LexUniv:Ianitores
Lexicon Universale Navigatio | |
---|---|
Anterius |
Posterius |
In Vicipaedia: | |
In Victionario: |
IANITORES, moribus Rom. catenis vincti aditus domorum servabant: vilissimaque mancipia fuêre habiti. Iul. Firmic. l. 6. Egestatem & onus miserae paupertatis indicunt & hos eosdem Ianitores faciunt, ad hoc obsequium mendicitatis necessitate compulsos. Unde & in personis Eccl. servientibus Ianitores olim ultimi, ut nunc etiam, qui Custodes vulgò perhibentur. Eginhartus in Car. Mag. Vestimentorum Sacerdotalium tantam copiam procuravit, ut in sacrificiis celebrandis ne Ianitoribus quidem, qui ultimi Ecclesiastici Ordinis sunt, privato habitu ministrare necesse fuerit. Interim adeò necessaria haec servitia habebantur, adeoque recepta, ut pro re valde mira fuerit. Cic. domicilium aliquando sine Ianitore fuisse: id quod notat Plutarch. in eo, Ipse, inquiens, probos & doctos viros quotidie convivos habuit, non sumptuosè, sed liberaliter, habitos. Domus eius carebat Ianitore. Decumbentem conspexit nemo &c. Vide de iis notata Ioh. Brodaeo Miscell. l. 4. c. 3. Parrhasio ad Claud. de Raptu Proserp. l. 38. v. 86. l. 1. in Ruf. Carm. 3. v. 295. I. Raevardo Varior. l. 5. c. 20. Casp. Barthio Animadvers. ad Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 35. & quae infrà dicemus, in voce Ianua. item Ostiarii.