Jump to content

LexUniv:Iacke

Unchecked
E Wikisource
Lexicon Universale
Navigatio

Anterius
Iachin

Posterius
Iacob

In Vicipaedia:

In Victionario:

IACKE, seu IAQUE, sagum militare, quod loricae superinduebatur, apud Thom. Walsing. A. C. 1379. Froissard. Vol. 4. c. 114. sub. A. C. 1199. & in Chron. MS. Bertrandi Guesclini, apud C. du Fresne in Gloss. An à Iacobis factiosis quibusdam in agro Galliae Bellovacensi, quibus Dux eorum, quem Iaque Bonhomme vocabant, nomen dedit, sub A. C. 1358. de quibus copiosè idem Froissard. Volum. 1. c. 187. 188. & 189. Matth. Villaneus l. 8. c. 67. Continuator Nangii Gall. MS. Aliis, qui factionem ipsam Iaqueriam nuncupant. De iisdem Regestum 3. Memorialium Camerae Computor. Paris. Sigillum Capitanei Rusticorum vocatorum Iacoborum decapitati, apud Claromontem in Belvacino, fuit traditum Camerae per Thomam Brochardi A. C. 1358. apud C. du Fresne in Gloss. praef. Hodieque Occitani Iaquetos vocant, quod caeteri Galli Pourpoinct.