Jump to content

Incrementa atque decrementa aulae Othmannicae/Praefatio

Unchecked
E Wikisource
Liber I 


Incrementa, et decrementa Othmanici imperii, ab ipsa illius origine publicæ exposituris luci, in antecessum, aliquot historica, et genealogica capita, explicanda veniunt, in quibus magni gravesque Christianorum historici sæpiùs gravitèr labi visi sunt. Princeps in his locus dandus est, comparando ad Christianam epocham Hegiræ anno; quo nos hanc tractationem, Muhammedanorum computum secuti, notare convenientius putavimus. Secundò inquirendum erit de nomine, et gente Turcarum. Tertio denique Aliothmaniis prosapiæ, quæ iam Turcico (quod vulgo vocatur) imperio præest, explicanda origo. Quà in re siquidem lucubrationes nostras ab omnibus mendis, et nævis immunes futuras asserere vellemus, terminos certè humanæ præscriptos cogitationi nimium quantum transgredi iure, meritoque possemus accusari. Cùm enim, quæ nostros ante oculos geruntur, non ita referre possimus, ut omni ex parte perfecta, erroribusque vacua haberi nostra possit narratio, quis nisi vecors affirmare auderet se, quæ antè tot sæcula, inter gentes tam barbaras, cultusque humani expertes (uti Othmana in suis erat primordiis) gesta sunt, sine ullo lapsu expositurum. Hoc in ipsa operis serie, eo magis patefaciet, cum nonnullorum magnæ alias authoritatis, historicorum præposuere dicta, scriptave exponemus, et emendare conabimur. Nos autem feliciorém-ne successum fuerimus nacti διακριτικοτάτῳ lectori iudicium relinquimus. Illud Christi dictum adiecisse suffècerit: ὁ ἀναμάρτητος ὑμῶν πρῶτος τὸν λίθον ἐπ’ αὐτῇ βαλέτω.


Cap. IHegira cum æra Christiana comparata.


Numerum annorum Muhammedanæ huius æræ quæ Turcis هجرت hidzret, communi nomine Hegira vocatur, cum annis epochæ Christianæ comparatum margini tractationis nostræ adscripsimus, quod accurate-ne factum sit, si quis lectorum dubitare voluerit, vitio vertere equidem non possemus. Quamvis enim ille computus satis perspicuus, nec adeò difficilis sit, animadvertimus tamen capita historiæ plura, et præcipua à non infimæ autoritatis historicis, ad diversos annos referri, idque è defectu subsidiorum, è quibus accuratiorem huius rei haurire possent notitiam. Hoc ut unico exemplo saltem illustremus; nihil post translatum ad Græcos imperium accidit memoratu dignius, quam Constantinopoleos expugnatio, qua totus Christianismus: altero, eoque præcipuo, oculo orbatus; et in ultimum exitii periculum fuit adductus. Nihilo secius tamen quam nota, quam propinqua nostris temporibus, quam fatalis illa Græci imperii periodus fuit, in anno quo acciderit, gravissimi dissentiunt scriptores, aliis illam ad annum 1452, aliis ad 1453, referentibus: unde colligi potest, quanti in reliquis Turciæ historiæ capitibus, ut Sultanorum diebus natalibus, emortualibus etc. definiendis, commissi fuerint errores. His ut occurramus, haud inconsultum duximus, collatis Christianis Turcis autoribus, de hoc computo paulo accuratius inquirere, eoque ipso probare, recte nos in ea, quam iam edimus, historia, Annos Hegiræ cum æra Christiana conciliasse. Non vero opus esse existimamus de nomine Hegiræ.... litem movere, atque disquirere: utrum ea à fuga falso prophetæ Mecca Medinam, an ab ipsius obitu (ut nonnullis Muhammedanis placet) ducat initium. Sufficit enim nobis convenientiam æræ Turcicæ cum Christiana, prolatis aliquot è Christianorum scriptis exemplis, docere. Rectissime Ricciolus, in magno suo chronologico opere, Hegiræ initium in annum Domini 622 collocat, cuius et verba (cùm præcipuè de die autores dissentiant) hic apponere non pigebit. De die, inquit, fit dissensio. Astronomi enim cum Alfragano, Albategnio, Alphonsinis, et Iodano, ad praxim Astronomiæ, annos Ismælitarum, et Turcarum computant ab Idibus, seu die 15, Iulii feria 5, quia in illam incidit verum novilunium. Sed Arabes ipsi et Turcæ, et cum illis chronologi Scaliger, et Petavius etc. politice computant, a die 16 Iulii, feria 6 unita cum vespere præcedente, quia nocte illa, quæ subsecuta est diem XV, Meccâ aufugit, et eadem nocte, prima corniculatæ lunæ phasis, apparuit, à quo proinde Arabes ineunt neomenias suas, feria VI, vel Veneris, illis nùnc sacra. Detinere equidem Benevolum Lectorem poterit, quod notetur dissensus Astronomicarum regularum, à Turcico computo; at ipsius ratio non explicetur. At vero sciendum Pseudoprophetam Muhammed, cùm primum sua superstitione, orbem inficeret, plebi rebus Astronomiæ minus instructæ, de novilunii initio hanc generalem regulam dedisse: آى كور رمضان طوت آى كور بيارام ايله h. e. Lunam videns ieiunium incipe, lunam videns Bairam celebra. Cum autem nunquam prima novilunii die, sed aliquandò secunda, aliquandò etiam (si sub occasum solis novilunium contingat) vix tertia nocte corniculatæ lunæ prima phasis, supra nostrum horizontem apparere; nemo mirabitur, si vel ipse Muhammed, ut homo rudis, et Astronomica disciplinam parum, vel nihil imbutus, vel corruptæ ab ipso gentes, quæ præcepto sui legislatoris, magis quam ipsi rationi fidendum esse credunt, secundam novæ lunæ diem, pro ipso novilunio, accepêre; atque ad eius regulam et menses, et solennitates suas instituere. Nec minùs probabile est ipsum etiam Muhammedem, à sua fuga, Hegiræ computum incepisse, quod demum eius successores, ne legi semel latæ, suo exemplo, derogare viderentur, aut negligentes, aut ignorantes, non ab Astronomico novilunio (quod secundum omnium Mathematicorum sententiam in diem 15 Iulii feria 5, inciderat (sed a Politico, quod sequenti die, feria sexta, contigerat, initium capere, adeoque illum diem primam mensis Muharremi..... esse voluisse. Confirmant à nobis prolata, quæ de hodierna illorum computi ratione, ipsi præsentes observavimus. Quamvis enim hodiè, non diem solum et horam, sed et ipsum momentum novilunii ex ephemeridibus, quas روزنامچه Ruznamcze vocant, satis explotatum habeant, ne umquam tamen vel رمضان Ramazan vel بيرام Bairam instituunt, nisi aliqui se vidisse corniculatæ lunæ phasim testentur. Hanc ob causam singulis annis circà ea tempora, à Sultano aliquot homines versùs Varnam, in montem altissimum اسطرانجه طاغى Istramdzadaghy dictum, qui 12 horis à Constantinopoli [ad Pontum Euxinum] distat, mittuntur observaturi, quo momento nova luna se illorum sistat conspectui. Hanc si viderint, illicò tres ex exploratoribus, citato cursu, Constantinopolin pergunt et ad استانبول افندى Istambol Effendisi (iudicem Constantinopoleos) properant, unus refert se, corniculatæ lunæ primam phasim vidisse, et reliqui duo, suo testimonio, prioris prolatis fidem faciunt. Ita per tres testes probato novilunio, illicò Istambol Effendisi, præcones, per totam urbem, quocunque fuerit tempore, mittit; et ieiunium vel Bajram indicit. Etenim sine tribus testibus nemini, neque Sultano credetur adesse novilunium; qua ratione accidisse vidimus, ut Muhammedani, cùm essent in prædio comedentes, et bibentes, audità præconis de ieiunio initiando voce, illico buccellas ex ore spuant, et ieiunare incipiant; et contrà audito Bajrami celebrandi nuncio, ante vel post meridiem, ieiunium solvant, et abiectà hyposcris, illis solitæ, mæstitià, lætas, et alacres induant facies et vestes. Si verò cælum obnubilatum, lunæ conspectum impediat, aut nuncii in via detenti, serò in urbem veniant, primo, et secundo die, expectatur, tertio autem die iam Astronomico computo creditur, et vulgus, adisint, absint, qui lunam viderint testes, à cibo et potu abstinere iubetur. Pari ratione, non ante solvunt ieiunium, quam per eosdem homines de apparitione novæ lunæ شقّال Szevval redditi fuerint certiores. Hæc quamvis sufficiant ad adimendum lectori, de Ricciolani computi veritate scrupulum, haud inutile tamen putamus, eundem præter adducta iam documenta, aliis etiam exemplis firmiorem reddere. Præcipuè hanc in rem faciunt memorabiles illæ duæ expugnationes Constantinopoleos et Rhodi insulæ. Illam Constantinopolitanus Patriarcha anno Domini 1453 Maii 29 die, feria 5. Turcæ historici accuratiores, à Sultano Mehemmed secundo, anno Hegiræ 857, mensis Dzemaziul ewwel 20 die, expugnatum, referunt. Rhodum Christiani, à Turcis anno Domini 1522, Decembris 25 die, Turcæ anno Hegiræ 929 mensis Seffer 3 die, captam esse memorant, adduntque hanc obsidionem 5 mensibus durasse, adornatam nimirum anno Hegiræ 928 mense Ramazan, continuatamque fuisse tribus mensibus in eodem anno Szeval, Ziulcaade et Ziulhidze, nec non duobus sequentis anni 929 Muharrem et Seffer; cuius tandem tertià die, dedita fuerit. Sufficiere equidem credimus ad canonem quendam constituendum, hæc a nobis ex Ricciolo prolata argumenta.

Non minus illustre exemplum nobis præbet diploma Sultani Muradi III, ad Rudolphum II imperatorem datum, in quo tum Domini salvatoris, tum Muhammedi epocha clare notatu expressis verbis legitur, ita: Die primo proximi mensis Ianuarii, anno Domini Iesu (supra quem sit gratia et auxilium Divinum) 1584, qui erit annus transmigrationis magni Prophetæ nostri 991, die 27 mensis Zijlhidze. At secundum, tabulam Riccioli, annus Hegiræ 991 incipit anno Christi 1583 Ianuarii 15, feria 3, et desinit in anno Christi 1584 Ianuarii die 3, feria 6, die vero 4, Ianuarii inchoatur annus Hegiræ 992. Cùm autem mensis Zijlhidze sit ultimus anni Hegiræ, et constet 29 diebus, manifestum fit 27, Zijlhidze esse primam diem Ianuarii anni 1584. Igitur in præfato diplomate, utraque epocha, ullo absque erroris scruplo, notanda est.

Conciliandis hisce epochis et ad Turcicum computum, quom in ipsa tractatione suis locis notabimus) comparandis, diù immorari inutile ducimus; quod id ipsum adhibita tabula Astronomica parallela, quam hunc in finem, præfationi subiicimus, privatà industrià præstare poterit lector curiosus. Si qui iis deerunt dies, ad suplementum anni solaris requisiti, eos facile è tabula chronologica poterit videre. Cùm igitur ad hanc computi rationem, Christianam æram cum Muhammedana comparaverimus, vix ullum, de accuratiori illorum notatione potest superesse dubium. Sed antequam hinc in alterum dissertationis nostræ caput transgrediamur, aliquod dubium, parvi equidem momenti, sed in quo plures haud infimi ordinis historicos, esse lapsos animadvertimus in ἱστοριοφίλων gratiam explicare annitemur.

Othmani primi Turcarum imperatoris primum annum, alii ad annum Christi 1300 referunt, ut Leunclavius: Ad 1303 alii, ut ex Zacuthi computat Calvisus, chronologiæ aliàs acutissimi computatores utrique. Qua in re, pace virorum, ut ipsam investigemus veritatem, et certum Othmani imperii primum annum evidentioribus ostendamus rationibus, operæ pretium esse arbitramue, ut pro fundamento sumamus argumenta, quæ in proximè sequentibus annis, mensibus, et diebus, ab omnibus ferè Turcicis scriptoribus, communi consensu, notantur.

Observandum igitur successorem Othmani Orchanem, cunctorum consensu Chronologicorum, paulo antè patris obitum, anno Hegiræ 726 Prusiam, Bithyniæ metropolim, expugnasse, ubi illum triumphantem, tristi nuncio à patre, in ultimis agonizante revocatum. Quo eodem anno, eiusdem anni, mensis Ramazan die 10 extincto, Orchanem illi in dominio successisse. Ramazan autem à Muharrem, anni Hegiræ primo mense, nonum esse mensem, notum est. Decima vero dies Ramazani, illius anni in 8 Augusti incidisse tabula chronologica indicat. Hoc ita intellecto Turcæ porrò scriptores (quorum authoritas magnæ apud suos est existimationis) unanimiter affirmant: Othmanum imperasse annos 26, menses 3, dies 10, (licet Leunclavius, quod inde sumserit non video, 29, iidem annos lunares, sive 28 solares tribuat) et Orchanem in imperio successisse anno Hegiræ 726, Ramazani, retrocedentes numeramus anno Hegiræ 700, eiusdem mensis Ramazani 10, esse completos annos 26. Simili modo auferendi sunt illi tres menses, et 10 dies, qui in 27 annum ingressi erant. Tollimus igitur 10 dies Ramazani, et menses 3; hoc est Szaban, Redzeb, et Dzamaziul achyr, qui respondent Maio, Aprili, Martio et Februario. Itaque his omnibus demtis annis, mensibus et diebus ullo absque scrupulo patet, primum imperii Othmani annum fuisse Hegiræ 700, mensis Dzemaziul achyr diem primam, qui inciderat in annum Domini salvatoris 1301 Februarii diem 11, uti in subiecta tabula patebit.

Tabula chronologica anni Hegiræ 700, qui est domini Christi 1300.

Annus Hegiræ 700 Annus Christi 1300
Menses Hegiræ Menses solares.
30 محرّم Muharrem prima Septembris 16
29 صفّر Sefer Octobris 16
30 ربيع الاوّل Rebiul evvel Novembris 14
29 ربيع الاخر Rebiul achyr Decembris 14
30 جماذى الاوّل Dzemaziul evvel Ianuarii an. 1301 12
29 جماذى الاخر Dzemaziul achyr Februarii 11
30 رجب Redzeb Martii 12
29 شعبان Szaban Aprilis 11
30 رمضان Ramazan Maii 10
29 شوّال Szevval Iunii 9
30 ذى القعده Zijlcaade Iulii 8
29 ذى الحجه Zijlhidze Augusti 7

Observa, annum christi 1301, in hoc Hegiræ anno, inceidere in mensem Dzemaziul evvel, cuius 1 dies incidit in Ianuarii 12. Atqui demonstratum est superius Othmanum regnare incepisse anno Hegiræ 700, mensis Dzemaziul achyr die 1, qui est annus Christi 1301 Februarii 11, quamvis in tabula, annus Hegiræ 700, respondeat anno Christi 1300, ergo superius recte conclusum est. Et hæc fuit, ut existimo, causa, quæ videtur Leunclavium aliosque in computandi ratione, cespitare fecisse.

Atque hoc modo Hegiræ quoque annis, facile reduci potest. Exempli gratia: initium anni Hegiræ 699, qui primum Othmani imperii annum proxime præcessit, secundum tabulam Astronomicam incidit in annum Christi 1299 Septembris 28, feriam 2. Sed pro faciliori lectoris captu integram subiiciamus tabulam.

Tabula chronologica anni Hegiræ 699, et Christi 1299.

Menses Arabum. Menses solares
30 <محرّم> Muharrem 1 incidit in Septembris 28
29 <صفّر> Sefer Octobris 28
30 <ربيع الاوّل> Rebiul evvel Novembris 26
29 <ربيع الاخر> Rebiul achyr Decembris 26
30 <جماذى الاوّل> Dzemaziul evvel Ianuarii An. 1300 24
29 <جماذى الاخر> Dzemaziul achyr Februarii 23
30 <رجب> Redzeb Martii 23
29 <شعبان> Szaban Aprilis 22
30 <رمضان> Ramazan Maii 21
29 <شوّال> Szevval Iunii 20
30 <ذى القعده> Ziulcaade Iulii 19
29 <ذى الحجه> Zijlhidze Augusti 18

Probato igitur, ut sat videtur, primo Othmani imperii anno, mense et die, eadem methodo investigandus venit annus, mensis et dies, mortis Erdogrylis, patris Othmani. Quare dicimus: Siquidem annus Hegiræ 700, mensis Dzemaziul achyr ultimus dies fuit primus annus et dies imperii Othmani; Erdogrylem autem mortuum fuisse anno Hegiræ 680 (qui incipit anno Christi 1281, Aprilis 22, feria 3) Hodze Saadi author est. Ergo à primo imperii Othmani anno, usque ad annum mortis Erdogrylis, inclusivè, interlapsi sunt, anni 19, menses 7, quod probatur. Annus Hegiræ 700, inceperat anno Christi 1300, mensis Septembris 16, ut in prima tabula indicatum est, à mensis autem Dzemaziul achyr, anni præfati, die ultimo (quem demonstravimus, esse initium primi Othmani imperii anni) usque ad Muharrem diem primum, habumus menses quinque, qui deinde tollendi sunt ex ultimo anno, in quo mors Erdogrylis contigit. Posito itaque anni initio prima die præcedentis Dzemaziul evvel, retrocedendo auferendi sunt anni, usque ad annum Hegiræ 680, quo mortuum fuisse Erdogrylem, ex totiès laudato Saadi constat. Quare dicimus à mensis Dzemaziul evvel die primo anni 700, usque ad anni præcedentis 699mi. Eiusdem mensis Dzemaziul evvel diem primum, esse unum Hegiræ annum completum. Et sic deiceps faciendum usque ad eundem mensem Dzemaziul evvel anni 681, qui est annus mortem Erdogrylis proxime sequens, atque ita colliguntur anni 19. Post hoc quinque illi menses, qui ingressi fuerant annum Hegiræ 700, emendi sunt ex anno Hegiræ 680, residui vero 7 menses addendi sunt supra 19, annos superiùs computatos. Ergò à primo Othmani imperii anno, mensis Dzemaziul achyr, usque ad mortem Erdogrylis annos 19, menses 7 (ut suppositum erat) intercurrisse evidens est. Ita qui fuerit mensis septimus et dies anni 680, eodem computandi modo inveniendi sunt. Quemadmodum enim retrocedentes ab anno Hegiræ 700, mensis Dzemaziul achyr die 1 usque ad annum 681, annum, nimirum mortem Erdogrylis proximè sequentem, numeravimus annos Hegiræ 19.

Ita et ab eodem mensis Dzemaziul achyr prima die, retro numerandi sunt 7 illi menses (quos residuos esse superius indicavimus) et ad annum 680 addendi, scilicet Dzemaziul evvel, Rebiul achyr, Rebiul evvel, Sefer, Muharrem, Zijlhidze et Zijlcaade, qui secundum tabulam respondent Augusto, Iulio, Iunio, Maio, Aprili, Martio et Februario. Itaque septimus ille residuorum mensium erit Zijlcaade, anni Hegiræ 680; mensis vero Zijlhidze primus dies, incidit in annum Christi 1281 Februarii 11 (ut in subiecta ostenditur tabula) et conclusivè prædictus annus Hegiræ 680 Szeval ultimus dies, erit annus et dies mortis Erdogrylis.

Tabula anni Hegiræ 680, Christi 1281.

Menses Arabum. Menses solares.
30 <محرّم> Muharrem 1 incidit in Aprilis 22
29 <صفّر> Sefer Maii 22
30 <ربيع الاوّل> Rebiul evvel Iunii 20
29 <ربيع الاخر> Rebiul achyr Iulii 20
30 <جماذى الاوّل> Dzemaziul evvel Augusti 18
29 <جماذى الاخر> Dzemaziul achyr Septembris 17
30 <رجب> Redzeb Octobris 16
29 <شعبان> Szaban Novembris 15
30 <رمضان> Ramazan Decembris 14
29 <شوّال> Szevval IanuariiAn. 1282 13
30 <ذى القعده> Zijlcaade Februarii 11
29 <ذى الحجه> Zijlhidze Martii 13

Observa in ultima Zijlhidze desinere annum Hegiræ 679 in prima vero Muharrem incipere annum 680, et in ultima Decembris desinere annum Christi 1281, et in prima Ianuarii inchoare annum 1282. At quia residuos 7 menses, qui super 19 Hegiræ annos redundabant, in mensis Zijlcaade die 1 desiisse ostendimus. Ergo mortem Erdogrylis incidisse in annum Hegiræ 680 mensis Szevval ultimum diem qui est annus Christi 1282 Februarii 10 recte conclusum est. Sublata itaque ut remur, hac dubitatione eadem ratione inveniendi sunt anni (et si qui fuerint menses et dies) Dominii Erdogrylis, in cuius initio, mortem quoque Sulejmani necessariò ponendam censemus. Etenim anno Hegiræ 680 Szevval ultima Erdogrylis mortem contigisse, demonstratum est, atqui Sulejmanum Erdogrylis patrem anno Hegiræ 616, in Euphrate submersum communis historica suadet fides. Ergo à morte Sulejmani, usque ad mortem Erdogrylis liquet, inclusivè, annos 64 intercessisse (quamvis Iohannes Gaudier minus probe 54 duntaxat annos interlapsos velit, sed hoc nihil abstante) pergimus hic investigatum mensem, et diem primi anni dominii Erdogrylis et mortis Sulejmani.

Siquidem clare notuit anno Hegiræ 680 Szevval ultimo mortuum fuisse Erdogrylem, retrocendentes auferimus ab hoc anno intercurrentes annos, usque ad annum 617 (qui mortem Sulejmani proxime sequitur) et eiusdem anni mensis szevval ultimum, ac colliguntur anni 63. At quia duo menses, hoc est Zijlhidze et Zijlcaade anni 616, ingressi sunt in annum 617, illi decem menses, qui residui sunt anni 616, addendi sunt ad vitam Sulejmani et retroducendi à Zijlcaade, versùs Muharrem, numerando nimirum 1 Szevval, 2 Ramazan, 3 Szaban, 4 Redzeb, 5 Dzemaziul achyr, 6 Dzamaziul evvel, 7 Rebiul achyr, 8 Rebiul evvel, 9 Seffer, 10 Muharrem, qui respóndent Novembri, Octobri 30, et iterum Octobri 1, Septembri, Augusto, Iulio, Iunio, Maio, Aprili, et Martio. Ergo ultimus annus vitae Sulejmani, et primus Dominii Erdogrylis, fuit annus Hegiræ 616 Zijlhidze 1, qui incidit in annum Christi 1220 Februarii 6, quod clarius vide in tabulis subiacentibus.

Tabula anni Hegiræ 617, Christi 1220.

Menses Arabum. Menses solares.
30 <محرّم> Muharrem 1 incidit in Martii 8
29 <صفّر> Sefer Aprilis 7
30 <ربيع الاوّل> Rebiul evvel Maii 6
29 <ربيع الاخر> Rebiul achyr Iunii 5
30 <جماذى الاوّل> Dzemaziul evvel Iulii 4
29 <جماذى الاخر> Dzemaziul achyr Augusti 3
30 <رجب> Redzeb Septembris 1
29 <شعبان> Szaban Octobris 1
30 <رمضان> Ramazan iterum Octobris 30
29 <شوّال> Szevval Novembris 29
30 <ذى القعده> Zijlcaade Decembris 28
29 <ذى الحجه> Zijlhidze IanuariiAn. 1221 27

Tabula anni Hegiræ 616, Christi 1219.

Menses Arabum. Menses solares.
30 <محرّم> Muharrem 1 incidit in Martii 18
29 <صفّر> Sefer Aprilis 17
30 <ربيع الاوّل> Rebiul evvel Maii 16
29 <ربيع الاخر> Rebiul achyr Iunii 15
30 <جماذى الاوّل> Dzemaziul evvel Iulii 14
29 <جماذى الاخر> Dzemaziul achyr Augusti 13
30 <رجب> Redzeb Septembris 11
29 <شعبان> Szaban Octobris 11
30 <رمضان> Ramazan Novembris 9
29 <شوّال> Szevval Decembris 9
30 <ذى القعده> Zijlcaade IanuariiAn. 1220 7
29 <ذى الحجه> Zijlhidze Februarii 6

Et sic quoque exitus Sulejmani, ad calculum est reducendus, qui ex authoritate Neszrini, contigit anno Hegiræ 611, mortuum autem fuisse anno Hegiræ 616 Zijlhidze 1 iam patuit: Atqui Zijlhidze est ultimus mensis anni Arabici, ergo ad annum usque 611 intercurrerunt inclusive, anni 4, menses 11 retrocedendo autem iuxta methodum, à mesis Zijlhidze 1, eodem mense anni 610 (qui secutus est Sulejmani exitus primum annum) complentur anni 4 his additis 11 mensibus (quos superius abundasse diximus) primum Sulejmani exitum, proculdubio in anno Hegiræ 611 mensis Muharrem ultimo, collocandum esse (qui incidit in annum Christi 1214, Iunii 10) certum est.

Tabula anni Hegiræ 616, Christi 1219.

Menses Arabum. Menses solares.
30 <محرّم> Muharrem 1 incidit in Maii 12
29 <صفّر> Sefer Iunii 11
30 <ربيع الاوّل> Rebiul evvel Iulii 10
29 <ربيع الاخر> Rebiul achyr Augusti 9
30 <جماذى الاوّل> Dzemaziul evvel Septembris 7
29 <جماذى الاخر> Dzemaziul achyr Octobris 7
30 <رجب> Redzeb Novembris 5
29 <شعبان> Szaban Decembris 5
30 <رمضان> Ramazan IanuariiAn. 1215 5
29 <شوّال> Szevval Februarii 2
30 <ذى القعده> Zijlcaade Martii 3
29 <ذى الحجه> Zijlhidze Aprilis 2

Equidem quia eodem cum Sulejmani exitus tempore, apud Turcicos historicos fiat mentio irruptionis Dzengizchani, et ob Christianorum scriptorum in notando invasionis ipsius anno, discrepantiam, scrupulum aliquod lecotori moveri posset, operæ pretium arbitramur, illud quoque tollendum esse. In primis Nicephorum Gregoram (quem Rhetorem potius quam historicus dixeris) lib. 2 Cap. 5 Dzengizchanum (regnante apud Græcos, Niceæ, Iohanne Duca) Anno Christi 1222 Hegiræ 619 ab Hyperboreis ad mare Caspium, descendisse memorantes videmus Lonicerum a. Ch. 1202, Hegiræ 599. Caluisum in suo chronologico a. Ch. 1212, Hegiræ 609. Nos more nostro, Turcarum domesticos potius secuti scriptores, ex synopsi historiarum, quam anno Christi 1696, Hegiræ 1108, eruditissimus Lariscensis Saadi Effédi, sub dedicatione nominis Sultani Mustaphe, fratris, et præcessoris hodierni Sultani Ahmed, filii Sultan Muhammed, ex celeberrimis historicis, Meulana Idris, Neszrin, et Saadi, Iaszuttevarich, et Peczovi, et Hezarsenn collectam, et ab omnibus nævis purgatam in lucem ediderat, constanter tenemus; Sulejmanum szahum, patrem Erdogrylis, ex Nera urbe, mari Caspio finitima, primùm exivisse, anno Hegiræ 611, qui est annus Christi 1214, et cum pervenisset cum suis Oguzianis, usque ad regiones Asiæ minoris, sive eodem, sive sequenti anno (quod mihi certo non constat) contigisse Dzengizchani irruptionem, et Sulejmanum ob Dzingizianorum sævitiem versùs Mædiam, se recepisse. Anno demum Hegiræ 616 denuo versus Halep profectum, in Eufrate vitam finiisse. Ex fide igitur horum historicorum probabiliter patet Dzengizchanum uno, aut altero, post Sulejmanum anno Asiam invasisse hoc est anno Hegiræ sive 612, sive 613, qui sunt Christi 1215, 1216. His probè perpensis, facilè congnoscet Benevolus Lector lapsum alienum, nostrum computum falsitatis arguere non posse. Perstabitque omnino Sulejmani exitui 1214tum Domini (qui est Theodori Lascaris imperii sextus) annum assignandum, Dzengizchani vero irruptionem, aut uno, aut altero, ut diximus, accidisse posterius.


Cap. IIDe gente et nomine Turcarum.


Inter tot gentium migrationes, imperiorumque mutationes è gelidis Scythiæ visceribus plures, viperarum instar erupisse exercitus, vix erit qui ignoret. In his haud ignobilem fuisse Turcarum gentem, satis testantur et Persicorum annalium scriptores, et Othmanidum annalium author celeberrimus تاج التواریخ سعدی افندی Tadziuttewarich Saadi Effendi, et quae ex eo in Lexicon Persico-Turcicum بعمت الله Nimetullah ad explicandum vocabulum ترک Tiurk translata videntur verba sequentia: خطا وختن ودشت قپچاق مملکتنک اهلنه دیرلر انلوک قموسی اقیونرلی وقره کونرلی وقره قاشلو جفاکار اولدقلری سببدن عجم شاعرلری محبوبلرینه بر سبب تشبه ترک دیرلر Chatà, vu chutèn, ve desztĭ capcziak memlekietinùn ehlinè dirlèr, anlerùn camusì akjuzli, ve carè caszli dzieffákiar oldukleri sebepden; Adzèm szairlerì mahbublerinè ber sebebi teszbih, Tiurk dirler, h. e. Hoc nomine vocantur incolæ regnorum Chetæ vel Chutem (Kitaiæ seu magnæ Tartariæ) qui campos Copczacos habitant. Quoniam vero omnes fere candida facie, et oculis superciliisque nignis præditi, et vexatores (id est sua pulchritudine revalibus suis, in amore periculosi) sunt, ideo Persici poetæ, omnes amasios, aut amasias, per comparationem Tiurk vocant. Hi iidem antiqui sunt Turcæ, qui sub Heraclio primum ruptis Caspice repagulis, contra Persas, quamvis fraudulenter, militarunt. Hoc autem nomen Copczacorum, ut iam vidimus, tribu peculiare, post supra memoratam Tartarorum Dzengizchano duce, in Asiam expeditionem, Persas toti Scythicæ genti, sui victrici, tribuisse, insignia quædam, Persarum scriptorum evincunt testimonia. Ita magnæ famæ Poeta Szeich saadi in præfatione کلستان Giulistan vel rosarii, cum causam discessus sui è patria (erat autem Chorasanensis) exponit hunc in modum:

نه دانی که من در اقالیم غربت
چرا روزکاری بکردم درنکی  
برون رفتم از ننک ترکان که دیدم
جهان در هم افتاده چون موی زنکی 

Nedanì ki mèn der ecalimĭ gurbèt
 Czira ruzgiarì bikjerdem direngì?
Birùn refte? ex nengĭ Jǐurkǐam ki didem
 Dzihàn derhèm uftadè czĭu muì zengì.

Id est: An nescis (amice) quare in clymatibus peregrinis, per tempus, deomoratus fuerim? ad extra discessi, ad iniquitates Turcarum, quos vidi; quibus orbis perplexus est adinstar Æthiopis Capillitii. Idem in sequentibus mores Turcarum brevissime his verbis exponit همهآدمی زاده بودند لیکن چوکورکان بهوا نخورجه تیزچنکی درون مردمی چون ملک نیک محضربرون لشکری چونهزبران جنکی, Heme ademizade budend, likim cziu giurgiam bechunchor ki Tizczengi; Derum merdumi czium meleki nik mahzar; birum leszkieri czium herenramdzengi. i.e. Omnes hominibus nati, erant (filii hominum) sed tamen instar luporum sanguinivororum, et aduncis unguibus præditorum; intra (Politiam) benemorati, adinstar Angelorum, bonis moribus ornatorum, extra (eam) vero erant (Turcæ illi) exercitus Leonum bellicosissimorum. Neque aliam fuisse quam Scythicam illam, quæ Dzengizchanum secuta est, Turcarum gentem, hunc descripsisse poetam, tempus, quo vixit, evincit. Composuisse enim se hoc rosarium anno Hegiræ 656 sub regno Ebubekri filii Saadi, atque ita XLIV ante Othmanum, et XLVIII post Dzengizchani irruptionem ipse in fine suæ præfationis his στίχοις fatetur:

دران مدّت که مرا وقت خوش بود
زهجرت ششصد وپنجاه وشش بود 

Deran Muddet, ki mera vakt chosz bud,
 zi Hidzret, szesz sad u pendziah u szesz bud.

h. e. illo tempore quo nobis tempus opportunum erat (ad conscribendum hunc librum) Hegiræ sexcentesimus quinquagesimus et sextus (annus) erat. Huic merito, è nostris, adiungendus Nicephorus Gregoras, qui Turcarum nomine, suo tempore, comprehensos esse populos Azadino (ut ille eum nominat) aut rectius Alaidino, Iconii Sultano subiacentes L. 3, C. 2 his verbis memorat ἐν τούτοις δ’ ἀσχολομένῳ τῷ βασιλεὶ γράμματα ἐφοίτα παρὰ τῶν νικαέων, τὴν τοῦ Παλαιολόγου Μιχαὴλ ἐκ τοῖς Τούρκοις φυγὼν ἀπαγγέλοντα. Imperatori (Theodoro Lascari iuniori anno Domini 1255) his rebus occupato, literæ Nicæa redduntur, quæ Palæologi ad Turcas fugam significabant. Recepisse enim se ad hunc Alaidinum Sultanum Iconiæ Michaelem, inferius, adducto omnium fere historicorum consensu, demonstrabitur. Cum itque ex iam dictis manifestum sit Turcarum nomen, multis sæculis ante Othmani imperium, toti Asiæ, innotuisse; idque præcipuè illis Scytharum tribubus, quæ Dzengizchanum secutæ, atque ferè per totam Persiam, et minorem Asiam dispersæ fuerant, fuisse tributum; superest, ut quomodo hæc denominatio ad Othmanidas transierit; iisque veluti peculiaris remansit, ostentatur. Othmanicæ stirpis sator statorque Sulejmanus, urbis Neræ Princeps, magni Dzengizchani lecturus vestigia, ex patria, cum L millibus militum, schythicæ iuventutis flore egressus, non vicinas solum, sed et totam Arezbeziam (Mediam) et Syriam, Alepum usque perdomuerat. Quarum victoriarum, cùm nuncius ad regis Persiæ aulam fuisset delatus; illo commune iam Dzengizchanicorum Schytharum nomen Tiurk, huic etiam tributum est exercitui. Huius appellationis, præter eam, quam supra è Tadziut Tevarich, et explicatione Nimetllah, adduximus, aliam causam selectiores Persici scriptores afferunt; deformitatem nimirum Scytharum si eos cum Persis compares propter quam pulcherrimæ olìm gentis Copriacæ nomen Tiurk, à poëtis ironice, illis fuerit inauditum. Dispersis vero post Sulejmani mortem hisce copiis, cum ex Dzengizchani invasione multi Persarum Satrapæ, qui Syriæ, Armeniæ utrique Paphlagoniæ, Ciliciæ, Mesopotamiæ Phœniciæ, Phrygiæ, Cæterisque Asiaticis regnis inter Pontum Euxinum, Caspium mare, et Euphratem sitis præfuerant; iugum Persicum excutiendi cepissent occasionem; Princeps facile in his, sive opes, sive animum spectes Alajddin Iconii Sultanus, reliquias etiam Dzengizchanicarum copiarum, quæ ipsius terras continuis vexabant incursionibus, delere decrevit. Sed cum vires animo haud responderent, ab his victus, metropoli expulso et toto regno amisso, ad amicum suum Michaelem Palælogum, Orientis eo tempore, Imperatorem, Confugit, ipsiusque quæsivit auxilium. Hoc in exilio cum obiisset, filius ipsius Melekszah (vel ut Nicephoro Gregoræ placet, Moloko) qui postea Aladimi II nomen assumpsit, viso spem, quia huiusque a Palælogo lactatus fuerat, vanam fore, postquam aliquoties frustra de se dimittendo preces Imperatori obtulisset, furtim Scytharum suorum auxilio elapsus, in patriam rediit. Ibi adiunctis aliquot paterni Regni procerum, quos interea à Scytharum iugo sua virtus liberaverat, potitus, plerosque hostes suo coegit subdere colla imperio. Hos armis spoliatos, in campis collocatos, et ut bellicos deponeret spiritus, agri culturam exercere iussos, cum reliquis regni sui Rusticanis, communi nomine, Turcas appellavit. Ita factum ut qui antea Persarum Satrapa, aut Iconii Sultanus prædicabatur, iam Turcarum diceretur. Eodem tempore cum Sulejmanus Othmani avus flumen Euphratis equo transfretando submersus, demum a suis ex undis extractus, et sub urbecula Baaber Halepo vicinia, sepultus esset, Alajddinus noster, filium ipsius virtutum heroicarum, et rerum gestarum fama iam celeberrimum Erdogulum, atque post huius mortem, nepotem eius Othmanum in ipsa etiam immatura ætate, suis præfecit exercitibus. Hic postquam extincto sine hæredibus, ut Turcarum annales perhibent, Alaiddino; omnium Imperii procerum consensu, Sultanus salutatus esset, ignominiosum hoc, vicinusque exosum populis nomen Tiurk, à sua gente prorsus exulare voluit, illudque solis rusticis, et agrestibus reliquit hominibus, aulicis suis Othmanli vel Othmanidarum nomine imposito, translatoque Iconio Neapolin Asiæ (quæ illis یکی شهر Eniszehr est) regni sede, non Turcarum, sed Othmanidum vocari voluit Imperator. Post autem expugnatam Europæ partem Græcorum, sive Europæorum nomine ab Historico Saduddin appellatur.

دلاوران روم سیّف رجوم رسوم ایله اول قوم کزیرانه هجوم ایدپ بوم شوم ارواحلرین عدّم ظلماتنه اوچوردیلر

Dilaveráni Rùm Suij-fĭrudzĭum rusum ile ol kaumĭ girizanè hudzium idùp, bumĭ szumĭ eruahlerin, addem ziilmatinè uczĭuldiler: Græci seu Turcæ Imperii etc. Post autem expugnatam Regiam urbem, Sultan Muhammed روم پادیشاهی Rum Padiszahi, voluit intitulari, Rum Padiszahi Sultan Muhammed ex eodem authore. Has ob causas nec hodie Othmanica aula vult appellari Turcica, neque hanc patitur denominationem, nisi ubi de lingua sermo est, ut: ترکیجه بلورمیسن Tiurkidze Billiurmisin; Scisne Turcice! cum usus non permittat interrogare عثمانیجه بلورمیسن Othmanidze Billiurmisin. Scisne Othmanice? Hoc enim civilitatem, et elegantiam morum denotat, cùm è contrà trkijh Tiurkidze rusticitatem, morumque barbariem innuat. Hinc et proverbia orta sunt ترک مدّت عمرینده Tiurk muddeti umrinde; Turca per totum vitæ suæ cursum sive ترک جمع زمانده آدم اولاز Turca per totum tempus, vel nunquam homo fiet, id est politiores mores Othmaniadum non addiscet, incultusque permanebit, et indocilis. Quod vivis vocibus arguit Taduddin Cum (Sultanus) pro augendis copiis cum Molla Halil consilium iniisset, utriusque salubris delliberatio facta est; ut ex filiis rusticorum Turcarum, pastores veloces, et agiles seligerentur, et exercitui equestri adiungerentur, ut idem historicus cùm Uzun Hasen improbum et vilem prædicare vellet, eum Tiurk appellat اول کلّیٍ طول احمقٌ مفهومنه مصدّف اولان ترک طبیعتن چشم کج بیننه پوشیده اولوب Ol kiŭlli tauilin Achmacún, mefhuminè, musadàk olan Tiurk Tabjatun czeszmĭ kĭedz binine puszide olup. h. e. ipse (Uzun Hasen) natura Turcica præditus, cum occultum id essetm torvè aspicienti verificabat, illud proverbium, Omnis longus, stolidus, hebes, ترک آدمسید لکن عثمالی ایله قونشمش ادم ادم‌اره سنده پرورده اولمش Tiurk ademisidur liakin Othmanli jle Conuszmisz Ademar esindè perverdè olmysz, i. e. Est homo Turca, nempe Asiticus rusticus, sed cum Othmanidis conversatus, inter homines educatus et excultus. Eiusmodi hominem et aliter describit Chronicon Saduddin his verbis بوپرورده استان نواز عثمانی وپرآورده درکاه عالیجاه حشمت پناه سلطانی Buperuerdei Asitani rastan niuvazi Othmani veberavurdei dergiahi haszemet penahi Sultani. i. e. hic alumnus proborum fautricis aulæ Othmanicæ; et hic enutritus (sive educatus) in excelsa imperiali porta, quæ est magnificentiæ et potentiæ asylum. Assensum his quæ dicta sunt, facilè præbebit, quicunque ex Europæis aulæ Othmanicæ, vel modicam, habuerit notitiam, usumque Linguæ aulicæ parumper didicerit. Hæc legenti ἱστοριοφίλῳ dubium quoddam suboriri vix dubito, si apud plerosque et veteres, et novos Geographos, Turcis vel Turcomannis, ترکستان Tiurkistan regionem inter Czagataios Tartaros, et Chinenses sitam sedem adscribi viderit. At vero uti Turcæ et Turcomanni fœdissimo errore, confunduntur, ita utrisque non minori lapsu Tiurkistan sedes assignatur. Refutante ipso Saadi Othmanorum accuratissimo scriptore, dum Princeps qui ex Chinensibus provinciis ad Termurleng accesserant, illique contra Othmanum Imperium arma iunxerant, ex Turkistan venisse expressis verbis affirmant. خانان ترکستان ندن یکرمی نامدار شهریار اول ستمکاره یارو یاور اولوب امداد موقفنده قیام وعسکرکاه تیمورده ضرب خیام ایتدیلر Chanani Turkistanden igirmi namdar szehriar ol sitemkiare jaru javer olup imdad meuku finde kyam, ue askier giahi Tymurde Zarb chyiam ittiler. i. e. Ex Turkistani regibus, viginti principes fama celebres, illi tyranno in præstando adiuturio facti sunt socii, et copias suas Tymuro adiunxerant, et tentoria sua in castris illius finxerant. Turcas verò ex Oguzorum nobilissimo inter Tartaros genere descendisse, inferius ostendemus, ubi de origine Aliothmanicæ prosapiæ nobis dicendum erit. Turkmeni vero, quibus hodie adhuc princeps à Turcico Imperatore, pro libitu, datur, et exauctoratur; incertis vagantur sedibus, camposque suos plaustris, curribus et camelis subtentoriis oba dictis vecti, per partem Armeniæ maioris, quæ olìm Assyria erat, ad Erzerum usque extendunt, quæ et nunc, a quibusdam Christianis scriptoribus, Turcomannia appellata est, nomine Turcis annalibus ignoto. Etenim omnes Turcici veteres et Historici et Geographi Armeniam maiorem synonimo nobis nomine ارمنیّه کبرا Ermenijei kiubra; et Armeniam minorem ارمنیّه صغرا Ermenijei Sugra, appellare solent, quod sat forte argumentum est, non indigenas illi regioni Turkmanos, sed advenas esse. Cæterum religionem omnes Muhammedanam profitentur; at ob ædium defectum, plura Curani præcepta, ut quinquenarium per diem precum numerum, occultationem sexus sesquioris negligunt. Huius gentis aliqua pars, sub Sultano Murad IV ex Asia in Europam transmigrare, coacta est. Campisque inter montes Hemi, hodie a Turcis چنکه czenge dicti, ab Aetos oppido, sub Hemi radicibus non in celebri, usque ad Philippopolin, iis sunt distributi, ubi et nunc ad gentis suæ morem, sub tentoriis vivunt. agrosque colunt; Asiaticis tamen multo sunt cultiores, et expolitiores. Cæterum hanc gentem unquam Turcicæ hodiernæ dedisse originem, nullum adhuc invenimus, ex istius populi historicis, qui vel coniecturæ sit conatus. Excepto hoc, quod iidem sint, qui sub Alajddini fuere, et post eius obitum Othmano, primo Aliothmanorum Sultano paruere, de quo sequenti capite clariùs diceretur. Undè merito colligimus, contrariam huic communem opinionem, magis Europæorum, in linguis orientalibus ruditate ipsorumque nominum æquivoco, quam ulla rei veritate niti.


Cap. IIIOrigo Prosapiæ Aliothmanicæ


Peculiare esse videtur, illustrissimis in orbe stirpibus, incertam vel fabulosam habere originem. Si nobilissimorum inter Græcos, Persas, Romanosve generum evolvimus initia; quid reperiemus nisi fabulas, ridiculasque poetarum de illorum ortu opiniones. Hinc Semideos, Heroës, è cælo in terram descendentes, è cerebro et femore natos ἀπάτορες, et ἀμήτορες videbis. Illinc lupis, canibus, aut apibus nutritos, Draconibus conceptos, Hammone genitos, prosapiarum conditores et sexcenta eiusdem farinæ alia conspicies. Taceo insomnia, aliaque è materna pullulantes natura, ancoras, aut gladios corpori, ceu stigmata inustos, annulorum in quiete oblatam speciem, aquilas in culmine domus residentes, aut holocausta prætervolantes; quæ sigillatim recensituri, iustum præfationis modum transgrederemur. Hæc si elegantissimis, politissimique in orbe contigerunt populis, quid accidisse credes barbaris, cultusque civilis et literarum expertibus. Et quamvis sub initio huius Imperii, multi vilissimi, Turcarum historici, magis fabulosas, et nulla veritatis basi nitentes, contexuerunt historias, ut est historia, quæ تواریخ آل عثمان Teuarichi Ali Othman dicta (ex qua videntur nonnulli Christianorum scriptorum Othmanorum chronologiam sumpsisse) apud ipsos Turcas minime recepta, et multi ubi huius farinæ blateratores, in quos aliter invenitur laudatissimus apud illos تاج التواریخ Tadziut tevarich, his verbis: تواریخ عثمانیه تدویننده تصدی اید بعضا ترک بی اداك Tevarichy Othmanije teduinine tesaddi iden baz etraki bi idrak. i. e. Nonnulli stolidi Turcæ historici, historiam Othmanam colligere, et conscribere præsumserunt; quæ ut falsæ et inventitiæ, ab doctissimis reiiciuntur. Ita alios ex occasu Tartaricæ dominationis, alios e collecta latronum manu. Turcici Imperii ortum et incrementa ducentes, legimus; paucissimos prosapiæ, quæ nunc sceptra tenet, veram originem invenisse videmus.

I. Atque illi quidem qui Turcicum Imperium è Tartarici occasu incrementa accepisse perhibent, ne sine causa id asserere videantur, magnam quidem Tartaricorum chanorum seriem pertexunt, sed nec in annorum computo, nec in ipsa consentiunt narratione. Nicephorus Gregoras Dzingizchanum, quem Σιθζισχάν vocat; circa annum Domini 1222 (rectius 1216, in hac enim epocha eum errasse supra demonstravimus) regnante apud Grecos Iohanne Duca apparuisse tradit. Huic defuncto, duos narrat remansisse filios, χαλάον nempe et τελεπουγάν, illum Caspio mari et Iaxarte fluvio; ad septentrionem relictis; per inferiorem Asiam descendisse; hunc vero imperio suo bene constituto, meridiem versus Caucasi cacumina, et Caspium mare superasse, et per Sauromatarum, Massagetarumque terras, castra movisse; nec eas solum, sed et omnes, qui Mæotidem paludem et Tanaim accolunt, populos sub suam redegisse potestatem. Lonicerus, qui Tartarorum duce Dzengizchano, expeditionem ad annum Domini 1202, refert, hunc Indorum regno everso magnæ Tartariæ imperium fundasse, ac in Asia 12 annis regnasse memorat. Illi successisse vult filium Hocatan, hui Magiuzchanum, qui Antiochiam anno Domini 1260, Christianis eripuerit, Magiuzchano defuncto, Helionem; et post hunc circa annum Domini 1280 Abusagam regnasse. Illum porro excepisse Tanagodorum, qui suscepta Christiana fide Nicolaus, post ad pristinam superstitionem elapsus, Muhammed vocari voluerit. Hoc extincto sceptra tenuisse Battum vel Baijdo, cui imperium extorsit Casanus Argoni filius, qui circa annum Domini 1310 totam occupaverit Syriam. Casano denique successisse Carbadagum, sub quo Tartarorum in Asia imperium collapsum, Othmanumque fuerit erectum. Atque sub hac Tartaricorum regum serie. Lonicerus 108, alii 98 colligunt annos. At ut prætereamus omnia, quæ hucusque enarrata fuere nomina, Turcicæ planè esse ignota, peregrinaque et linguæ et historiæ; constat tamen inter omnes, qui historias orientalium gentium scripto reliquerunt, Tartaricos principes, Dzingizchani successores, a rege Persiæ Ebubekir Saadi filio, zengi nepote, anno Hegiræ 656, Domini 1258, qui est ante primum Othmani Imperii annum 44tus, victos et oppressos, regnoque Persico abreptas provincias restitutas esse, præter eas quas Satrapæ aliqui tenebant, qui in libertatem se vindicaverant, opportunam occasionem in Tartarorum, illa expeditione nacti, inter quos non minimi erat, supra memoratus Alajddinus Iconii Sultanus, et Othmani avus Sulejman. Unde clarè patet, Tartarorum regna in Asia, ab ipsis Persis, longe ante Othmanici imperii initia fuisse subversa, nec ita hoc inde potuisse sumere originem.

II. Sunt et alii inter Christianos historicos, qui forsitan per invidiam, Othmanum I Turcarum imperatorem exigui census hominem fuisse, et collecto è latronibus sicariisque, in vicinos grassatum esse, omnesque tam suæ, quam aliarum gentium vi, ac dolo oppressisse, perhibent. Cui equidem sententiæ, etsi eam nulla indigere refutatione putemus, ut quæper se ipsam concidar, veræ huius stirpis originem indicata, opponere tamen haud inutile erit. Laonici chalco Condylæ inter Græcos, quos de Turcicis rebus autoritatem, qui l. i. Othmanum primum Turcarum Imperatorem, et patre Erdogule, et avo Sulejmano inter Turcas tum genere illustrem, tum virtutibus clarum fuisse affirmant.

III. Sunt alii, qui de tanta stirpe paulo honestius sentiunt, et ex clarissima inter Tartaros Ogozorum prosapia propagatam, concedunt; at præterito vero illius autore Szah Sulejmano, Neræ Principe, alia quædam ignota Turcis annalibus stirpium nomina intrudunt, Eurenesios puta, sice Ebrenenses, Turacambos, vel Turacanos, Michaloglienses, et Malioczoglienses, etc., etc. At ex his Eurenesiorum vel Ebrenensium, Thuracamborum vel Turacanorum nomina neque etymologice quidquam significare, nec in ullo eius gentis historico reperiri, meminimus, excepto Eurenus, sive ut plurimi legunt Ornusbeg, dux exercitus sub Murad 1mo, et primus qui Græciæ Princeps fuit appellatus, ut in historiæ serie loco suo videbitur. Fit etiam mentio cuiusdam Ornusi in libro quodam fabuloso سیرت بهوام Sireti Behram dicto, quem in cauponis caste, diebus Remazan lectitare solent. Eumque fuisse قهرمان Cahreman gigantem, et multis ante Muhammed sæculis vixisse, tum nempe, cum unicum حضرت ابراهیم Haziret Ibrahim (Abraham) fideles, agnoscerent Dei electum, et prophetam. Michaloglorum et Malcoczoglorum prosapiæ, quamvis inter Turcas, privatas tamen, nec adeo antiquas esse, quam certissimum est. Prioris enim primus parens Kiosè-Michal, quem genere Trapezuntinum, Comnenisque sanguine iunctum fuisse, Christo vero negato ad se fugisse perhibent Turcæ historici, sub Sultano Orchane demum floruit, cuius argumento est pons, ille lapideus Adrianopoli طونجه Tundze flumini ab ipsius filio, aut nepote, superstructus; qui et hodie conditoris nomine میخال اوغلی کوپرسی Michalogli kioprisi i. e. Pons Michalogli, appellatur. Eiusdem est originis Malioczoglorum prosapiæ, cuius authorem è Bulgarica vel Sirbica gente, fide Christiana relicta ad Turcas venisse, communis Turcarum fert opinio, nec alibi nisi in cantilenis, quibus acta virorum illustrium celebrare solent, Malcoczoglorum nomen auditur, apud historicos ver maxime siletur. [Floruit ille sub Muhammed Constantinopoleos expugnatore]

IV. Porro et in ipsa Oguzorum stirpis recensione, tam incognita quidam fingunt nomina, ut et ipsis barbaris barbara merito videantur. Oguzalpis nimirum, quem Ergogulis patrem, et Duzalpis, quem Ogozalpis genitorem, Othmanique atavum fuisse asserunt. Alii eam non minus barbare in quatuor ramos dispescunt, Nambucos, Candeloros, Caramanos et Othmanos. Ex his priorum nomina non magis Turcica sunt quam Duzalpis: Caramanios vero quamvis non ignobiles in oriente fuerit, male tamen Oguziis annumerant. Etenim huius stirpis conditor Caramanougli, qui et regno nomen dedit, et prosapiæ; ex illis Persarum satrapis erat, qui invadente Persas Dzingizchano, Persicum iugum excisserat: ipsius vero posteros, ut inimicos incremento Othmanici Imperii, Turcæ describunt historici; neque ante deleta est ipsorum dominatio, nisi sub Sultano Mehemmed, Constantinopoleos expugnatore, anno Hegiræ 872.

V. Hæc itaque de diversis scriptorum opinionibus generice dicta sunto satis; nunc operæ pretium existimamus, ut speciatum quoque quorundam, haud spernendæ authoritatis, proferamus sententias. Et inprimis quidem occurrit nobis Laonicus Chalioiondila, vir non solum inter clarissimos connumerandus scriptores, sed etiam de rebus Othmanidum in lucem educendis, maximopere sedulus existimandus. Qui collectis aliorum de huius gentis origine, opinionibus, et in Epitomen quasi redactis, primo historiæ suæ libro eas ita recenset. 1mo, Quidam, inquit, putant Turcas (hoc est Othmanidas) a Scythis, quos et Tartaros vocant, originem ducere, eosque Parthis summam rerum potientibus, septenis vicibus à Tanai progressos, Asiam superiorem (h. e. maiorem) totidem vicibus devastasse. Coniecturam autem suam confirmari ex hoc putant, quia videre est, aiunt, etiam nunc, ut fertur, plurimos istius gentis homines, ubique per Asiam dispersos, moribus et victus ratione, Nomadas referentes Scythas; nullibi nimirum certas habentes sedes. Pergit ulterius. Turcas Scytharum esse progeniem et alia ducuntur coniectura, qui suam opinionem confirmare nituntur, quia Barbaræ Turcorum gentes, quæ Lydiam, Cariam, Phrygiam, et Cappadociam incolunt, lingua et quotidiano usu, nihil discriminis habere cognoscuntur a Scythis, qui Tanaim inter et Sarmatiam habitant. 2do. Sunt itidem (idem refert) qui Turcas è Parthorum progenie descendere existumant. Hos enim (ad probandam suam rationem aiunt) cum persecutionem hostilem a Scythis vagabundis (qui a permutandis pabulis Nomadæ dicuntur) paterentur, in inferioris Asiæ regionibus conscendisse constat, et simili vitæ et victus ratione cum illis (habere) et per illas urbes disseminatos esse, apparere; et exinde istud hominum genus contigisse Turcas, quasi Nomadas appellari.

Huius etymi interpretatio, quam labilis et infirma sit, ex certa quam superius dedimus Turcici nominis etymologica explicatione, satis ut opinamur patuit. 3tio: Alii ex Turca, Persarum urbe magna et opulenta, Turcas progressos, et Asiam inferiorem tandem occupasse, existimat. 4to: Sunt (etiam) quibus magis placet exivisse ex Cæle-Syria, et Arabia, vel ex Scythia (forsitan ex Persia) habentes secum legislatorem Omarem (verius Omerum) delatos esse, Asiæque imperium tandem obtinuisse, viventes instar Nomadum.

Prolatis his à Laonico, diversorum scriptorum, diversis opinionibus, tandem ille assentitur iis, qui utcunque Turcas, ex Schythica progenie natos et progressos, asserunt, nam manifestum est inquit, Scythas qui adhuc hodie in Europa orientem versus æstatem agunt, optime convenire cum Turcis in foro, emporiis, et commerciis, nec non victus ratio, et reliquus vitæ usus etiam num utrisque par est.

VI. Tandem Laonicus propriam sententiam clare daturus, obiectis siccioribus rivulis, ab ipso fonte historicam exhaurit veritatem. Genus ait, hoc Turcarum cum esset magnum, et in immensum auctum, compertum habeo, in aliquot partes, sive tribus esse divisum, inter quas fuisse unam Oguzorum tribus, hominum genus neque malum, neque imbelle. Ex his natus inquit, est dux eorum Duzalpes, (qui in Turcicis annalibus idem est قیا آلب Kyia aleb, pater quidem Sulejmani, avus autem Erdoguli et proavus Othmani primi Othmanidum Imperatoris) vir æqui iustique studiosus, hunc (asserit deinde) accipio, ob fortitudinem suam plurimum esse laudatum, tantæque fuisse iustitiæ (Ogusiis namque cunctis ius dicebat) ut litigantes ipsum eligerent arbitrum in re qualibet. Sententiamque quam referebat, utraque pars læta accipiebat. Hanc viri æquitatem deprehendentes Oguzii, impetrarunt, precibus defatigantes, tunc regionibus illius regem (quem Laonici explicator, Alajddinem Iconii Sultanum esse male interpretatur) ut eum acciperent sibi iudicem, quod ubi contigit, semetipsos tradiderunt Duzalpi (Patri nimirum Sulejmani) ut secum ageret, secundum quod ille existimaret, res Oguzorum melius habituras. Deinde cum filius huius nomine Oguzalpes (hunc eundem esse Sulejmanum szahum statim patebit) Imperium Oguzorum sibi vendicasset, ad Tyrannidem aspiravit, armaque infesta Græcis inferendo, brevi in Asia ad maximam evehit claritatem. Præterea Orthogules, Ogazalpii filius (ecce ex Orthogulis nomine patet, Oguzalpem esse nostrum Sulejman Szahum Neræ Principem) qui cum ex rebus a se gestis in Asia, maximam conceperat famam, tandem ab Alajddino accersitus, charus fuit habitus. Et hucusque quidem Launicus Chalcocondila,

VII. Quamvis et minus recepta, et classicis Othmanidum scriptoribus in dubio posita, de origine Turcarum narratione, veritati, post Laonicum, proxime accedit Iohannes Gaudier annalium Turcicorum non incautus interpres, nihilo tamen minus de Othmanidum Imperatorum prosapia, atque maioribus nonnulla ex fabulosa Chronici Aliothmanici, ut existimo, narratione, nimis audacter historicam urget veritatem, in quo inprimis notandum venit, in Aliothmanica Genealogia, eum nomina quædam corrupti sermonis, et inordinatæ seriei hinc inde interserere, et temporibus locis, gentium et hominum appellationibus parum, aut nihil convenientia intrudere, quam quoad nostrum institutum, licet sint supervacanea, in lectoris tamen nostri gratiam, quam brevissime referre non pigebit.

VIII. Primus (inquit ille) apud Turcas rerum potitus fuit Othman, qui patrem habuit Erdogulem, hic filius fuit Sulejmani Szahi, filius Cabielpis, filius Casul buga (recte hucusque) filius Bajenderis (hinc sequuntur corrupta et Turcicis annalibus pene incognita) filius Oicolucis, filius Bajzugeris, filius Makis agæ, filius Caius agæ, filius Toctemuris, filius Versaiobis, filius Giokelpis, filius Oguzis, filius Carachanis, filius Cotluzenis, qui Lecrace patre fuit natus. Hic hosce 17 tantum patriarchas huius stirpis, literarum monumentis proditos, recenset. Cæteros quorum ille ignota sunt nomina, continua serie referendos esse ait ad Iaphetum usque Noe filium.

IX. Porrò prænominatus author originem Othmanicæ stirpis declaraturus, cunctis fere opinionibus, et præcipue Chaliocondilæ ex opposito contraria, et minime congruentia asserit. Dum ipsa, inquit, Oguzorum familia successione perpetua, rerum apud Parthos potita fuit, hominesque fuere simplices et rudes, qui postea religionem in civitate Machanensi constituerunt. Sulejman Szaho apud Parthos (Oguzis) dormitante, accedit famosi illius Dziengizi in Parthiam irruptio: Belcham et Chorosanem est depopulatus. Curisemis autem Szahus, Bechæ Princeps, in itinere fugiens periit. Ob easdem Dzengizi iniurias et sævitiam, Sultanus Aladines ex familia Selgucis oriundus, ex Parthia profugus in regionem Iunan (quæ hodie authori putatur Caramania, revera tamen Iunam est Ionia) pervenit et occupata urbe Savasta (unde hoc ille acceperit ignoro) regia potestate præfuit.

X. Eodem tempore et Machana funditus eversa, Sulejmanes Szahus, qui ei præerat Tartarorum violentiæ cedens, et relicta Parthia (forte patria) Erzingam (corrigendum Ezebedzian) sese contulit, inde et in Romaniam penetrans, Amasiam (totum ab historiæ veritate diversum) pervenit. Converso deinde itinere, Chalepum adit, cumque ad urbem Iaber ad littus Euphratis sitam castramentatus, et primus equo flumen transnatare aggressus esset, submergitur. Sulejmani tres fuere filii, quorum uni nomen Sungargensis, alteri Giudogdis, tertio Ertuudesm qui filium habuit Othmanem, primum nempe Othmanici imperii fundatorem. Hisce quoque ex interpretis relatu indicatis, ad propositum redeamus.

XI Notatis itaque aliorum historiarum, in hoc negotio, opinionibus, superest, ut veram huius tam illustris prosapiæ originem, explicemus, quam poterimus dilucide et perspicue. Sulejmanum urbis Neræ principem Turcicorum imperatorum proavum fuisse, omnes illius gentis historici, nec non accuratiores Christianorum scriptores perhibent, cuius maiorum nobilitatem, antecessorumve dignitatem, cum in confuso quodam abysso illius gentis reponant scriptores, frustra alios eam è siccis rivulis quærere existimo. Nihilo tamen secius inter omnes constat Sulejmanum hunc è nobilissima, inter Scythas, Oguzorum gente progenitum, cuidam Tartarorum ordæ ad mare Caspium (Illis Derijai chozrem dicto) quos vulgo قونر کوچر طایفه سی Conar Gioczer Tatar Tajfeli, i. e. manentes et transeuntes, mobiles scilicet et incertis sedibus habitantes vel nullibicolas vocant imperasse; ducor credere, eos incoluisse loca inter mare Caspium et lacum, hodie Carabogaz incolis dictum, ubi etiam nunc vagabundam ducunt vitam Sythæ, qui nunc Caracalpak vocantur, homines eiusdem cum Turcis sermonis, quamvis cultiores iam Turcæ morum et victus ratione, longe ab iisdem recedant. Et tum ab his tum a vicinis, Szah nomine, salutatum fuisse (Szah autem Persico sermone, ut hoc in transcursu moneamus, excellentior est Chano, denotatque Principem, cui Chani subsunt, unde et hunc titulum Persarum rex amat. Chan vero idem est ac provinciæ præcfectus, quod fere Turcarum Paszis, qui tribus caudis gaudent, vel Vesiriis respondet) Hanc dignitatem utrum a maioribus suis hareditario iure acceperit, an ipse sua industria, et eximiis quibus clarebat virtutibus, acquisiverit, cum mullus historicorum (exceto Laonico Chalio codita) indubitate memoret, nostrum non est ultra disquirere, sed fidem eiusdem Laonici sequentes, Oguzorum gentem ex qua Sulejman Szahum orrindum constat, neque malam, neque imbellem fuisse. Præterea non monere non potuius Sulejmanum hunc longe diversum esse ab alio eiusdem nominis Nicgæ Domino, quem in conflictu cum Godofredo Bullionæo anno Domini 1096, imperante apud Græcos Alexio Comneno, strenue dimicantem, cecidisse Christiani referunt historici, quod præter alia etiam ingens hoc, quod inter utrumque intercedit temporis spatium nimirum 116 annorum abude confirmat.

XII. Ante vero, quam in hac disquisitione progrediamur ulterius notari meretur, quod antea etiam primis quasi labiis degustavimus, post Dzingizchani exeditionem regnique Persici destructionem, plerosque earum, qua inter Euphratem et mare mediterraneum erant, Persicarum provinciarum satrapas, has inter se divisisse, iisque ut absolutis, nullique feudatariis regnis, imperasse. Idem innuere videtur toties a nobis citatus Nicephorus Gregoras, dum l. 7 c. 1. At Turcæ inquit, (observa Turcas nominari omnes, qui a Persarum rege defecerant, satrapas) iam inita concordia, omnes Romanæ ditionis provincias, sorte inter se distribuerunt. His præmissis addit et nomina Satraparum, quæ cum adeo corrupta sint, ut sine historiæ subsidio vix credi posset, esse ea iam memoratorum satraparum, vera e Turcis annalibus addere iuvabit. Sunt autem hæc: خوزرم شاهی Churzem Bahi (Rex Caspiæ, Churzem enim apud Turcas, mare Caspium est cuius nomen etsi non extet, debellatum tamen a Dzengizo referunt) قره‌مان اوغلی Carmanogli, آذربجان Azerbedzian, کرمیان اوغلی Giermianogli, حمید اوغلی Hamidogle, کتروم بایزید Kiutrum Bajezid اسفندیاربك Isfindiarbeg احمد خلامیر Ahmedholamir, تکّه بك Tekkiebeg, ذو القدبر بك Zuulcadir beg, omniumque præcipuus اعلی الدین Alajddin, Iconii sultanus, qui et solus sultani gaudebat nomine. Supervacaneum arbitramur his uberius explicandis immorari, quod singula, suo loco, in nostris annotationibus invenire lector potuerit

XII. Hæc postquam evenissent, tertio, ut demostratum est, post Dzengizchani irruptionem anno, Sulejmanus noster Neræ, et Oguzorum Ordæ Princeps, lectis L millibus Scytharum, superatisque caucasi montibus, uno quasi impetu, totam Azerbedzian (quæ nobis Media est) ad Syriæ usque limites, cuncta aut devastavit, aut domuit. Sed de modo, occasione et tempore exitus tam inclitæ nunc prosapiæ Patriarchæ paulo altiora repetere, tum nostris laboribus, tum humanissimi lectoris curiositati haud indigno fore arbitramur

XIV. Magnæ apud Othmanidas authoritatis Annalium scriptor Saadi efendi, modum, et occasionem sxitus Sulejmani hocce modo narrat. Veteres, inquit, scriptores, qui rerum notitiam posteris sincere tradiderunt, perhibent آل سلجوق Ali Suldziuk, hoc est gens Suldzikiorum, tempore quo e regione ماور النهار mauerennuhar (Regio est versus mare Caspium trans flumen Oxum, hodiernis quoque Geographis nota) in terram ایران Iran (esl regnum quod infra Oxum flumen usque mare Persicum, et in occidentem usque Tigridem patet) transmigrarunt, cum illa simul et Oguzorum gentis Principem قیا خان kija chan, (hic est pater Sulejmani szahi) cum sua cohorte et regione مروشاهجان Mereuszah dzian, profectum urbem ماخان Machan occupasse. Post vero Dzengizchani irruptionem Sulejman Szah filium Kia sive ut alii scribunt, Kia aleb chani (qui iam usque Ahladum (quæ est regio Armeniæ majoris) possidebat, cum videret suam gentem sævitiem et ferocitatem Tartarorum Dzengizianorum ferre, non pesse) coactum fuisse occupata a se in illis regionibus deserere loca, et sumptis suis cohortibus versus روم Rum, (ita apud veteres Turcarum scriptores, Anatoliæ sive Asiæ minoris partes appellabantur) ad novas exquirendum sedes processisse. Hucusque quidem Saadi efendi, de Sulejmani, et gentis Oguzorum exitu, hinc deinde eius, et filiorum ipsius prosequitur expeditiones, quas suo loco ulterius Lector videbit.

XV Historicus autem Heszri, qui multo antiquior est Saado tradit, Hanc Ogusorum natione (quæ Sulejmani patrem, sibi Principem elegisse, chaliocondyla author est) Regionem Ahlat, ante Sulejmanum, centum septuaginta annos tenuisse. Anno vero Hegiræ 611. Duce Sulejmano, primam expeditionem versus minoris Asiæ regiones fecisse. Sed Tartari Dzengiziani cum nihil non populatum, nihil non devastatum omitterent, Sulejmanum cum sua gente relictis Asiæ minoris regionibus iterum in Azerbedziam, remigrasse, ibique aliquot annos, vitam campestrem id et vagam duxisse. Anno tandem Hegiræ 616. cum in desertis et incultis regionibus, egestate, et victus penuria opprimeretur, secundo versus Rum, ut pristinas vendicaret regiones, cum 50000 hominum, ex tota gente selectorum, expeditionem sumpisse, cum autem felici successu, ad flumen usque Euphratis pervenisset, et primis equo flumen transfretare tentasset, vortice abreptum, et submersum. Eius cadaver postea ex undis extractum, sub urbe جعبر Dziaber, quæ Halepo vicina est, sepultum fuisse.

XVI. Sulejmanus reliquit quatuor filios سنغرتکن Sungurtekin, کون طوغدی Giundogdi, ارطغرل غازی Erdogryl Gasi et ذندار Dindar, alias Dumdar. Ex his Giundogdi et Sungurtekin, ad pristinas reversi sedes, de eorum fatis mirum prorsus apud Turcas scriptores, est silentium. Erdogryl vero et Dumdar, accepta copiarum parte, primum in loco سرمه‌لو چقور Syrmalu czukur dicto tentoria fixêre. Hic illis commorantibus, et Dumdaro paucis post diebus, debitum naturæ persolvente, Erdogryl versus Asiæ minoris regiones profectus, plures Asiaticas subiecit provincias; et quod victos vel ad tributum, vel ad suam superstitionem cogeret, celebre in his terris Zoletis nomen est adeptus. Suæ fortunæ moderatissimus Erdogryl, ne videretur aliena tyrannice anhelare, filium suum natu maiorem, cui nommen صارویاتی Sarujati (qui postea ساوچیبک Sawuczi beg epitheto celeber extitit) submissa legatione, ad Alajddinum Iconiæ sultanum, mittit; qui sibi, et copiis suis locum aliquem, in regno eius, abitandum peteret. Alajddin audita Sarujati legatione, Erdogrylis petitioni alacri concedit animo, hoc videlicet prudenter et sibi consulens, tam potentem licet recentem, vicinum, amicum potius sibi redderet, quam inimicum experiretur. Itaque adiuctis suis legatis, Sarujatum honorifice ad Erdogrylem remittit, promittitque si illius virtute Tartarorum Dzengizianorum reliquias, ex sua ditione purgaverit, se illi non modo summum exercituum ducatum, sed insuper et Imperii societatem concessurum. Principi enim seni confectæque ætatis non miles, non opes, non animus, non vires, sed bonus contra hostes adeo difficiles deerat Imperator.

XVII. Nec fefellit Alajddinum spes, quam de Erdogryle conceperat. Nam assignato illi قره‌جه طاغی karadze dagy, habitationis loco, et credita illi, ut promiserat, copiarum parte, illius ducatu et consilio, brevi tempore Tartaris debellatis, non solum afflictum antea Imperium, ab omnibus qua illi imminere videbantur periculis liberavit; sed allias quoque regiones Romani Imperii subiectas, ipsius potestati subiecit. Alajddin promissorum memor, Erdogulem amplissimo stipendio regiisque donariis dotatum, totam deinieps Ancyræ provinciam, illius dominatui ac arbitrio committit. Tandem crebris victoriis, et profunda senectute confectus, Anno Hegiræ 680, ut Saado; 687, ut Neszri placet moritur. Cuius sepulchrum in oppido سکوتچک Sugiudczik hodie quoque a Muhammedanis honorifice visitatur.

XVIII. Cum in ipso felicitatis fortunæque cursu, Exdogules diem supremum obisset, Alajddinus Pagina:Houghtonianus Latinus 224.pdf/50 electum Othman, coniunctis suis, et Alajddini regnis, Oguzorum, sive ut communi voce appellari consueverat, Turcorum; quod antea sub utroque Alajddino gesserant, nomen in Othmanidarum mutavit, primusque quos nunc est orbi terribile Othmanicum Imperium constituit. Cuius successorum gesta accuratius, ipsa enarrabumus tratatione.


Genealogia prosapiæ Aliothmanæ


Saadi toties a nobis laudatus Turcicus scriptor, homo non magis Othmanicæ gloriæ preco, quam in historica veritate cautus, onus tam gravis et profundè latentis rei, super alienos libenter indigitat humeros. Siquidem quod sibi certo non constat, generaliter dicit, esse quosdam historicos, qui maiorum huius stirpis successivè ab Othmano, ad Iaphetum usque Noe filium, seriatim numerent. Quorum nomina sicuti in præfatione sui historiarum libri extat, ita a nobis recenseri studuimus, et ne lector noster ea corrupte, ut apud nonnullos Christianos fieri vidimus scriptores, legat, eadem literis quoque Arabicis, scribi placuit.

عثمان بن اردغرل Othman filius Erdogrylis
اردغرل بن سلیمان شاه Erdogryl Sulejmani
سلیمان بن قیا آلب Sulejman Kyia aleb
قیا آلب بن قیرل بغا Kyia aleb Kyzyl boga
قیرل بغا بن بایتمور Kyzyl boga Baitemur
بایتمور بن آی قتلغ Baitemur Aij kytlyg
آی قتلغ بن طغرا Aij kytlyg Tugra
طغرا بن قرانیو Tugra Karaniw
قرانی بن ساقور Karaniw Sacur
ساقور بن بلغر Sacur Bulgar
بلغر بن سنقور Bulgar Suncur
سنقور ابن توق تمور Suncur Toctemur
توقتمور بن یاساق Toctemur Iasak
یاساق بن چمندر Iasak Czemender
چمندر بن قتلق Czemender Rutluk
قتلق بن تراق Rutluk Turak
تراق بن قراخان Turak Kara Chan
قراخان بن یاسور Kara Chan Iasur
یاسور بن یلواج Iasur Ieluadz
یلواج بن بای بک Ieluadz Bajbeg
بای بک بن طغرا Bajbeg Tugra
طغرا بن طوغمش Tugra Dogmysz
طوغمش بن کوج بک Dogmysz Giudz beg
کوج بک بن اورتق Giudz beg Ortuk
اورتق بن قماری Ortuk filius Rumari
قماری بن چکتمور Rumari Czektemur
چکتمور بن طوراج Czektemur Turadj
طوراج بن قیزل بوغا Turadj Kyzyl boga
قیزل بوغا بن یماق Kyzyl boga Iamak
یماق بن باشبوعا Iamak baszboga
باشبوعا بن حورمیز baszboga Hormir
حورمیز بن بای سوی Hormir Bajsui
بای سوی بن سونج Bajsui Sundz vel Sevendz
سونج بن بوغا Sundz Boga
بوغا بن قورتلمش Boga Kurtulmysz
قورتلمش بن قورخاد Kurtulmysz Korchad
قورخاد بن بالمچق Korchad Balczik
بالمچق بن قوماش Balczyk Cumasz
قوماش بن قرا هوغلان Cumasz Caraoglan
قرا هوغلان بن سلیمان شاه Caraoglan Sulejman szah
سلیمان شاه بن قورخلو Sulejman szah Corchlu
قورخلو بن بولغر Corchlu Bulgar
بولغر بن بایتمور Bulgar Bajtemur
بایتمور بن تورمش Bajtemur Turmysz
تورمش بن کوک آلب Turmysz Giokaleb
کوک آلب بن اوغوزخان Giokaleb Oguzchan
اوغوزخان بن قره خان Oguzchan Carachan
قره خان بن قای خان Carachan Kaij chan
قای خان بن اولجه خان Kaij chan Ulidze chan
اولجه خان بن تقو لکه طیفه
افسدر
Ulidze chan, filius Takwa
qui ex familia Iapheti est.

XX. At priusquam huic disquisitioni finem imponamus, non inutile erit observare communem Turcarum esse sententiam, ex Oguzorum gente duas præcipuas emanasse stirpes, Othmanidarum, de qua iam disseruimus, unam, Alidzengisorum alteram, quæ non interrupta serie Crimensibus Tartaris Chanos præbuit. Huius sententiæ non leve argumentum est lex ab Othmanicis sancita Sultanis, qua si quando Aliothmanicæ prosapiæ defecerint hæredes, ex Alidzengizorum stirpe Imperatorem eligi, iubetur, quod nimirum utramque eodem sanguine prognatam, constet. Inde magnam etiam Crimenses Tartari spem conceperunt, fore aliquando, ut Aliothmanica prosapia extincta, eius sceptra ad se deferrentur. Nec abolitam esse legem, nostris temporibus probavit concitata contra Sultanum Mustafam, seditio: (quam fusius secunda parte historiæ exponemus). Consultabant eo tempore Constantinopoli, in Hippodromio, tum milites, tum cives, tum et ecclesiasticus ordo, per aliquot dies de Sultano Mustafa regno privando, alioque constituendo Imperatore. Sed quod Sultan Mustafa consanguineos suos, Ibrahim Sultani Ahmed, avunculi sui, suosque duos filios, nec non fratrem Sultanum Ahmed, qui hodie Othmanidum sceptra tenet, Adrianopoli apud se, uti moris est, firma sub custodia detineret, metuebant, ne divulgata exautorationis ipsius famâ, illos necaret, sublatisque legitimis Imperii hæredibus, populum velit nolit, eum ut Imperatorem adorare cogeret. Hoc timore cruciatos, tandem neo-electus Mufti, et qui cum eo erant Ulema, vel docti, Constantinopolitanique proceres, erexerunt dicentes: Imperium equidem in alia prorsus cum Othmanidis haud coniunctam transferre stirpem, contrarium esse legibus tam divinis quam humanis. Sed quoniam non deessent è Tartarorum Crymensium genere, sanguine Othmanis iuncto, qui Othmanicæ reipublicæ legitimè præessent, frustra de ἀναρχία, timere populum. Etenìm si vel Sultan Mustafa omnes, quos secum detinet consanguineos, trucidasset, debere et hunc parricidii, turbatæque quietis publicæ, pœnas luere. Successorem autem è Crymensium Tartarorum chani filiis, petendum esse, ut qui eiusdem cum Othmano sint Prosapiæ. Tanta vero est apud illos, huius legis vis, ut et eos qui ex fœminino sexu prognati sunt, prorsus ab imperio excludat. Namque cum eodem tempore, quidam è proceribus dixisset, pæsto esse imperii hæredem unicum filiæ Sultan Muradi, Safiæ filium in suburbio Beszirtasz dicto, degentem; reliqui omnes obstiterunt, publice declamantes, imperium Othmanum in fusum non cadere, neque alios agnoscere hæredes, nisi ex Othmanidum masculo sexu progenitos, iisque deficientibus, Alidzingizos, ut quos eiusdem sanguinis esse, nullum sit dubium.