Commentarius I |
Crisis in Gai Institutionibus exercenda pendet praecipue et a codice Veronensi (nobis C) saeculo p. Chr. n. quinto uel sexto scripto et ab excerptis, quae in Iustiniani Digestis et Institutionibus leguntur; accedunt minora fragmenta Gaiana partim in aliis iuris collectionibus partim apud grammaticos seruata, quae enumerauit Adolfus Fridericus Rudorff in commentationibus regiae academiae scientiarum Berolinensis a. mdcccclxv pag. 323 seqq.
Codicis Veronensis rescripti (in bibliotheca capitulari olim numero XV nunc 13 signati) reliquias, quotquot legere ei contigit, primus descripsit Ioannes Fridericus Ludouicus Goeschen opitulantibus Imm. Bekkero et Bethmann-Hollwegio. Hoc apographo imperfecto, quod postea passim emendauit Fridericus Bluhme[1]), omnes quae ante annum 1874 publici iuris factae sunt editiones Gai nituntur. Cum propter imperfectam codicis C lectionem permulta emendatione egerent et multi uiri docti huic operam darent, nemo Goescheno aut concludere subtilius aut probare acrius coniecturas potuit; proxime ad hunc accedit uir de Gaio post Goeschenum optime meritus Philippus Eduardus Huschke.
Nouum codicis C apographum ipse annis 1866. 1867. 1868 Veronae confeci et iussu academiae regiae scientiarum Berolinensis ita ornatum edidi anno 1874, ut ueritati proximam imaginem redderet[2]). In prooemio huic apographo, quod Ca nota significabimus, praemisso de fatis et condicione codicis C ita egi, ut hic paucis ea absoluere liceat, quae ad librum Veronensem pertinent. Ipse pleraque ex eis, quae ante me Goeschen et Bluhme legerant, confirmare, multa corrigere, non pauca primus legere potui. Attamen propter miseram multarum membranarum condicionem multis locis etiam nunc adeo hiat oratio Gaiana, ut nisi qui iuris sit consultissimus, edendi Gai officium solus suscipere non debeat. Itaque cum ego soleam artem criticam consaeptis philologiae finibus terminare et iurisconsultorum disciplinam non ut meam possideam sed ut alienam libauerim, Paulum Krueger, qui, si ab incomparabili Theodori Mommsen sollertia recesseris, in fontibus iuris Romani edendis hodie facile principem locum tenet, precibus adii, ut eam praecipue editoris prouinciam, quam ad administrandam accuratiore iuris cognitione opus esset, susciperet. Inde igitur ab anno 1869 subsiciuis feriarum horis Krueger et ego Gaium una tractauimus et editionem absoluimus sub finem anni 1873. Quam quominus statim publici iuris faceremus, non Kruegeri culpa fuit, sed officiorum, quae ego hic sustineo, mole effectum est; quae ut inde demum ab aestate anni 1876 hic liber typis describeretur permisit. Nec Theodori Mommsen fidelissimi et summe reuerendi amici mihi defuit opera: is enim benigne et omnia ea quae nouanda esse in contextu Gaiano censeret, nobiscum communicare uoluit et si qua grauiora inscitiae meae elapsa essent indicauit et multifariam consiliis adiuuit. Mommseni adnotationum plerasque cum nostris contexui adscripto ubique Mommseni nomine, alias ipse litteris ad me dandis se huic praefationi additurum esse promisit [conf. infra p. xvii seqq.][3]). In constituendo contextu praeter apographum meum adhibuimus subsidia, quae in huius praefationis initio indicauimus; in his principem locum ad libri C lectionem imperfectam supplendam uel deprauatam corrigendam tenent eae particulae Institutionum Gaianarum, quae in Iustiniani Digestis Institutionibusue leguntur. Quodsi quae discrepantiae lectionis in C et in uno alteroue ex illis subsidiis obuiam fiebant, quae utraeque ad orationis Gaianae indolem quadrarent, libri C lectionem in contextum recepimus. Ceterum in hunc librum permulta menda influxisse et apographum meum quisquis obiter perlegerit intelleget[4]) et confirmant subsidia illa in eis locis, ad quae haec extant. Atque ut omittam neglegentium librariorum calamis non pauca uerborum monstra excidisse, ut omittam uerba eadem ab oscitantibus artificibus uel potius opificibus saepe ad taedium usque repetita, tria potissimum sunt genera mendorum in C, de quibus hic breuiter dicendum est: aut enim compendia scripturae, quae in codice illo archetypo extabant, ex quo Veronensis descriptus est, foede uitiata sunt, aut scholia siue glossemata quae olim in margine uel intra uersus adscripta erant, in uerborum contextum irrepserunt, aut plura uerba propter homoeoteleuton interciderunt. Haec potissimum necesse est nosse et animo semper agitare, ubi in emendando loco aliquo difficili atque scopuloso uerseris.
Ac certa fere emendatione longe plurimae earum corruptelarum libri C sanari possunt, quae ex scripturae compendiis saepissime adhibitis ortae sunt; certam enim rationem certaque praecepta librariolos in adhibendis notis olim secutos esse constat. Atque cum is codex, ex quo Veronensis descriptus est, illius modi compendiis siue notis abundaret[5]), factum est ut is qui Veronensem exarauit, cum in eo quod profitebatur non aeque atque antiquiores notarii excelleret, alias notas male intellectas falso explicaret, alias cum similibus notis commutaret. Huius generis corruptelarum plurimarum origines ut monstrarem operam dedi in indice notarvm sub finem apographi mei (pag. 253-312) typis descripto. Ad hunc igitur indicem eos qui nostra editione usuri sunt sescenties in apparatu critico delegauimus additis his uerbis: conf. Ca pag....; ueluti I § 43 (in apparatu critico huius editionis pag. 9 ad uersum 10) uerba praescribit] postscribit Cn, conf. Ca pag. 286 significant, quam facile fieri potuerit ut pro praescribit per scripturae compendium exararetur postscribit, intellectum iri, si in indice illo notarvm (pag. 286 uers. 5. 6) simillimae praepositionum post et prae notae conferantur.
Sed haec leuiora; illa uero grauia, quae ad glossemata spectant; de quibus admodum lubrica quaestio est: nam cum scholarum in usum Institutiones scripserit Gaius, neque copiosior explicatio offendit neque eiusdem sententiae iterata repetitio; alibi, ubi paucis uerbis praeter expectationem insertis sententia turbatur, cum in libro C multa commata atque adeo longiora enuntiata librariorum ad finem properantium oculis omissa esse constet, plerique ex eis uiris doctis, qui Gaium ediderunt, maluerunt de supplementis ad orationem Gaianam redintegrandam adsciscendis cogitare, atque paucis glossis codicem C inquinatum esse censuerunt. Sane non nimis pauca ac plura quam ex eis expectes, quae in prooemii apographo meo praemissi pagina xx breuissime dixi, in librum C irrepsisse glossemata is, qui diligentius animum aduertet, cum sententiarum conexu docebitur tum Institutionum Iustinianarum comparatione, quae in nonnullis locis ex Gaio haustis recte glossematis illis carent. Haec adulterina additamenta pleraque singulis uel paucis uerbis comprehensa sunt, quibus glossatores praecipue aut uerborum structuram adiuuare aut sententiae uel uocabuli alicuius uim explicare studuerant; exemplis a me in Ca l. l. collectis facili negotio alia exempla ex hac editione ipsa addas; glossemata enim omnia, nisi quae in apparatum criticum relegauimus[6]), in ipso uerborum Gaianorum contextu his uncinis [ ] saepsimus. conf. e.g. II § 94 etc. etc.[7]). Potest sane fieri ut plura quam in hac editione seclusimus glossemata in libro C insint, nec uero nefas ducendum est in tanta huius quaestionis difficultate a suscepta semel persuasione discedere; nec tamen multo plura quam, cum cautissime in hac quaestione ageremus, nos ipsi deleuimus, ex glossematis orta esse certo demonstratum iri confidimus; certe modum excessit Polenaar, cum hac emendandi ratione ita uteretur, ut glossemata sescenties latere suspicaretur.
Propter homoeoteleuton multa orationis commata in codice C intercidisse et Collatio atque Iustiniani Digesta Institutionesque docent et dudum intellectum est[8]). Sicubi hi fontes in locis propter homoeoteleuton in C mutilatis nos deficiunt, partim uetera aliorum uirorum doctorum partim noua additamenta exempli gratia proposita in contextum quidem uerborum recepimus, sed nostrum illud sollemne seruauimus, ut ne quam grauiorem libri C labem sine adnotatione dimitteremus: omnia quae in C ita desunt ut ne lacunae quidem signum ullum in C extet, et his uncinis ( ) saepsimus (conf. e. g. I § 127 aliaque id genus fere innumerabilia) et inclinatis litteris exprimenda curauimus.
Ex his quae diximus apparet, quam saepe in emendando Gaio ad coniecturas refugiendum sit. Cum uero ex eis coniecturis, quae post Goeschenum a uiris doctis ad codicis Veronensis apographum Goeschenianum a Bluhmio passim emendatum prolatae sunt, paucae noua quam ipse institui codicis lectione confirmatae, multo plures irritae factae sint, in hac editione ornanda eam fere uiam sequendam esse duxi, quam cum alii praeiuerunt tum Carolus Lachmann caute tenuit. Itaque cum olim syntaxi Gaianae suam constantiam perpoliendo uindicare instituissem, postea in contextu uerborum omnia ea intacta relinquere malui, quae aliquo modo ferri posse uiderentur; oratio enim quamquam a Gaio diligenter formata est, non tamen eam aequabilitatem adsecuta est, quam seuerioribus Ciceronianae aetatis scriptoribus restituere fas est. Accedit quod adhuc nemo accuratius de eis orationis legibus quaesiuit, quas in reliquis praeter Institutiones libris Gaius secutus est. Itaque (praeter orthographica) in minutiis sibi constantem esse Gaium nolui; quod qui maluerit, facili negotio talia emendabit quale illud est I § 192 (pag. 38, 9 huius editionis) obligationisue suscipiendae. Eandem inconstantiam in uerborum modis adhibendis non raro cum C conseruare malui: ueluti I § 76 (pag. 16, 25 huius editionis) expectes conubium sit, I § 195b (pag. 39, 3) expectes dederit, etc. Nec tamen inani prudentiae laude sola delector. Quin etiam nescio an nonnullis locis longius quam par est progressus sim in perpolienda oratione Gaiana: sic uidetur quidem Gaio in Institutionibus, si codici C fides habenda est, ubique reddi posse proinde forma (conf. Ca pag. 286); attamen confitendum est in eis fragmentis, quae qui iussu Iustiniani Digesta compilauerunt ex aliis (praeter Institutiones) Gai libris excerpserunt, Gaium, si his testibus fides habenda est, multo saepius perinde aduerbio usum esse quam proinde. Nescimus autem, qua libertate compilatores Iustiniani orationis antiquiorum iurisconsultorum formam mutauerint: e. g. testibus Digestis 45, 1, 141, 2 Gaius semel scripsit proinde ac si paterfamilias, alibi constanter proinde ac (sine si) in eiusmodi locutionibus; iam cum I § 148 (pag. 31, 28 huius editionis) codex C praebeat proinde ac si filiae, hunc soloecismum ipsi Gaio tribuere prima specie uix quisquam dubitauerit; attamen cum in eodem enuntiato (I § 148) Gaius teste eodem codice C scripserit proinde ac nepti, non proinde ac si nepti, elegantiore forma etiam in priore huius enuntiati parte usum esse Gaium mecum consenties. His et similibus exemplis cautior factus in contextum non recepi nisi eas emendationes quae fere certae uiderentur, ac ne in apparatu critico quidem adscripsi nisi selectas uirorum doctorum coniecturas quae aliqua probabilitate commendarentur. Ceterum earum emendationum uel correctionum, quas facili negotio quiuis paulo doctior faciat, primum auctorem non ubique adieci; itaque ne meum quidem nomen usquam adscripsi, quoniam non tam recensendi Gai quam corrigendorum uulgarium codicis C mendorum munus ad me potissimum pertinuit, et sane pauperis ingenii esse ex emendatiunculis facilem gloriam quaerere Lachmann[9]) suo iure monuit.
Cum maior difficultas in Gaio restituendo quam ex mendis librariorum codicis C inde oriatur, quod multae huius libri rescripti paginae aut totae aut ex parte hodie legi nequeunt, summa cautione usi sumus in his hiatibus lectionis Veronensis explendis[10]). Deseruimus igitur non paucas lacinias desperata conectendi facultate ac maluimus orationem Gaianam foede hiare quam in pertusum, ut cum Plauto loquar, ingerere dicta dolium operamque ludere atque falsa uel incertissima contextui obtrudere. Hanc abstinentiam probaturos esse philologos confidimus; sed quoniam inueterauit ut in libris iuridici argumenti lacunae paulo confidentius explerentur, propter iurisconsultos, qui Gaianis studiis non tam propter orationem operam dare solent quam propter argumentum, in adnotationibus apparatui critico insertis saltem ea quae in codicis C hiatibus olim infuisse cum aliqua probabilitate uiderentur, indicauimus, alibi artem nesciendi exercendam esse expressis uerbis monuimus. Vbi enuntiatorum in codicis C lectione hiantium plura uerba uel commata fere integra in C supersunt[11]), ut appareret quo fere sententiarum conexu uerba uel commata quae legi possunt olim coniuncta essent, supplendi periculum in adnotationibus ita fecimus, ut excepto uno aut summum altero loco fere nusquam ipsum Gaianae orationis contextum recuperatum esse persuasum haberemus[12]). Hanc longe difficillimam editionis partem fere solus administrauit Krueger, qui, quantum fieri posset, ad ea supplementa se accommodauit, quae ab aliis uiris doctis ueri non dissimiliter proposita esse censeret, cum praesertim hoc toto supplendi officio ipsa uerba Gaiana recuperari uix posse Krueger mecum consentiret.
Superest ut de typorum discrimine dicamus et de adnotationibus, quibus hanc editionem instruximus:
Atque primum quidem in uerborum Gaianorum contextu hoc ipso typorum genere quo in hac praefatione typographum uti iussimus, expressa non sunt nisi ea uerba eaeue litterae, quaecumque certo uel ueri simillime in C aut a me aut ab eis qui ante me hunc codicem excusserunt dispici potuerunt. Ea quae in uerborum contextu inclinatis litteris expressa sunt, aut in libro C legi quidem non potuerunt uel a legentibus cum similibus litteris permutata sunt sed tam probabiliter suppleri uel mutari potuerunt, ut fere nulla restaret dubitatio, aut aliter in libro C leguntur, quid autem liber C pro his praebeat, in inferiore adnotationum laterculo accurate adnotauimus[13]). Omisimus tamen in apparatu critico longe plurima eorum quae ad solam rem orthographicam[14]) uel ad notas (siue compendia scripturae sollemnia) leuiter corruptas pertinent; quae si relinquam et inertiae meae largiar, non uereor ne mihi irascantur lectores: ea omnia si quis accuratius cognoscere uelit, adeat Ca et inprimis indices notarum et orthographicum (Ca pag. 253-312 et pag. 313-325); apographo enim meo carere omnino non poterit, si quis crisin Gaianam recte instituere uoluerit. Ceterum ut eorum, qui hac editione usuri essent, commodo inseruiretur, nonnulla in genere orthographico firmius constituenda putauimus quam factum adhuc est; itaque etiam inuito libro C fere ubique constantem eorundem uocabulorum orthographiam in contextu restituimus; in quo inclinatis litteris usi sumus, ubicumque uel in minimis orthographicis a libri C auctoritate recessimus. In locis eis, qui nisi audaci coniectura restitui nequeunt, et in locis desperatis, de quibus nihil nisi incertae et quae uario modo in uerborum Latinorum speciem comprehendi possint reliquiae supersunt, propter typographum non omnes litterarum apices omniaue bacilla inflexa et incuruata, quae in C legi posse uisa sunt, typis describenda curauimus, sed delegauimus lectores ad Ca (conf. e. g. pag. 16, 7 seqq., pag. 69, 6—7 huius editionis etc. etc.), similiterque in desperatis paginarum partibus (ueluti in priore parte paginae libri C 45) non descripsimus in uerborum Gaianorum contextu nisi eas litteras, quae aliquam uerborum latinorum formam induere posse uiderentur.
Notam codicis Veronensis, sicut supra pag. v diximus, in apparatu critico a nobis composito uoluimus esse C litteram. Vbi primae manus (C1) scriptura a uetere correctore semidocto (de quo conf. Ca pag. xxix seq.) secernenda erat, hunc nota C2 distinximus. Nota Cn significauimus scripturam in C non plenis integrisque litteris omnibus perscriptam sed per unum pluraue compendia tachygraphorum notariorum more expressam[15]). C2n igitur significat scripturam, quae a C2 ita profecta est, ut ipse C2 (i. e. codicis Veronensis corrector uetus) compendio scripturae siue nota sollemni uteretur. Signum interrogationis in apparatu critico idem significare uoluimus atque »ut uidetur«; sic ad pag. 1 uers. 17 hoc signum indicat non prorsus certo dici posse in C nihil nisi et (non addita lineola, qua compendium scripturae indicaretur) extitisse, uideri tamen nihil nisi et ibi scriptum fuisse.
Denique in apparatu critico praeter discrepantiam scripturae libri C et selectas uirorum doctorum coniecturas congessimus plenius, quam a prioribus editoribus factum est, subsidiorum illorum, de quibus supra in huius praefationis initio diximus, lectiones a C discrepantes; atque Digesta quidem ad editionis Mommsenianae, Institutiones Iustiniani ad editionis Kruegerianae fidem laudauimus. Maluimus autem plures quam ad Gaium emendandum opus esset lectionis discrepantias ex Digestis et Institutionibus Iustinianis excerptas adscribere, ut appareret, quam libere interdum ei qui iussu Iustiniani Digesta Institutionesue componebant, orationis Gaianae formam immutassent; nec parum inde ad crisin et Gai et Iustiniani Institutionum promouendam profecimus, quod hos compilatorum Iustinianorum libros denuo contulimus. Qui compilatores ubicumque propter ius nouatum uerba Gaiana aut omittendo aut addendo aut alia substituendo mutauerunt, id genus discrepantiae in apparatum criticum fere non recepimus; nec magis adnotauimus, sicubi in periodi alicuius ex Gaianis Institutionibus depromptae initio particulae copulatiuae ab Iustinianis propter sententiarum conexum mutatae sunt. Raro mutatum in Institutionibus Iustinianis uerborum ordinem non enotauimus, ubi transpositionem illam arbitrio compilatorum Iustinianorum deberi (e. g. ex Digestorum comparatione) certo apparet. Atque uel magis Epitomae Gaianae lectiones a codice C discrepantes silentio praetermittendae erant.
In superiore adnotationum laterculo, id est inter uerborum Gaianorum contextum et illum de quo diximus apparatum criticum, indicem congessimus eorum locorum, qui uel in Digestis uel in Institutionibus Iustinianis uel in aliis libris iuridici argumenti ex Gai Institutionibus siue ad uerbum tenus seruata orationis Gaianae forma siue leuius immutata desumpti sunt[16]). Omisimus tamen in hoc indice Epitomam Gaianam, quam ne in apparatu critico quidem citauimus nisi in locis quibusdam difficilioribus. Vbi eorum, qui in hoc indice respiciuntur, fontium contextus adeo consentit cum ipsis Gai uerbis, ut omnes discrepantias ex illis in apparatu critico enotare liceat, hoc signo utimur »==« (uide e. g. I § 1); ubi paulo pluribus immutatis ita consentit, ut fere omnes discrepantias enotare licuerit, hoc signo »fere ==« (uide e. g. I § 38); ubi denique Gaianam orationem liberius mutatam esse apparet, quam ut omnes discrepantias enotare fas sit — id quod saepius in libris Institutionum Iustinianarum tertio et quarto quam in libris primo et secundo factum esse constat —, hoc signo utimur »conf.« (uide e. g. I § 39).
In eodem adnotationum laterculo sicubi Gaius ipse alios commentariorum suorum locos citat, eos locos suis numeris signatos indicauimus (uide e. g. I § 39).
In paginarum margine dextro crassioribus numeris paginas codicis Veronensis, confinia paginarum in ipso uerborum Gaianorum contextu his lineolis || significauimus: ueluti huius editionis pag. 2 uers. 17 hae lineolae indicant post uel terminari codicis Veronensis paginam 2, incohari eiusdem paginam 3. Praeterea minoribus numeris in eodem paginarum margine dextro numerauimus uersus paginarum huius editionis, ad quos adnotationes criticas redegimus.
In paginarum margine sinistro adscripsimus numeros paragraphorum cuiusque libri; eorundem summam comprehensam prope marginem exteriorem (in summa pagina) exhibuimus.
Postremo cum nullum opus a typographis ita finiatur, ut plane perfectum dici possit, hanc praefationem excipiant indices eorum, quae et in hac editione et in apographo meo corrigenda uel addenda esse uideantur.
Scribebam Argentorati Non. Aug. a. mdccclxxvii.
――――――――
CORRIGENDA ET ADDENDA
pag. 1 in apparatu critico uers. 2 ante usque adde: § 4
pag. 7 in app. crit. uers. 4 dele typographi sordes ante annorum
pag. 7 in app. crit. uers. 6 dele typographi sordes ante item
pag. 12 in app. crit. uers. 8 lege significauit (sic) C2?
pag. 17 in app. crit. uers. 7 lege peregrinumque
pag. 19 in margine dextro ad uers. 17 lege pag. 24
pag. 26 in app. crit. uers. 9 pro »quod C« lege »quod Cn«
pag. 34 in contextu uers. 11 uerba in urbe Roma paulo breuiore linea a margine sinistro separanda erant
pag. 36 in app. crit. uers. 4 lege: conexus;
pag. 37 in contextu uers. 1 uerba parum claris typis expressa haec sunt Iulia et Titia. Et ideo si
pag. 41 in contextu uers. 19 (nam) particulam (una cum antecedente interpunctione) cum C delendam esse intellexit Polenaar
pag. 57 in contextu uers. 23-24 uerba quod per aes et libram agitur delet Polenaar
pag. 59 in app. crit. uers. 10 lege: § 286a
pag. 61 in contextu uers. 3 pro nuncupationibus fortasse scribendum est nuncupatione
pag. 63 in contextu uers. 25 Polenaar probabilius sic supplet: omnes uirilis sexus liberorum personas, | id est etc.
pag. 68 in contextu uers. 12. 13 uerba uel ex primo uel ex posteriore testamento ex falso glossemate nata esse censet Krueger
pag. 77 in app. crit. uers. 2 (in fine) 'numerus 4 delendus est
pag. 94 in app. crit. uers. 4 med. lege cum Ve, dum B et Vi
pag. 105 in contextu uers. 29 etiam delendum uidetur
pag. 120 in app. crit. uers. 3 (ab ultimo) init. lege: Huschke, in nobis Cn,
pag. 128 in app. crit. uers. 4 lege: 4 ( ) et ( ) additum
pag. 180 in app. crit. uers. 2 lege: repetitis
pag. 183 in app. crit. uers. 5. 6 lege: de eo inter se certant, uter eorum fructus interim percipiat. postea alter etc.
――――――――
CORRIGENDA ET ADDENDA
pag. xxxii uers. 6 (ab ultimo) lege RSTITUERE
pag. 66 uers. 7 ultima littera I' parum accurate expressa est
pag. 73 in adnotationis uers. 4 pro post 12am lege post 11am
pag. 152 in adnotationis uers. 2 pro 9 reliqua lege 8 reliqua
pag. 169 in adnotationis uers. 3 pro 3a et 4a lege 4a et 5a
pag. 169 in adnotationis uersu ultimo lege 13a T, non T' fuit
pag. 251 in adnotationis uers. 1 pro 27a lege 25a
pag. 257 in sinistri laterculi uers. 25 pro 159, 4 lege 159, 9
pag. 259 in sinistri laterculi uers. 3 pro possessores lege possessorum
pag. 259 in sinistri laterculi uers. 15. 16 dele uerba »CAUTEM pro causa 126, 12;«
pag. 263 in sinistro laterculo post uersum 10 adde »inde fortasse DIXI pro diximus 25, 12; 174, 16 «
pag. 264 in dextri laterculi uers. 14 ante 212, 14 adde 208, 1;
pag. 268 in dextri laterculi uers. 31 adde », FILIO pro filii 201, 20 «
pag. 269 in sinistri laterculi uers. 2. 3 lege » == pro Fufia Caninia (praecedit legis pro lege) 39, 11«
pag. 271 in sinistri laterculi uers. 21 pro 73, 15 lege 73, 5
pag. 271 ibidem uers. 28 lege » == inten- 175, 19«
pag. 272 in dextri laterculi uers. 1 pro 97, 4 lege 97, 14
pag. 272 ibidem uers. 3 post interempto adde »(??)«
pag. 272 ibidem uers. 8 pro 56, 22 lege 59, 22
pag. 272 ibidem uers. 29 (initio) adde »IURISIURANDUM pro iusiurandum 248, 9;«
pag. 274 in dextri laterculi uers. 34 ante »falso« adde »uel QDI«
pag. 276 in dextri laterculi uers. 2 (post lege,) adde »LEGIS 39, 11 pro lege,«
pag. 276 ibidem uers. 23 pro 95, 2 lege 95, 10
pag. 282 in dextri laterculi uers. 8 lege NUPARE == nuncupare 82, 21
pag. 285 in sinistri laterculi uers. 19 ante 200, 18 adde 20, 3;
pag. 287 in sinistri laterculi uers. 23 lege » == PVBLIVS MEVIVS« deletis uncinis
pag. 290 in dextri laterculi uers. 18 dele numeros 230, 7
pag. 293 in sinistri laterculi uers. 33 post quo adde »34, 13; 68, 10;«
pag. 297 in sinistri laterculi uers. 17 pro 52, 22 lege 55, 22
pag. 297 ibidem uers. 21 post 178, 9 adde »(??)«
pag. 297 ibidem uers. 33 dele »31, 4 et«
pag. 298 in dextri laterculi uers. 9 pro 109, 25 lege 109, 5
pag. 301 in sinistri laterculi uers. 3 dele »et 173, 4?«
pag. 301 ibidem uers. 4 post 103, 7 adde »et 79, 23«
pag. 304 dextri laterculi uersum 2 ita lege E (i. e. stipulatus est)
pag. 306 in dextri laterculi uers. 8 dele »28, 14;«
pag. 306 ibidem uers. 20 pro »17. 18« lege »17 — 18«
pag. 306 ibidem uers. 31. 32 dele omnia post committitur
pag. 311 in sinistri laterculi uers. 27 post 59, 12 adde »(??)«
pag. 312 uers. 8 pro 221, 14 lege 228, 18
pag. 313 uers. 8 pro ab suo lege a suo
pag. 319 uers. 30 post possit adde 126, 15;
pag. 320 uers. 36. 37 dele omnia post 160, 8—9
Praeterea deleas omnia ea quae in his uersibus maiorum laterculorum leguntur: pag. 256, uers. 23; 257, 8. 9; 276, 31; 284, 16; 285, 1. 2; 285, 22; 293, 37; 307, 6; 311, 30.
Gaium ut semper amaui, ut non possumus non amare scriptorem naturali sua simplicitate inter aequales pariter fere et flaccidos et molestos nescio quo prisco candore nitentem, auctorem autem iuris populi non nomine tantum Romani eorum qui aetatem tulerunt longe plenissimum et purissimum, ita etiam magis amare coepi, ex quo Gaius noster factus est communibus illis quae tu recordare studiis Veronensibus, cum adstiti tibi, nam ut instarem operi causa non fuit, Gaium recognoscenti labore non minus longo et improbo quam fructuoso et duraturo. Eius laboris haec editio tamquam praemium est; nam de profectibus tuis etsi doctis uiris ex editione tua maiore antea constabat, nunc demum intellegent quicumque iuris studio litterisue Romanis operam dant, quam molesto apparatu, quanta sermonis inaequalitate et scabritia, quot doctis indoctisue interpolationibus intentis oculis tuis tuaque in uniuerso labore constantia liberati simus. Quam ob rem plagulas huius uoluminis, dum id imprimitur, a te missas magna cum uoluptate percurri et si quid erat, quod additum uel mutatum uellem, adnotatiunculis meis tibi significaui. Earum obseruationum cum plerisque in editione locum dederis, alias recte reieceris uel immutaris, ut fit, remanserunt quaedam quae non recepisti siue typothetarum labori parcens, quamquam eiusmodi indulgentiam a te abhorrere sunt qui contendant, siue quod parum tibi socioue operis Kruegero probarentur, siue denique, ut fit, casu fortuito, ipse hortatus, reiectanea haec uel certe reliqua ut praefationi tuae subiungerem et ea quoque communi uirorum doctorum iudicio submitterem. Id quod feci. Sunt autem haec quae sequuntur.
Scribebam Berolini m. Sept. a. 1877.
I § 32 pag. 5, 29 seqq. Supplementa a Kruegero in adnotatione ad 5, 31 proposita non satis caute scripta esse uidentur. »Ceterum,« Gaius ait, »etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probauerit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet ciuis Romana et filius, scilicet si Latina sit«. Scilicet si mater ciuis Romana est, causae probatio etiam in filio cessat, quoniam is ex senatusconsulto, de quo Gaius modo dixit § 30, ciuitatem Romanam statim consequitur. Contra quod in editione a Kruegero proponitur supplementum »ciuis Romana, si Latina sit«, si Gaius scripsisset, qui legebant ita acciperent necesse erat: matrem ciuem Romanam causam probare oportere non suo nomine, sed filii, id quod rei contrarium est. Deinde qui Kruegerianis supplementis ponitur casus matrem causam probare noluisse, cum lex ita nullo modo ponere potuit; quid enim est nolle? et quando quoque modo constat matrem causam probare noluisse? Immo talia ubi praescribuntur, solent leges certum numerum dierum definire, intra quem si res de qua agitur facta non sit, aliud quiddam succedit. Praeterea in supplemento Kruegeriano cum alia sunt quae offendunt tum ipse uocabulum in codice seruatum apud eum non habet quo recte referatur. Probabilius certe supplementa ita conformabis: »si mater ante patrem decesserit uel post cum causa non probata et spatium supersit, rem peraget per tutores ipse filius ciuisque Romanus fiet: scilicet ita debet causam probare, ut supra expositum est.«
I § 78 pag. 17, 6. Ex eis quae supersunt satis, opinor, perspicitur legem Miniciam de matrimoniis inter ciues Romanos Romanasue et peregrinos peregrinasue duobus locis cauisse; nam si una eademque regula rem comprehendisset, parum apte scriptum esset id quod est ( 17, 16) »qua parte... iubet lex ex ciue Romano et peregrina peregrinum nasci«. Dupliciter autem caueri potuit aut ita, ut primum ageretur de matrimonio inter ciuem Romanum et peregrinam, deinde de matrimonio inter peregrinum et ciuem Romanam; aut ita, ut alio loco de inaequali matrimonio generaliter statueretur, alio specialiter caueretur de matrimonio inter ciuem Romanum et peregrinam. Mihi hoc uestigiis scripturae magis conuenire uidetur ex mea sententia sic fere explendis: »Quod autem diximus (§ 75) inter ciuem Romanam peregrinumque nisi conubium sit, qui nascitur peregrinum esse, ex lege Minicia descendit... siquidem ea iubet filium deterioris parentis condicionem sequi. Eadem lege rursus alio loco cautum est, ut, si peregrinus ciuem Romanam, cum qua ei conubium non sit, uxorem duxerit..., peregrinus ex eo coitu nascatur: et est hoc maxime casu necessaria lex Minicia: nam remota ea lege matris condicio- nem sequeretur«. A libro scripto duobus locis recessimus: primum post siperegrin cum una tantum littera deficere uideatur, uerba ciuem Romanam cum, id est litterae tres, a codice uidentur afuisse; deinde et est dedimus pro eo quod in Cn traditur »sed«. Gaius quid uoluerit, in uniuersum patet; sed cum Krueger uno solo capite legis Miniciae de hac regula cautum esse statueret, uerba longe aliter conformauit neque, ut mea fert opinio, satis probabiliter resarsit.
I § 132 pag. 27, 18. Quod legitur in editione de tertia mancipatione filii familias restitutum ex Hollwegii coniectura fere ad uestigia codicis parum euidentia »eaque mancipatione desinit in potestate patris esse«, eo id quod intellegitur non satis enuntiatur. Nam mancipatio quaecumque est patris potestatem tollit neque eo nomine tertia a reliquis differt. Immo scribendum fuit, quod uestigia litterarum uix minus admittunt: »eaque mancipatione facta lex eum non sinit in potestatem patris reuerti, licet nondum manumissus sit, sed adhuc in causa mancipii duret.«
I § 160 pag. 33, 16. Quod proposui supplementum sumptum fere ex § 27 »quod ius proprie hodie in usu non est: sed libertatem poenae causa hodie amittunt ex lege Aelia Sentia qui dediticiorum numero sunt, si qui contra eam legem in urbe Roma domicilium habuerint«, id editores reiecerunt, ut ex adnotatione tua intellegitur, quoniam ex lege Aelia Sentia ii de quibus agitur Romae morari prohibentur, hic autem agitur de iis qui domicilium ibi collocauerint. At aut ualde fallor aut morandi uocabulum, ut degendi et consistendi, ad ipsum domicilium pertinet; certe secundum iuris auctorem hi qui in oppido morantur incolae sunt (Dig. 50, 16, 239, 2), neque quisquam ignorat quid sit in libertate morari. Sane etiam in itinere ubi quis aliquamdiu manet, ibi recte dicimus eum morari; sed id ipsum de consistendo ualet et omnino domicilii ratio apud Romanos negotiantium itineribus diuturnis adsuefactos paulo aliter ordinata fuit atque nunc receptum est.
II § 62—64 pag. 50, 9 et pag. 53, 5—17. Displicet transpositio Heimbachiana. Gaiana dispositio commoda magis quam accurata hic eo nititur, quod primum agitur de rerum alienatione, ad quem tractatum usucapio quoque redigitur utpote iustae alienationis legitimum supplementum, deinde transitur ad rerum adquisitionem eam, quae non ab alienatione pendet, qualis est occupatio et specificatio. Locus autem, quaenam res recte alienentur a non domino uel alienari nequeant a domino, aperte prioris tractatus appendix est, quo ipso loco in Gai libro legitur. Postea eum adiectum uideri a Gaio et aliquando § 61 et § 65 continuo se excepisse sane probabile est.
II § 67 pag. 51, 2 fortasse legendum est »difficilis tamen in(de) rei persecutio sit«.
II § 64 pag. 53, 13. Displicet quod proposuit Krueger; nam ex mandato licet generali qui rem uendit, non recte componitur cum curatore rem furiosi uendente. Ad sensum praestat, puto, (cf. Dig. 3, 3, 63): »item procurator, si quid ne corrumpatur distrahendum est«.
II § 82 pag. 54, 2. Supple sic: »pupillus uindicare quidem nummos suos potest, sicubi extent, id est eos petere suos ex iure Quiritium esse, neque tamen stricto iure petere potest sibi eos dari oportere. Vnde de pupillo quidem quaeritur an nummis quos mutuos dedit ab eo qui accepit consumptis ciuili actione eos persequi possit, quoniam dari eos sibi oportere intendere non potest«. De muliere quae dicenda fuerunt, Gaius antea occupauit, ut praeter necessitatem Krueger mulieris actione intrusa orationem meo quidem iudicio pessumdederit.
II § 96 pag. 57, 3 »cum... istarum personarum nihil suum esse possit, conueniens est scilicet, ut nihil [suum esse] in iure uindicare possint.« Verba uncis comprehensa a glossatore adiecta esse censeo.
II § 104 pag. 58, 15 in formula testamenti per aes et libram faciendi quod olim defendi »endo mandatela tva cvstodelaqve mea« lectum in ipso codice (nisi quod in eo est tuam), id aegre fero his editoribus me non probauisse. Mandatela uocabulum hoc solo loco inuentum, si quid uideo, actus est mandantis, ut tutela tuentis, custodela custodientis, querela querentis, loquela loquentis et sic deinceps. Solet autem ius antiquum contractum duorum (ex quo genere hoc testamentum est) ita significare, ut utriusque contrahentis condicio quantum fieri potest proprie definiatur; itaque recte comparabitur mandatela testatoris emptorisque custodela cum empto uendito et locato conducto. Contra cumulationes illae inanes, qualis foret mandatela mandatarii eiusdemque custodela, ab huius aetatis formulis tam abhorrere uidentur quam peruulgatae sunt aetate posteriore.
II § 123 pag. 62, 11 nominatim mihi glossa est licet antiqua, cum adsit item in Epitoma; nam male ita praecipiuntur quae Gaius plene persequitur § 127.
II § 149 pag. 68, 15 simplicissimum uidetur hoc supplementum: »nec ullum ius aduersus eos habent heredes ab intestato, scilicet si legitimo iure deficiuntur«. II § 195 pag. 77, 13 fuit fortasse »statim... putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum demissum esse: posteaquam scierit et omiserit legatum, proinde esse atque si legatum non esset«.
II § 223 pag. 82, 20 »Si tamen heredibus secundum nostrorum opinionem siue etiam extraneis secundum illorum opinionem duobus pluribusue eadem res... legata fuerit«. Pro si illud quod in libro Veronensi est siue ferri non potest: nam nouum caput incipit ita formatum, ut ipsum praeceptum non pendeat ab ea controuersia, de qua Gaius antea egit quamque hic obiter repetit.
II § 234 pag. 83, 27 »tutor... an post mortem heredis dari possit quaerentibus eadem forsitan poterit esse quaestio quam de (ita C) agitatur qui ante heredum institutionem datur«. Mihi praeter alia euidenter corrupta poterit esse quaestio quaerentibus subabsurde dictum uidetur et hic quoque ut passim alibi cum apud Gaium tum in omnibus qui supersunt iuris libris glossemate orationem aliquando limpidam turbatam esse puto. Potest Gaius scripsisse ita: »quaerentibus eadem forsitan quaestio quae de (eo) agitatur«, quamquam collocatio uerborum paulo impeditior est.
III § 44 pag. 102, 3 »lex Papia... prospexit, ut pro numero liberorum, quos liberta mortis tempore habuerit, uirilis pars patrono debeatur eique ex bonis eius quae c milium sestertium plurisue reliquerit patrimonium, si testamentum fecerit, dimidia pars debeatur. si uero intestata liberta decessit, tota hereditas ad patronum pertinet«. Ita haec Krueger formauit parum recte; neque enim idonei scriptoris est, ut id quod priore commate de liberta enuntiat, ex posteriore demum intellegatur accipiendum esse de liberta non centenaria, id est pro nihilo esse. Neque ipsa res probabiliter excogitata est. Certa ratione quid scripserit Gaius adsequi cum nobis datum non sit, haec, opinor, propius accedent ad ea quae fuerunt: »debeatur, scilicet ex bonis eius quae centum milium sestertium plurisue substantiam habeat. Nam si minoris ea fuerit, non nisi ab intestato hereditas ad patronum pertinet«.
III § 107 pag. 116, 2 »pupillus omne negotium recte gerit, ut tamen, sicubi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibeatur (tutor), ueluti si ipse obligetur«. Pro ueluti expectemus sane utique; sed consentio cum his editoribus ab emendatione abstinendum esse, cum illud alibi quoque (ut III § 90. 128) apud Gaium ita usurpetur, ut non tam exemplum adferatur quam id ipsum de quo agitur aliis uerbis enuntietur. III § 113 pag. 116, 20 plus non potest, cum post pauca uerba redeat, hoc loco inducendum uidetur.
III § 132 pag. 121, 11 pro proprie potest adquiesci in eo quod Huschke proposuit (non) proprie; praestat tamen fortasse perperam.
III § 138 pag. 122, 9 Gaius sane melius fecisset, si aut haec — ut Krueger uoluit — omisisset aut quae leguntur § 136 fin.; sed uerborum conceptio ea est, quam adnotatori non adtribuas.
III § 221 pag. 142, 6 »pati... iniuriam uidemur non solum per nosmet ipsos, sed etiam per liberos nostros quos in potestate habemus, item per uxores nostras, cum in manu nostra sint«. Ita C. Extremum comma sane ineptum si quid uideo inducendum est, non mutandum cum Lachmanno, sicut legitur in editione »quamuis in manu nostra (non) sint« ; ita enim uix potuit librarius errare. Item quod tertio loco praemittitur, ideo adiectum est, ne determinatio illa quos in potestate habemus legenti ad uxorem quoque trahenda esse uideretur.
IV § 13 pag. 145, 20 suppleo »falsi damnatis« uel »falsi conuictis«.
IV § 34 pag. 151, 27 fortasse fuit »et sic de debito cum praeposita simili fictione heredis ita subicitur«.
IV § 40 pag. 153, 9 suppleo »demonstratio est ea pars formulae quae praecipit id quod geritur«. Praecipere alibi quoque de formula usurpatur (IV § 63 ) neque opus est, puto, addere iudicis uocabulum.
IV § 124 pag. 174, 3 magis placent haec: »quodsi dissimulauerit tum« (scilicet cum obicitur exceptio cognitoria) »et per cognitorem egerit«. Pro tum et in libro Veronensi est cum et (uel ei), praestat sane unam litteram mutare quam duobus locis cum Kruegero hiatum statuere.
IV § 131 pag. 175, 24 »quae ante tempus obligatio in iudicium deducitur« scribendum est; quod in adnotatione a Kruegero commendatur tempus obligationis, peruersum est.
- ↑ Postquam ipse anno 1874 nouum apographum codicis C edidi, Bluhme per colloquii familiaris occasionem Kruegero narrauit ea quae in schedis Bluhmianis de paginae codicis C quintae lectione extarent, olim a se obiter inspecto codice descripta esse neque adhibenda esse ad orationem Gaianam redintegrandam, eamque schedulam infelici casu in schedas in Germaniam transmissas irrepsisse.
- ↑ »Gaii Institutionum commentarii quattuor. Codicis Veronensis denuo collati apographum confecit et iussu academiae regiae scientiarum Berolinensis edidit Guilelmus Studemund. Prostat Lipsiae apud Salomonem Hirzel a. 1874.«
- ↑ Interim tres priores Gai Institutionum libros nuperrime edidit B. J. Polenaar (»Syntagma Institutionum novum. Gai Institutiones iuris civilis Rom. secundum Guilelmi Studemund cod. Ver. collationem edid. emend. notisque illustravit, appositis Iustiniani Institutionibus, iis quidem ex recensione Pauli Krueger fere repetitis. etc. B. J. Polenaar, litt. hum. dr. iur. cand. Lugduni Batavorum apud E. J. Brill. 1876.«). Hanc editionem, dum nostra sub prelo est, contulimus et pauca inde in usum nostrum conuertimus addito ubique Polenaarii nomine. Cuius uiri doctissimi ut acumen ingenii agnoscimus, ita audaciam et celeritatem in emendando opere Gaiano non aemulamur. Nam quo diutius in Gaio restituendo operam collocaueris, eo certius intelleges, quam difficulter in locis desperatis pestifera medicamenta a salutaribus secernantur, et quo longiore usu exercitationeque adquisita et roborata fuerit in hoc officio facultas, eo cautius a lectione tradita recedas. Ego his duodecim annis, quibus Gaium tractaui, si nihil aliud sane hoc didici, multo saepe difficilius esse ab incertis coniecturis abstinere quam praecipitem in coniectandi periculum ferri. Nec dubito quin et ipse Polenaar mox artem nesciendi in crisi Gaiana saepius commendaturus sit, postquam primus animi coniectantis ardor consederit. Ceterum uidendum quo sua quemque natura maxime ferre uideatur.
- ↑ Conf. Ca prooem. pag. xxix seq.
- ↑ Abundasse codicem archetypum, ex quo Veronensis descriptus est, scripturae compendiis cum per se palam est tum ipse dixi in prooemii apographo meo praemissi pag. xx his uerbis: »constat... archetypum ea aetate exaratum fuisse, qua artis notandi studia laetissime uigerent.« Dixi autem fuisse, non esse ideo, quia codex archetypus hodie non superest. Verba mea aliter intellexit J. B. Polenaar in Mnemosyne (nou. ser. uol. iv pag. 113 seqq.), quasi dixissem archetypum eam aetatem antecessisse, qua studia notandi laetissime uigerent. Recte me de notarum in codice archetypo frequentia iudicasse docet index notarvm apographo meo subiectus.
- ↑ Paucas illas atque ex parte ineptas rubricas, quas in libri I initio (§§ 1. 8. 9. 13. 14. 18. 20. 28 ) secunda manus (C2) et alibi passim prima manus (uel rubricator) addidit (I § 166; II §§ 80. 109. 174. 192. 224. 229. 235; III § 139 - aliae rubricae nunc legi nequeunt, conf. Ca pag. xxviii seq.), quamquam non ab ipso Gaio scriptas esse constat, intra hos uncinos [ ] suis locis in ipso uerborum Gaianorum contextu ut lectorum commodo consuleremus retinuimus.
- ↑ Facillime ea glossemata deprehenduntur, quae codicis C corrector (nobis C2) temere ex suo ingenio adiecit: ea non modo superuacanea sunt (sic indices et argumenta paragraphorum), sed ex parte per sententiae rationem ne ferri quidem possunt.
- ↑ Quod Polenaar in Mnemosyne (nou. ser. uol. IV pag. 115 seqq.) inuenisse sibi uisus est singulos codicis archetypi uersus fere undeuicenas litteras complexos esse, id frustra ita demonstrare conatus est, ut prorsus incredibilibus notarum monstris exaratum fuisse codicem archetypum identidem statueret.
- ↑ Praef. ad Terent. Maur. pag. vii.
- ↑ In locis lacunosis uersuum codicis C confinia significauimus hac lineola.
- ↑ Plerumque, ut commodo eorum prospiceremus ac consuleremus, qui adhibito codicis Veronensis apographo examinaturi essent, quatenus supplementum coniectura factum cum ductibus litterarum, qui in C dispici potuerunt, congrueret, crassioribus typis describendas curauimus eas litteras, quae in ipso C lectae sunt; contra ubi a litterarum ductibus ex C enotatis recedendum erat, inclinatis litteris usi sumus: ueluti quod I § 32 in apparatus critici paginae huius editionis sextae subiecti uersibus 2-3 expressum est »poste|aquam ad pubertatem«, id significat litteras a et b et r in codice Veronensi lectas esse, pro litteris q(uam)adpu et e aliarum litterarum umbras in C uideri apparuisse, litteras denique »poste« et »tatem« suppletas esse in loco desperatae in C lectionis. Ceterum non in omnibus supplementis haec typorum discrimina curanda duximus.
- ↑ Supplementorum formam genuinam si quis sola coniectura restituere se posse confidat, quam uana is captet, docent permulti illi conatus, qui, antequam codex Veronensis denuo excuteretur, ad schedarum Goeschenianarum uel Bluhmianarum fidem a uiris doctis facti sunt: quippe qui raro ipsa ea uerba coniectando reppererint, quae postea a me in codice C legi potuerunt. Itaque cum facilius inueniantur quam eligantur supplementa, ubi in locis lacunosis, de quorum sententia nulla esset dubitatio, plures supplendi uiae patebant, unam eligere malui: multa adferri possunt exempla, sed uel unum ex eis quodlibet sufficiet: itaque I § 122 non minore iure quam id, quod e. g. posui, haec supplementa proponi poterant: sed in pondere: nam olim (uel nam tum) et as|ses librales erant et dupundii bilibres, uel: sed in pondere posita: nam et as|ses librales erant et dupundii binas libras continebant uel similia.
- ↑ Legentium oculis ut succurreremus, in apparatu critico lectiones codicis C, qui continua scriptura id est non diremptis uocabulis exaratus est, ita repraesentauimus, ut uerba fere constanter dirempta exhiberemus. Vbi propter imperfectam lectionem nonnullae litterae in C legi quidem non poterant sed quae litterae extitissent sententiarum conexu perpenso probabiliter diuinare licuit, nonnusquam eas ipsas litteras his uncinis ( ) saeptas perscripsimus: sic I § 127 adnotatio ad pag. 26 uers. 3 huius editionis a nobis adscripta »(nep|te)sue« significat in C legi non potuisse nisi »sue« litteras, probabile tamen esse proximum ante has litteras locum occupasse litteras »nepte« ita, ut in prioris uersus exitu litterae »nep«, in posterioris uersus initio litterae »te« ante »sue« extarent.
- ↑ Nec magis uocabula in C male dissecta uel perperam duobus uersibus distributa in apparatu critico curauimus; conf. de syllabarum diuisione Ca pag. xxiii seqq.
- ↑ Notarum usus ingenioli uel mediocris est, exercitationis tamen maximae. Itaque quoniam non omnes, qui hac editione utentur, magnam illam notarum sollemnium copiam memoria tenebunt, in apparatu critico fere constanter pro ipsis codicis C notis harum explicationem dedimus (addito ut par est Cn [id est »C per notam«] signo). Accuratiora de his scripturae compendiis, quibus liber C abundat, qui scire uolet, is adeat Ca pag. 253 - 312.
- ↑ Raro, ubi opus esse uisum est, conferri iussimus similes locos in aliis (praeter Institutiones Gaianas) Gai libris extantes; uide e. g. II §§ 67. 70.