XXV. A Gaspare Scioppio | XXVII. Al medesimo |
XXVI
Al medesimo
Lo assicura che quando gli sará dato di venire in Roma, si vedranno i prodigi; e con lui allora vorrá spingersi fino alla Scandinavia per visitarvi la tomba di santa Brigida.
... In eo nihil haesites velim quod, cum Romanm venero, manifestabuntur universo terrarum orbi signa in sole et luna et stellis: et aquilonares gregatim ac raptim ad fidem sanctae romanae ecclesiae convolabunt, quamvis in regiones eorum nos non transituri simus: quod tamen mirifice cupio cum ut tibi cumulatius satisfaciam, tum ut divae Brigidae mea esepulchrum — namque vel ad Scandinaviam penetrabimus — visitare queam. Ipsa est amor meus, ipsa me Christo reconciliavit, ipsa de nostris negotiis vaticinata est: ipsa est sibyllarum illustrissima et divinissima....
[Neapoli, novembri (?) 1608].