequeris, quia sic me interpono ut sufferas: audisti ad te vocem fortitudinis meae, audi in me vocem infirmitatis tuae: vires suggero ut curras, nec reprimo quod acceleras; sed transfero in me quod trepidas, et substerno qua transeas. O Domine mediator, Deus supra nos, homo propter nos, agnosco misericordiam tuam! nam quod tu tantus tuae charitatis voluntate turbaris, multos in corpore tuo qui suae infirmitatis necessitate turbantur, ne desperando pereant consolaris. 3. Denique homo qui sequi vult, audiat qua sequatur. Accessit forte hora terribilis, proponitur optio aut faciendae iniquitatis, aut subeundae passionis; turbatur anima infirma, propter quam sponte turbata est anima invicta: praepone tuae voluntati voluntatem Dei. Attende enim quid deinde subjungat creator tuus et magister tuus, qui te fecit, et ut te doceret factus est et ipse quod fecit: homo enim factus est qui hominem fecit; sed Deus incommutabilis mansit, et hominem in melius commutavit. Audi ergo quid inde subjungat, cum dixisset, Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam, inquit? Pater, salvifica me ex hac hora: sed propterea veni in hanc horam. Pater, clarifica nomen tuum. Docuit te quid cogites, docuit quid dicas, quem invoces, in quo speres, cujus voluntatem certam atque divinam tuae voluntati humanae infirmaeque praeponas. Non ideo tibi videatur ex alto deficere, quia te vult ab imo proficere. Nam et tentari dignatus est a diabolo, a quo utique si nollet non tentaretur, quemadmodum si nollet non pateretur: et ea respondit diabolo, quae tu in tentationibus debeas respondere (Matth. IV, 1-10). Et ille quidem tentatus est, sed non periclitatus; ut doceret te in tentatione periclitantem tentatori respondere, et post tentatorem non ire, sed de periculo tentationis exire. Sicut autem hic dixit, Nunc anima mea turbata est, ita etiam ubi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem; et, Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: hominis suscepit infirmitatem, ut doceat sic contristatum et conturbatum quod sequitur dicere, Verumtamen non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater (Id. XXVI, 38 et 39). Sic enim homo ab humanis in divina dirigitur, cum voluntati humanae voluntas divina praeponitur. Quid est autem, Clarifica tuum nomen; nisi, in sua passione et resurrectione? Quid est ergo aliud, nisi ut Pater clarificet Filium, qui clarificat suum nomen etiam in similibus passionibus servorum suorum? Unde scriptum est de Petro, quod ideo de illo dixerit, Alter te cinget, et feret quo tu non vis; quia significare voluit, qua morte glorificaturus erat Deum (Joan. XXI, 18, 19). Ergo et in illo Deus clarificavit nomen suum, quia sic etiam in membris suis clarificat Christum. 4. Venit ergo vox de coelo, Et clarificavi, et iterum clarificabo. Et clarificavi, antequam facerem mundum: et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, et ascendet in coelum. Et aliter intelligi potest. Et clarificavi, cum de Virgine natus est, cum virtutes operatus est, cum coelo indice per stellam a Magis adoratus est, cum a sanctis Spiritu sancto plenis agnitus est, cum descendente Spiritu in specie columbae declaratus, cum voce de coelo sonante monstratus, cum in monte transfiguratus, cum miracula multa fecit, cum multos sanavit atque mundavit, cum de paucissimis panibus tantam multitudinem pavit, cum ventis et fluctibus imperavit, cum mortuos suscitavit: et iterum clarificabo, cum resurget a mortuis, cum mors ei ultra non dominabitur, cum exaltabitur super coelos Deus, et super omnem terram gloria ejus. 5. Turba ergo quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum factum esse: alii dicebant, Angelus ei locutus est. Respondit Jesus, et dixit: Non propter me haec vox venit, sed propter vos. Hic ostendit illa voce non sibi indicatum quod jam sciebat, sed eis quibus indicari oportebat. Sicut autem illa vox non propter eum, sed propter alios divinitate facta est; sic anima ejus, non propter eum, sed propter alios voluntate turbata est. 6. Attende caetera. Nunc, inquit, judicium est mundi. Quid ergo exspectandum est in fine saeculi? Sed in fine quod exspectatur judicium, erit judicandorum vivorum et mortuorum, judicium erit praemiorum poenarumque aeternarum. Quale ergo nunc judicium est? Jam in superioribus lectionibus quantum potui, commonui Charitatem vestram, dici etiam judicium non damnationis, sed discretionis: unde scriptum est, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Multa autem sunt judicia Dei: unde dicitur in Psalmo, Judicia tua abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Dicit etiam Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus (Rom. XI, 33)! Ex quibus judiciis etiam hoc est quod hic ait Dominus, Nunc judicium est mundi; servato illo judicio in fine, ubi novissime vivi et mortui judicandi sunt. Possidebat ergo diabolus genus humanum, et reos suppliciorum tenebat chirographo peccatorum; dominabatur in cordibus infidelium, ad creaturam colendam, deserto Creatore, deceptos captivosque pertrahebat: per Christi autem fidem, quae morte ejus et resurrectione firmata est, per ejus sanguinem, qui in remissionem fusus est peccatorum, millia credentium a dominatu liberantur diaboli, Christi corpori copulantur, et sub tanto capite uno ejus Spiritu fidelia membra vegetantur. Hoc vocabat judicium, hanc discretionem, hanc a suis redemptis diaboli expulsionem. 7. Denique attende quid dicat. Quasi quaereremus quid esset quod ait, Nunc judicium est mundi, secutus exposuit: ait enim, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Audivimus quale dixerit esse judicium. Non ergo illud quod in fine venturum est, ubi vivi et mortui judicandi sunt, aliis ad dexteram, aliis ad sinistram separatis; sed judicium quo princeps hujus mundi ejicietur foras. Quomodo ergo intus erat, et quo eum ejiciendum dixit foras? Numquidnam in mundo erat, et extra mundum missus est foras? Si enim de illo judicio diceret, quod in fine venturum est, posset aliquis opinari ignem aeternum, quo mittendus est diabolus cum angelis suis, et omnibus qui sunt ex parte ejus; non natura, sed vitio; non quia creavit aut genuit, sed quia persuasit et tenuit: posset ergo aliquis opinari illum ignem aeternum extra mundum esse, et hoc esse dictum, ejicietur foras. Quia vero ait, Nunc judicium est mundi; et exponens quid dixerit, Nunc, inquit, princeps hujus mundi ejicietur foras: hoc intelligendum est quod nunc fit, non quod tanto post futurum est in novissimo die. Praedicebat ergo Dominus quod sciebat, post passionem et glorificationem suam per universum mundum multos populos credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat; cui quando ex fide renuntiant, ejicitur foras. 8. Sed dicit aliquis: Numquid de cordibus Patriarcharum et Prophetarum, veterumque justorum non ejectus est foras? Ejectus est plane. Quomodo ergo dictum est, nunc ejicietur foras? Quomodo putamus, nisi quia tunc quod in hominibus paucissimis factum est, nunc in multis magnisque populis jam mox futurum esse praedictum est? Sic et illud quod dictum est, Spiritus autem nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus (Joan. VII, 39), potest similem habere quaestionem, et similem solutionem. Non enim sine Spiritu sancto futura praenuntiaverunt Prophetae; aut non etiam Dominum infantem in Spiritu sancto Simeon senex et Anna vidua cognoverunt (Luc. II, 25-38); et Zacharias et Elizabeth, qui de illo nondum nato, sed jam concepto, tanta per Spiritum sanctum praedixerunt (Id. I, 41-45, 67-79). Sed Spiritus nondum erat datus; id est, illa abundantia gratiae spiritualis, qua congregati linguis omnium loquerentur (Act. II, 4-6), ac sic in linguis omnium gentium futura praenuntiaretur Ecclesia: qua gratia spirituali populi congregarentur, qua longe lateque peccata dimitterentur, et millia millium Deo reconciliarentur. 9. Quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus ejicietur foras, jam fidelium neminem tentat? Imo vero tentare non cessat. Sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare: nam et munitissimam civitatem aliquando hostis oppugnat, nec expugnat. Et si aliqua tela ejus missa perveniunt, admonet Apostolus unde non laedant; commemorat loricam et scutum fidei (I Thess. V, 8). Et si aliquando vulnerat, adest qui sanat. Quia sicut pugnantibus dictum est, Haec scribo vobis, ut non peccetis: ita qui vulnerantur, quod sequitur audiunt, Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; ipse est propitiatio peccatorum nostrorum (I Joan. II, 1, 2). Quid enim oramus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, nisi ut vulnera nostra sanentur? Et quid aliud petimus cum dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 12, 13), nisi ut ille qui insidiatur, vel certat extrinsecus, nulla irrumpat ex parte, nulla nos fraude, nulla nos possit virtute superare? Quantaslibet tamen adversum nos erigat machinas, quando non tenet locum cordis ubi fides habitat, ejectus est foras. Sed nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabit qui custodit (Psal. CXXVI, 1). Nolite ergo de vobis ipsis praesumere, si non vultis foras ejectum diabolum intro iterum revocare. 10. Absit autem ut diabolum mundi principem ita dictum existimemus, ut eum coelo et terrae dominari posse credamus. Sed mundus appellatur in malis hominibus, qui toto orbe terrarum diffusi sunt: sicut appellatur domus in his a quibus habitatur, secundum quod dicimus, Bona domus est, vel, mala domus est, non quando reprehendimus sive laudamus aedificium parietum atque tectorum, sed quando mores vel bonorum hominum vel malorum. Sic ergo dictum est, Princeps hujus mundi: id est, princeps malorum omnium qui habitant in mundo. Appellatur etiam mundus in bonis, qui similiter toto terrarum orbe diffusi sunt: inde dicit Apostolus, Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Hi sunt ex quorum cordibus princeps hujus mundi ejicitur foras. 11. Cum ergo dixisset, Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras; Et ego, inquit, si exaltatus fuero a terra, omnia traham post me. Quae omnia, nisi ex quibus ille ejicitur foras? Non autem dixit, omnes, sed, omnia: non enim omnium est fides (II Thess. III, 2). Non itaque hoc ad universitatem hominum retulit, sed ad creaturae integritatem; id est, spiritum, et animam, et corpus; et illud quo intelligimus, et illud quo vivimus, et illud quo visibiles et contrectabiles sumus. Qui enim dixit, Capillus capitis vestri non peribit (Luc. XXI, 18), omnia trahit post se. Aut si omnia ipsi homines intelligendi sunt, omnia praedestinata ad salutem possumus dicere: ex quibus omnibus ait nihil esse periturum, cum supra de suis ovibus loqueretur (Joan. X, 28). Aut certe omnia hominum genera, sive in linguis omnibus, sive in aetatibus omnibus, sive in gradibus honorum omnibus, sive in diversitatibus ingeniorum omnibus, sive in artium licitarum et utilium professionibus omnibus, et quidquid aliud dici potest secundum innumerabiles differentias quibus inter se praeter sola peccata homines distant, ab excelsissimis usque ad humillimos, a rege usque ad mendicum; omnia, inquit, traham post me: ut sit caput eorum, et illi membra ejus. Sed si exaltatus, inquit, fuero a terra; hoc est, cum exaltatus fuero: non enim dubitat futurum esse quod venit implere. Hoc refertur ad illud quod superius ait, Si autem mortuum fuerit granum, multum fructum affert. Nam exaltationem suam quid aliud dixit quam in cruce passionem? Quod et ipse Evangelista non tacuit: subjunxit enim, et ait, Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus? 12. Respondit ei turba: Nos audicimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Et quis est iste Filius hominis? Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue se esse Filium hominis. Nam hoc loco non ait, Si exaltatus fuerit a terra Filius hominis: sed superius dixerat, quod hesterno die lectum atque tractatum est, quando nuntiati sunt Gentiles illi, qui eum videre cupiebant. Venit hora ut glorificetur Filius hominis (Joan. XII, 25, 23). Hoc itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait, Cum exaltatus fuero a terra, mortem crucis intelligentes, quaesierunt ab illo, et dixerunt: Nos audivimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est enim iste Filius hominis? Si enim Christus est, inquiunt, manet in aeternum: si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra: id est, quomodo crucis passione morietur? Hoc enim eum dixisse intelligebant, quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia. 13. Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum lumen in vobis est. Hinc est quod intelligitis quia Christus manet in aeternum. Ergo ambulate dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant. Ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum Christum, et victurum in aeternum, et sanguinem fusurum quo redimat, et ascensurum in sublimia quo perducat. Tenebrae autem vos comprehendent, si eo modo credideritis Christi aeternitatem, ut negetis in eo mortis humilitatem. Et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Sic potest offendere in lapidem offensionis, et petram scandali, quod fuit Dominus caecis Judaeis: sicut credentibus lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli (I Petr. II, 6-8). Hinc dedignati sunt credere in Christum, quia eorum impietas contempsit mortuum, risit occisum: et ipsa erat mors grani multiplicandi, et exaltatio trahentis post se omnia, Dum lucem, inquit, habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Cum aliquid veri auditum habetis, credite in veritatem, ut renascamini in veritate. 14. Haec locutus est Jesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Non ab eis qui credere et diligere coeperant, non ab eis qui cum ramis palmarum et laudibus obviam venerant: sed ab eis qui videbant et invidebant; quia nec videbant, sed in lapidem illum caecitate offendebant. Cum autem abscondit se Jesus ab eis qui eum occidere cupiebant (quod saepe propter oblivionem commonendi estis), nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit. TRACTATUS LIII. Ab eo quod scriptum est, Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; usque ad id, Dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Cap. XII, V\. 37-43. 1. Praenuntiata Dominus Christus passione sua, et morte fructuosa in exaltatione crucis, ubi dixit se omnia tracturum esse post se, cum intellexissent Judaei quod de sua morte dixisset, et proposuissent ei quaestionem, quomodo diceret se esse moriturum, cum ex Lege audierint quod Christus manet in aeternum; hortatus est eos, ut dum adhuc modicum lumen in eis esset, quo Christum aeternum esse didicissent, ambularent, ut totum discerent, ne comprehenderentur a tenebris. Et cum haec esset locutus, abscondit se ab eis. Haec in superioribus dominicis lectionibus verbisque didicistis. 2. Deinde intulit Evangelista unde hodiernum capitulum recitatum est, et ait: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum: ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Ubi satis ostendit brachium Domini ipsum Filium Dei nuncupatum; non quod Deus Pater figura determinetur carnis humanae, eique Filius tanquam membrum corporis haereat: sed quia omnia per ipsum facta sunt, ideo brachium Domini dictum est. Sicut enim tuum brachium, per quod operaris; sic Dei brachium dictum est ejus Verbum, quia per Verbum operatus est mundum. Cur enim homo ut aliquid operetur, brachium extendit, nisi quia non continuo fit quod dixerit? Si autem tanta potestate praevaleret, ut sine ullo motu corporis sui quod diceret fieret, brachium ejus verbum ejus esset. Sed Dominus Jesus unigenitus Dei Patris Filius, sicut non est paterni corporis membrum, ita non est cogitabile vel sonabile ac transitorium verbum; quia cum omnia per ipsum facta sunt, Dei Verbum erat. 3. Cum ergo audimus brachium Dei Patris esse Dei Filium, non nobis obstrepat consuetudo carnalis: sed quantum illo donante possumus, Virtutem Dei et Sapientiam cogitemus, per quam facta sunt omnia. Tale quippe brachium nec porrectum extenditur, nec collectum contrahitur. Non est enim ipse qui Pater, sed unum sunt ipse et Pater; et aequalis Patri ubique totus est sicut Pater: ne aliqua pateat occasio detestabili errori eorum, qui dicunt solum esse Patrem, sed pro diversitate causarum ipsum dici Filium, ipsum dici Spiritum sanctum; et in his verbis audeant dicere, Ecce videtis quia solus est Pater, si brachium ejus est Filius; non enim duae, sed una persona est homo et brachium ejus. Non intelligentes neque advertentes, quomodo verba de rebus aliis ad res alias transferantur, propter aliquam similitudinem etiam in locutionibus quotidianis de visibilibus et notissimis rebus; quanto magis ut nobis ineffabilia qualitercumque dicantur, quae dici sicuti sunt, omnino non possunt? Nam et homo alterum hominem per quem solet agere quidquid agit, brachium suum appellat: et si ei auferatur, dolens dicit, Brachium perdidi; et ei qui abstulerit, dicit Brachium meum mihi abstulisti. Intelligant ergo quomodo dictus sit Filius Patris brachium, per quod Pater operatus est omnia; ne hoc non intelligendo, et in sui erroris tenebris permanendo, similes sint Judaeis ipsis, de quibus dictum est, Et brachium Domini cui revelatum est? 4. Hic occurrit altera quaestio, de qua quidem ut competenter aliquid disputetur, et omnes ejus latebrosissimi sinus perscrutentur et excutiantur ut dignum est, nec mearum virium esse arbitror, nec angustiarum temporis, nec vestrae capacitatis. Tamen quia transire ad alia vestra expectatione non sinimur, nisi aliquid inde dicamus, accipite quod potuerimus: et ubi vestrae exspectationi non suffecerimus, ab illo incrementum poscite qui nos plantare posuit et rigare; quia, sicut dicit Apostolus, Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7). Quidam ergo inter se mussitant, et ubi possunt aliquando proclamant, et turbulenta disceptatione contendunt, dicentes: Quid fecerunt Judaei, vel quae culpa eorum fuit, si necesse erat ut sermo Isaiae prophetae impleretur quem dixit, Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Quibus respondemus, Dominum praescium futurorum, per Prophetam praedixisse infidelitatem Judaeorum; praedixisse tamen, non fecisse. Non enim propterea quemquam Deus ad peccandum cogit, quia futura hominum peccata jam novit. Ipsorum enim praescivit peccata, non sua; non cujusquam alterius, sed ipsorum. Quapropter si ea quae ille praescivit ipsorum, non sunt ipsorum; non vere ille praescivit: sed quia illius praescientia falli non potest; sine dubio non alius, sed ipsi peccant, quos Deus peccaturos esse praescivit. Fecerunt ergo peccatum Judaei, quod eos non compulit facere, cui peccatum non placet; sed facturos esse praedixit, quem nihil latet. Et ideo si non malum, sed bonum facere voluissent, non prohiberentur; et hoc facturi praeviderentur ab eo qui novit quid sit quisque facturus, et quid ei sit pro ejus opere redditurus. 5. Sed et quae sequuntur Evangelii verba plus urgent, et profundiorem faciunt quaestionem: adjungit enim, et dicit, Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias: Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum, ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur, et sanem illos. Dicitur enim nobis: Si non potuerunt credere, quod peccatum est hominis non facientis quod non potest facere? si autem non credendo peccaverunt, potuerunt ergo credere, et non fecerunt. Si ergo potuerunt, quomodo dicit Evangelium, Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias, Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum; ut, quod est gravius, ad Deum referatur causa qua non crediderunt, quandoquidem ipse excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum? Non enim saltem hoc de diabolo dicitur, sed de Deo, quod ipsa prophetica Scriptura testatur. Nam si arbitremur hoc dictum de diabolo, quod excaecavit oculos eorum, et cor induravit; laborandum est quomodo illorum culpam, quia non crediderunt, possimus ostendere, de quibus dicitur, non poterant credere. Deinde quid respondebimus de alio prophetae ipsius testimonio, quod posuit Paulus apostolus dicens: Quod quaerebat Israel, hoc non est consecutus; electio autem consecuta est: caeteri vero excaecati sunt, sicut scriptum est, Dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, usque in hodiernum diem (Rom. XI, 7, Isai. VI, 10). 6. Audistis, fratres, propositam quaestionem, nempe quam profunda sit cernitis: sed respondemus ut possumus. Non poterant credere, quia hoc Isaias propheta praedixit: hoc autem Propheta praedixit, quia Deus hoc futurum esse praescivit. Quare autem non poterant, si a me quaeratur, cito respondeo, quia nolebant: malam quippe eorum voluntatem praevidit Deus, et per Prophetam praenuntiavit ille cui abscondi futura non possunt. Sed aliam causam, inquis, dicit Propheta non voluntatis eorum. Quam causam dicit Propheta? Quia dedit illis Deus spiritum compunctionis; oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant, et excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum. Etiam hoc eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo et non adjuvando: quod occulto judicio facere postest, iniquo non potest. Hoc omnino pietas religiosorum inconcussum debet inviolatumque servare; sicut Apostolus, cum eamdem ipsam tractaret difficillimam quaestionem, Quid ergo dicemus, inquit? numquid iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX, 14). Si ergo absit ut sit iniquitas apud Deum; sive quando adjuvat, misericorditer facit; sive quando non adjuvat, juste facit: quia omnia non temeritate, sed judicio facit. Porro si judicia sanctorum justa sunt, quanto magis sanctificantis et justificantis Dei? Justa ergo sunt, sed occulta. Ideo cum quaestiones hujusmodi in medium venerint, quare alius sic, alius autem sic; quare ille Deo deserente excaecetur, ille Deo adjuvante illuminetur: non nobis judicium de judicio tanti judicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Id. XI, 33)! Unde dictum est in Psalmo, Judicia tua, sicut multa abyssus (Psal. XXXV, 7). 7. Non ergo me, fratres, ad hanc penetrandam altitudinem, ad hanc abyssum discutiendam, ad inscrutabilia perscrutanda, expectatio vestrae Charitatis impingat. Agnosco modulum meum, sentire mihi videor etiam modulum vestrum. Altius est hoc incrementis meis, et fortius viribus meis; puto quia et vestris. Simul ergo audiamus admonentem Scripturam atque dicentem, Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III, 22). Non quia ista negata sunt nobis, cum Deus magister dicat, Nihil est occultum quod non revelabitur (Matth. X, 26): sed si in quod pervenimus, in eo ambulemus, sicut dicit Apostolus, non solum quod nescimus et scire debemus, sed etiam si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelabit (Philipp. III, 15 et 16). Pervenimus autem in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus: ipsa perducet ad cubiculum regis, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3). Non enim ipse Dominus Jesus Christus suis illis magnis et praecipue electis discipulis invidebat, quando dicebat, Multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo (Joan. XVI, 12). Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discemus quod hic non potuimus. 8. Si quis autem istam quaestionem liquidius et melius novit se posse et confidit exponere, absit ut non sim paratior discere quam docere. Tantum ne audeat quisquam liberum arbitrium sic defendere, ut nobis orationem qua dicimus, Ne nos inferas in tentationem, conetur auferre: rursus, ne quisquam neget voluntatis arbitrium, et audeat excusare peccatum. Sed audiamus Dominum, et praecipientem, et opitulantem; et jubentem quid facere debeamus, et adjuvantem ut implere possimus. Nam et quosdam nimia suae voluntatis fiducia extulit in superbiam; et quosdam nimia suae voluntatis diffidentia dejecit in negligentiam. Illi dicunt: Utquid rogamus Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate? Isti dicunt: Utquid conamur bene vivere, quod in Dei est potestate? O Domine, o Pater qui es in coelis, ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13)! Audiamus Dominum dicentem, Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32); ne sic existimemus fidem nostram esse in libero arbitrio, ut divino non egeat adjutorio. Audiamus et Evangelistam dicentem, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12); ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod credimus: verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et agendae sunt gratiae, quia data est potestas; et orandum, ne succumbat infirmitas (Galat. V, 6). Ipsa est fides quae per dilectionem operatur, sicut ejus mensuram Dominus cuique partitus est (Rom. XII, 3); ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur (I Cor. I, 31). 9. Non itaque mirum est quia non poterant credere, quorum voluntas sic superba erat, ut ignorantes Dei justitiam, suam vellent constituere: sicut dicit de illis Apostolus, Justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3). Quia enim non ex fide, sed tanquam ex operibus tumuerunt; ipso suo tumore caecati, offenderunt in lapidem offensionis. Sic autem dictum est non poterant, ubi intelligendum est quod nolebant; quemadmodum dictum est de Domino Deo nostro, Si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest (II Tim. II, 13). De omnipotente dictum est, non potest. Sicut ergo quod Dominus negare seipsum non potest, laus est voluntatis divinae; ita quod illi non poterant credere, culpa est voluntatis humanae. 10. Ecce dico et ego, quod qui tam superbe sapiunt, ut suae voluntatis viribus tantum existiment esse tribuendum, ut negent sibi esse necessarium divinum adjutorium ad bene vivendum, non possunt credere in Christum. Non enim aliquid prosunt syllabae nominis Christi, et Sacramenta Christi, ubi resistitur fidei Christi. Fides autem Christi est, credere in eum qui justificat impium (Rom. IV, 5); credere in Mediatorem, sine quo interposito non reconciliamur Deo; credere in Salvatorem, qui venit quod perierat quaerere atque salvare (Luc. XIX, 10); credere in eum qui dixit, Sine me nihil potestis facere (Joan. XV, 5). Quia ergo ignorans Dei justitiam qua justificatur impius, suam vult constituere qua convincatur superbus, in hunc non potest credere. Hinc et illi non poterant credere: non quia mutari in melius homines non possunt; sed quamdiu talia sapiunt, non possunt credere. Hinc excaecantur, et indurantur; quia negando divinum adjutorium, non adjuvantur. Hoc de Judaeis qui excaecati et indurati sunt, Deus praescivit, atque in ejus Spiritu Propheta praedixit. 11. Quod vero addidit, Et convertantur et sanem eos: utrum subaudiendum sit, non, id est, non convertantur, connexa desuper sententia, ubi dictum est, ut non videant oculis et intelligant corde; quia et hic utique dictum est, ut non intelligant? et ipsa enim conversio de illius gratia est, cui dicitur, Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8). An forte et hoc de supernae medicinae misericordia factum intelligendum est, ut quoniam superbae et perversae voluntatis erant, et suam justitiam constituere volebant, ad hoc desererentur, ut excaecarentur; ad hoc excaecarentur, ut offenderent in lapidem offensionis, et impleretur facies eorum ignominia; atque ita humiliati quaererent nomen Domini, et non suam qua inflatur superbus, sed justitiam Dei qua justificatur impius? Hoc enim multis eorum profecit in bonum, qui de suo scelere compuncti, in Christum postea crediderunt: pro quibus et ipse oraverat dicens, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). De qua eorum ignorantia et Apostolus dicit, Testimonium illis perhibeo quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam: tunc enim et hoc subjunxit, atque ait, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 2, 3). 12. Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo. Quid viderit Isaias, et hoc quomodo ad Dominum Christum pertineat, in libro ejus legendum et intelligendum est. Vidit enim non sicuti est, sed modo quodam significativo, sicut Prophetae visio fuerat informanda. Nam vidit et Moyses, et tamen ei quem videbat dicebat, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum, manifeste ut videam te (Exod. XXXIII, 13); quia non videbat sicuti est. Quando autem nobis hoc futurum sit, idem iste sanctus Joannes evangelista in Epistola sua dicit: Dilectissimi, Filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Poterat dicere, quoniam videbimus eum, et non addere, sicuti est: sed quia sciebat a quibusdam patribus et prophetis visum, sed non sicuti est; ideo cum dixisset, videbimus eum, addidit, sicuti est. Nemo enim vos fallat, fratres, eorum qui dicunt invisibilem Patrem, et visibilem Filium. Hi enim hoc asserunt qui putant eum esse creaturam; nec intelligunt secundum quid dictum sit, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Prorsus in forma Dei in qua aequalis est Patri, etiam Filius invisibilis est: ut autem ab hominibus videretur, formam servi accepit, et in similitudine hominum factus (Philipp. II, 7), visibilis factus est. Ostendit ergo se etiam, antequam susciperet carnem, oculis hominum, sicut voluit in subjecta sibi creatura, non sicuti est. Mundemus corda per fidem, ut illi ineffabili, et, ut ita dicam, invisibili visioni praeparemur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). 13. Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum; sed propter Pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non ejicerentur: dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei. Videte quemadmodum notaverit Evangelista et improbaverit quosdam, quos tamen in eum credidisse dixit: qui in hoc ingressu fidei si proficerent, amorem quoque humanae gloriae proficiendo superarent, quem superaverat Apostolus, dicens, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI, 14). Ad hoc enim et ipse Dominus crucem suam, ubi eum dementia superbae impietatis irrisit, in eorum qui in illum crederent frontibus fixit, ubi est quodammodo sedes verecundiae, ut de nomine ejus fides non erubescat, et magis Dei gloriam quam hominum diligat. TRACTATUS LIV. Ab eo quod ait Jesus, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; usque ad id, Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor. Cap. XII, V\. 44-50. 1. Loquente Domino nostro Jesu Christo apud Judaeos, et tanta miraculorum signa faciente, quidam crediderunt praedestinati in vitam aeternam, quos etiam vocavit oves suas: quidam vero non crediderunt, nec poterant credere, eo quod occulto, nec tamen injusto judicio Dei fuerant excaecati et indurati, deserente illo qui superbis resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Eorum autem qui crediderunt, alii usque adeo confitebantur, ut palmarum ramis acceptis venienti occurrerent, in eadem laudis confessione laetantes: alii vero ex principibus non audebant confiteri, ut de synagoga non ejicerentur; quos notavit Evangelista dicens, quod dilexerunt gloriam hominum magis quam gloriam Dei (Joan. XII, 43). Eorum etiam qui non crediderunt, alii erant postea credituri, quos praevidebat, ubi ait, Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc agnoscetis quia ego sum (Id. VIII, 28): alii vero in eadem infidelitate mansuri, quorum imitatrix est etiam ista gens Judaeorum, quae postmodum debellata, ad testimonium prophetiae quae de Christo scripta est, in toto pene orbe dispersa est. 2. His ita se habentibus, et sua jam propinquante passione, Jesus clamavit, et dixit; unde lectio coepit hodierna: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: et qui videt me, videt eum qui misit me. Jam dixerat quodam loco: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me (Id. VII, 16). Ubi intelleximus eum doctrinam suam dixisse Verbum Patris quod est ipse; et hoc significasse dicendo, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit, quod a seipso ipse non esset, sed haberet a quo esset (Supra, Tract. 29). Deus enim de Deo, Filius Patris: Pater autem non Deus de Deo, sed Deus Pater Filii. Nunc autem quod ait, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quomodo intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret Deus? Et ne putarent hoc eum esse tantummodo quod videbant, talem ac tantum se volens credi, qualis et quantus est Pater, Qui credit in me, inquit, non credit in me, id est, in hoc quod videt; sed in eum qui misit me, id est, in Patrem. Sed qui credit in Patrem, necesse est eum credat esse Patrem; qui autem credit eum Patrem, necesse est ut credat eum habere Filium: ac per hoc qui credit in Patrem, necesse est ut credat in Filium. Sed ne quisquam hoc credat de unigenito Filio, quod de iis qui dicti sunt filii Dei secundum gratiam, non naturam, sicut ait Evangelista, Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12); unde et illud est quod ipse Dominus commemoravit in Lege dictum, Ego dixi, Dii estis, et filii excelsi omnes (Id. X, 34): propterea dixit, Qui credit in me, non credit in me; ne totum quod de Christo creditur, secundum hominem crederetur. Ille ergo, inquit, credit in me, qui non credit in me secundum id quod me videt, sed in eum qui me misit: ut cum credit in Patrem, credat eum habere Filium sibi aequalem, et tunc vere credat in me. Nam si putaverit eum non habere nisi filios secundum gratiam, qui sunt ejus utique creatura, non Verbum, sed facta per Verbum, nec habere Filium aequalem sibi atque coaeternum, semper natum, pariter incommutabilem, ex nullo dissimilem atque imparem; non credit in Patrem qui eum misit, quia non est hoc Pater qui eum misit. 3. Et ideo cum dixisset, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me; ne putaretur sic voluisse Patrem intelligi tanquam Patrem multorum filiorum per gratiam regeneratorum, non unici Verbi aequalis sibi, continuo subjecit, Et qui videt me, videt eum qui misit me. Numquid ait, Qui videt me, non videt me, sed eum qui misit me; sicut dixerat, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me? Illud namque dixit, ne sicut videbatur, crederetur tantummodo filius hominis: hoc autem dixit, ut Patri crederetur aequalis. Qui credit in me, inquit, non credit in hoc quod videt me, sed credit in eum qui misit me. Aut cum credit in Patrem qui sibi aequalem genuit me; non quomodo me videt, sed sic credat in me, quomodo in eum qui misit me: usque adeo enim nihil distat inter eum et me, ut qui me videt videat eum qui me misit. Apostolos suos certe ipse Dominus Christus misit, quod eorum etiam nomen indicat: nam sicut graece angeli, latine nuntii vocantur, ita graece apostoli, latine missi appellantur. Nunquam tamen aliquis apostolorum dicere auderet, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: omnino enim non diceret, Qui credit in me. Credimus enim apostolo, sed non credimus in apostolum: non enim apostolus justificat impium. Credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam (Rom. IV, 5). Posset dicere apostolus, Qui recipit me, recipit eum qui me misit; vel, Qui audit me, audit cum qui me misit: hoc enim eis ipse Dominus ait, Qui vos recipit, me recipit, et qui recipit me, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). Quia dominus honoratur in servo, et pater in filio: sed pater tanquam in filio, dominus tanquam in servo. Filius autem unigenitus recte dicere potuit, Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1); et quod nunc ait, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me. Non a se abstulit fidem credentis, sed noluit in forma servi remanere credentem: quoniam cum quisque credit in Patrem qui eum misit, profecto credit in Filium, sine quo Patrem non esse cognoscit; et ita credit ut credat aequalem, quoniam sequitur, Et qui videt me, videt eum qui me misit. 4. Attende caetera: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat. Dixit quodam loco discipulis suis, Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 14-16): non tamen eis dixit, Vos lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos, in tenebris non maneat. Nusquam hoc legi posse confirmo. Lumina ergo sunt omnes sancti; sed credendo ab eo illuminantur, a quo si quis recesserit tenebrabitur. Lumen autem illud quo illuminantur, a se recedere non potest; quia incommutabile omnino est. Credimus ergo lumini illuminato, sicut prophetae, sicut apostolo: sed ideo illi credimus, ut non in ipsum credamus quod illuminatur, sed cum illo credamus in illud lumen a quo illuminatur; ut et nos illuminemur, non ab illo, sed cum illo a quo ille. Cum autem dicit, Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat; satis manifestat omnes se in tenebris invenisse: sed ne in eis tenebris maneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem quae venit in mundum, quia per illam factus est mundus. 5. Et si quis audierit, inquit, verba mea, et non custodierit, ego non judico eum. Mementote quae vos audisse in superioribus lectionibus novi; et qui obliti forte estis, recolite; et qui non adfuistis, sed adestis, audite quomodo dicit Filius, Ego non judico eum; cum dicat alio loco, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22): nisi quia intelligendum est, Modo non judico eum. Quare non judicat modo? Attende quid sequitur: Non enim veni, inquit, ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum: id est ut salvum faciam mundum. Nunc ergo est tempus misericordiae, post erit judicii: quia, Misericordiam, inquit, et judicium cantabo tibi, Domine (Psal. C, 1). 6. Sed de ipso etiam futuro novissimo judicio videte quid dicat: Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum: sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die. Non ait, Qui spernit me, et non accipit verba mea, ego non judico eum in novissimo die. Hoc enim si dixisset, non video quomodo posset non esse contrarium illi sententiae ubi ait, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Cum vero dixit, Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui judicet eum; exspectantibus autem quisnam ille esset, secutus adjunxit, Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die: satis manifestavit semetipsum judicaturum in novissimo die. Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit, seipsum januam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret. Aliter itaque judicabuntur qui non audierunt, aliter qui audierunt et contempserunt. Qui enim sine Lege peccaverunt, ait Apostolus, sine Lege et peribunt: et qui in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur (Rom. II, 12). 7. Quia ego, inquit, ex meipso non sum locutus. Ideo se dicit non locutum ex seipso, quia non est ex seipso. Jam hoc saepe diximus; jam hoc tanquam notissimum non docere sed admonere debemus. Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. Non laboraremus, si cum eis nos loqui sciremus, cum quibus superiora locuti sumus, et cum eis ipsis non omnibus, sed quae audierunt memoria retinentibus: nunc vero quia fortasse aliqui adsunt qui non audierunt, eisque sunt similes qui obliti sunt quod audierunt, propter illos perferant moras nostras qui audita meminerunt. Quomodo dat mandatum Pater unico Filio? Quo verbo loquitur Verbo, cum sit ipse Filius unigenitum Verbum? Numquid per angelum, cum per ipsum creati sint Angeli? Numquid per nubem: quae quando sonuit ad Filium, non propter ipsum sonuit, quod alibi dicit etiam ipse; sed propter alios quos oportebat ita audire? Numquid per sonum labiis emissum, qui non habet corpus; nec aliquo locorum intervallo Filius a Patre separatur, ut sit inter illos aer medius, quo percusso vox fiat et in aurem veniat? Absit ut talia de illa incorporea et ineffabili substantia suspicemur. Filius unicus est Verbum Patris, et Sapientia Patris; in illa sunt omnia mandata Patris. Neque enim Patris mandatum Filius aliquando nesciebat, ut eum necesse esset ex tempore habere quod antea non habebat. Ita enim a Patre quod habet accepit, ut nascendo acceperit, dederitque illi gignendo. Nam et vita est, et accepit vitam utique nascendo, non prius sine vita existendo. Quia et Pater habet vitam, et quod habet est: nec accepit tamen, quia non ex aliquo est. Filius autem accepit vitam, dante Patre a quo est: et ipse quod habet, est; habet enim vitam, et vita est. Ipsum audi loquentem: Sicut habet, inquit, Pater vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). Numquid existenti, et non habenti dedit? Sed eo dedit quo genuit, qui vitam genuit, et vita genuit vitam. Et quia parem genuit, non imparem vitam; ideo dictum est, Sicut habet ipse vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Vitam dedit, quia gignendo vitam, quid dedit, nisi esse vitam? Et quia aeterna est ipsa nativitas, nunquam non fuit Filius qui est vita, nunquam fuit Filius sine vita; et sicut est nativitas aeterna, sic est qui natus est vita aeterna. Ita et mandatum non quod Filius non habebat, Pater dedit; sed, sicut dixi, in Sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. Dicitur autem mandatum datum, quia non est a seipso cui dicitur datum: et hoc est dare Filio sine quo nunquam Filius fuit, quod est gignere Filium qui nunquam non fuit. 8. Sequitur autem: Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est. Si ergo vita aeterna est ipse Filius, et vita aeterna est mandatum Patris; quid aliud dictum est, quam, Ego sum mandatum Patris? Proinde et id quod adjungit, et dicit, Quae ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor; non accipiamus, dixit mihi, quasi Pater verba locutus sit unico Verbo, aut egeat Dei verbis Dei Verbum. Dixit ergo Pater Filio, sicut dedit vitam Filio: non quod nesciebat vel non habebat, sed quod ipse Filius erat. Quid est autem, sicut dixit mihi, sic loquor, nisi, Verum loquor? Ita ille dixit ut verax, ita ista loquitur ut veritas. Verax autem genuit veritatem. Quid ergo jam diceret veritati! Non enim imperfecta erat veritas, cui verum aliquid adderetur. Dixit ergo veritati, quia genuit veritatem. Porro ipsa veritas sic loquitur, ut ei dictum est: sed intelligentibus, quos docet ut nata est. Ut autem crederent homines quod intelligere nondum valent, ex ore carnis verba sonuerunt, et abierunt; transvolantes soni strepuerunt, peractis morulis temporum suorum: sed res ipsae quarum signa sunt soni, trajectae quodammodo in eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos per litteras quae visibilia signa sunt, pervenerunt. Non sic loquitur veritas: intelligentibus mentibus intus loquitur, sine sono instruit, intelligibili luce perfundit. Qui ergo potest in ea videre nativitatis ejus aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem, sicut ei dixit Pater quod loqueretur. Excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae: sed crescendo capimus, ambulando crescimus, proficiendo ambulamus, ut pervenire possimus. TRACTATUS LV. Ab eo loco, Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus; usque ad id, Et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Cap. XIII, V\. 1-5. 1. Coena Domini secundum Joannem, adjuvante ipso, debitis est explicanda tractatibus, et ut nobis posse donaverit, explananda. Ante diem autem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Pascha, fratres, non sicut quidam existimant, graecum nomen est, sed hebraeum: opportunissime tamen occurrit in hoc nomine quaedam congruentia utrarumque linguarum. Quia enim pati graece πάσχειν dicitur, ideo Pascha passio putata est, velut hoc nomen a passione sit appellatum: in sua vero lingua, hoc est in hebraea, Pascha transitus dicitur: propterea tunc primum Pascha celebravit populus Dei, quando ex Aegypto fugientes, Rubrum mare transierunt (Exod. XIV, 29). Nunc ergo figura illa prophetica in veritate completa est, cum sicut ovis ad immolandum ducitur Christus (Isai. LIII, 7), cujus sanguine illitis postibus nostris, id est, cujus signo crucis signatis frontibus nostris, a perditione hujus saeculi tanquam a captivitate vel interemptione Aegyptia liberamur (Exod. XII, 23); et agimus saluberrimum transitum, cum a diabolo transimus ad Christum, et ab isto instabili saeculo ad ejus fundatissimum regnum. Ideo quippe ad Deum permanentem transimus, ne cum mundo transeunte transeamus. De hac nobis collata gratia Deum laudans Apostolus dicit: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. I, 13). Hoc itaque nomen, id est, Pascha, quod latine, ut dixi, transitus nuncupatur, velut interpretans nobis beatus Evangelista, Ante diem, inquit, festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem. Ecce Pascha, ecce transitus. Unde, et quo? De hoc scilicet mundo ad Patrem. Spes membris in capite data est, quod essent illo transeunte sine dubio secutura. Quid ergo infideles, et ab hoc capite atque ab ejus corpore alieni? nonne et ipsi transeunt, quia non permanent? Transeunt plane et ipsi: sed aliud est transire de mundo, aliud est transire cum mundo; aliud ad Patrem, aliud ad hostem. Nam et Aegyptii transierunt; non tamen transierunt per mare ad regnum, sed in mari ad interitum. 2. Sciens ergo Jesus quia venit hora ejus ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos qui erant in mundo, in finem dilexit eos. Utique ut et ipsi de hoc mundo ubi erant, ad suum caput, quod hinc transisset, ejus dilectione transirent. Quid est enim, in finem, nisi, in Christum? Finis enim Legis Christus, ait Apostolus, ad justitiam omni credenti (Rom. X, 4). Finis perficiens, non interficiens: finis quo usque eamus, non ubi pereamus. Sic omnino intelligendum est, Pascha nostrum immolatus est Christus (I Cor. V, 7). Ipse est finis noster, in illum est transitus noster. Nam video posse ista verba evangelica quodam humano modo etiam sic accipi, tanquam usque ad mortem Christus dilexerit suos, ut hoc videatur esse, in finem dilexit eos. Humana est haec sententia, non divina: neque enim nos hucusque ille dilexit, qui semper et sine fine nos diligit. Absit ut dilectionem morte finierit, qui non est morte finitus. Etiam post mortem, quinque fratres suos dilexit dives ille superbus atque impius (Luc. XVI, 27, 28), et usque ad mortem nos dilexisse putandus est Christus? Absit, charissimi. Nequaquam ille nos diligendo usque ad mortem veniret, si dilectionem nostram morte finiret. Nisi forte ita sit intelligendum, in finem dilexit eos: Quia tantum dilexit eos, ut moreretur propter eos. Hoc enim testatus est dicens: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Ita sane non prohibemus intelligi, in finem dilexit, id est, usque ad mortem illum dilectio ipsa perduxit. 3. « Et coena, » inquit, « facta, cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes: sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. » Non ita debemus intelligere coenam factam veluti jam consummatam atque transactam: adhuc enim coenabatur, cum Dominus surrexit et pedes lavit discipulis suis. Nam postea recubuit, et buccellam suo traditori postea dedit, utique coena nondum finita, hoc est, dum adhuc panis esset in mensa. Caena ergo facta, dictum est, jam parata, et ad convivantium mensam usumque perducta. 4. Quod autem ait, Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes; si quaeris quid missum sit in cor Judae: hoc utique, ut traderet eum. Missio ista, spiritualis suggestio est: non fit per aurem, sed per cogitationem; ac per hoc non corporaliter, sed spiritualiter. Neque enim spirituale quod dicitur, semper in laude accipiendum est. Novit Apostolus quaedam spiritualia nequitiae in coelestibus, adversus quae nobis colluctationem esse testatur (Ephes. VI, 12): non autem essent etiam maligna spiritualia, si non essent etiam maligni spiritus. A spiritu enim spiritualia nominantur. Sed quomodo ista fiant, ut diabolicae suggestiones immittantur, et humanis cogitationibus misceantur, ut eas tanquam suas deputet homo, unde scit homo? Nec dubitandum est etiam bonas suggestiones a bono spiritu ita latenter ac spiritualiter fieri: sed interest quibusnam earum mens humana consentiat, divino auxilio vel deserta per meritum, vel adjuta per gratiam. Factum ergo jam fuerat in corde Judae per immissionem diabolicam, ut traderet discipulus magistrum, sed quem non didicerat Deum. Jam talis venerat ad convivium, explorator Pastoris, insidiator Salvatoris, venditor Redemptoris; jam talis venerat, et videbatur, et tolerabatur, et se ignorari arbitrabatur: quia in eo quem volebat fallere, fallebatur. At ille isto in ipso corde intus inspecto, nesciente scienter utebatur. 5. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus. Ergo et ipsum traditorem: nam si eum in manibus non haberet, non utique illo uteretur ut vellet. Proinde jam traditor traditus erat ei quem tradere cupiebat, atque ita malum tradendo faciebat, ut de illo tradito bonum fieret quod nesciebat. Sciebat enim Dominus quid faceret pro amicis, qui patienter utebatur inimicis: ac sic omnia dederat Pater in manus ejus, et in usum mala, et in effectum bona. Sciens etiam quia a Deo exiit, et ad Deum vadit: nec Deum, cum inde exiret; nec nos deserens, cum rediret. 6. Haec ergo sciens, surgit a coena, et ponit vestimenta sua; et cum accepisset linteum, praecinxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus. Debemus, dilectissimi, sensum Evangelistae diligenter attendere. Locuturus quippe de tanta Domini humilitate, prius celsitudinem ejus voluit commendare. Ad hoc pertinet quod ait, Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiit, et ad Deum vadit. Cum illi ergo omnia Pater dedisset in manus, ille discipulorum non manus, sed pedes lavit: et cum se sciret a Deo exiisse, et ad Deum pergere, non Dei Domini, sed hominis servi implevit officium. Ad hoc autem pertinet quod etiam de traditore ipsius, qui jam talis venerat, qui nec ab illo ignorabatur, praeloqui voluit; ut hoc quoque ad maximum cumulum humilitatis accederet, quod etiam illi non dedignatus est pedes lavare, cujus manus jam praevidebat in scelere. 7. Quid autem mirum si surrexit a coena, et posuit vestimenta sua, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit? Et quid mirum si praecinxit se linteo, qui formam servi accipiens habitu inventus est ut homo (Philipp. II, 6 et 7.)? Quid mirum si misit aquam in pelvim unde lavaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum? Quid mirum si linteo quo erat praecinctus, pedes quos laverat, tersit, qui carne qua erat indutus, Evangelistarum vestigia confirmavit? Et linteo quidem ut se praecingeret, posuit vestimenta quae habebat: ut autem formam servi acciperet quando semetipsum exinanivit, non quod habebat deposuit, sed quod non habebat accepit. Crucifigendus sane suis exspoliatus est vestimentis, et mortuus involutus est linteis: et tota illa ejus passio, nostra purgatio est. Passurus igitur exitia, praemisit obsequia; non solum eis pro quibus erat subiturus mortem, sed etiam illi qui eum fuerat traditurus ad mortem. Tanta est quippe humanae humilitatis utilitas, ut eam suo commendaret exemplo etiam divina sublimitas: quia homo superbus in aeternum periret, nisi illum Deus humilis inveniret. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10). Perierat autem superbiam deceptoris secutus, ergo humilitatem Redemptoris sequatur inventus. TRACTATUS LVI. Ab eo quod scriptum est, Venit ergo ad Simonem Petrum, etc., usque ad id, Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Cap. XIII, V\. 6-10. 1. Cum lavaret pedes discipulorum Dominus, Venit ad Simonem Petrum; et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? Quis enim non expavesceret lavari sibi pedes a Dei Filio? Quamvis itaque magnae fuisset audaciae contradicere servum Domino, hominem Deo: tamen hoc Petrus facere maluit, quam perpeti ut sibi pedes lavarentur a Domino et Deo. Nec putare debemus hoc Petrum inter caeteros formidasse atque recusasse, cum id alii ante ipsum libenter vel aequanimiter sibi fieri permisissent. Facilius quippe sic accipiuntur ista verba Evangelii, quia cum dictum esset, Coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo quo erat praecinctus; deinde subjunctum est, Venit ergo ad Simonem Petrum, quasi aliquibus jam lavisset, post eos venisset ad primum. Quis enim nesciat primum Apostolorum esse beatissimum Petrum? Sed non ita intelligendum est quod post aliquos ad illum venerit; sed quod ab illo coeperit. Quando ergo pedes discipulorum lavare coepit, venit ad eum a quo coepit, id est, ad Petrum: et tunc Petrus, quod etiam quilibet eorum expavisset, expavit, atque ait, Domine, tu mihi lavas pedes? Quid est, tu? quid est, mihi? Cogitanda sunt potius quam dicenda; ne forte quod ex his verbis aliquatenus dignum concipit anima, non explicet lingua. 2. Sed respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea. Nec tamen ille dominici facti altitudine exterritus, permittit fieri quod cur fieret ignorabat; sed usque ad suos pedes humilem Christum adhuc non vult videre, non potest sustinere. Non lavabis mihi, inquit, pedes in aeternum. Quid est, in aeternum? Nunquam hoc feram, nunquam patiar, nunquam sinam: hoc quippe in aeternum non fit, quod nunquam fit. Tum Salvator aegrum reluctantem, de ipsius salutis periculo exterrens: Si non lavero te, inquit, non habebis partem mecum. Ita dictum est, Si non lavero te, cum de solis pedibus ageretur; quomodo dici assolet, Calcas me, quando sola planta calcatur. At ille amore et timore perturbatus, et plus expavescens Christum sibi negari, quam usque ad suos pedes humiliari: Domine, ait, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Quandoquidem sic minaris, lavanda tibi membra mea, non solum ima non subtraho, verum etiam prima substerno. Ne mihi neges capiendam tecum partem, nullam tibi nego abluendam mei corporis partem. 3. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus. Hic moveatur fortassis quis, et dicat: Imo si mundus est totus, quid ei opus est vel pedes lavare? Dominus autem noverat quod dicebat, etiamsi nostra infirmitas ejus secreta non penetrat. Verumtamen quantum nos erudire et ex lege sua docere dignatur, pro captu meo, pro modulo meo, aliquid etiam ego de hujus quaestionis profunditate, illo adjuvante, respondeam: ac primum ipsam locutionem non sibi esse contrariam facillime ostendam. Quis enim non ita rectissime loqui possit, Mundus est totus, praeter pedes? Elegantius autem loquitur si dicit, Mundus est totus, nisi pedes; quod tantumdem valet. Hoc ergo ait Dominus, Non habet opus nisi pedes lavare, sed est mundus totus. Totus utique praeter pedes, vel, nisi pedes, quos habet opus lavare. 4. Sed quid est hoc? quid sibi vult? quid hoc necessarium est ut quaeramus? Dominus dicit, veritas loquitur, quod opus habeat pedes lavare etiam ille qui lotus est. Quid, fratres mei, quid putatis? nisi quia homo in sancto quidem Baptismo totus abluitur, non praeter pedes, sed totus omnino: verumtamen cum in rebus humanis postea vivitur, utique terra calcatur. Ipsi igitur humani affectus, sine quibus in hac mortalitate non vivitur, quasi pedes sunt, ubi ex humanis rebus afficimur; et sic afficimur, ut si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipiamus, et veritas in nobis non sit (I Joan. I, 8). Quotidie igitur pedes lavat nobis, qui interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34): et quotidie nos opus habere ut pedes lavemus, id est, vias spiritualium gressuum dirigamus, in ipsa oratione dominica confitemur, cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Si enim confiteamur, sicut scriptum est, peccata nostra, profecto ille qui lavit pedes discipulorum suorum, fidelis est et justus qui dimittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate (1 Joan. I, 9), id est, usque ad pedes quibus conversamur in terra. 5. Proinde Ecclesia quam mundat Christus lavacro aquae in verbo, non solum in illis est sine macula et ruga (Ephes. V, 26, 27), qui post lavacrum regenerationis continuo ex hujus vitae contagione tolluntur, nec calcant terram ut opus habeant pedes lavare; verum etiam in iis quibus istam misericordiam praebens Dominus, fecit eos de saeculo isto lotis etiam pedibus emigrare. In his autem qui hic demorantur, etiamsi munda sit, quoniam juste vivunt; opus tamen habent pedes lavare, quoniam sine peccato utique non sunt. Propter hoc dicit in Cantico canticorum, Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos (Cant. V, 3)? Dicit enim hoc cum cogitur ad Christum venire, et terram calcare cum venit. Alia quaestio rursus exoritur. Nonne Christus sursum est? nonne ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris? nonne Apostolus clamat, et dicit, Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens, quae sursum sunt quaerite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2)? Quomodo ergo ut ad Christum eamus, terram calcare compellimur; cum potius nobis sursum cor habendum sit ad Dominum, ut cum illo esse possimus? Videtis, fratres, hodierni temporis angustias istam coarctare quaestionem. Quod et si vos forte minus videtis, ego utcumque video quantae disputationis indigeat. Unde peto ut eam potius suspendi, quam vel negligentius vel angustius pertractari, non fraudata, sed dilata exspectatione patiamini. Aderit enim Dominus qui nos debitores facit, ut faciat etiam redditores. TRACTATUS LVII. Quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad Christum. 1. Non immemor mei debiti, jam reddendi tempus agnosco. Donet unde reddam, qui donavit ut debeam. Donavit enim dilectionem, de qua dictum est, Nemini quidquam debentis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8); donet etiam sermonem, quem video me debere dilectis. Exspectationem vestram ad hoc nempe distuleram, ut explicarem sicut possem, quemadmodum etiam per terram veniatur ad Christum; cum potius jubeamur quae sursum sunt quaerere, non quae super terram (Coloss. III, 1, 2). Sursum enim Christus est sedens ad dexteram Patris: sed profecto et hic est; propter quod et Saulo in terra saevienti dicit, Quid me persequeris (Act. IX, 4)? Ut autem hoc quaerendum susciperemus, id tractabatur quod pedes Dominus discipulis lavit, cum jam ipsi discipuli loti essent, nec opus haberent, nisi pedes lavare. Ubi visum est intelligendum quod Baptismo quidem homo totus abluitur; sed dum isto postea vivit in saeculo, humanis affectibus terram velut pedibus calcans, ipsa scilicet conversatione vitae hujus, contrahit unde dicat, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Ac sic etiam inde mundatur ab eo qui pedes lavit discipulis suis (Joan. XIII, 5), nec desinit interpellare pro nobis (Rom. VIII, 34). Hinc occurrerunt ex Cantico canticorum Ecclesiae verba dicentis, Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? cum vellet ire, et aperire ei qui venerat ad eam, et pulsaverat, sibique aperiri poposcerat, ille speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3). Hinc quaestio nata est quam coarctare noluimus angustiis temporis, ideoque distulimus, quonam modo Ecclesia timeat inquinare pedes, dum pergit ad Christum, quos baptismate laverat Christi. 2. Sic enim ait: « Ego dormio, et cor meum vigilat; vox fratruelis mei pulsat ad januam » Deinde dicit etiam ipse: « Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis. » Et respondet illa: « Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Lavi pedes meos; quomodo inquinabo illos » (Cant. V, 2, 3)? O admirabile sacramentum! o grande mysterium! Ergone timet inquinare pedes, veniendo ad eum qui lavit suorum discipulorum pedes? Timet certe, quia per terram venit ad eum, qui etiam in terra est, quia suos hic constitutos non deserit. An non ipse ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 20)? An non ipse ait, Videbitis coelos apertos, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis (Joan. I, 51)? Si ascendunt ad eum propterea quia sursum est, quomodo ad eum descendunt, si non etiam hic est? Dicit ergo Ecclesia: Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? In eis hoc dicit qui possunt omni faece mundati dicere: Cupio dissolvi et esse cum Christo, permanere autem in carne magis necessarium propter vos (Philipp. I, 23 et 24)? In eis hoc dicit qui praedicant Christum et aperiunt illi ostium, ut habitet per fidem in cordibus hominum (Ephes. III, 17). In his hoc dicit, cum deliberant utrum ministerium tale suscipiant, cui se minus idoneos existimant, ut sine culpa impleant, ne forte aliis praedicantes, ipsi reprobi fiant (I Cor. IX, 27). Tutius enim veritas auditur quam praedicatur: quoniam eum auditur, humilitas custoditur; cum autem praedicatur, vix non subrepit cuivis hominum quantulacumque jactantia, in qua utique inquinantur pedes. 3. Ergo, ut apostolus Jacobus dicit, Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum (Jacobi I, 19). Dicit et alius homo Dei, Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata (Psal. L, 10). Hoc est quod dixi, Cum veritas auditur, humilitas custoditur. Dicit et alius, Amicus autem sponsi stat et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem sponsi (Joan. III, 29). Fruamur auditu, sine strepitu nobis loquente intrinsecus veritate. Quanquam etiam cum forinsecus insonat per legentem, per annuntiantem, per praedicantem, per disputantem, per praecipientem, per consolantem, per exhortantem, per ipsum etiam cantantem atque psallentem; ipsi qui haec agunt, inquinare pedes suos timeant, cum placere hominibus subrepente amore humanae laudis affectant. Caeterum qui eos audit libenter et pie, non habet locum jactandi se in laboribus alienis; et non inflatis ossibus, sed humiliatis gaudio gaudet propter vocem dominicae veritatis. Proinde in eis qui libenter et humiliter audire noverunt, et vitam quietam in studiis dulcibus et salubribus agunt, sancta delicietur Ecclesia, et dicat, Ego dormio, et cor meum vigilat. Quid est, Ego dormio, et cor meum vigilat; nisi, ita quiesco ut audiam? Otium meum non impenditur nutriendae desidiae, sed percipiendae sapientiae. Ego dormio, et cor meum vigilat: vaco, et video quoniam tu es Dominus (Psal. XLV, 1): quia sapientia scribae in tempore otii; et qui minoratur actu, ipse percipiet eam (Eccli. XXXVIII, 25). Ego dormio, et cor meum vigilat: ego requiesco a negotiosis actibus, et animus meus divinis se intendit affectibus. 4. Sed in iis qui isto modo suaviter et humiliter requiescunt, dum otiose oblectatur Ecclesia, ecce pulsat ille qui ait: « Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quod in aure auditis, praedicate super tecta » (Matth. X, 27). Vox ergo ejus pulsat ad januam, et dicit: « Aperi mihi, soror mea, proxima mea, columba mea, perfecta mea; quia caput meum repletum est rore, et crines mei noctis guttis. » Velut si diceret, Tu vacas, et contra me ostium clausum est: tu studes otio paucorum, et abundante iniquitate refrigescit charitas multorum (Id. XXIV, 12). Nox quippe, iniquitas est: ros vero ejus et guttae, hi sunt qui refrigescunt et cadunt, et faciunt refrigescere caput Christi, hoc est, ut non ametur Deus. Caput enim Christi Deus (I Cor. XI, 3). Sed portantur in crinibus, id est, in sacramentis visibilibus tolerantur: nequaquam interiora sensus attingunt. Pulsat ergo ut excutiat quietem sanctis otiosis, et clamat, Aperi mihi, de sanguine meo soror mea, de accessu meo proxima mea, de spiritu meo columba mea, de sermone meo quem plenius ex otio didicisti perfecta mea; aperi mihi, praedica me. Ad eos quippe qui clauserunt contra me, quomodo intrabo sine aperiente? quomodo enim audient sine praedicante (Rom. X, 14)? 5. Hinc fit ut etiam hi qui amant otium studiorum bonorum, et nolunt perpeti laboriosarum molestias actionum, eo quod minus idoneos ad haec ministranda, et sine reprehensione agenda se sentiunt; mallent, si fieri posset, sanctos apostolos et praedicatores veritatis antiquos excitari adversus abundantiam iniquitatis, qua fervor friguit charitatis. Sed in eis qui jam de corpore exierunt, et carnis indumento exspoliati sunt (neque enim ab ea separati sunt), respondet Ecclesia, Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Recipietur quidem illa tunica, et in eis qui jam exuti sunt, rursus vestietur carne Ecclesia: non tamen nunc quando fervefaciendi sunt frigidi, sed tunc quando resurrecturi sunt mortui. Passa ergo difficultatem propter inopiam praedicatorum, et recolens illa sua membra sana sermonibus, sancta moribus, sed jam exuta corporibus, ingemit et dicit Ecclesia, Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Membra illa mea quae Christo aperire evangelizando excellentissime potuerunt, quomodo ad corpora quibus exuta sunt, redire nunc possunt? 6. Deinde respiciens ad eos qui praedicare, et populos acquirere ac regere, ac sic Christo aperire utcumque possunt, sed in his difficultatibus actionum peccare metuunt, Lavi, inquit, pedes meos; quomodo inquinabo illos? Quisquis enim in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Et quis est perfectus? quis est qui non offendit in tanta abundantia iniquitatis, tanto frigore charitatis? Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? Quandoquidem lego, et audio, Nolite multi magistri fieri, fratres, quoniam majus judicium sumitis: in multis enim offendimus omnes (Jacobi. III, 1, 2). Lavi pedes meos; quomodo inquinabo eos? Sed ecce surgo, et aperio. Christe, lava eos, Dimitte nobis debita nostra, quoniam non est exstincta charitas nostra: quia et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quando te audimus, exsultant tecum in coelestibus ossa humiliata (Psal. L, 10). Sed quando te praedicamus, terram calcamus ut tibi aperiamus: et ideo si reprehendimur, perturbamur; si laudamur, inflamur. Lava pedes nostros ante mundatos, sed cum ad aperiendum tibi per terram pergimus, inquinatos. Haec vobis hodie satis sint, dilectissimi. Si quid secus quam oportuit dicentes fortassis offendimus, vel laudibus vestris immoderatius quam oportuit elevati sumus; impetrate mundationem pedibus nostris, Deo placentibus orationibus vestris. TRACTATUS LVIII. Ab eo quod Dominus dicit, Et vos mundi estis, sed non omnes; usque ad id, Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. Cap. XIII, V\. 10-15. 1. Jam illa verba Evangelii, ubi Dominus lavans pedes discipulis suis, ait, Qui lotus est semel, non habet necessitatem nisi pedes lavare, sed est mundus totus (Joan. XIII, 10), Dilectioni vestrae, ut Dominus donare dignatus est, exposuimus: nunc quod sequitur videamus. Et vos, inquit, mundi estis, sed non omnes. Hoc quid sit ne quaereremus, ipse Evangelista patefecit, adjungens: Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixi: Non estis mundi omnes. Quid hoc apertius? Proinde ad sequentia transeamus. 2. Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua; cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Nunc est ut beato Petro reddatur illa promissio: dilatus enim fuerat, quando expavescenti, et dicenti, Non lavabis mihi pedes in aeternum, responsum est ei, Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea (Ibid. 8, 7). Ecce est ipsum postea; jam tempus est ut dicatur quod paulo ante dilatum est. Memor itaque Dominus se promisisse jam dudum scientiam facti sui tam inopinati, tam mirabilis, tam expavescendi, et nisi ipse vehementer terruisset, nullo modo sinendi, ut magister non tantum ipsorum, sed Angelorum, et Dominus non tantum ipsorum, sed rerum omnium, lavaret pedes discipulorum et servorum suorum: hujus ergo tanti facti quoniam promiserat scientiam dicens, Scies autem postea; quid sit quod fecit, docere nunc incipit. 3. Vos, inquit, vocatis me, Magister, et Domine: et bene dicitis; sum etenim. Bene dicitis, quia verum dicitis; sum quippe quod dicitis. Homini praeceptum est, Non te laudet os tuum, sed laudet te os proximi tui (Prov. XXVII, 2). Periculosum est enim sibi placere, cui cavendum est superbire. Ille autem qui super omnia est, quantumcumque se laudet, non se extollit excelsus: nec potest recte dici arrogans Deus. Nobis namque expedit eum nosse, non illi: nec eum quisque cognoscit, si non se indicet ipse qui novit. Si ergo non se laudando quasi arrogantiam vitare voluerit, nobis sapientiam denegabit. Et magistrum quidem quod se esse dicit, nemo reprehenderet, etiam qui eum nihil esse aliud quam hominem crederet; quoniam id profitetur quod et ipsi homines in quibuslibet artibus usque adeo sine arrogantia profitentur, ut professores vocentur. Quod vero dominum et ipse se dicit discipulorum suorum, cum sint illi etiam secundum saeculum ingenui, quis ferat in homine? Sed Deus loquitur. Nulla est hic elatio tantae celsitudinis, nullum mendacium veritatis: nobis subjacere illi utile est celsitudini, nobis servire utile est veritati. Quod se Dominum dicit, non illi vitium est, sed nobis beneficium. Cujusdam saecularis auctoris verba laudantur, quia dixit, « Cum omnis arrogantia odiosa est, « tum illa ingenii et eloquentiae multo molestissima » ( Cic. in Q. Caecilium ): et tamen idem ipse cum de sua eloquentia loqueretur, « Dicerem, inquit, perfectam, si ita judicarem; nec in veritate crimen arrogantiae pertimescerem » ( Id. in Oratore ). Si igitur ille homo eloquentissimus in veritate arrogantiam non timeret, quomodo arrogantiam ipsa veritas timet? Dicat se Dominum qui Dominus est, dicat verum qui veritas est; ne non discam ego quod utile est, dum tacet ille quod est. Beatissimus Paulus, non utique unigenitus Dei Filius, sed unigeniti Dei Filii servus et apostolus; non veritas, sed particeps veritatis; ait libere et constanter, Et si voluero gloriari, non ero insipiens; veritatem enim dico (II Cor. XII, 6). Neque enim in seipso, sed in ipsa veritate quae superior est ipso, et humiliter et veraciter gloriaretur: quoniam et ipse praecepit ut qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Itane non timeret insipientiam, si gloriari vellet amator sapientiae; et in gloria sua timeret insipientiam ipsa sapientia? Non timuit arrogantiam qui dixit, In Domino laudabitur anima mea (Psal. XXXIII, 3); et in laude sua timeret arrogantiam potestas Domini, in qua laudatur anima servi? Vos, inquit, vocatis me, Magister, et Domine: et bene dicitis; sum etenim. Ideo bene dicitis, quia sum: nam si non essem quod dicitis, male diceretis, etiamsi me laudaretis. Quomodo ergo negaret veritas, quod dicunt discipuli veritatis? quomodo quod dicunt qui didicerunt, negaret ipsa unde didicerunt? Quomodo fons negat quod bibens praedicat? quomodo lux occultat quod videns indicat? 4. « Si ergo, inquit, ego lavi pedes vestros Dominus et Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, et vos ita faciatis. » Hoc est, beate Petre, quod nesciebas, quando fieri non sinebas. Hoc tibi postea sciendum promisit, quando ut sineres terruit te Magister tuus et Dominus tuus, lavans pedes tuos. Didicimus, fratres, humilitatem ab Excelso; faciamus invicem humiles, quod humiliter fecit Excelsus. Magna est haec commendatio humilitatis: et faciunt sibi hoc invicem fratres, etiam opere ipso visibili, cum se invicem hospitio recipiunt; est enim apud plerosque consuetudo hujus humilitatis, usque ad factum quo cernatur expressa. Unde Apostolus cum viduam bene meritam commendaret, Si hospitio, inquit, recepit, si sanctorum pedes lavit (I Tim. V, 10). Et apud sanctos ubicumque haec consuetudo non est, quod manu non faciunt, corde faciunt, si in illorum numero sunt quibus dicitur in hymno beatorum trium virorum, Benedicite, sancti et humiles corde, Domino (Dan. III, 87). Multo autem est melius, et sine controversia verius, ut etiam manibus fiat; nec dedignetur quod fecit Christus, facere christianus. Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus, etiam in corde ipso vel excitatur, vel si jam inerat, confirmatur ipsius humilitatis affectus. 5. Sed excepto isto morali intellectu, ita nos hujus dominici facti altitudinem commendasse meminimus, quod lavando pedes jam lotorum atque mundorum discipulorum, significaverit Dominus propter humanos quibus in terra versamur affectus, ut quamtumlibet profecerimus in apprehensione justitiae, sciamus nos sine peccato non esse: quod subinde abluit interpellando pro nobis, cum oramus Patrem qui in coelis est, ut debita nostra dimittat nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12). Quomodo ergo ad hunc intellectum poterit pertinere hoc quod ipse postea docuit, ubi sui facti exposuit rationem dicens, « Si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et Magister, debetis et vos alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego vobis feci, ita et vos faciatis! » Numquid dicere possumus quod etiam frater fratrem a delicti poterit contagione mundare? Imo vero id etiam nos esse admonitos in hujus dominici operis altitudine noverimus, ut confessi invicem delicta nostra oremus pro nobis, sicut et Christus interpellat pro nobis (Rom. VIII, 34). Audiamus Apostolum Jacobum hoc ipsum evidentissime praecipientem et dicentem, Confitemini invicem delicta vestra, et orate pro vobis (Jacobi V, 16). Quia et ad hoc Dominus nobis dedit exemplum. Si enim ille qui ullum peccatum nec habet, nec habuit, nec habebit, orat pro peccatis nostris; quanto magis nos invicem pro nostris orare debemus? Et si dimittit nobis ille cui non habemus quod dimittamus; quanto magis dimittere nobis debemus invicem, qui sine peccato hic vivere non valemus? Quid enim videtur in hac altitudine sacramenti Dominus significare, cum dicit, « Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis; ita et vos faciatis; » nisi quod apertissime dicit Apostolus, « Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos » (Coloss. III, 13)! Invicem itaque nobis delicta donemus, et pro nostris delictis invicem oremus, atque ita quodammodo invicem pedes nostros lavemus. Nostrum est, donante ipso, ministerium charitatis et humilitatis adhibere: illius est exaudire, ac nos ab omni peccatorum contaminatione mundare per Christum, et in Christo; ut quod aliis etiam dimittimus, hoc est in terra solvimus, solvatur in coelo. TRACTATUS LIX. Ab eo quod Dominus dicit, Amen, amen dico vobis; non est servus major domino suo; usque ad id, Qui autem me accipit, accipit eum qui misit me. Cap. XIII, V\. 16-20. 1. Audivimus in sancto Evangelio loquentem Dominum atque dicentem, « Amen, amen dico vobis; non est servus major domino suo, neque apostolus major eo qui misit illum: si haec scitis, beati eritis si feceritis ea. » Hoc ideo dixit, quia laverat discipulorum pedes, magister humilitatis et verbo et exemplo: sed poterimus ea quae sunt operosius disserenda ipso adjuvante disserere, si non in eis quae manifesta sunt immoremur. Cum ergo haec Dominus praemisisset, adjunxit, « Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim: sed ut impleatur Scriptura, Qui manducat panem mecum, levabit super me calcaneum suum. » Hoc quid est aliud nisi, conculcabit me? Notum est de quo loquatur; Judas ille traditor ejus attingitur. Ergo ipsum non elegerat, unde ab eis quos elegit, isto sermone secernit. Quod ergo dico, inquit, Beati eritis si feceritis ea, non de omnibus vobis dico: est inter vos qui non erit beatus, neque faciet ea. Ego scio quos elegerim. Quos, nisi eos qui beati erunt faciendo quae praecepit, ac facienda monstravit, qui efficere beatos potest? Non est, inquit, traditor Judas electus. Quid est ergo quod alio loco dicit, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Joan. VI, 71)? An et ipse ad aliquid est electus, ad quod utique erat necessarius; non autem ad beatitudinem, de qua modo ait, Beati eritis si feceritis ea? Hoc non de omnibus dicit: scit enim quos ad societatem beatitudinis hujus elegerit. Non est ex eis iste qui panem illius sic edebat, ut super eum levaret calcaneum. Illi manducabant panem Dominum, ille panem Domini contra Dominum: illi vitam, ille poenam. « Qui enim manducat indigne » ait Apostolus, « judicium sibi manducat » (I Cor. XI, 29). « Amodo, » inquit, « dico vobis, priusquam fiat; ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum: » id est, ego sum de quo illa Scriptura praecessit, ubi dictum est, Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum. 2. Deinde sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis; qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Tantumne distare intelligi voluit inter eum quem mittit et seipsum, quantum inter seipsum et Patrem Deum? Hoc si isto modo acceperimus, nescio quos gradus, quod absit, Arianorum more faciemus. Illi quippe cum audiunt haec evangelica verba, seu legunt, statim ad illos gradus sui dogmatis currunt, quibus non ascendunt ad vitam, sed praecipitantur in mortem. Continuo quippe dicunt: Quantum apostolus Filii distat a Filio, quamvis dixerit, Qui accipit si quem misero, me accipit; tantum et Filius distat a Patre, quamvis dixerit, Qui autem me accipit, accipit eum qui me misit. Sed si hoc dicis, oblitus es, haeretice, gradus tuos. Si enim tanto intervallo propter haec Domini verba Filium a Patre, quantum apostolum distinguis a Filio, ubi positurus es Spiritum sanctum? Exciditne tibi, eum vos ponere solere post Filium? Erit ergo ipse inter apostolum et Filium; et multo amplius distabit Filius ab apostolo quam Pater a Filio. An forte, ut inter Filium et apostolum, atque inter Patrem et Filium maneat paribus intervallis ista distinctio, aequalis erit Spiritus sanctus Filio? Sed nec hoc vultis. Ubi ergo eum posituri estis, si quanta Filium Patri, tanta apostolum Filio discretione supponitis? Cohibete itaque vestrae praesumptionis audaciam; et in his verbis nolite quaerere quantam Filii et apostoli, tantam Patris Filiique distantiam. Ipsum Filium audite potius dicentem, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Ubi veritas vobis inter Genitorem et Unigenitum nullam distantiae suspicionem reliquit, ubi gradus vestros Christus elisit, ubi scalas vestras petra confregit. 3. Sed haereticorum calumnia refutata, quonam modo nos accepturi sumus haec dominica verba, Qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit? Si enim voluerimus intelligere ideo dictum, Qui me accipit, accipit eum qui me misit, quod unius naturae sint Pater et Filius; consequens videbitur ex eorumdem verborum regula, qua dictum est, Qui accipit si quem misero, me accipit, ut unius naturae sit Filius et apostolus. Posset quidem non inconvenienter et hoc intelligi, quoniam geminae est ille gigas substantiae, qui exsultavit ad currendam viam (Psal. XVIII, 6): Verbum enim caro factum est (Joan. 1, 14), hoc est, Deus homo factus est. Proinde ita dixisse posset videri, Qui accipit si quem misero, me accipit secundum hominem: Qui autem me secundum Deum accipit, accipit eum qui me misit. Sed cum ista dicebat, non ab illo naturae unitas; sed in eo qui mittitur, mittentis commendabatur auctoritas. Sic itaque eum qui missus est unusquisque accipiat, ut in illo eum qui misit attendat. Si ergo attendas Christum in Petro, invenies discipuli praeceptorem; si autem attendas Patrem in Filio, invenies Unigeniti Genitorem: ac sic in eo qui missus est, sine ullo accipis errore mittentem. Ea quae sequuntur in Evangelio, non sunt temporis brevitate coarctanda. Et ideo sermo iste, charissimi, velut ovium sanctarum cibus, si sufficit, salubriter capiatur; si exiguus est, desiderabiliter ruminetur. TRACTATUS LX. In illud, Cum haec dixisset Jesus turbatus est spiritu. Cap. XIII, V\. 21. 1. Non parva, fratres, ex Evangelio beati Joannis nobis proponitur quaestio, ubi ait: Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. Hincne turbatus est Jesus, non carne, sed spiritu, quia dicturus fuerat, Unus ex vobis tradet me? Numquidnam illi hoc tunc primum venit in mentem, vel tunc primum ei subito revelatum est, eumque repentina tanti mali novitas turbavit? Nonne hinc paulo ante loquebatur dicens, Qui manducat mecum panem, levabit super me calcaneum? Nonne etiam jam superius dixerat, Et vos mundi estis, sed non omnes? Ubi Evangelista subjunxit, Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum (Joan. XIII, 18, 10, 11): quem jam et ante significaverat dicens, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est (Id. VI, 71)? Quidest ergo quod nunc turbatus est spiritu, cum protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me? An quia eum jam fuerat expressurus, ut non lateret in caeteris, sed discerneretur a caeteris, ideo turbatus est spiritu? An quia ipse traditor jam fuerat exiturus, ut Judaeos, quibus Dominus ab eo traderetur, adduceret, turbavit eum imminens passio, et periculum proximum, et traditoris impendens manus, cujus fuerat praecognitus animus? Tale quippe hoc est quod Jesus turbatus est spiritu, quale etiam illud quod ait, Nunc anima mea turbata est; et quid dicam? Pater, salva me ex hora hac; sed propterea veni in horam hanc (Id. XII, 27). Sicut ergo tunc ejus anima turbata est hora propinquante passionis; ita etiam nunc exituro Juda atque venturo, et propinquante tanto scelere traditoris, turbatus est spiritu. 2. Turbatus est ergo potestatem habens ponendi animam suam, et potestatem habens iterum sumendi eam (Id. X, 18). Turbatur tam ingens potestas, turbatur petrae firmitas: an potius in eo nostra turbatur infirmitas? Ita vero: nihil indignum credant servi de Domino suo, sed agnoscant se membra in capite suo. Qui mortuus est pro nobis, turbatus est idem ipse pro nobis. Qui ergo potestate mortuus est, potestate turbatus est: qui transfiguravit corpus humilitatis militatis nostrae conforme corpori gloriae suae (Philipp. III, 21), transfiguravit etiam in se affectum infirmitatis nostrae, compatiens nobis affectu animae suae. Proinde quando turbatur magnus, fortis, certus, invictus, non ei timeamus quasi deficiat; non perit, sed nos quaerit. Nos, inquam, nos omnino sic quaerit: nos ipsos in illius perturbatione videamus, ut quando turbamur, non desperatione pereamus. Quando turbatur qui non turbaretur nisi volens, eum consolatur qui turbatur et nolens. 3. Pereant argumenta philosophorum, qui negant in sapientem cadere perturbationes animorum. Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi (I Cor. I, 20.); et Dominus novit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt (Psal. XCIII, 11). Turbetur plane animus christianus, non miseria, sed misericordia: timeat ne pereant homines Christo, contristetur cum perit aliquis Christo; concupiscat acquiri homines Christo, laetetur cum acquiruntur homines Christo: timeat et sibi ne pereat Christo, contristetur peregrinari se a Christo; concupiscat regnare cum Christo, laetetur dum sperat se regnaturum esse cum Christo. Istae sunt certe quatuor quas perturbationes vocant, timor et tristitia, amor et laetitia. Habeant eas justis de causis animi christiani, nec philosophorum Stoicorum, vel quorumcumque similium consentiatur errori: qui profecto quemadmodum vanitatem existimant veritatem, sic stuporem deputant sanitatem; ignorantes sic hominis animum, quemadmodum corporis membrum, desperatius aegrotare, quando et doloris amiserit sensum. 4. Sed dicit aliquis: Numquid animus christiani debet etiam morte impendente turbari? Ubi est enim quod ait Apostolus, concupiscentiam se habere dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23); si illud quod concupiscit, potest eum turbare cum venerit? Facile est quidem istis ad haec respondere, qui et ipsam laetitiam perturbationem vocant. Quid si enim propterea morte imminente turbatur, quia morte imminente laetatur? Sed hoc, inquiunt, gaudium, non laetitia nominanda est. Quid est hoc, nisi easdem res sentire, et rerum nomina velle mutare? Verum nos sacris Litteris accommodemus auditum, et secundum ipsas potius istam quaestionem Domino adjuvante solvamus: nec quoniam scriptum est, Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu, dicamus cum laetitia fuisse turbatum; ne verbis suis nos ipse convincat ubi dicit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38.) Tale aliquid etiam hic intelligendum est, quando suo traditore jam tunc solo exituro, et cum suis sociis continuo redituro, Jesus turbatus est spiritu. 5. Firmissimi quidem sunt christiani, si qui sunt, qui nequaquam morte imminente turbantur: sed numquid Christo firmiores? Quis hoc insanissimus dixerit? Quid est ergo quod ille turbatus est, nisi quia infirmos in suo corpore, hoc est in sua Ecclesia, suae infirmitatis voluntaria similitudine consolatus est: ut si qui suorum adhuc morte imminente turbantur in spiritu, ipsum intueantur, ne hoc ipso se putantes reprobos, pejore desperationis morte sorbeantur? Quantum itaque bonum de participatione divinitatis ejus exspectare et sperare debemus, cujus nos et perturbatio tranquillat, et infirmitas firmat? Sive ergo isto loco ipsum Judam pereuntem miserando turbatus est, sive sua morte propinquante turbatus est: non est tamen ullo modo dubitandum, non eum animi infirmitate, sed potestate turbatum; ne nobis desperatio salutis oriatur, quando non potestate, sed infirmitate turbamur. Carnis quippe ille gerebat infirmitatem, quae infirmitas resurrectione consumpta est. Sed qui non solum homo, verum etiam Deus erat, ineffabili distantia universum genus humanum animi fortitudine superabat. Non ergo aliquo est cogente turbatus, sed turbavit semetipsum; quod de illo evidenter expressum est, quando Lazarum suscitavit: nam ibi scriptum est quod turbaverit semetipsum (Joan. XI, 33), ut hoc intelligatur et ubi non scriptum legitur, et tamen eum legitur fuisse turbatum. Affectum quippe humanum, quando oportuisse judicavit, in seipso potestate commovit, qui hominem totum potestate suscepit.