Lex Salica/Capitularia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lex Salica: Capitularia
I · II · III · IV · V · VI · VII · Extravagantia B.


Capitulare I.
1. De mitiо fristito.

§ 1. Si quis truste dum vestigio minant detenere aut battere praesumpserit, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

2. Si quis hominem de furcas abaterit extra consilium domini sui iudicis.

§ 1. Si quis hominem extra consilium iudicis de furcas aba­terit aut de ramum ubi incroatur aut reponere praesumpserit, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

3. De eum qui hominem vivo de furca furaverit.

§ 1. Si quis hominem vivo de furca tollere aut demittere praesumpserit, IV M. dinarios qui faciunt solidos C culpabilis iudicetur.

4. De eum qui infantem alienum tundere praesumpserit.

§ 1. Si quis puerum crinitum extra consilium parentum tun­dere praesumpserit, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpa­bilis indicetur.

§ 2. Si vero puella tunderit, hoc est extra concilio parentum, IV M. dinarios qui faciunt solidos C culpabilis iudicetur.

5. De muliere qui se cum servo copulat.

§ 1. Si quis mulier qui cum servo suo in coniugio copulaverit, omnes res suas fiscus adquirat et illa aspellis faciat.

§ 2. Si quis de parentibus eam occiderit, nullus mortem illius, nec parentes nec fiscus, nullatenus requiratur. Servus ille pes­sima truciatu ponatur, hoc est in rota mittatur. Et vero muliere ipsius de parentibus aut quaelibet panem aut hospitalem dederit, soli­dos XV culpabilis iudicetur.

6. De conciliatoribus.

§ 1. Si quis filium aut filiam alienam extra consilio parentum in coniugio copulandum consiliaverit, et ei fuerit adprobatum, et parentes exinde aliquid damnati fuerint aut certe raptores vel con­vivas conciliatores fuerint, morte damnentur et res ipsorum fiscus adquirat.

§ 2. Raptores vero, quod in anteriorem legem scriptum est, amplius non damnentur.

7. De muliere vidua qui se ad alium maritum donare voluerit.

§ 1. Si quis mulier vidua post mortem mariti sui ad alterum marito [se] dare voluerit, prius qui eam accipere voluerit reibus secundum legem donet; et postea mulier, si de anteriore marito filios habet, parentes infantum suorum [debent] consiliare. Et si in do­tis XXV solidos accepit, III solidos achasium parentibus qui proximiores sunt marito defuncto donet; hoc est si pater aut ma­ter desunt, frater defuncti aut certe nepus, fratris senioris filius, ipsis achasius debetur. Et si isti non fuerint, tunc in mallo iudici, hoc est comite aut grafione, roget de eam, in verbum regis mittat et achasium quem parentibus mortui mariti dare debuerant parti fisci adquirat. Si vero LXIII solidos in dotis accipiat, solidi VI in acha­sium dentur, hoc est [ut] per decinus solidos singuli in acha­sium debentur. Sic tamen ut dotem quem anterior maritus dedit, filiis suis post obitum matris sine ullum consorcium sibi vendicent ac defendant. De qua dotem mater nec vendere nec donare praesummat. Certe si mulier de anteriore marito filios non habuerit et cum dote sua ad alias nuptias ambulare voluerit, [sicut] supe­rius diximus achasium donet. Et sic postea scamno cooperiat et lecto cum lectaria ornet, et ante IX testes perentibus defuncti invitat et dicat: omnis mihi testes scitis quia et achasium dedi ut pacem habeam parentum et lectum stratum et lectaria condigna et scamno coperto et cathedras quae de casa patris mei exhibui hic dimitto. Et hoc liceat cum duas partes dotis sui alio se dare marito. Si vero istud non fecerit, duas partes dotis perdat et insuper fisco solidos LXIII culpabilis iudicetur. De puellas militurias vel litas haec lex medietate servetur.

8. De viris qui alias ducunt uxores.

§ 1. Si quis uxorem amiserit et aliam habere voluerit, dotem quem primarie uxorem dedit secunda ei donare non licet. Sic tamen adhuc filii parvoli sunt usque ad perfectam aetatem res uxores anteriores vel dotis caute liceat iudicare, sic vero de has nec ven­dere nec donare praesummat.

§ 2. Si vero de anteriorem uxorem filios non habuerit, parentes qui proximiores sunt mulieris defuncti duas partes dotis recoligant et duos lectaria demittant, dua scamna coperta. duo cathedras. Quod si istud non fecerint, tertia sola de dote recoligant, tamen si per adfatimus antea non cromaverint.

9. De hominem inter duas villas occisum.

§ 1. Sicut adsolet homo iuxta villa aut inter duas villas proximas sibi vicinas fuerit interfectus, ut homicida illa non appareat, sic debet iudex, hoc est comis aut grafio, ad loco accedere et ibi cornu sonare debet. Et si non venerit qui corpus cognoscat, tunc vicini illi in quorum campo vel exitum corpus inventum est debet facere bargo V pedes in altum et presentia iudicis levare corpus. Et debet iudex nuntiare et dicere: homo iste in ve­stro agro vel in vestibulum est occisus; contestor ut usque septem noctes non reponatur, et de homicidium istud vos admallo ut in mallo proximo veniatis et vobis de lege dicatur quod observare debe­atis. Tunc vicini illi quibus nunciatur a iudice ante XL noctes qui meliores sunt cum sexaginos quinos se exuant quod nec occidissent nec sciant qui occidissent. Minoflidis vero quinos dinos iuratores donent, qui, ut superius diximus, id est qui iurant. Si istud ante XL noctes non fecerint, [noverint se personam mortui requirenti legibus satisfacere]. Si vero iurant quod superius diximus et se per sacramentum idoniaverint, nulla conpositio eis requiratur.

10. De pignoribus.

§ 1. Si quis debitorem suum per ignorantiam sine iudice pignoraverit, antequam ei nesti canthe chigio, hoc est accusante, et debitum perdat et insuper, si male pignoravit, cum lege conponat, hoc est capitale reddat et solidos XV culpabilis iudicetur.

11. De muliere cesa vel excapilata.

§ 1. Si quis [mulierem] excapillaverit ut ei abonnis ad terra cadat, solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si vero vittam suam solverit ut capilli in scapulam suam tangant, XXX solidos culpabilis iudicetur.

§ 3. Si servus mulierem ingenuam percusserit aut excapillaverit, aut manum perdat aut solidos V reddat.

§ 4. Si quis mulierem ingenuam prignantem in ventre aut in renis percusserit pugno aut calcem et ei pecus non excuciat, et illa propter hoc gravata fuerit quasi usque ad mortem, CC solidos cul­pabilis iudicetur.

§ 5. Si quis vero pecus mortuum excusserit, et ipsa evase­rit, DC solidos culpabilis iudicetur.

§ 6. Si vero ipsa mulier propterea mortua fuerit, DCCCC so­lidos culpabilis iudicetur.

§ 7. Si vero mulier qui mortua est pro aliqua causa in ver­bum regis missa est, MCC solidos culpabilis iudicetur.

§ 8. Si vero infans puella est qui excutetur, MMCCCC so­lidos conponat.

§ 9. Haec lex de militunias vel letas [sive] Romanas in medietate convenit observare.

§ 10. Si quis ancilla pecus mortuum excusserit, si pulicella fuerit, LXIII solidos conponat similiter et denarium unum.

§ 11. Si vero ancilla ipsa celararia aut genicium domini sui tenuerit, C solidos et dinarium pro ipsa conponatur.

12. De eum qui causa aliena dicere praesumpserit.

§ 1. Cui nec demandata nec laevespita fuerit et non potuit vindicare, solidos XV culpabilis iudicetur. De postea ei cui causa est liceat legibus causam suam mallare.




Capitulare II.
1. (De rebus in alode patres).

§ 1. Si quis super alterum de rebus in alode patris inventas intertiaverit, debet ille super quem intertiavit tres testimonia mittere quod in alode patris hoc invenisset, et altera trea testimonia, qualiter pater suus res ipsas invenisset. Si hoc facere potuerit, [po­test] rem intertiata vindicare. Si istum non fecerit, mittat tres iurare quod in alodis patris hoc invenisset. Si hoc fecerit, se de damno [causae liberat]. Si nec istud fecerit, ille qui eas intertiavit, suo feltroctum, sic postea quod lex [inde] docet apud quem eas invenit, solidos XXXV culpabilis iudicetur.

2. De chane creudo.

§ 1. Si quis pater aut parentella quando filia sua ad [marito donat], quantum ei in nocte illa quamlibet rem donavit, totam extra partem incontra fratres suos vindicet. [Similiter quando filius suus ad] capillaturias facit, quicquid ei donavit fuerit, extra parte hoc teniat, et reliquas res equale ordine inter se dividant.

3. De homine ingenuo occiso.

§ l. Si quis hominem ingenuum occiderit et ille qui occide­rit probatum fuerit, ad parentibus debeat secundum legem compo­nere. Media conpositione filius habere debet. [De] alia medietate exinde [matri] debet ut ad quarta de leude illa adveniat. Atia quarta pars parentibus propinquis debit, id est tres de generatione patris et tres de generatione matris. Si mater viva non fuerit, media parte de leude illi parentes inter se dividant, hoc est tres de patre proximiores et tres de matre, ita tamen: qui qroximiores fuerit parentes de praedictis [duas partes] prendant et [tertia parte] illis duabus dividendam dimittat; et nam et illis duabus ille qui proximior fuerit illa tertia parte duas partes prendant et tertia parte [parenti] suo demittat.

4. In quantas causas electi debeant iurare.

§ 1. De dote et [de res] qui in hoste praedata sunt et de homine qui in servicio revocatur. Si amplius iurarent quam tres causas, rem illa in capite reddat et quantum lex de causa illa habet culpabilis. De illis qui iuraverunt tres qui seni­ores fuerant solidos XV culpabiles iudicentur, et reliqui iuratores quinos solidos solvant.

5. De сreu beba.

§ 1. Si quis hominem ingenuum sive in silva aut in quod­libet locum occiserit et eum ad celandum conburserit, DC solidos [conponat].

§ 2. Si antruscione vel feminam talem ordine interfe­cit aut talare voluerit vel igne concremaverit et ei fuerit adprobatum, DCCC solidos culpabilis.

6. (De anstrutione si anstrutionem [castraverit]).

§ 1. Si Salicus Salicum castraverit et ei fuerit adprobatum, CC solidos culpabilis indicetur, excepto medicaturas [solidos] IX.

§ 2. Si quis antrustione castraverit et ei fuerit adprobatum. DC solidos culpabilis iudicetur, excepto medicaturas IX.

7. (De eo qui femina ingenua a contubernio vel puella in itinere inferre praesumpserit).

1. Si quis ingenuam feminam a contubernio facto aut puellam in itinere aut quodlibet locum [adsalierit et vim illi inferre] praesumpserit, quam unus tam plurimi qui ipsum scelus admisisse fuerit probatus, CC solidos culpabilis iudicetur. De illo contubernio si adhuc remanserit qui ipsum scelus non admiserit et ibi fuisse noscuntur, [si plures aut minore numero fuerint quam tres], et ipsi quadragenus solidos solvant.

8. De antruscione.

1. Si antruscione antruscio de quacumque causa admallare volue­rit, ubicumque invenire potuerit super noctes VII eum cum testibus rogare debet, ut ante iudicem ad malebergo de causa que inputatur ex hoc resposo dare debeat vel convenire. Et [is] si ibidem non conveniret aut certe si venire distulerit, qui ipsum admallavit ibi eum solsatire debet et inde postea iterata vice ad noctes XIV eum rogare debet, ut in illo malebergo respondere aut convenire ubi antruscione si mithio reddant. Et qui mallatur si ibidem venerit, tunc qui eum admallavit, si causa minor fue­rit unde minus quam XXXV solidos conpositione habeat, debet sibi sextus iurare; et ille postea qui rogatus fuerat, [si se] ex hoc idoneo esse cognoscet, cum XII ad sacramentum absolvere se debet. Si vero maior fuerit causa unde XXXV solidos culpabilis iudicetur, si invenire possit, si maior numerus est unde minus XLV solidos iudicare poterant, ipse [qui] eum roget sibi nonus iurare debet; et ille qui rogatus est, si se idoneo esse cognoscet, sibi octavus et decimus datis sacramentis absolvere debet. Si certe talis fuerit causa unde XLV solidos aut certe amplius usque ad leudem componere debet, ipse [qui eum rogavit, sibi duodecimus viderendum iurare debet, et ipse qui per] eum rogatus est, si se idoneum esse cognoscet, se vicissimus quintus datus sacramentus absolvi potest. Si vero leudem eum rogatum habet, qui eum rogavit cum XII viros idoneos iurare et ipsas in XIV noctes ignem calefacere [debet. Et si ad ipso placito venire] dispexerit, aut manum suam [ad aeneum] mittere noluerit, quicumque antruscio ille de causa superius conpraehensa per sacramenta absolveret non potuerunt, [aut] manum suam ad igneum pro leude mittere dis­pexerit, [aut in placito venire distulerit], tunc ille qui eum rogatum habet solem illi colliget ad ipso die in mallobergo illo in XL noctes. [Si nec ibi] se non duxerit, tunc ipse qui eum rogatum habet, solem illi collocet. Postea illum in praesentia rege ad noctes XIV rogare debet et ibi XII ponat: per singulas vices iurati dicant quod ibi fuerint ubi mitthio ad noctes XIV solem collocasset [et] ille nec sacramentum nec manum suam pro leude posuit: et alii tres erunt qui dicant quod in XL noctes ei solem collocasset et ille nullatenus de andrustione chamalta se legibus duxisset; tres testimonia dare debet qui dicant qualiter eum [ad] presentia regis venire rogasset. Si nec tunc veniret, istas nove testimonia iurati sicut superius diximus dicant. Similiter illa die si non venerit collocet ei solem et illa trea testimonia qui ibi fuerunt ubi colcatum ei sol. Tunc [si] ista omnia impleverit qui eum admallavit et ille qui admallatur ad nullum placitum venire volueret et per legem se non duxerit, tunc [rex ad quem mannitus est] extra sermonem suum ponat; tunc ipse culpabilis iudicetur et omnes res erunt suas, et qui eum paverit aut hospitalem collegat, etiam uxor sua propria, solidos XV culpabilis iudicetur, donec omnia quae ei le­gibus impotatur conponat.

§ 2. Si antruscio antruscione pro qualibet causa maniret aut [fideiussorem quaesierit] et eum secundum legem [non rogaverit, solidos XV culpabilis iudicetur, excepto quod legem] propter causam illius anno integro nullatenus tenentur.

§ 3. Si antrustio [contra] antruscione iuraverit, XV solidos culpabilis iudicetur.

9. [De eo qui domum alienum destruxerit].

§ 1. Si quiscumque domum violenter distruerit, domum si pro firmamentum ebrius habuisse probatur, qui hoc facere praesumpserit et ei fuerit adprobatum, XLV solidos culpabilis iudi­cetur.

10. [De eum qui hominem vivum de furca tulerit].

§ 1. Si quis hominem vivum de furca tollere praesumpse­rit, qui eum tulisset, [cui] fuerit probatum, aut vita pro ipso amit­tat aut CC solidos solvat.

§ 2. Si quis vero de furca iam mortuo sine consilio iudicis aut voluntate ipsius cuius causa est tulerit, pro culpa qua suspensus est quicquid exinde lex Salica docuerit, ille qui eum tollere prae­sumpserit culpabilis iudicetur. Secundum legem Salicam hoc convenit observari.




Capitulare III.
1. [De agsoniis].

§ 1. Ut cuicumque domus arserit et res quas liberaverit ubi reponat non habet, similiter si eum infirmitas detenuerit, aut certe de proximis aliquem mortuo in domo sua habet, vel in dominica ambassia fuerit detricatus, per ista sunnis se homo, si probatione de­derit, excusare se [potuit].

2. [De eo qui lapidem super domum alienum iactaverit].

§ 1. Si quis [super ingenuum], dum in domum suam resedit, alius ingenuus [quilibet homo de supra tecto, voluntate sua nec casu], lapede miserit et ei fuerit adprobatum, pro illius contumelia aut aliorum ingenuorum, si cum ipso alii fuerint, per unaqueque persona XV solidos culpabilis iudicetur. Si vero letus fuerit qui hoc facere praesumpserit, solidos [VII] culpabilis iudicetur.

3. [De eo qui alterum in periculo inpigserit et vivus evaserit].

§ 1. Si quis ingenuus alio hominem in poteum iactaverit aut in vopida et ibi eum ad interficiendum miserit, si ibidem inven­tus fuerit ita ut evadere uon possit, qui ipsum scelus admisisse et fu­erit adprobatum, solidos CC culpabilis iudicetur.




Capitulare IV.

[Pactus pro tenore pacis domnorum Childeberti et Chlotarii regum Francorum].

[Decretio Childeberti regis].

§ 1. [Et quia] [malorum] insania [convaluerit], malis per [inmanitatem scelerum] digna reddantur. Id ergo decretum est, ut apud quemcumque post interdictum latrociniis conprobatur, vitae incurrat periculum.

§ 2. Si quis ingenuus de furtum appellatus et negaverit, [XII] iuratores medios electos [dare debet], quod furtum quod [obiecit] verum sit; et sic latro redemptus est, si facultatem habet, et si facultas deest, tribus mallis parentibus offeratur, et [si non] redemitur, vita charebit.

§ 3. Si quis furtum invenerit [et] occultae sine iudice conpositione acceperit, latroni similis est.

§ 4. Cuius manum ad ignem incendit. Si quis ingenuus in fur­tum inculpatus et ad ignem provocatus manum suam incen­derit, de quantum inculpatus [fuerit] conponat.

§ 5. Ut servus ad [sortem] ambulaverit. Si servus fuerit inculpatus in furtum, requiratur dominus, ut ad XX noctes ipsum ad mallum praesentet et si dubietas est ad sorte ponatur. Quod si in placitum sunnis detricat, ad alias XX noctes ita fiat. Et [prosecutor causae de suos] consimilis tres et de elec­tos alios tres [dabit] qui sacramenta firment per placita, quod lex Salica habet fuisse completo. Et [si] dominus ser­vum non praesentaverit, legem unde inculpatur conponat et cessionem [de servo] faciat.

§ 6. Si servus manum miserit, sortem mala priserit, do­minus servi solidos III reddat et servus ille CCC iectus accipiat.

§ 7. Si quis mancipia aliena tenuerit [et infra] dies XL [non] redderet, latro mancipiorum teneatur obnoxius.

§ 8. Si letus de hunc quod inculpatur ad sorte iaceret et mala sorte preserit, medietate ingenui lex componat et VI iuratores medius donare debet electus.

Decretio Chlotario.

§ 9. Decretum est, ut quia [ad] vigilias constitutas nocturnas furis non caperent, eo quod per diversa intercedente conludio scelera sua praetermissa custodias exercerent, centenas [fieri. In cuius centena] aliquid perierit, capitalem qui eum perdiderat recipiat. Et latro, vel si in alterius centena apparet, deduxerit et pro hoc admonitus si neglexerit quinos XV solidos condempnetur. Capitalem tamen [qui perdiderat] hac centena illa accipiat absque dubio, hoc est [de secunda vel tertia], si vestigio conprobatur latronis tamen praesentia aut longe multandus. Et [si persequendo] latronem suum conpraehenderit, integram sibi conpositione recipiat; quod si [per] truste inve­nitur, medietate conpositionis trustis adquirat et capitale exigant ad latrone.

§ 10. Si quis in domo [alterius] ubi [clavis est] furtum [invinerit], dominus [domus] de vita conponat. Si quis cum furtus invenitur, antedicte subiaceat legem. Si de suspectionem incul­patur, ad sorte veniat, et si male sorte priserit, [latro]; tamen de utraque partes sint ternas personas electas, ut non conludius fieri possit.

§ 11. De servis ecclesiae aut fiscalinis vel cuiuslibet, si [a quocunque inculpatur], ad sorte et ad plibium promovatur, ut ipse precias dominus reformetur; nam probatus pericu­lum subiacebit.

§ 12. Si cuiuslibet de potentibus servus qui per diversa possedent de crimine habere suspectus, domino secrecius cum testibus condicatur, ut intra XX noctes ipsum ante iudicem debet praesentare. Quod si [in statutum] tempus intercedente [conludio] non fuerit praesentatus, ipse dominus statum sui [iuxta] mo­dum culpe inter freto et fedo conpensetur. Si servus ante admoni­tus dominum defuerit, [capitale] dominus restituat et de servo fa­ciat cessione, ut cum inventus fuerit [detur vindictae].

§ 13. Si quis occulte de res [sibi] furatas a quolibet latrone [conpositionem acceperit, utrique latronis culpa subiaceant].

§ 14. [Nullus latronem] vel quemlibet culpabilem sicut cum episcopis convenit de atrio ecclesiae [extrahere praesummat. Quod si sunt ecclesiae], quibus atriae clausae non sunt, utra­que partibus parietum terrae spacium pro atriae observetur aripennis. Nullus confugiens foris antedicta loca pro operum cupiditatis se ducat. Quod si fecerit et capti fuerunt, ad digne sibi supplicio condempnentur.

§ 15. Quod si cuiuslibet servus deserens domino suo ad ec­clesiae confugerit, ubi primum dominus eius [advenerit], continuo excusatus reddatur.

§ 16. De fiscalibus et omnium [domibus] censuemus. Pro [tenore] pacis iubemus ut in truste electi centenarii ponantur per quorum fide atque solicitudine pax praedicta servetur. [Et quia, propiciante domino, inter nos germanos fratres caritas indisrupto vinculo custoditur], ut centenarii inter communes provintias licentiam habeant latrones sequi vel vestigia adsignata minare aut in truste qua defecerit, sicut dictum est, causa remaneat, ita ut continuo capitalem ei qui perdiderat reformare festi­net et latronem perquirat. Quem si in truste [invenerit], medie­tate sibi vindicet vel dilatura, si fuerit, de facultate latronis ei qui damno pertulerit sartiatur. Nam qui [per se] latronem coeperit, integra sibi conpositione simul et solutione vel quicquid de dispendii fuit, [revocavit]; fretus tamen iudici in cuius provintia latro es requiratur.

§ 17. Si quis ad vestigio vel latrones persequendo admoni­tus penitus venire noluerit, solidos V [a] iudice condemnetur.

§ 18. Et quia in dei nomen [nos] pro pacis tenore consti­tuimus, in perpetuo volumus custodire, hoc statuentes, ut si quis ex iudicibus hunc decretum violare praesumpserit, vitae periculum se subiacere cognoscet.




Capitulare V.
Edictus domni Chilperici regis.

§ 1. Petractantes in dei nomine cum viris magnificentissimis obtimatibus vel antrustionibus et omni populo nostro convenit, quia fluvium Caronna hereditas non transiebat, ubi et ubi in regione nostra hereditas detur, sicut et reliqua loca ut et Turrovaninsis hereditatem dare debent et accipere.

§ 2. Similiter convenit ut rebus concederemus omnibus leodibus nostris, ut per modicam rem scandalum non generetur in regione nostra.

§ 3. Simili modo placuit atque convenit, ut [quicumque] vicinos habens aut filios aut filias post obitum suum superstitutus fuerit, quamdiu filii advixerint, terra habeant sicut et lex Salica habet. Et si subito filii defuncti fuerint, filia simili modo accipiat terras ipsas sicut et filii si vivi fuissent aut habuissent. Et si moritur frater, al­ter superstitutus fuerit, frater terras accipiat, non vicini. Et subito frater moriens frater non derelinquerit superstitem, tunc soror ad terra ipsa accedat possidenda. Det illi vero et convenit singula de terras istas qui si adveniunt, ut leodis qui patri nostro fuerunt consuaetudinem quam habuerunt de hac re intra se debeant (conservare).

§ 4. Idemque convenit, ut quicumque uxorem acceperit et infantes inter se non habuerint, vir uxorem suam superstitem mortuus fuerit, tunc mulier illa dimidiam dotem accipiat et dimidiam [paren­tis] defuncti marito ad se recolligant; et [si mulier] sub tali [condictione] mortua fuerit, media maritus simili modo ad se revocet et mediaetatem parentibus ipsius mulieris ad se recollegant.

§ 5. [Quale] condictione placuit atque convenit, ut si servus hominem ingenuum occiderit, tunc dominus servi cum VI iuramento, quod pura sit conscientia sua nec suum consilium factum sit nec vo­luntatem eius et servum ipsum det ad vindictam. Et si servum dare non potuerit, in ipso iuramento fide data donet (quod) nec ibi sit ubi eum sensit nec scit nec eum adtingere possit: [indulgat] ser­vum hoc est [det] licentia parentibus coram parentes qui occisus est; et de ipso quod voluerint faciant, et ille sit exolutus.

§ 6. Similiter convenit ut quicumque [admallatus] fuerit et in veritate testimonia non habuerit unde se aeducat et necesse est [ut] initium fidem faciant et non habuerit simili modo qui pro eum fidem faciat; et ipse in sinestra manu fistucam teneat et dex­tera manu auferat.

§ 7. Quale convenit modo, ut si servum [sors] nunciata fue­rit de furtum, tunc dominus servi inter X noctes mittat servum ad sortem. Si ibi illum in illas X noctes non miserit in presente, tunc in XL et duas noctes eum mittat et [tum] ibi servus ad sortem venire debet et illi [cui] furtum pertulit ius sit cum sex videre. Et si ad XL et duas noctis non venerit nec sunnia adnuntiaverit, tunc servus culpabilis iudicetur, et causa super domino magis non ascen­dat nisi quantum de servo lex est: aut ipsi servus [cedatur] aut dominus pro servo conponat, hoc est solidos XII et capitale et dela­tura. Et si in XL et duas noctes legibus sunnia nuntiaverit, in octuaginta et quatuor noctis postea placitum intendatur. Et si ibi se non eduxerit, sicut supra scriptum est culpabilis iudicetur. Nam (si) ad XL et II noctes sunnia adnuntiaverit, [iectus] XV solidos componat. Et si inter ipsas XL et II noctes nec fidem facere nec componere voluerit, tunc rogat ille qui consecutus est, ut de lege inter XIV (noctes) solvat quod antea dictum est: et si adhuc inter ipsas XIV noctes noluerit solvere, roget inter VII noctes. (Et si adhuc inter ipsas VII noctes) nec fidem facere nec conponere volu­erit, tunc in proximo mallo ante rachymburgiis sedentes et dicentes quod ipsi illum ante [audierint], sic invitetur graphio, cum fistuco mittat super se, ad res suas ambulet et prendat quantum rachymburgii antea [odierint]. Et graphio cum VII rachymburgiis antrutionis bonis credentibus aut [qui] sciant accionis [ad] casa illius ambulent et pretium faciant et quod graphio tollere debet. Et si graphio ante rachymburgiis sedentes non fuerit invitatus, non ibi presummat ambulare. Et si invitatus fuerit et ibidem noluerit ambulare, de vita sit culpabilis. Et si graphio super pretium aut extra legem aliquid tollere praesumpserit, noverit se vitae suae periret dispendium. Et si dixerit [ille] cui res tolluntur, quod male eum destruat et contra legem et iustitia, tunc [maniat] graphio eum inter noctes quadraginta et duo et ille et suo contractorem qui eum invitavit similiter [maneat]. Et si non negaverit ille qui invita­vit, adducat VII rachymburgiis ferebannitus qui antea audissent causam illam: nobis presentibus erit. Et si VII venire non potuerint et eos certa sonia detrigaverit, et toti venire non possint, tunc ve­niant III de ipsis qui [pro fide] sua dicant et pro pares suos sunia nuntiant. Et si rachymburgiis nec VII nec III dare potuerit nec dat, graphio et ille qui accepit res illius quem contra legem et iustitiam extruderit (reddat), et ille qui male invitavit solvat cui res fuerunt. Et quicumque ingenuus de actione et vi reiecte mallaverit de libet causa, simili modo ubi habet lege directa sic facere debet. Et si homo malus fuerat qui male facit et si res non habet unde sua mala facta conponat, legibus consecutus super illum nihilhominus gra­phio ad legem que antea auditus est [invitetur] et auferat per III mallus ante rachymburgiis ut [eum, si] voluerint, parentes aut de suis rebus redimant, aut se sciant, si noluerint, in quarto mallo nobis presentibus veniant: nos ordinamus cui malum fecit tradatur in manu et faciant exinde quod voluerint. Nara agens et qui mallat ipsum ad nos adducant et adtrutionis secundum legem consecutus ha­buerit inter octuaginta et IV noctes (de) ipsa invitatio et lex faciat sicut superius scriptum est.

§ 8. Illas et marias qui nuntiabantur ecclesias, nuntientur consistentes ubi admallat.

§ 9. Si quis causam mallare debet et sic ante vicinas causam suam notam fatiat et sic ante rachymburgiis videredum donet: et si ipsi hoc dubitant, ut malletur causam. Nam antea mallare non presummat: et si ante mallare presumpserit, causam perdat. Nam si certe fuerit malus homo qui male in pago faciat et non habeat ubi consistat nec res unde conponat et per silvas vadit et in presentia nec agens nec parentes ipsum adducere possunt, tunc agens ille et cui male fecit nobiscum acusent et ipsum mittemus foras nostro ser­mone, ut quicumque eum invenerit quomodo sic ante pavido interfitiat.

§ 10. De trotinia vero [sic] convenit observare ut, sicut antea consuaetudo fuit sub temporibus patri vel genitoris nostri, sic sequatur et mali homines reprimantur.




Capitulare VI.
1. [Si quis puerum regis aut libertum occiderunt].

§ 1. Si quis puerum regis aut libertum occiderit, solidos C cul­pabilis iudicetur. § 2. Aut Romanum ingenuum vel tributarium aut militem, solidos C culpabilis iudicetur.

2. [Si quis stadalem vendaris cervum aut bovem cervi atributaria salierit].

§ 1. Si quis stadalem vaidaris cervum aut bovum cervi atribote saliverit, MDCCC dinarios qui faciunt [XLV] solidos culpabilis iudi­cetur.

3. [De furtis de venationibus vet piscationibus].

§ 1. Si quis pedicam embolaverit aut retem aut nassam de nave tulerit, dinarios MCC qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis de nave furaverit piscem aut de retem, DC dina­rios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis pedicam cum feramen aut sagitatum detoxitum invenerit et eum calcare voluerit quem canes minaverunt [adque] ve­nationem in bargo involaverit aut de mansionem foraverit, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis porcellum lactantem de rane furaverit, CCCC dinarios qui faciunt solidos XII culpabilis iudicetur.

4. [De eo qui alterum ad calidam provocaverunt].

§ 1. Si quis alterum ad calidam provocaverit preter evisionem do­minicam DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

5. [De servo si alienam occiserit ancillam].

§ 1. Si quis cuius servus aliquid inputatum fuerit [ut] occide­rit ancillam alienam, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabi­lis iudicetur et pretium quod mancipius valuerit. Certe si abatonia vel porcarios sive artificis fuerit inputatum, simili modo nobis convenit observare. [Si] autem de operariis et minoribus mancipiis aliquid fuerit inputatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabi­lis iudicetur.

6. [De eo qui porcina aliena de via ostaverit].

§ 1. Si quis porcina de via sua hostaverit vel matriamen de silva involaverit aut lignarium quem alter capulaverit vel in carro carrcaverit, pro utraque causa DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

7. [Si quis navem alienam per vim tulerit].

§ 1. Si quis navem per vim tulerit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

8. [De eo qui cum servo alieno negotiaverit].

§ 1. Si quis ingenuus (cum servo) alieno nestiente domino negotiaverit aut cum liberto in villa nestiente domino negotiaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

9. [De eo qui servo alieno sine causa ligaverit].

§ 1. Si quis sine causa eos ligaverit et ei fuerit adprobatum, CC dinarios qui faciunt solidos VII culpabilis iudicetur.

10. [Si quis messe aliena glennare presumserit].

§ 1. Si quis in messem alienam sine consilio glenaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

11. [De eo qui alienam mansionem expoliaverit].

§ 1. Si quis mansionem expoliaverit vel in mansionem aliquid co­mederit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Et qui in ipsam mansionem aut sortem aliquid petrio taratro fuerit factum, cui adprobatum fuerit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

12. [De eo qui res alienas furtivaverit].

§ 1. Si quis res alienas furtivaverit et suas fuisset et non potuerit adprobare, cui furtivaverit solidos XV culpabilis iudicetur.

13. [De eo qui alienum ortum aut nabinam effregerit].

§ 1. Si quis ortum aut nabinam effregerit, DC dinarios qui fa­ciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

14. [De liberto qui aliena liberta rapuerit].

§ 1. Si quis libertus libertam alienam rapuerit, DCCC dinarios qui faciunt solidos XX culpabilis iudicetur.

§ 2. Preter graphioni solidos X solvat et mulier ad potestatem do­mini sui revertatur.

§ 3. Si ingenuam rapuerit, de vita sua conponat.

15. [De eo qui alterum imputaverit periurasse].

§ 1. Si quis inculpaverit periurasse et ei potuerit adprobare, XV solidos conponat qui periurat.

§ 2. Si tamen non potuerit adprobare qui crimen dixerit, soli­dos XV solvat et postea si ausus fuerit pugnet.

16. [De eo qui de falso testimonio fuerit adprobatus].

§ 1. Si qui falsi testes fuerit adprobati, quinos denos solidos multa sustineat; si vero eis inculpaverit quod falsum testimonium dedissent manum suam [in ineum] mittat et [si] sana tulerit sicut superius diximus simili multa sustineant: si certe manum conburet XV solidos damnum sustineat.

17. [De eo qui alienam mulierem vivo marito tulerit].

§ 1. Si quis uxorem alienam tulerit vivo marito, dinarios VIII M. qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.




Capitulare VII.

In nomine Dei. Incipiunt capitula legis Salicae.

1. De capitulo primo legis Salicae, id est de mannire.

De hoc capitulo iudicatum est, ut ille qui mannitur spatium mannitionis suae per XL noctes habeat; et si comes infra supradictarum noctium numerum mallum suum non habuerit, ipsum spatium usque ad mallum comitis extendatur; et deinde detur ei spatium ad VII noctes. Inde non noctium spatia, sed proximus mallus comitis ei concedatur.

2. De XII capitulo legis Salicae.

Si quis servum alienum occiserit vel vendiderit vel ingenuum dimiserit, MCCCC denarios qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura. De hoc capitulo iudicatum est ab omnibus, ut si ille servus iniuste venditus vel ingenuus dimissus apparet, non alter pro eo in loco illius restituatur; quia dixerunt aliqui, quod idem servus, qui ingenuus dimissus fuerat, denuo ad servitium redire non debeat. Sed pristino domino et servitio restitutus fiat iudicaverunt.

3. De XIV capitulo legis Salicae.

Si quis ingenuus ancillam alienam in coniugium acceperit, ipse cum ea in servitium inplicetur. De hoc capitulo indicatum est ab omnibus, ut si ingenua femina quemlibet servum in coniugium sumpserit, non solum cum ipso servo in servitio permaneat, sed etiam omnes res quas habet, si eas cum parentibus suis divisas tenet, ad dominum, cuius servum in coniugium accepit, perveniant; et si cum parentibus suis res paternas vel maternas non divisit, nec alicui quaerent respondere nec cum suis heredibus in rerum paternarum hereditate ultra divisa accedere possit. Similiter et si Francus homo alterius ancillam in coniugium sumpserit, sic faciendum esse iudicaverunt.

4. Item de eodem capitulo.

Si quis uxorem alienam vivo marito tulerit, VIII M. denarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur. De hoc capitulo iudicatum est, ut vivo marito cui eadem uxor contra legem subtracta fuerat, ab illo qui eam ei iniuste tulerat cum lege suprascripta id est CC solidos reddita fiat.

5. De XXVI capitulo.

Si quis puer infra XII annos aliquam culpam commiserit, fredus ei non requiratur. De hoc capitulo iudicatum est, ut si infans infra XII annos res alterius iniuste sibi usurpaverit, eas excepto fredo cum lege sua conponat et item maniatur sicut ille manniri [potest] cui contra legem fecit, et ita a comite ad mallum suum adducatur sicut ille adduci potest cui contra legem fecit. De hereditate vero paterna vel materna si aliquis eum interpellare voluerit, usque ad spatium XII annorum expectare indicatus est.

6.

Indicatum est ab omnibus, ut si Francus homo vel ingenua femina in servitio sponte sua inplicaverit se, ut si res suas, dum in libertate sua permanebat, ad ecclesiam Dei aut cuilibet legibus tradidit, ipse cui tradite fuerint eas habere et tenere possit: et si filios et filias, dum in sua fuit libertate, generavit, ipsi liberi permaneant.

7. De XXXVI capitulo.

Si quis servus hominem ingenuum occiserit, ipse homicida pro medietate conpositionis parentibus hominis occisi traditur, et aliam medietatem dominus servi se noverit solviturum, aut si legem intellexerit, poterit se obmalare, ut leodem non solvat. Quia nullam de ecclesiastico aut beneficiario vel alterius persona servo discretionem lex fecit, si ita ecclesiastici aut beneficiarii servi sicut liberorum tradi aut dimitti possunt, ad interrogationem domni imperatoris reservare voluerunt.

8. De XLVI capitulo,

id est, qui viduam in coniugium accipere vult, iudicaverunt omnes, ut non ita sicut in lege Salica scriptum est eam accipiat, sed cum parentorum consensu et voluntate, velut usque nunc antecessores eorum fecerunt, in coniugium sibi eam sumat.

9. De XLVII capitulo,

de eo qui villam alterius occupaverit. De hoc capitulo iudicaverunt, ut nullus villam aut res alterius migrandi gratia per annos tenere vel possidere possit; sed in quacumque die invasor illarum rerum interpellatus fuerit, aut easdem res querenti reddat aut eas si potest iuxta legem se defendendo sibi vindicet.

10. De affatomie dixerunt quod traditio fuisset.

De hoc capitulo iudicatum est, ut sicut per longam consuetudinem antecessores eorum facientes habuerunt, ita et omnes qui lege Salica vivunt, inantea habeant et faciant.

11.

Et hoc iudicaverunt, ut si servus cartam ingenuitatis adtulerit, si servus eiusdem carte auctorem legitimum habere non potuerit, domino servi ipsam cartam falsare liceat.

12.

Et hoc iudicaverunt, ut omnis qui alteri aliquid querit licentiam habeat prius sua testimonia producere contra eum. Et si ille cui queritur dixerit, quod legibus teneat ea que tenet et talia sunt testimonia que hoc veraciter adfirmare possit, iudicaverunt, ut huius rei veritas secundum capitula domni imperatoris, que prius pro lege tenenda constituit, rei veritas conprobetur.




Extravagantia B.
1.

Si quis aliquem ad servitium mallaverit, et ille wadium dederit et fideiussorem posuerit, ut anthmallo legitimos in patria de qua est testes sue libertatis dare debeat, faciat tunc comes, in cuius [presentia mallatio facta est duas epistolas] uno tenore et unam habeat ille qui mallat, alteram similem ille qui mallatur.

Veniente itaque illo qui mallatus est ad constitutum cum suis sacramentalibus, si ipse qui eum mallavit defuerit, faciat comes in cuius presentiam ipse mallatus advenit epistolam et cum testibus ad mallatorem suum redeat et iectum de XV solidis ei det, qui ad placitum non venit constitutum et placitum ei proponat aliud. Et si iterum ad placitum constitutum mallator venire distulerit, iterum det iectum de XV solidis; et mittat mallatus tertium constitutum mallatori, ut veniat ad testes recipiendum. Et si iterum mallator venire distulerit, det mallato iectum solidorum XV et faciat tunc comes notitiam cum raginburgiis et testibus. Et sic ipse qui mallatus ad servitium fuit, ab hoc die liber et ingenuus vadat nec sit causatori ulla facultas amplius requirendi eum ad servitium.

2.

Si quis quemlibet mallaverit ad servitium, ut superius dictum est, qui in alia regione fuit natus aut longe infra patria, et ille dicit quod ipsius servus non sit et suam libertatem in suo anthmallo proportare possit, tunc comes faciat illum dare wadium ad suam libertatem proportandam. Et si ille dixerit quod fideussorem habere non possit, tradat eum comes in manu mallatoris, ut eum salva custodia inlesum ducat in anthmallo suo ad suam libertatem proportandam. Et si ex paterna genealogia mallatur, adhibeat ex materna progenie [septem] testes qui proximiores sunt et ex paterna quattuor, et sic se id[oneet. Quod si v]ero ex materna progenie mallatur, septem [testes] proximiores adhibeat [ex paterna] et quattuor ex materna progenie et sic suam libertatem proport[et; ita ex q]ua parte mundior est, ex ipsa parte plus dabit testes. Si autem tal[es postquam pro]duxerit, dicat qui eum ammallavit: «non recipio istos testes qu[ia proximiores] habes qui tibi dicant testimonium», et si ille dixerit quia «non [habeo alios testes] quam istos», tunc ille qui eum ammallavit det contra illum [testimo]nia qui sapiant eum propinquiores habere quos ad testimonium [dicendum adducat. Et si ille] qui mallatus est non vult se concredere, det ei qu ............. nde illa iura tamen et sic per pugnam contenda ............

3.

Si aliquis cartam falsam adclamaverit et eam falsam ille facere [contendat], qui illam falsam adclamavit, prebeat ipse, cui falsa dicta fuit, duodecim sacramentales et ipse sit terciusdecimus, qui iurati faciant illam bonam; et sic se ille concredat qui eam dixit [falsam esse].

4.

Si aliquis cartam suam in mallo adduxerit et aliquis illam dixerit falsam esse et ille cui carta est dixerit eam magis esse bonam quam falsam et ille qui falsam [esti]maverit, subula statim transforavorit, adhibeat contra unumquemque testem ex VII testibus qui eam firmaverunt, VII testes qui fiunt insimul XLIX et sic iurati falsam illam faciant. Si autem ille cuius carta est se concredere noluerit, unus ex VII testibus qui eam firmaverunt et unus ex illis qui eam ream dixerunt, per pugnam contendant.

5.

In lege Salica XII iuratores esse debent; ita tenent Franci. Nos tamen in Italia propter Hludowici et Lotharii capitulare cum sua manu septima. Testes autem VII contra Francum sint. Franci [autem] post testes non adfirmant sacramentum.

12.

Si aliquis mallat hominem de quacumque causa et dicit: „malo or[dine fecisti, sacrament]ales testes habeo“, non debet contra malum ordinem et contra testes insi[mul respondere sed respondeat singul]atim ad unamquamque. Et si ei aliquid quesierit et „malo [ordine fecisti“ non dixerit nec] testes habere dixerit, tacendum erit. Et si eum secumdum legem te ....... qui mallatus est respondere noluerit, ille cui respondere debuit ........, quia retinuit suum responsum, et si convictus fuerit, cum XV solidos emendet. [Quod si quis m]allat alium et dicit malo ordine illum aliquid fecisse, et ille dicit: «de to[rto dicis», n]on potest postea ad testes redire. Quicumque servus fugetivus ......... sua manu septima dominus eius ei conprobet ubi eum invenerit ....... fuit quia de suo servitio fugit.