LexUniv:Iacoba

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lexicon Universale
Navigatio

Fairytale left blue.png Anterius
Iacob

Posterius Fairytale right blue.png
S. Iacobi

Wikipedia-logo.png

In Vicipaedia:

Wiktionary-logo-la.png

In Victionario:

IACOBA, nomen Principis. 1. Par. c. 4. v. 36. Item muliercula quaedam apud Rhodiginos, ex cuius ventre immundi spiritus interroganti futura praedicebant. Cael. Rhod.


IACOBA, filia unica Gulielmi VI. Hollandiae Comitis, ex filia Philippi Audacis Ducis Burgundiae. Haec ut se tueretur adversùs Ioh. patruum, Ep. Leodiensem prius, postea Elisabethae Lucemburgicae maritum, Ioh. Brabantiae Duci nupsit: mox eo femineâ levitate repudiato, Glocestriae Duci. Quare Asellata factio Philippum ei tutorem constituit, renitente Hamatâ, unde bellum: in quo tandem Glocestrii victor Burgundus haeres Iacobae declaratus est. A. C. 1430. Vide Suffrid. in Chron. Ann. Flandr. &c. Item, Ep. Iacobae Bavarae, ad Ioh. patruum, auctore Iano Dousâ: & responsum Ioh. Bavari ad Iacobam, ab Hug. Grot. concinnatum, inter huius Elegias l. 1.