LexUniv:Iacobitae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lexicon Universale
Navigatio

Fairytale left blue.png Anterius
Iacobi Sinus

Posterius Fairytale right blue.png
Iacobus

Wikipedia-logo.png

In Vicipaedia:

Wiktionary-logo-la.png

In Victionario:

IACOBITAE, sectatores Iacobi Zanzali Syri, qui Sec. 6. ex Eutychis, Dioscori, aliorumque erronum deliriis novam hanc sectam conflavit. Negant Trinitatem personarum, baptismum administrant applicando ferrum candens fronti infantum prius circumcisorum: Abusi loco Matthaei 3. de spiritu & igne. In Asia, Assyria, Diarbec, Mesopotamia, Nubia, Aegypto, Aethiopia, &c. numerosos habent coetus. Sub Patriarcha. cui sedes hodie in urbe Caramit, cum titulo Patriarchae Antiocheni: Plurimos hic habet sibi obnoxios Archiepiscopos, Hierosolymitanum, Damascenum, Edessenum, Cyprium, &c. Vide Niceph. l. 18. c. 52. Iac. Vitriac. Hist. Or. c. 76. & 77. Matth. Paris. in Henrico III. Morer. Dicti. Hist. Georg. Horn. Hist. Eccl. cum Notis M. Ledeckeri; nec non in Continuat. in voce Iacobini: infrà qùoque in voce Melchitae.