Lacus Fucinus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Lacus Fucinus
1877

editio: Ex Officina Salesiana, 1887
fons: librum vide
 Ornithogonia Physiophilus 

LACUS FUCINUS


Audax omnia perpeti
Gens humana.


Magnanimum meditor romani Principis ausum,
Quo duce, quo tandem ripis auctore relictis,
Doctus iter vomuit stagnantem Fucinus undam.
Hoc tibi Roma vetus coeptum invidet, unde per orbem
Nobile Alexander profers Torlonia nomen;
Victrix illa tibi romana potentia cessit.
Italiae lacus in medio: iacet alveus altis
Imposita in convalle iugis, potentus in orbem
Millia dena quarter, triplicem quo lapsa per amnem

Omnis clivosis immittitur unda scatebris. 10
Aggeribus sed perpetuis natura paludem
Carceris instar obit, quo plurimus undique septus
Considit, nullamque viam sibi repperit humor;
Interdum sed enim indignatus vincla marinis
Fluctibus assurgit, fremituque exundat, et arva
Informi obducit limo, spemque eripit anni.
Quo tremit Angitiae lucus, tremuere fragore
Marrubiae gentes, marsisque in montibus urbes,
Albaque, Cliternum, Cerfennia, quaeque refuso
Mula lacu nantes prospectant oppida campos. 20
Ultima vim tantam laticis mirata vetustas
Credidit esse deum, templumque sacravit et aram.

Iamque satis populis requierat Roma subactis,
Efferaque in sese sceleratam vertere dextram
Desierat, Iani clausis arcto obiice portis.
Frugiferas iam tum melius meditarier artes
Romulei proceres didicere, et subdita sceptro
Regna fovere suo; domito cum Claudius orbi,
Quartus caesarea demissus origine Princeps,
Iura dabat. Quamvis infirma hic mente volutat 30
Magnum aliquid, sibi quo pariat per saecula nomen.
Consilium infectum, vota irrita Caesaris ante
Audit, inexpletos Augusti tempore questus,
Marsorumque preces; acri laudum ictus amore,

Narcissum, aulae cui paret pecus omne magistro,
Credita cui domini sunt uni arcana potentis,
Advocat, hisque acuit dictis: Nunc Palladis arte,
Narcisse, est opus, ingenii nunc viribus usus:
Accipe quae dono Divum sententia surgit;
Id sedet, infestis Marsos qui territat undis 40
Exhaurire lacum[1]. Servorum protinus omnem
Hinc iubet acciri numerum: coit undique ad urbem
Ingens Imperii longinquis agmen ab oris,
Perque vias passim plateasque effervere vulgus
Densum humeris videas, nec sunt eadem omnibus arma;
Upupa quippe aliis, terebrae, ligo, malleus, olli
Scalpra gerunt, cuneosque manu validasque bipennes.

Ceu quondam nigro misceri examine circum
Fusae, si caveam trivit pede forte viator,
Quo memores frumenta student vectare senectae, 50
Formicae, infestis concurritur undique signis
Illico, et erecto hac illac mucrone recrusant.
Pervenere locos, Circes ubi filius olim
Marsus, uti perhibent, populi regnavit agrestis,
Marsus, vipereos quo non praestantior alter
Actutum morsus magica medicare saliva.
Olli ad prima stupent celsi miracula montis,
Nam procul hic coelo vertex se se arduus effert
Scrupeus, et late despectat desuper urbes;
Quod cornu veluti astra petit, mirabile visu, 60

Ingentis saxi cornu dixere cacumen;
Tanta hic mole exit pater Apenninus in auras.
Totius inde iugi bina ab radicibus imis
Solis ad occasum volvuntur flumina, dexter
Labitur hinc dirimens aequicola rura Velinus,
Perque reatinam leni fluit agmine vallem;
Ventum ubi deinde Narem clivus qua incumbit ad amnem,
Impete praecipiti tota vomit alveus undam:
Dissultat gurges lapsu tremefactus aquarum,
Immanique furit contorquens vortice spumas 70
Incanas procul, horrendus fragor aethera pulsat.
Hinc petit Auruncos, tyrrheni et littora ponti
Liris per Volscos, Minturnasque alluit urbem,

Et Marii effugio celebres latebrisque paludes.
Huc stagni demittere aquas mens daedala volvit
Narcissi, ast ingens coeptis audacibus ostat
Montis proceri moles, cui salvia nomen
Innascens dedit[2]; ille suae non immemor artis
Macti animo este, viri, visu nil territus, infit
Per medium tentanda iugum via; quaelibet, eia! 80
Fortia romanum est audere, bonaque venitis
Alite, neu pigeat quemvis tolerare laborem.
His animos addit dictis; tunc protinus ultro
Incumbunt operi, ferro pars vertere terram
Ac terebrare solum, scrobibusque aperire profundis

Magna vi certant, durisque bidentibus instant,
Corbibus egerere effossam pars, findere cautes
Praeduras alii, sectas devolvere quercus.
Montis inaccessas iam iam tentare latebras
Ac caecas laxare vias lapicida, dehiscit 90
Tunsa silex, pulsante specus mucrone remugit.
Parte alia impositis confingit plurima quadris
Turba lutum, versatque manu, facilisque figuram
Massa capit laterum; suggesta ex ilice fornax
Aestuat ignivomis flamma bacchante caminis;
Fit crepitus, superasque volat vapor ater ad auras.
Inde catervatim convectant coctile pondus,

Subiiciunt humeros, onerant vel plaustra, labori
Non datur ulla quies; largus de corpore sudor
Liquitur, attritoque gemens rota volvitur axe. 100
Iam quae per trochleas et tympana pondera funes
Desuper intrudunt, patulo accipiente meatu,
Ordine cuncta sua fretus locat arte redemptor
Calce coagmentans magni fundamina ductus,
Et superimpositam sustentat fornice rupem.
Iam, coelo emenso, duodena per astra volutus
Sol iter undecimo obliquum confecerat orbe:
Structile romanae monumentum laudis et artis
Stabat opus, terna, excisi per viscera montis,

Millia porrectum, puteis metuenda profundis[3] 110
Os aperit specus eluviem admissura paludis:
Ducta giganteo manes molimine ad imos
Antra suis Plutona putes detrudere regnis.
Denique tempus adest, veteri quo sede revulsus
Marsorum, Neptune, parasa absistere terra.
Ausonias tulerat volitans vix fama per urbes,
Incaluere animi, auditis gens excita monstris
Undique turmatim vacuis e mœnibus illuc
Approperare gradum, marsosque exquirere fines.
Iam iam lapsuris solemnia Claudius undis 120
Ipse inter binas ponit certamina classes.[4]

Prodiit ut tyrio Caesar conspectus in ostro,
Fervere cuncta vides, fremitu plausuque resultant
Finitimi colles; vox haec tamen eminet una:
Te salvere iubent leti quibus imminet hora,
Caesar, ave! Salvere, viri: vox reddita contra.
Tum vero impatiens regis praecepta iuventus
Detrectat renuitque mori, et committere pugnam,
Exemptos se morte rati: quo percitus ira
Hac illac sine more furit residesque recursans 130
Hortatur capere arma, crucem minitatus et ignes.
His conversi animi dictis, ac iussa facessunt.
Hinc rhodiae aequata, hinc siculae stant fronte carinae;

Insignes ostro celsis in puppibus ipsi
Ductores adsunt, fulvum micat eminus aurum
Sole lacessitum, remex sedet ordine transtris.
Interea ecce vadis Triton argenteus imis
Elapsus ciet aere viros: it ad aethera clamor,
Incumbunt remis, spumant freta vulsa lacertis.
Missilibus primo certant, dein ensibus una 140
Prosiliunt, nudoque ineunt certamina ferro.
Ingemuere rates rostris urgentibus, arva
Heu misero perfusa rubent neptunia tabo.
Caedis abunde est; visendi iam sanguinis ardor
Compressus: nova plebs inhiat spectacula plausu.

Ipse levi invectus liquidum trabe dividit aequor
Narcissus, caecosque iubet laxare meatus.
Extemplo foribus demittitur aestus apertis
Spumosus, fervetque fretis spirantibus amnis
Cum sonitu: nimiam nec iam capit alveus undam, 150
Increscunt foveae, insano ruit impete moles
Disiecta, oppletas fauces tenet agger arenae,
Ulva, lapis, lateres; furit indignatus habenas
Gurges, ceu torrens hibernis imbribus auctus
Exit vorticibus rapidis, atque obruta limo
Fert sata, fert armenta, ipsas evertit et urbes:
Miratus nova monstra caput levat aggere ripae
Mulata querens, vastoque gemit sub pondere Liris.

Nunc tibi nostra canet, Procerum ditissime, Musa,
Romulidum decus, aeternum mansura per aevum 160
Exhausti monumenta lacus, laudesque tuumque
Nomen ad astra feret. Labis tibi nescia virtus
Sunt et regis opes, animus contemptor at auri
Regius: ignavo audieram torpere veterno,
Dives queis arcam census disrumpat avitam,
Inventoque super fulvo recubare metallo;
Sed vana insanum sileat mendacia vulgus,
Desinat alterius rebus tabescere opimis.
Ter sena ex illo, frustra, labentibus annis,
Saecula rebus opem lapsis cupiere ferentem: 170

Irrita tu vota haud passus consistere, tantas
Aggrederis moles animis audacibus unus![5]
Nec tibi magnanimo cecidit de pectore virtus,
Terrarum dominos auroque opibusque potentes
Cernis romanos dum coepto absistere reges.
O tibi, Montrichere,[6] utinam nunc vita maneret,
Parthenope immiti vidit quem funere raptum!
Heu miserum! memorabile opus vix ipse repertor
Arte nova extuderas, te fata tulere, nec illud
Cernere posse datum, primam cui Fucinus haustus 180
Dat, non Massiliam deducta Druentia palmam.

Quique peregistis vestram dein coepta per artem
Non illaudatos, Bermonti et Brisse[7], relinquam
Vates, quos ego dum miror, non amplius ipse
Me movet Alcides Caci spelaea recludens
Montis Aventini magna vi parte revulsa.
Quo vos, magnanimi heroes, ego nomine dicam?
Encelados dixisse parum est, tam firma tulistis
Pectora, et indomitas ad cuncta obstantia vires.
Quid loca, quaeque orsis memorem discrimina vestris 190
Obstiterunt, laticisque minas, terraeque labores,
Saxaque stipitibus coenoque aggesta tot annis

Solis inaccessas radiis claudentia fauces,
Fluminaque occultis passim manantia rimis?
Nec tamen aut animi vobis fiducia cessit,
Aut fractum robur, curisve exterrita mens est.
Ut primum lustrare cavam data copia rupem,
Proscissum et medio sensistis tramite ductum,
Tum causae antiquae cladis patuere repostae,
Tutaque ruderibus patuit sudibusque lacuna. 200
Ancipiti trepidare metu mens indiga primo
Consilii, neque enim caeca tellure coactum
Haurire humorem potis ars cunctatur et haeret.
Sed par adversis surgit sententia rebus
Sub pedibus fodisse solum, perque intima terrae

Viscera subiectae flumen devolvere aquarum.[8]
Ergo fossores properant, camerisque cavernas
Suffulcit structor, centumque agitata lacertis
Accipit et laticem vomit oribus antlia centum.
Nec vero putribus manantibus undique terris 210
Imbre minax Neptunus abest, velut usque renascens
Verticibus sectis meuendae bellua Lernae.
Cura subit munire lacum, immanique superne
Obiice saxorum fluitantem arcere paludem
Ipso aditu, nam late oppleverat ostia limo
Amne superiecto, atque altis emerserat undit

Fucinus, unde morae, et capitis discrimina mille:
Hinc terebrare solum, superans quo protinus omnis
Cederet unda loco foveis absorpta profundis.
Udis tum demum terris loca turbida oberrans 220
Reptat mersa vadis, vitaeque oblita iuventus
Arripiens ulnis lutulentum interrita acervum.
Quid non laudis amor valet et mens nescia flecti?
Per Stygias errare domos, regna invia vivis,
Non homines, simulacra putes iam luce carentum.
Hortantur sese, validisque sub ictibus antri
Ima ruunt latera; imperium nam abolere vetustam
Urget Alexandri penitusque revellere molem.

Tum nova structores vestro munimina ductu
Aedificant alacres, caesisque molaribus addunt 230
Certatim lateres, veteri ter latius unde
Crescit opus, panduntque immensas ostia fauces.[9]
Laeta dies aderat: tanti praenuncia facti
Fama volans circa latia exciverat urbes.
Finitimae gentes, omnisque Oenotria tellus,
Visendi et quos egit amor coiere frequentes.
Delecti populi proceres, auroque decori
Militiae primi, niveaque in veste sacerdos
Adstant, et rutila redimitus tmepora mitra
Sacrorum Antistes. Iam spicula Phoebus ab alto 240

Ignea contorquens clarus fulgebat Olympo
Versus ad occasum, ventisque silentibus aequor
Sternitur immensi placatum marmoris instar,
Mille nitens tremula undivagis sub luce favillis.
Antistes sed ubi tensis ad sidera palmis
Fausta precatus erat, superosque in vota vocarat,
Tinxerat et liquido lustrali aspergine fluctus;
Qua via facta ruit, penitusque illapsa sub umbras
Aestuat unda furens, antra intronuere profunda,
Ingentemque vapor iaculatus ad aethera nubem 250
Involvit trepidos densa caligine, coelumque
Eripuit subito ex oculis: ast orta repente
Temperies, faciemque poli lux alma serenat.

Ingeminant plausus, reboat plangoribus aether,
Laetitiaque fremunt, ter io clamore canentes
Et quater, Artifices, vos, et te laudibus, Auctor,
Extollunt, patriaeque patres uno ore salutant.
Iam satis undarum exhaustum: miscenda marinis
Fluctibus assuetus facili iam non sua Liris
Flumina fert alveo; nec plurima sufficit unquam 260
Vena perennis aquam rivis satis inde renatis.
En ubi contractam pisces, sua regna, paludem
Et dulci demum senserunt flumine linqui,
Huc illuc nantes (visu miserabile) ferri
Cernis anhelanti similes, ac faucibus undam

Accipiunt redduntque; omni spe abeunte salutis,
Assiliuntque vadis, roremque ad nubila iactant.
Heu! quae litus amant et dulcia stagna volucres
Ardea, mergi, anates, fulicae stridere per aequor
Plaudentes pennis, veteresque requirere nidos, 270
Vomere ubi agricola exercet nunc impiger arva,
Grandia credens haud fallacibus hordea sulcis.
Optatam questae creptam per saecula praedam,
Mutatasque vices. Nunc nunc iuvat arva videre,
Ante palus ubi navigiis fuit hospita, donis,
Alma Ceres, differta tuis: non ubere glebae
Dignior ullus ager: non illi laudibus ipsa

Certet quam Peneus vivis praeterfluit undis
Convallis, loca nec tantum iactata poetis.
Prodit ibi limo dulcique uligine gaudens 280
Pinguius et siliquis silvaque virente legumen;
Illic quam mittit milii seges India culmo
Dives arundineo felicibus exit aristis;
Caeruleo vel flore suis ibi mensibus almus
Ridet ager lini, aut tellus incanuit albo
Vellere gossipii, aut lactentia surgere passim
Frumenta, et flavas videas horrescere messes.
Adde tot ordinibus plantaria consita rectis,
Ruricolisque casas, iussosque canalibus imbres
Populea irriguos cursum properare sub umbra,
Exceptura super gravidas magna horrea fruges. 290

Egregium artis opus, superas quod surgit in auras,
Quid memorem? Lapide e pario stas, candida Virgo,
Perfringens sublime caput pede nisa colubri;
Brachia quae nectens, dum figis lumina coelo,
Poscis opem agricolis, pecorisque satisque sinistras
Non sinis uberibus pestes illudere campis.
Talia dives arat, flavi prope littora Rheni,
Harlemi oceano iacuit qua mersa refuso
Tellus, arva parens generosae Hollandia prolis. 300
Illuc, ut perhibent, atra bacchante procella,
Ipse superiectis violentior incidit undis
Oceanus, penitusque cava tellure resedit
Plurimus, unde diu tenuit batavica late

Aequora salsa palus, faciemque simillima ponto.
Fluctibus at gens aequoreis assueta tot annos
Bella movere, suis detrudere finibus hostem
Neptunum aggeribus toties atque obiice, quamvis
Fideret imperio pelagi et saevo ille tridenti,
Nil non perficiet: segnes torpescere campos, 310
Haudque impune suis est passa iacere paludem
Infestam terris, veteremque requirere sedem
Compulit, auspiciis coeptum molita secundis.
Hinc laetae segetes, prata hinc vernantibus herbis,
Arboreique tentent foetus; halantibus horti
Floribus omnigenis, pulchroque rosaria cultu.
Scilicet humanae vincit vis ignea mentis
Omnia! Per media Aegypti agit aequor arenas

Arvaque fluctivagis aperit deserta carinis,
Quo brevior patet asiacum traiectus in orbem;
Illa et inaccessas validis mucronibus Alpes 320
Findit, quo dextrae populis fas iungere dextram;
Illa nova furata Iovi sua fulmina fraude
Aeratis arcana iubet transmittere filis,
Ac per summa leves duplici retinacula ferro
Te, Neptune, urget, te impellere, Mulciber, axes.
Quid mirum? Cum sit menti coelestis origo,
Olli et inest patrius vigor; hinc sibi conscia virtus
Invia naturae, terras, mare, sidera et omnia
Imperio premet, ac victo dominabitur onde.

Notae[recensere]

  1. Suet. Claud. 20. Plin. H. N. 36, 24 § 124.
  2. Monte Salviano.
  3. Sono 40 pozzi quadrati e diverse caverne inclinate dette cunicoli che nel tratto che corre dal Lago al Fiume Liri vanno in media a 100 metri sotterra fino al livello dell’acquedotto, e servirono a dar luce ed aria al sotterraneo non che al trasporto dei materiali — Alcuni, non tutti, furono rimessi in opera dagl’Ingegneri di Torlonia.
  4. Suet. Claud. 21. Tacit. Ann. XII, 56 sq.
  5. Il principe D. Alessandro Torlonia spese ne’ lavori del Fucino trenta milioni!
  6. Montricher Ingegnere capo, del Cantone di Vaud in Isvizzera, autore anche del famoso acquedotto che reca a Marsiglia le acque della Durance.
  7. Bermont successore del morto Montricher, Brisse successore del morto Bermont.
  8. Galleria sotterranea scavata sotto l’acquedotto romano per dare scolo a immenso deposito di acque fermate da uno scoscendimento di terra e comunicanti col Lago. — A questa galleria, novissima maraviglia dell’idraulica moderna, servì di volta il pavimento dell’acquedotto di Claudio puntellato con una selva di grosse travi, al quale praticati dieci fori da potersi con un meccanismo aprire e chiudere istantaneamente, per mezzo di un gran tubo a sifone di ferro fuso, si potè effettuare in capo ad alquanti mesi lo scolo trasmettendo le acque nella parte già compita della galleria Torlonia.
  9. Conf. Léon de Tortou. Prosciugamento del Lago Fucino. Firenze, 1871, et Dessècrement du Lac Fucino par MM. Alex. Brisse et Léon de Rotrou. Rome, 1876.