Jump to content

Incrementa atque decrementa aulae Othmannicae/Liber I

E Wikisource
 Praefatio Liber II 


CAPUT .I.

Regnum Suleïman ſzah.


1. In Aliothmanica historia, quare occurrit opinionum diversitas.1. Originem eius, quae nunc Turcica sceptra tenet, Aliothmanicae stirpis inquisituris accuratius, tanta occurrit opinionum diversitas, quas in Praefatione fusè vidimus, tantaque intermixtarum ab exteris fabularum moles, ut quid verum falsumve in bivio constitutis vix liceat discernere; alios ne veritatem aſsequerentur, detinuiſse videtur literaturae, et historiae orientalis ignorantia; Invida forsan felicitati huius stirpis traditio, fucum feciſse aliis. Itaque quae ex ipso fonte hausturi fuiſsent Turcarum, ut diximus, litterarum ignari, è turbidis aliorum rivulis, legere coacti fuere, qui ex nostris Chriſtianis istius gentis scripserunt historiam. Nos autem domeſticorum scriptorum testimonium, absit jactantia verbo, iure meritoque omnibus aliorum aſsertis anteponentes, ex illis qui apud Turcas fide digniores, et accuratiores habentur, 2. Suleiman ſzah exitushistoricis collegimus, tempestatibus ijs, quibus celebratiſsimus Tartarorum Princeps (d)Dzengiz(e)chan, non majorem solum Asiae partem, quae Persico parebat imperio, igne ferroque devastaſset, opulentissimam Chorasani regionis urbem Belch, solo aequaſset; et (f)Churzemi (g)Szahum regno pepuliſset, interemiſsetque; sed et omnes illarum regionum Principes, tum aſsiduis enervaſset incursionibus, tum adiutus civilibus illorum dissidijs, in diversa sparsiſset. (h)Sulejman ſzah filium Kyia chan (k)Oguzorum Tartarorum Principem, et Mereuſzam chan regionis dominum, qui cum nobilitate generis, et gloria majorum, suisque virtutibus reliquos suae gentilis principes, facile antecelleret, anno Hegirae iuxta Niſzrini chronologiam. 611H: 661 / Chr: 1214, sumptis I. circiter millibus selectorum oguzianae gentis Tartarorum, desertisque antiquis sedibus, Dzengizchani exemplo et fortunà incitatum, ad novas sedes quaerendas, (l)Europam versus castra moviſse.

3. Suleiman Armeniam suque profectus, à Tartaris repellitur2. Hocce modo Sulejman Szah (m)Azerbedziam, quae est regio Syriae finitima, non minus felici, quam veloci paſsu ingreſsus, usque Ahlad, quae est provincia, et civitas Armeniae majoris, aut armorum vi, aut famae celebritate obvia occupat cuncta. Cum vero Tartari Dzengiziani, inaudita ferocitate, atque saevitia omnia longe, lateque depopularentur, ac Azerbedzianum usque infesti perveniſsent, Sulejman ſzah vel fortiori pro tempore, cedens; vel suos prosperiori conservans fortunae, coactus fuit gentem suam ex Asiae minoris partibus recolligere, et ad interiora regionis Azerbedzian se recipere. Verum enim vitae campestris egestatem, et victuariae rei, quae illam in illis desertis, opprimebat penuriam cum non potuiſset, gens alioquin ad bellum et rapinas nata, diutius tolerare, anno Hegirae 616, ex Azerbedzian profectus, versus inferioris Asiae regiones secundo copias ubique victrices, educit, cum autem feliciori quam conceperat succeſsu, expugnatisque plurimis illarum regionum urbibus, ac oppidis, Euphratem usque victor perveniſset, primus ut equo flumen traijceret, (infida sic eum ducente fortuna) vortice abreptus, eodem anno vitam finiijt. Eius cadaver postea ex undis extractum sub urbe (n)Dziaber, Halepo finitima, à suis filijs (o)sepultum est. Cui epitaphium illius temporis Anonimus poeta in hunc modum cecinit:

سومزيدی چو نهر سایلی اول
نهر سایلده بولدی مفت اکه یول

Seumezidi czu nehri Saili ol,
Nehri sailde buldi meft ana jol. i: e:

Cum ille non amaret fluvium Seil, i: e: Euphratem) in ipso Euphrate, mors venit ad illum iter.(p)

Regnum filiorum Suleiman Szahi.

et

Imperium Othmani, Primi Aliothmanorum Sultani.

Caput II.

1. Quatuor Suleimani filii copias, et Dominium inter se dividunt. 2. Erdogrul ad Alaidinum accedit. 3. Erdogrul victores in Turcas vincit Tartaros. 4. Alaidin Erdogrulem summum exercitus ducem constituit. 5. Erdogrul post plurimas res feliciter gestas moritur. 6. Othman succedit in dignitatem patris. 7. Rebelles supprimit, et multas urbes graecis eripit. 8. Maioribus amplificatus honoribus. 9. Fraude fraudem et armis arma hostium vincit. 10. Alaidin à suis desertus ad Michaelem Imp: Confugit. 11. Othman omnium suffragio principum Sultanus declarat. 12. Filiis provincias distribuit regedas. 13. Sedem Imperii in Engiszechr transfert. 14. Expugnatione Nicomedi frustra tentat. 15. Graecorum copias praelio vincit, et Cotaiam expugnat. 16. Prutam longa obsidione cingit. 17. Christianis aut Curanum, aut gladium indicit utroque instr: plurimos sui dominii facit. 18. Plures urbes Imperio auiicit. 19. Tartaros Czaudaros victos ad Muhametanismum cogit. 20. Orchanis filii Othmani expugnationes. 21. Soruham occupat. 22. Ab Othmano imperante haeres Imperii relinquitur.

1. Quatuor Suleimani filii copias, et dominium inter se dividunt..1. Extincto Suleiman, quatuor eius filii, (a)Erdogryl, (aliis Dogryl) (b)Sungurtekin, (c)Giundogdy et (d)Dindar (aliis Dumdar), paternas inter se dividunt et opes et copias. Sungur et Giundogdy ad antiquas reversi sedes, de eorum fatis fineque incertum. Erdogryl autem et Dumdar, accepta copiarum parte, in loco Syrmalyczukur dicto, primum tentoria fixêre, ubi Dumdar, paucis post diebus, debitum naturae persolvente, Erdogryl collectis suis fraternisque copiis, omnes, quae Halepum inter et Caesaridem sitae sunt regiones, urbibus et castellis, vi consilioque ad deditionem redactis, suae subiecit dominationi, (e)introducta ubique ea, quam ipse profitebantur Muhammedana religione.

2. Erdogrul ad Alaidinum accedit.2. Huius fama percrebrescente, (f)Alaiddin Iconii Sultanus, tam strenuum invictumque laboribus virum, cum ad se allicere exercitibusque suis praeficiere satiùs putaret, quam inimicum experiri, insperate ab Erdogryle legationis munere mittitur filius Sarujati, qui patris nomine ab Alaiddin Sultano, locum aliquem in eius regno peteret, ubi ille et gens eius pacate, et amice vivere posset. Alaiddin audita Sarujati legatione, et videns se ut proverbio habetur quod caelitus expectabat, in terris nactum, petitionibus Erdogrylis facile consentit. Itaque suis legatis Sarujati adiunctis, eum ad patrem honorifice remittit. Petitque ut ad se protinus veniens, honorem tanto duce dignum experiatur. H. 678 / C. 1282Persuasus his promissis Erdogryl (de quibus fusius in praefatione dictum est), ubi ad Alajddinum cum legatis venit, macimo cum honore suscipitur, primumque habitationis locum, Caradze dagy, in Ancyrae regione assignat.

3. Erdogul victores in Turcas vincit Tartaros.3. Vexaverat autem Alaiddinum, et in ultimum saepe discrimen perduxerant Tartarorum quae a magni Dzengizchani expeditione supererant ubique dispersae cohortes. Forte accidit, ut eodem tempore magna vis Tartarorum impune Ancyrae regionem invaderet, Alajddinus ad saevitiem eorum cohibendam, copias, quas promptius colligere potuerat, contra illos educit. Tartari autem numero eta armis valentiores, uno impetu, Sultani militem confundunt, Erdogryl audito pugnae rumore, selectisque ex suis 5000 militum, in ipso praelii ardore, festivus supervenit. Erdogrylis miles dum videt Alajddini copias in diversum dispersas, et victori hosti jam terga ostendentes, parti victricis favendum, Duci duo suadet. Econtra Ergogryl, non esse inquis ominis constantis, fidem frangere, neque strenui militis, in submissam cervicem gladium stringere, sed desperatis potius ac imbecillibus opem et succursum ferre. His alloquiis avidum, adparata fugientium spolia militem, a nequam dissuadens proposito, concitato cursu, in victores Tartaros impetum facit, quos primo congressu debellatos prostrat, in fugam vertit, ac victo Alajddino victoriam, qualem nunquam sperasset, recuperat.

4. Alajddin, Erdogulem summum exercitus ducem constituit.4. Alajddin Sultan, quod prius fama de heroica Erdogrylis virtute acceperat, iam rei manifestatae oculatus testis, percepit sibi non vires deesse magis, quam sana consilia, et bonum exercitus ducem, in utroque itaque dignissimum Erdogrylem pronunciat. Commissa igitur conjunctis suis et Sultani

5. Erdogul, post plurimas res feliciter gestas, moritur.5. Erdogryl igitur coniunctis suis et Sultani copiis, Tartarorum incursiones non solum quaquaversus opprimit, sed et ubique caesos fugatosque regni finibus exire cogit. Atque ita Imperium non conservatum modo, sed et multo auctum Sultano reddit. Pro coronide tandem victoriarum Anno Hegirae 680H. 680 / C. 1281 (ut correctior historicus Saadi tradit), celeberrima urbe Liutahia Graecis extorta, maiora factutus, nisi brevi post iniqua heroum gloriae fata, eum sustulissent. Victorianum enim laboribus, et profunda senectute confectus, eodem anno magna quidem cum nominibus sui et gentis laude, sed cum maiori Alajddini, et totius imperii maerore, vitam finit. Eius monumentum apud castellum Sugiudczuk etiamnum religiose visitant Aliothmanae prosapiae cultores.

6. Othman succedit in dignitatem patris.6. Nec tamen cum Erdogryle extinguitur stirpis illius fortuna. Nam restiterant illi tres filii, Othman, Giunduzbeg, et Sazsuczibeg. Horum (g)Othman, licet natu maior, cum tamen et ille iuvenis, et immaturae aetatis esset adolescens in Alajddini domo diminutivum nomen, (h)Othmandzik, (ac si dicas Othmanulum) acceperat. Huic defunctus quidem pater testamento, successionem confirmaverat. Alajddinus autem memor Erdogrylis bene de se meritorum, in Imperii signum militaria mittit insignia, (i)Tabl Alem (tympana et vexilla) et alia quae ad ornamenta Ducis requirebantur, et plenam in totum exercitum potestatem tradit. Praeterea non (k)monetam solum suo nomine inscriptam cudere, sed et in urbibus, quas aut parens expugnarat; aut ipse esset expugnaturus, publicis in precibus خطبه (l)Chutbe, id est nominis eius mentionem fieri, concedit. Hinc quidam historicorum, initium Imperii Othmani opinati, in annorum computo non nihil erraverunt, de quo ulterius clarius videbitur.

7. Othman rebelles supprimit, et multas urbes graecis eripit.7. Tot honoribus ornato Othmano praeter Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/68 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/69 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/70 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/71 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/72 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/73 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/74 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/75 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/76 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/77 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/78 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/79 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/80 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/81 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/82 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/83 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/84 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/85 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/86 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/87 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/88 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/89 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/90 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/91 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/92 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/93 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/94 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/95 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/96 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/97 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/98 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/99 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/100 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/101 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/102 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/103 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/104 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/105 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/106 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/107 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/108 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/109 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/110 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/111 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/112 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/113 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/114 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/115 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/116 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/117 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/118 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/119 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/120 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/121 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/122 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/123 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/124 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/125 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/126 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/127 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/128 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/129 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/130 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/131 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/132 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/133 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/134 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/135 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/136 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/137 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/138 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/139 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/140



Annotationes

ad

Historiae Othmanicae

Librum I.

Cap: I.


In limine notationum nostrarum antequam pergamus ulteriùs iuvabit Lectorem Benevolum de aulæ Othmanicæ appellationibus uti vulgo vocari solent, titulis instrui accuratiùs. Commune enim illa habet cum aliis Orientalium Principum aulis, ut nomina superbissima et pomposissima sibi tum ipsa tribuat, tum ab aliis dari amet. Unde sæpissimè in mandatis imperatoriis فرمان fermàn dictis prædicari videbis, باب همايون bábĭ humaiùn sive portam celsitudinis باب عدالت bábĭ àdalèt sive portam iustitiæ, باب سعادت bábĭ seadèt sive portam maiestatis, باب دردولت bábĭ sive dérĭ deulèt sive porta felicitatis, ex quo et imperium Othmanum دولت مثمانيه deulètĭ Othmanije sive maiestas vel felicitas Othmana dici consuevit. Plura qui expetierit in usum collecta inveniet in dictionario Turcico Meninskij.

[a] Othmannicæ] Nomen hoc Turcicæ genti à primo eius imperatore Othmano inditum, perversè vulgò à Christianis scribitur ἱστοριογράφοις: nonnulli interiectâ secundæ syllabæ literâ o, Othomanum, alii dempta aspiratione duplicatâque consonâ tau Ottomanum exprimunt: utrique falsò: Arabice enim th illud per ث quod Turcis vocatur Ishei Arebi idest: s Arabum notatur, qui character cùm accuratè τῷ θ Græcorum respondeat, literæ ut ita dicam interdentali, linguâ dentibus intercepta tenue et obtusum s protrudente, nullum est dubium, qui uti Græce ὄθμαν, ita latinè Othmàn scribi debeat.

[b] Alĭothmannicæ] Vox est composita ex آل Al et عثمان Othmàn idest filii sive posteri Othmàn, tributaque non solum imperatoriæ stirpi ad Othmano ortum ducenti, sed et toti genti Turcicae, unde et hæc طوايف آل عثمان Tevàifĭ Álĭothmàn, nationes aut ordæ Aliothmanæ. Imperatores verò آل عثمان پادشافى Álĭothman Padiszahi idest Imperator filiorum Othman, appellari consueverunt, atque eam ob causam et nostras lucubrationes Aliothmannicam historiam inscribere consultum duximus.

[c] Anno à Legislatore] sexcentesimo decimo primo, qui est Christianae æræ 1214. At cum in præfatione abundè demonstraverimus quâ ratione Christiana æra Muhammedanæ, vel ita dictæ Hegiræ, respondeat, his denuò repetendis lectorem morari foret inutile.

[d] جنكيز Dzeng̀iz] fuit, ut Turcarum annales perhibent, Oguzorum Tartarorum princeps, cuius facta et fata fusius memorata vide in præfatione.

[e] خان Chàn] chan, quod ex Arabico forte in Persicam dialectum transiit, et dominum vel principem denotat, Arabisque usitato سلتان Sultàn respondet. Purè Turcice اولوبک ulùbeg id est Magnus Princeps. Hoc nomen quamvis et Turcici imperatores, ut مراد خان Mùrad chàn, سلیم خان Selìm chan etc. præcipuè tamen ab Othmannica aula Crimensium Tartarorum regi tribui consuevit, unde hic قرم خانی Kỳrim chàni, Crimeæ princeps, vel خان عالیشان chánĭ Alìssàn, Chanus alte constitutus appellari solet.

[f] خوارزم Churzèm] proprie mare Caspium, ver Hyrcannum significat, atque inde ad eas etiam regiones, quæ mari Caspio vicinæ sunt, transfertur: unde illarum Dominus خوارزم شاهی Churzèm Szàhi, idest Rex vel dominus regionum ad Caspium mare sitarum appellatur. Nonnunquam et apud ipsos Turcas Chuzrem vocatur id quod ex similitudine duorum Arabicorum characterum ر ز ry et ze, signis diacriticis destitutorum, quæ in suis scriptis non omittere solent Turcæ doctiores. Nome accepisse a Chosar, Thogarmæ filio, qui primus vicina littora coloniis impleverit, Nubiensis Geographus parhibet part. 7. Clim. r. quam opinionem magis nominis similitudine, quam rei veritatem niti arbitramur. Idem et Külkùm Deng̀iz appellari Meninskius refert, incertum quo fundamento, quod illud nomen a Turcis rubro præcipue mari tribuatur. Solet tamen nonnunquam ab adiacente illius littoribus urbe Bakujè, Mare de Baku a Christianis dici.

[g] شاه عالمپناه Száhĭ Alèm Penàh, Imperator asylum vel refugium orbis appellatur. Notari tamen meretur in Othmana aula excellentius vulgo haberi پادشاه Pádiszàh, quam száh, atque hoc quidem et Persarum regibus absolute concedi, illud minime quod unde fiat, monstrabimus inferius, ubi vox Padiszàh explicanda occurret.

[h] سلیمان Suleĭmàn] Pater Erdoguli fuit, Othmanique avus, e nobilissima inter Scythas Oguziorum familia oriundus. Loniceri lapsum, quo eum Niceæ regem constituit supra notavimus in præfatione.

[i] Urbis Nere princeps] Urbs, ubi Turcæ referunt, littori maris Caspii vicina. Frustra eius nomen in mappis geographicis Christianorum quæsivimus, nisi forsitan urbem Herat, Ariæ veteris metropolin aut Nurketzür in Masanderan, provinciæ Kilan agro sitam hic intelligi volueris. Eandem a tartaris Dzingizchanicis in patriam suam destructa veteris Bactrianæ – urbe regia, Belch redeuntibus expugnata, et dirutam fuisse Turcarum annales perhibent. Confirmant nostram opinionem Persarum historici, qui septem peculiaribus regibus eo tempore provinciam Kilon paruisse memorant, e quibus unus omnino Suleimans noster fuisse videtur.

[k] Oguzorum] Hanc gentem Dzengizchano e magna Tartarorum, in numerorum scythicorum examinum matre, erupuisse, communis est et constans Turcarum sententia. Nec esse opinamus quenquam e Christianorum historicis, qui aliam Dzengizo adscribat patriam. In primis ad confirmandum nostram opinionem facit evidentissimus Nicephori Gregoræ locus, qui lib. 2. c. 4. sect. 5. de Tartarorum horum irruptione ita loquitur: Μετὰ δὲ μακρὰν μακρῶν αὖθις ἐνιανθῶν περιοδον, καθάπερ ἐκ μεγάλης πηγῆς, τῆς πρώτης ἀποῤῥαγέντες Σκυθικῆς ἐς δύο σχίθοντα, μοίρας. ἡ μεν ἔδραμε μέχρι καὶ ἐς θάλασσαν τὴν κασωιὰν οἱ καὶ τὴν πάτριον ἤδη ἐκλατόμενοι κλῆσιν σαυρομάται καὶ μασσαγέται ἐκαλοῦντο, καὶ μελάγχλαινοι, καὶ Ἀμάζονες: οἱ δ’ ἐς τὴν Ἐυρώπην ἀποκλίναντες, τὴν παρωκεάνειον πᾶσαν καταδραμόντες ἤπειρον etc.: Post multa deinde saecula e prima Schythia, veluti ex magno fonte, erumpentes, in duas partes sunt divisi, quarum una ad Caspium usque mare excurrit: qui patrii etiam nominis obliti, Sarmantae, Massagetae, Melanchlaeni, et Amazones vocabantur. Alteri vero versus Europam profecti, et omnem Oceani oram pervagati fuere etc.: Et cap: 5. sect. 1. Ἤδη γὰρ καὶ Ἰωάννου τοῦ Δούκα τὰ Ῥωμαίων σκῆπτρα διέποντας μοῖρα Σκυθῶν παμπληθὴς καὶ ἐς πολλὰς ἀναφέρουσα τὸν ἀριθμὸν μυριάδας ἄνωθεν ἐξ ὑπερβορέων ἀποσπασθεῖσα κάτεισι μὲν ἀθρόα μέχρι καὶ Κασπίας θαλάττης, ἐν τούτοις δὲ τοῦ ἡγουμἐνου Σιτζισχᾶν τετελευτηκότος διείλοντο τὴν ἡγεμονίαν τῶν στρατευμάτων, ἄμφω αὐτοῦ τῷ ὑέε, ὅ τε Χαλαῦ καὶ ὁ Τελεπουγᾶς. Nam cum Iohannes Ducas rerum potiretur, Scytharum portio numerosa, quae multis hominum millibus constabat, ab Hyperboreis effusa ad Caspium mare protinus descendit. Interim vero Duce eorum, Sitzischane, [quo nomine Dzengizchanum a Gregora denotari iam supra in praefatione indicavimus] defuncto, ambo eius filii, Chalus, et Telepugas exercitum principati diviserunt. Hactenus Gregoras: ad cuius verba observare haud extra propositum erit τὴν πρώτην, quam Gregoras vocat, Tartariam, eandem esse, quam hodie vulgo magnam appellamus, eiusque incolarum nomina, etsi ab historicis recenseantur, tamen adscita magis, aut ab exteris indita, quam propria, eisque dum in suis sedibus morarentur, peculiaria fuisse. Ita si quis in praefixa huic tractationi praefatione legerit Oguzorum gentis principes in duas stirpes fuisse divisos, Aliothman unam, et Ali Dzengiz alteram, ne credat sub ipsis generum conditoribus appellationem iam apud eas gentes invaluisse. Uti enim absonum videtur, Aliothmanos Suleimano parentes ab huius nepote qui integro post sæculo iis imperabat, nomen fuisse sortitus; ita non minus falso vulgo prædicatur Tartarorum Crimensium princeps ab ipso Dzengizchano, Ali Dzengiz appellationem retinuisse. Neque enim ante hoc nomine insigniri consueverunt, nisi postquam ab Othmanico exercitu fuerunt subacti, neque illorum Chani a Dzangizchano, sed ab eius nepote Gierai, primo illarum pertium domitore, originem et nobilitatem suam deducunt. Et omnino videntur illi perincipes posterioribus temporibus occidentis imperatores, qui a conditore imperii Cæsares et Augusti appellari consueverant, imitati, suorum proavorum et heroum nomina, Turcæ nimirum Othman et Tartari Gierai accepisse, et in posteros suos transtulisse: unde et hodie Tartarorum Chani semper proprio suo nomini Gierai addere solent, ut Selim Gierai, Kaplan Gierai etc: etc: sed de his pluribus alibi.

[l] Europam versus] Europæas partes رومایلی Rúmili, vel simpliciter Europam روم Rùm Arabes Syriæ limitibus definiunt, ut qui hodie Arzirumo Alepum, Syriæ metropolin, proficiscatur partes Europæsa ingredi dicatur. Turcæ autem communes nobis Europæ terminos agnoscunt, Bosphorum Thraciæ, Tanaim et Nili ostia.

[m] اذربایجان et آذربجان Azérbedzĭàn] Media maior, sed non iisdem, quibus olim continebatur limitibus definita. Addita enim illi est a Tartaris, quibus nec veteres promovere fines, nec expugnatis a se regionibus nova dare nomina religioni fuit, maior pars Aſsyriae septentrionalis, cuius reliqua portio hodie Curdistàn uocatur, illique meridiem uersùs est contermina. Caeterum nomen illud compositum est ex اذر Azèr ignis et جان Dzàn anima, quae coniunctio ب be in connectit, adeo ut haud incongruè illud exprimeres, Ignis in vel cum anima

[n] Babèr بعبر] Vrbs olim fuit Alepo uicina, hodie تکه Tekkiè vel conuentus monachorum Turcicorum شیح ابو بکر ſzejh ebúbekìr dictum, quod forsitan in recentioribus mappis corruptè Bir et Elbir scribiturL de quo uide plura notâ sequente.

[o] Sepultum eſse] Turcae religiosiſsimè hunc locum frequentare solent, quem praeter antiquitatem ingens monumentum vel تربه Tĭurbè, quod Sultan Selimus, Aegypti expugnator ibi extrui curauit, commendat. Aedificatum hoc eſse fertur tum in Suleimani, tum in Ebubekir, unius ex quatuor Curani expositoribus, et primi Muhammed succeſsoris, qui ibidem sepultus eſse creditur memoriam.

[p] Est sententia] Breuiùs forsitan nos retuliſse gesta Suleimani B. L. credet, quam argumenti dignitas, et Conditoris tam amplae stirpis memoria requirere uideretur. At nos qui nihil in hoc opere nisi veritatem spectandam nobis proposuimus pauca eaque vera maluimus exponere, quàm longa serie fabularum, et berbarismis et achronismis refertarum, lector fucum facere. His onerare scripta sua, Christianos, quotcumque de rebus Turcicis aliquid memoriae prodidère, saepiùs observauimus, miratique sumus, uiros eruditor, et in alijs rebus satis oculatos eò adduci potuiſse ut Abul Pharao qui inter Turcas historici nomen meretur, crederent, inconditasque ipsius et abdurdas narrationes adoptarent. Sanè venditantur etiam inter ipsos Turcas fabulosi libri Ali Othman Tevarich et alij, quibus progenitores illius generis fusiſsimè recenſentur, sed hi non maiori apud doctiores habentur pretio, quam fabulae Persarum nocturnae nuper Gallico sermone in Europa evulgatae: neque verentur ijdem publicè profiteri, nihil eſse in historia Othmanica ante Suleimanum, quod non redoleat fabulas. (vide in praefatione)

Ad Cap: II.

[a] Dogrùl, sive Ergogrùl طوغرل, ارطوغرل] si latinè interpreteris, vir natus, vel Justus, filius Suleimani et Pater Othmani I.

[b] Sungùr سنقور] Sungùr secundum etymologiam falconem quendam album denotat, omnium avium rapaciſsimum, qui nullibi nisi in Usbekiorum terris nascitur, atque ab horum legatis Imperatori Turcico offerri solet. Caeterum rarò capitur, et apud Turcas magno habetur pretio.

[c] Gĭundogdì کون طوغدی] Etymologicè: Sol exortus est vel aurora aut dies apparuit. Gĭun enim Turcis dies et sol est, Dogdi verò præteritum eſt à verbo طوغارم Dogarim, nascor, in lucem prodeo.

[d] Dumdàr دومدار] Etymologicè sonitenens sive magno sonitu praeditus دوم Dum enim est sonitus tympani majoris کوس Kĭus dicti دار dar autem Persicè est tenens vel praeditus. unde وفادار Vefàdàr, fidei tenens نامدار Namdàr, bono nomine vel famâ praeditus. alèmdar, signum vel vexillum tenens, vexillifer.

[e] Introducta ubique] Felices Conditorum Imperii sui succeſsus non tam humanae solertiae, aut virtuti adscribunt Turcae quàm quod primi Imperatores non ambitione ducti, sed religionis Muhammedanae propagandae studio bella gesserint, atque hac ratione inceptis suis Divinum auxilium conciliaverunt.

[f] Alaiddìn الأ الدين] Dominus vel Sultanus Iconii. Secundus hic semper à Turcicis historiographis nominatur. Unde etsi hi nullius primi in anisothmanicis mentionem faciant, veritati tamen videtur esse proximum, primum Alaiddinum illum ipsum Azatinem esse quem Nicephorus Gregoras l. A. C. I. Sect. 6. postquam occasione è Tartatorum expeditione arreptâ, iugum Persicum excussisset, et plerasque Asiaticas Romanae ditionis provincias subiugasset, à Tartaris anno Hegirae 661. (1261. szah ad Michaelem Paleologum se recipere coactum fuisse refert. Cum enim constet, ipsius filium Melekszah post recuperatum regnum Alaiddini II, nomen assumpsisse, non videmus, quis possit praesertim in tam angusto quo Iconii Imperium duravit, temporis spatio primus Alaiddinus esse, praeter eum quem iam memoravimus, Azatinem Gregorae.

[g] Othmano] Unicus Ergoguli filius, quem ob heroicas virtutes patri in exercituum Alaiddini fucatu ante pubertatis annos successisse Turcae perhibent historici. Unde et Othmanulus dictus fuit.

[h] Tàbl Alèm طبل علم] Tábl Alèm fahibì, vocantur omnes, qui alicui regioni praesunt, ut Visirii, Baszae, Begi etc: etc: علم Alèm est vexillum ingens et latissimum, quod loco cuspidis argenteam laminam habet in medio semilunae instar perforata {hic est imago} طبل Tábl est tympanum, unde totus ornatus bellicus, quo Turcarum principes ab Imperatore decorantur طبلخانه Tàbulchanà vocatur. Visiriorum Tabulchanam absolvunt novem tympana, novem زورنه زن Zúrnezèn [musici] septem بوروزن Borazèn [tibicines] quatuor زلّزن Zillezàn, [disci rotundi aerei, qui qui conquassati ingentem strepitum edunt] tres caudae equinae artificiosè plexae, توغ Tug, tictae علم Alèm unum سنجاق Sandzàk unum [vexillum nimirum non nisi colore à vexillo Muhammed distinctum, illud enìm rubrum, hoc viride est] quibus adiiciuntur adhuc duo alia vexilla maxima بیراق Bairàk dicta. Reliqui Paszae quibus Vesiratus nomen non competit, et qui illis haud inferiores sunt, principes Moldaviae et Valachiae duabus saltem caudis equinis gaudent, reliquis verò vexillis et ornamentis iisdem, quibus Vesirii. Begis praeter vexilla, una tantum cauda equina conceditur. Sunt praeterea et alii Begi gradu multò inferiores, quibus nullam caudam equinam, sed unicum Sandzàk, Imperator tribuit, et hi vocantur سنجاق بکی Sandzàk bègi.

[i] Monetam] Nemini Turcarum monetam cudere licet, nec ullius in precibus publicis fit mentio, nisi solius Imperatoris. Etsi enim Aegypti Respublica Cairi permissu Imperatoris cudat monetam, non tamen suo, sed Sultani nomine id facere audet. Ipsi autem monetae nulla imprimitur effigies, sed solum Sultani nomen elegantissimis exaratum characteribus. Ita in Sultan Ahmed, qui nunc Othmanorum sceptra tenet, nummis haec expressa leguntur.

سلطان احمد ابن السّلطان محمّد السّلطان ابن السّلطان

Sultàn Ahmèd íbnĭ Sultàn Muhammèd el Sultàn íbnel Sultàn. id est Sultàn Ahmèd filius Sultani Mehemmed, ipse Sultan et filius Sultani. Et ex altera parte: سلطان البرّین وحاقان البحرین ضرب فی قسطنطنیه Sultàn ulberrìn vehacánul bahrìn, Sárb, fi Constantaniè. Id est Imperator terrarum et Victor I. Dominaror marium, excussum Constantinopoli, vel فی ادرنه fì Édrne, Adrianopoli, vel فی مصر fi Mýsr. Cairi vel فی ازمیر fi Ismỳr, Smyrnae. Namque in aliis urbibus monetam cudere non licet. Si verò Imperator ipse in castris est, secum ducit officinam monetariam, et tum monetis inscribitur فی اوردوی فمایون fì ordíuĭ Hĭumáĭùn. id est, in castris altissimi.

[k] Chutbe خطبه] acclamatio est, sive in precibus votum pro salute, et divino dominatu imperatoris, et in hostes praecipuè Christianos victoriâ.

[l] Sultani nomen] quid proprie significet, in notis ad Cap: I liter: [e] explicavimus. Observare tamen haud inutile erit, in vulgari sermone cuique cum adiecto pronomine meus sultani nomen tribui, ut slTanm Sultanùm, Dominus meus, eadem ratione quâ Galli voce Monsieur sine discrimine quoscunque compellant. At si absolutè sine pronomine aut cum articulo السّلطان el Sultàn pronitur, solum Imperatorem denotat, quamvis multò excellentius habeatur nomen Pádĭszáh, ut supra Cap: I. lit: g. indicavimus. Chanorum tamen Crimensium filiis etiam sine apposito titulus Sultani conceditur, ut قپلان کیرای سلطان Caplàn Gĭeràĭ sultan etc: etc:

[m] Haud proficuum] Cautus Othmanus vivo Alaiddino Sultani ablatum nomen accipere recusavit, quod sibi post huius mortem non defuturum videbat, ac سرعسکر Serĭaskĭèr exercitûs Dux appellari maluit, ne in suspicionem assectari Regni veniret, at post eius mortem, abiecta pelle vulpina, Leoninam induit.

[n] Subiectisque suo Imperio] sunt ex Christianorum historicis, qui multo plures Othmano tribuunt victorias, captas nimirum, Nicaeam, Neapolin Thraciae, Ancyram Phrygiae, et alias in Natolia urbes. At cum Turcici Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/604 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/605 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/606 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/607 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/608 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/609 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/610 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/611 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/612 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/613 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/614 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/615 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/616 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/617 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/618 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/619 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/620 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/621 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/622 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/623 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/624 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/625 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/626 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/627 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/628 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/629 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/630 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/631 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/632 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/633 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/634 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/635 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/636 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/637 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/638 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/639 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/640 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/641 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/642 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/643 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/644 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/645 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/646 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/647 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/648 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/649 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/650 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/651 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/652 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/653 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/654 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/655 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/656 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/657 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/658 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/659 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/660 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/661 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/662 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/663 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/664 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/665 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/666 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/667 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/668 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/669 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/670 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/671 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/672 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/673 Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/674