Jump to content

Lettere (Campanella)/XXVII. Al medesimo

E Wikisource
 XXVI. Al medesimo XXVIII. A Gaspare Scioppio 

XXVII

Al medesimo

Avendo confessato e spiegato il suo difetto di scrivere un latino poco puro, si ripromette di correggersi quando potrá godere della compagnia dello Schopp, e intanto da lui si fará correggere il De sensu e la Metafisica

.

... Si quid in libris literisque meis minus puritatem latinam resipiens offenderis — unde te apud germanos tuos pro me erubescere scio, — id a te nihil temerato sensu corrigi veiim. Ego enim cum libros lego, ita lectione afficior ut verba et res memoriae deinde semper quasi inhaereant; quare tametsi probatissimos scriptores — Ciceronem, Caesarem, Sallustium, Livium, Terentium, Lucretium, Horatium, Maronem, Tibullum, Catullum, Persium, Iuvenalem, Plautum ceterosque primae ac secundae classis — perlegi, tamen theologorum lectio et bibliorum sacrorum everterunt vel potius miscuerunt emendatum sermonem barbarismis; barbara deinde philosophorum et astronorum arabum lectio magis adhuc latinitatem meam inquinavit. Itaque nisi animum sedulo intendam, latine vix scribam. Ego vero rebus nunc intentus ac sensibus, vocabula et phrases parum cordi habeo, et quasi quaedam diligens negligentia ipsa spernere, ut ait Tullius, videtur mihi.

Statui nunc libros De sensu latinos facere ac tibi submittere. Corriges illos postea sicut et Metaphysicos , dumne tamen sensum pervertas mutesque vocabula quae de industria confingo; quoniam latini apta rebus abstrusis ea minus habent, nec circumlocutione uti licet. Ego admiror perpetuam constantemque puritatem sermonis tui: nec videris e libris illam hausisse sed in ea natus educatusque esse. Sed cum simul erimus, in eadem ego ferar, te semper latine loquentem audiendo. Subito enim mens mea in id quod cupio immutatur. ...

{{smaller [Neapoli, ineunte anno 1609].}}