LexUniv:Iacob

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lexicon Universale
Navigatio

Fairytale left blue.png Anterius
Iacke

Posterius Fairytale right blue.png
Iacoba

Wikipedia-logo.png

In Vicipaedia:

Wiktionary-logo-la.png

In Victionario:

IACOB, fil. Isaac, Lat. Patriarcha & supplantator, quòd ex utero matris Rebeccae exiens A. M. 2299. fratrem Esau plantâ pedis arreptum teneret, quem postea etiam non sine Dei providentia supplantavit. Gen. c. 25. v. 26. & c. 27. v. 38. Deinde Israël dictus est, i. e. Dei princeps, in celebri illa cum angelo lucta, quam describit Moses Gen. c. 35. v. 4. 9. 14. 20. & 27. Obiit A. M. 2345. Vide insuper Malach. 1. Rom. c. 9. v. 13. Ioseph. Antiqq. Iud. Epiphan. de vitis Prophetarum. Euseb. in Chron. Sulpic. Sever. Hist. Sacra. Torniel. Salian. &c. in Ann.


IACOB, fil. Mathan, unus ex progenitoribus CHRISTI. Matth. c. 1. v. 15. & 16. & c. 4. v. 21. Luc. c. 3. v. 23. Heli dictus.


IACOB Ben Habib, Rabbinus Sec. praeteriti, auctor operis En-Iaacob, & Ben-Iaacob. Genebrardus in Notis Chron. Sec. 16. &c.


IACOB Ben Naphthali, celebris Rabbinus, Sec. 5. Unus ex praecipuis Masoretharum. Genebr. in Script. & in not. Chron. V. S. Serarius l. de Rabbin, &c.


IACOB Wiel, auctor Theschuvot floruit tempore R. Israëlis quem vide. Vide & Iakoti.