Lex Salica

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lex Salica
I · II · III · IV · V · VI · VII · VIII · IX · X · XI · XII · XIII · XIV · XV · XVI · XVII · XVIII · XIX · XX · XXI · XXII · XXIII · XXIV · XXV · XXVI · XXVII · XXVIII · XXIX · XXX · XXXI · XXXII · XXXIII · XXXIV · XXXV · XXXVI · XXXVII · XXXVIII · XXXIX · XL · XLI · XLII · XLIII · XLIV · XLV · XLVI · XLVII · XLVIII · XLIX · L · LI · LII · LIII · LIV · LV · LVI · LVII · LVIII · LIX · LX · LXI · LXII · LXIII · LXIV · LXV · Capitularia · Prologus et Epilogus


I. De mannire.

§ 1. Si quis ad mallum legibus dominicis mannitus fuerit et non venerit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Ille vero qui alium mannit et ipse non venerit, si eum sunnis non tricaverit, ei qui manebit XV solidos culpabilis iudicetur.

§ 3. Et ille qui alium mannit cum testibus ad domum illius ambulare debet: et si praesens non fuerit, sic aut uxorem aut quem­cumque de familia illius apellit, ut illi faciat notum quod ab eum mannitus est.

§ 4. Nam si in dominica ambasia fuerit occupatus, mannire non potest.

§ 5. Si vero infra pago in sua ratione fuerit, sicut superius diximus, mannire potest.

II. De furtis porcorum.

§ 1. Si quis porcellum lactantem furaverit et ei fuerit adprobatum, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis vero in tertia chranne furaverit, solidos XV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

Add. 2. Si quis vero porcellum de sute furaverit et clavem habuerit, solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis porcellum furaverit qui sine matrem possit vivere et ei fuerit adprobatum, XL din. qui faciunt solidum I culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis scroba in asso subaterit et ei fuerit adprobatum, CCLXXX din. qui faciunt sol. VII culpabilis iudicetur.

Add. 3. Si quis scropham cum porcellis furaverit, DCC den. qui faciunt sol. XVII et semissem culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis porcum anniculum furaverit et ei fuerit adprobatum, CXX din. qui faciunt sol. III culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 5. Si quis porcum bimum furaverit, DC din., qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 6. Quo numero usque ad duos porcos simili conditione convenit observare.

§ 7. Si vero III aut amplius imbulaverit, MCCCC din. qui faciunt sol. XXXV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 8. Si quis porcello de inter porcos furaverit, DC din. qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur.

§ 9. Si quis porcello tertusu imbulaverit usque ad anniculum, CXX din. qui faciunt sol. III culpabilis iudicetur.

§ 10. Post anniculatum vero DC din. qui faciunt sol. XV cul­pabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 11. Si quis verrem aut scrobam ducariam furaverit, DCC din. qui faciunt sol. XVII et dimidium culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 12. Si quis maiale votivo furaverit et hoc testibus quod votivus fuit potuerit adprobare, DCC din. qui faciunt sol. XVII et dimidium culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 13. Si maiale vero quae votivus non fuit, sol. XV culpabilis iudicetur.

Add. 4. Si quis de gregem XV porcus furaverit, sol. XXXV culpabilis iudicetur.

§ 14. Si quis XXV porcos furaverit, ubi amplius non fuerit in grege illo, et ei fuerit adprobatum, Malb. sonista hoc est, MMD dinarios qui faciunt sol. LXII culpabilis iudicetur.

§ 15. Si vero amplius fuerit qui non fuerint imbulati, excepto capitale et dilatura, MCCCC din. qui faciunt sol. XXXV culpabilis iudicetur.

§ 16. Si vero L porci fuerint imbulati et si adhuc aliqui re­maneant, excepto capitale et dilatura, MMD din. qui faciunt sol. LXIII culpabilis iudicetur.

III. De furtis animalium.

§ 1. Si quis vetellum lactantem furaverit et ei fuerit adpro­batum, CXX din. qui faciunt sol. III culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis bimum aut anniculum animal furaverit et ei fuerit adprobatum, DC din. qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis bovem aut vaccam cum vetellum furaverit, MCCCC din. qui faciunt sol. XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis vaccam sine vitulum furaverit, sol. XXX culpa­bilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

Add. 2. Si quis vacca domita furaverit, sol. XXXV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

Add. 3. Si taurum bimum furaverit sol. XXXV culp. iud. (II, Her., Em.).

§ 4. Si quis taurum furaverit illum qui gregem regit et neumquam iunctus fuisset, MDCCC din. qui faciunt sol. XLV culpabilis iudicetur.

§ 5. Si vero taurus ipse de tres villas communis vaccas tenuerit, hoc est trespillius, qui eum furaverit in triplum XLV sol. culpa­bilis iudicetur.

Add. 4. Si quis taurum regis furaverit, den. MMMDC qui faciunt sol. XC culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 6. Si quis XII animalia furaverit et nec unus exinde remaneat Malb. sunista, excepto capitale et dilatura, MMD din. qui faciunt sol. LXIII culpabilis iudicetur.

Add. 5. Si vero super ipsas XII animalia remanserint aliqui, sol. XXXV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 7. Si vero amplius usque ad XXV animalia furaverit, et si adhuc aliqui remaneant, excepto capitale et dilatura, MMD din. qui faciunt sol. LXIII culpabilis iudicetur.

IV. De furtis ovium.

§ 1. Si quis agnum lactantem furaverit et ei fuerit adprobatum, VII din., qui faciunt medio trianti, culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis anniculum vel bimum berbicem furaverit, excepto capitale et dilatura, CXX din. qui faciunt sol. III culpabilis iudicetur.

§ 3. Certe si tres furaverit, MCCCC din. qui faciunt sol. XXXV culpabilis iudicetur. Qui numerus usque ad XL berbices convenit observare.

§ 4. Si vero XL aut amplius furaverit, Malb. sunnista, MMD din. qui faciunt sol. LXIII culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

V. De furtis caprarum.

§ 1. Si quis tres capras furaverit et ei fuerit adprobatum, CXX din. qui faciunt sol. III culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 2. Si super tres imbulaverit, excepto capitale et dilatura, DC din. qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis buccum furaverit, DC din. qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

VI. De furtis canum.

§ 1. Si quis sigusium canem magistrum imbulaverit aut occiderit, DC din. qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis canem acutarium furaverit, DC din. qui faciunt sol. XV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

Add. 2. Si quis canem qui legamine novit post solis hoccasum occiderit, sicut superius diximus intemamus.

§ 2. Si quis pastoricalem canem furaverit aut occiderit, excepto capitale et delatura, CXX din. qui faciunt sol. III culpabilis iudicetur.

VII. De furtis avium.

§ 1. Si quis acceptrem de arborem furaverit et ei fuerit adprobatum, excepto capitale et dilatura, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis acceptrem de pertega furaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis acceptrem de intro clavem furaverit et ei fuerit adprobatum, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

Add. 1. Si quis spervarium furaverit, denarii CXX qui fa­ciunt solidos III culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura.

Add. 2. Si quis gallum furaverit, denarii CXX qui faciunt so­lidos III culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura.

Add. 3. Si quis galinam furaverit, CXX denarii qui faciunt so­lidos III culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura.

Add. 4. Si quis grugem aut ciceno domesticus furaverit, denarii CXX qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis ansare furaverit et ei fuerit adprobatum, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 5. Si quis turture de rete aliena furaverit, solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 6. Si quis aucellum de trappa furaverit, solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 7. Si quis pomarium domesticum de intus curte aut de latus curte capulaverit aut involaverit, solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 8. Si in orto fuerit et ipsum aut capulaverit aut involaverit, denarii DC qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 9. Hanc quoque legem et de vitibus observari iussimus.

Add. 10. Si quis cultellum furaverit, denarii DC qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 11. Si quis in silva alterius materiamen furatus fuerit aut incenderit vel concapulaverit, aut ligna alterius furaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur, excepto capi­tale et delatura.

VIII. De furtis apium.

§ 1. Si quis unam apem de intro clavem furaverit et hic si probaverit, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis unum vasum ubi amplius non fuerit qui eam furaverit, legem superius compraehensam convenit observare.

Add. 1. Si quis unam vas cum apibus inter alia vasa sub tecto et sub clave furaverit, causam surperius conprehensam convenit obser­vare, excepto capitale et dilatura.

Add. 2. Si vero unum vas cum apibus foris tecto ubi amplius non fuerit furaverit, causam superius conprehensam componat, excepto capitale et dilatura.

§ 3. Si amplius usque ad sex foris tinctum furaverit, ut aliquid exinde remaneant, DC denarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudi­cetur, excepto capitale et dilatura.

§ 4. Si vero septem aut amplius furaverit et si adhuc aliquid exinde remaneant, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpa­bilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

Add. 3. Si autem septem aut amplius furaverit ita ut nulla remaneant, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

IX. De damnum in messe vel qualibet clausura inlatum.

§ 1. Si quis animalia aut caballus vel quolibet pecus in messe sua invenerit, penitus eum vastare non debet. Quod si fecerit et hoc confessus fuerit, capitale in locum restituat, ipse vero de­bilem ad se recipiat. Si vero confessus non fuerit et ei fuerit adprobatum, excepto capitale et dilatura, DC dinarios qui faciunt so­lidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis animalem aut iumentum in furto puncxerit, denarios DC qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura.

§ 2. Si quis in messe sua pecora aliena invenerit qui pastorem suum non habent et eas inclauserit et nulli paenitus innotescerit, et aliqua ex ipsis pecoribus perierit, Malb. texaca, capitale in locum restituat, et super MCCCC dinarios qui faciunt solidos XXXV culpa­bilis iudicetur.

§ 3. Si quis animale aut qualibet pecus per sua negligentia nocuerit et hoc confessus fuerit, capitale in locum restituat, ille vero debilem ad se recoligat. Si vero negaverit et ei fuerit adpro­batum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur, excepto capitale et dilatura.

§ 4. Si quislibet porci aut qualibet pecora in messe aliena currerint et illum negantem ei fuerit adprobatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 5. Si quis vero pecora de damno aut in clausura aut dum ad domum minantur expellere aut excutere praesumpserit, Malb. excoto, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si vero per inimiciciam aut per superbia sepem alienam aparuerit et in messe, in prato, in vinia vel qualibet labo­rem pecora miserit, cuius labor est, si convinctus eum fuerit ad testibus, stematum damnum reddat et insuper denarius MCC, faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

X. De servis vel mancipiis furatis.

§ 1. Si quis servo aut caballo vel iumentum furaverit, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 2. Si servus aut ancilla cum ipso ingenuo de rebus demini sui aliquid portaverit, fur, praeter quod eius mancipia et res restituat, et insuper DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis servum alienum occiderit vel vindiderit aut ingenuum dimiserit denarios MCCCC qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si quis ancillam alienam furaverit, Malb. teothexaca, MCC denarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 3. Si homo ingenuus servum alienum in texaca secum ducat aut aliquid cum ipso negotiat, denarii DC qui fa­ciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 4. Si quis ancilla prodederit solidos XXXV; si pro vinitore, si fabrum, si carpentario, si stratario valente solidos XXX, sunt dinarius MMDCCCLXXX, faciunt solidos LXXXV, cui fue­rit adprobatum, culpabilis iudicetur.

Add. 5. Si quis puerum aut puellam de ministerium furaverit, XXXV solidos in capite restituat, et insuper MCCCC denarios qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

XI. De furtis ingenuorum vel efracturis.

§ 1. Si quis ingenuus de foris casa quod valit duos dinarios furaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si vero foris casa furaverit quod valent XL dinarios et ei fuerit adprobatum, praeter capitale et dilaturam MCCCC dinarios qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si ingenuus homo efractura fecerit quod valit II di­narios et ei fuerit adprobatum, solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 4. Si vero supra V dinarios quod valet furaverit et ei fuerit adprobatum, excepto capitale et dilatura MCCCC dinarios qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

§ 5. Si vero clavem effrigerit aut adulteraverit, sic in domo ingressus fuerit aut exinde furtum tulerit, excepto ca­pitale et dilatura MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpa­bilis iudicetur.

§ 6. Si vero nihil tulerit aut fugiens evaserit, MCC dina­rios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

XII. De furtis servorum vel efracturis.

§ 1. Si servus foris casa quod valit II dinarios furaverit, excapto capitale et dilatura, CXX flagellus extentus accipiat.

§ 2. Si vero quod valit XL dinarios furaverit aut castretur aut sex solidos reddat. Dominus vero servi qui furtum fecit capitale et dilatura requirenti restituat.

XIII. De rapto ingenuorum.

§ 1. Si tres homines ingenuam puellam rapuerint, tricinus solidus cogantur exsolvere.

§ 2. Illi qui super tres fuerint, quinos solidos solvant.

§ 3. Qui cum sagittas fuerint, ternos solidos culpabilis iudicentur.

§ 4. Raptores vero MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII exigantur.

§ 5. Si vero puella ipsa de intro clave aut screuna rapuerint, praecium et causa superius compraehensa culpabiles iudicentur.

§ 6. Si vero puella qui trahitur in verbum regis fuerit, fritus exinde MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII est.

§ 7. Si vero puer regi vel litus ingenuam feminam traxe­rit de vita culpabilis esse debet.

§ 8. Si vero ingenuam puellam de illis suam voluntatem ser­vum secuta fuerit, ingenuitatem suam perdat.

§ 9. Ingenuus si ancilla aliena prisserit similiter paciatur.

Add. 1. Si quis litam alienam ad coniugium sociaverit, Malb. anfamia, MCC denarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si quis sororis aut fratris filiam aut certe ulte­rius gradus consobrinae aut certe fratris uxorem aut avunculi sceleratis nuptiis sibi iuncxerit, hanc poenam subiaceant ut de tale consortio separentur. Atque etiam si filios habuerint non habeantur legitimi heredes sed infamiae sunt nativitate.

§ 10. Si quis sponsam alienam tulerit et eam sibi in coniugio copulaverit, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudi­cetur.

Add. 3. In contra sponsum vero cuius sponsa est, solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 4. Si quis puella sponsata dructe ducente in via adsallierit et cum ipsa violenter moecatus fuerit, denarii VIIIM qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

Add. 5. Si quis ingenuam foeminam aut puellam contubernio facto seu in itinere aut quolibet loco adsalierit et vim illi inferre prae­sumpserit tam unus quam plurimi qui in ipsa violentia fuerint admixti CC solidos unusquisque ipsorum culpabilis iudicetur. Et si adhuc de illo contubernio remanserint, qui scelus istud non admisisse noscuntur et tamen ibidem fuerint, si plures aut minori numero quam tres fue­rint, eorum quilibet pro ipsis XLV solidos culpabilis iudicetur.

XIV. De supervenientibus vel expoliatis.

§ 1. Si quis hominem ingenuum in superventum expoliaverit, cui fuerit adprobatum, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpa­bilis iudicetur.

§ 2. Si vero Romanus barbarum Salico expoliaverit, legem superiorem conpraehensa convenit observare.

§ 3. Si vero Francus Romano expoliaverit, solidos XXXV culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis hominem qui migrare voluerit et de rege habuerit praeceptum et abbundivit in malum publico et ali­quis contra ordinationem regis testare praesumpserit, VIIIM di­narios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

§ 5. Si quis hominem migrante adsalierit, quanti in contu­bernio vel superventum, Malb. texaga hoc est, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 6. Si quis villa aliena adsalierit, quanti in eo contubernio probantur sol. LXIII culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis villam alienam adsalierit et ibidem ostia fre­gerit canes occiderit vel homines plagaverit aut in carro aliquid exinde duxerit, denarios VIIIM qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

Add. 2. Quicquid ibidem preserit in loco restituat. Quanti in eo contubernio vel supervenientes fuisse probantur, solidos LXIII cul­pabilis iudicetur.

Add. 3. Si quis homine dormientem in furtum expoliaverit et ei fuerit adprobatum, dinarius IVM, faciunt solidos C culpabilis iudicitur.

Add. 4. Si quis hominem mortuum, antequam in terra mittatur, expoliaverit, cui fuerit adprobatum dinarius IVM, faciunt solidos C culpabilis iudicitur.

Add. 5. Si quis hominem exfudierit et expoliaverit, dina­rius VIIIM, faciunt solidos CC, cui fuerit adprobatum, culpabilis iudicetur.

Add. 6. Si quis hominem mortuum super alterum in naufum aut in petra miserit, denarii MMD qui faciunt solidos LXII et dimidium culpabilis iudicetur.

Add. 7. Si quis arestatonem super hominem mortuum capulaverit de unumquemque DC denarios qui faciunt solidos XV culpa­bilis iudicetur.

XV. De homicidiis vel si quis uxorem alienam tulerit.

§ 1. Si quis hominem ingenuum occiderit aut uxorem alienam tulerit a vivo marito, VIIIM dinarios qui faciunt solidos CC culpa­bilis iudicetur.

XVI. De incendiis.

§ 1. Si quis casa qualibet super homines dormientes incen­derit, quanti ingenui intus fuerint mallare debent, et si aliquid intus arserit, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

Add. 1. Secundum legem Salicam hoc convenit observare, ut quicunque domum alienam arserit et is res quas liberaverit non habuerit ubi reponat, si in mallum vocatus fuerit et is qui vocatus est non venit, si eum aut infirmitas aut ambascia Dominica detinuerit vel forte aliquem de proximis mortuum intra domum suam habuerit, per istas Sunnis se poterit homo excusare, aliae de vita componat aut CC solidos culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis casa cletem salina incenderit et ei fuerit adprobatum, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis spicario aut machalum cum annona incen­derit MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis sutem cum porcis aut scuria cum anima­libus incenderit, et ei fuerit adprobatum, excapto capitale et dilatura MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

Add. 2. Et si aliquid non remanserit ibidem, VIII M denarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur excepto capitale et dilatura.

Add. 3. Si Romanus hoc Romanum admiserit, et certa probacio non fuerit, per XX se iuratores exsolbat medius tamen electus; se iuratoris invenire non potuerit, tunc ad inium ambulit, dinarius MCC faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 5. Si quis sepem aut concidem alienum incenderit, CC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

XVII. De vulneribus.

§ 1. Si quis alterum voluerit occidere et colpus falierit, cui fuerit adprobatum, Malb. uito ido efa hoc est, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis alterum de sagitta toxigata percutere voluerit et praetersclupaverit et ei fuerit adprobatum, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis alterum in caput plagaverit ut cerebrum apareat, et exinde tria ossa quae super ipso cerebro iacent exierint, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 4. Si vero inter costas fuerit aut in ventrem ita ut vulnus appareat et usque ad intranea perveniat, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur, praeter medicatura soli­dos V.

Add. 1. Si vero plaga ipsa semper currit et ad sanitatem non pervenerit, solidos LXII et semissem culpabilis iudicetur et in me­dicaturas solidos IX.

§ 5. Si quis hominem plagaverit ita ut sanguis in terra cadat et ei fuerit adprobatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 6. Si quis ingenuus ingenuum de fuste percusserit ut sanguis non exeat, usque tres colpus semper per unum quisquo iecto CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 7. Si vero sanguis exierit, tale culpa conponat quantum si eum de ferro vulneraverit.

§ 8. Si quis de clauso pugno alio percusserit, CCCLX di­narios qui faciunt solidos IX culpabilis iudicetur, ita ut per singulos iectos ternos solidos reddat.

§ 9. Si quis alterum in via expoliare temptaverit et ei per fuga evasserit, cui fuerit adprobandum, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si vero eum raubaverit, solidos XXX.

XVIII. De eum qui innocentem hominem ad regem accusat.

§ 1. Si quis ad regem innocentem hominem absentem accusa­verit, Malb. seulando efa hoc est, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si vero tale crimen ei imputaverit, unde mori debuis­set si verum fuisset, ille qui eum accusaverit VIII M denariis qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

XIX. De maleficiis.

§ 1. Si quis alteri herbas dederit bibere ut moriatur, solidos CC culpabilis iudicitur.

§ 2. Si quis alteri maleficium fecerit et ille cui factum fuerit evaserit, auctor sceleris qui hoc admisisse probatur, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis alteri maleficium superiactaverit ubilibet miserit, solidos LXII et dimidium culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si quis mulier altera mulieri maleficium fecerit unde infantes non potuerit habere, solidos LXII et dimidium culpabilis iudicetur.

XX. De eum qui ingenua muliere manum vel brachio aut digito extrinxerit.

§ 1. Si quis ingenuus homo ingenue muliere manum vel brachio aut digito extrinxerit, cui fuerit adprobatum, solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si brachium praesserit, solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 3. Certe si super cubitum manum miserit, MCCCC dinarios qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis mamillam mulierem capulaverit, solidos XLV culpabilis iudicetur.

XXI. De navibus furatis.

§ 1. Si quis extra consilium domini sui navem alienam mo­verit et cum ea transierit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 2. Si vero ipsa nave furaverit et perventus fuerit, DC di­narios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis navem de intro clavem furaverit, MCCCC di­narios qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis ascum de intro clavem repositum et insuspensum pro studio posito furaverit, MDCCC dinarios qui faciunt so­lidos XLV culpabilis iudicetur.

XXII. De furtis in molino commissis.

§ 1. Si quis ingenuus homo in molino anona aliena furaverit et ei fuerit adprobatum, ipso molinario DC dinarios qui faciunt solidos XV solvat. Ei vero cuius anona est alius XV solvatur.

Add. 1. Si ferramento ibidem furaverit, solidos XLV cul­pabilis iudicetur.

Add. 2. Si quis sclusam de farinario ruperit, solidos XV culpabilis iudicetur.

XXIII. De caballo extra consilium domini sui ascensu.

§ 1. Si quis caballum alienum extra consilium domini sui caballicaverit, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

XXIV. De homicidio parvolorum.

§ 1. Si quis puerum infra X annos usque ad decimum ple­num occiderit, cui fuerit adprobatum, XXIV M dinarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis puerum crinitum occiderit solidos DC culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis femena ingenuam interfecerit et ei fuerit adprobatum, denarius XXIV M faciunt solidos DC culpabilis iudi­cetur.

§ 3. Si quis femina ingenua et gravida trabaterit, si moritur, XXVIII M dinarios qui faciunt solidos DCC culpabilis iudicetur.

§ 4. Si vero infantem in utero matris suae occiderit ante quod nomen habeat, cui fuerit adprobatum, IV M dinarios qui faciunt solidos C culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si quis verum puerum crinitum ingenuum tun­dere praesumpserit extra voluntatem parentum, cui fuerit adpro­batum, dinarios MDCCC faciunt solidos XLV culpabilis iudicitur.

Add. 3. Si quis ingenuam puellam extra consilium parentum tundere praesumpserit, cui fuerit adprobatum, denarius MDCCC faciunt solidos XLV culpabilis iudicitur.

§ 5. Si vero puer infra XII annos aliqua culpa committat, fretus ei nullatenus requiratur.

Add. 4. Si quis puellam ingenuam occiderit, solidos CCC culpabilis iudicetur.

§ 6. Si quis femina ingenua postquam coeperit habere infantes occiderit, XXIV M dinarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

§ 7. Post quod infantes non potuit habere qui eam occiderit, VIII M dinarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

XXV. De adulteriis ancillarum.

§ 1. Si quis cum ingenua puella per virtutem mechatus fuerit, solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quiscumque ingenua puella spontanea voluntate ambis convenientibus mechati fuerint, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis ingenuus cum ancilla aliena mechatus fuerit et ei fuerit adprobatum, domino ancillae DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis vero cum rege ancilla mechatus fuerit, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 5. Si vero ingenuus ancilla aliena publice se iunxerit ipse cum ea in servitute permaneat.

§ 6. Similiter et ingenua si servo alieno in coniugio acceperit in servicio permaneat.

§ 7. Si servus cum ancilla aliena mechatus fuerit et ex ipso crimine ancilla mortua fuerit, servus ipse aut CCXL dinarios qui faciunt solidos VI domino ancillae reddat aut castretur. Dominus vero servi capitale ancillae in locum restituat.

§ 8. Si ancilla ex hoc mortua non fuerit, servus aut CCC ictos flagellorum accipiat, aut CXX dinarios qui faciunt solidos III domino reddat.

§ 9. Si servus ancilla aliena invita traxerit, CXX dinarios qui faciunt solidos III domino ancillae reddat.

XXVI. De libertis demissis.

§ 1. Si quis homo ingenuus alienum letum extra consilium domini sui ante rege per dinario dimiserit et convictus fu­erit, IV M dinarios qui faciunt solidos C culpabilis iudicetur. Res vero leti ipsius legitime reformetur.

§ 2. Si quis servo alieno per denario ante regem dimiserit, cui fuerit adprobatum, precium servi domino et insuper solidos XXXV culpabilis iudicetur.

XXVII. De furtis diversis.

§ 1. Si quis tintinno de porcina aliena furaverit, cui fuerit adprobatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur, excapto capitale et dilatura.

§ 2. Si vero de pecoribus involaverit CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis schillam de caballo furaverit, DC denarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis pedica ad caballo imbulaverit et ei fuerit ad­probatum, excepto capitale et dilatura, CXX dinarios qui faciunt soli­dos III culpabilis iudicetur.

§ 4. Si vero caballi ipsi perierint, ipso in capite restituat.

§ 5. Si quis in messe aliena pecus suum in furtum mise­rit et ipse inventus fuerit, DC dinarios qui faciunt solidos XV cul­pabilis iudicetur.

Add. 2. Si quis messe aliena in furtum meterit et in­ventus fuerit, dinarios DC faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 6. Si quis in orto alieno in furtum ingressus fuerit, excapto capitale et dilatura, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudi­cetur.

Add. 3. Si quis inmetus de pomario aut de perario deruperit, solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 4. Si vero in horte fuerint, DC dinarios qui faciunt so­lidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 5. Si quis pomarium aut perarium excervicaverit, denarii CXX qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 6. Si in orto fuerint, solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 7. Si quis in napina, in favaria, in pissaria vel in lenticlaria in furtum ingressus fuerit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 8. Si quis de campo alieno lino furaverit et eum in caballo aut in carro portaverit, excepto capitale et dilatura DC dina­rios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 9. Si vero tantum quantum in dorsum suum ferre potuerit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 7. Si quis in agrum alienum arborem insertum exci­derit, solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 10. Si quis prato alieno secaverit, opera sua perdat.

§ 11. Et si fenum exinde ad domum suam duxerit et discaregaverit, excapto capitale et dilatura, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 12. Si vero tantum furaverit quantum in dorsum suum portare potuerit, solidos III culpabilis iudicetur.

§ 13. Si quis vinea aliena in furtum vindimiaverit et inventus fuerit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 14. Si vero vino ad domum suam exinde duxerit et discarecaverit, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 15. De messibus vero simile condictione convenit observare.

Add. 8. Si quis vero clasuram alienam deruperit, solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 16. Si quis in silvam materium alterius concapulaverit aut incenderit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudi­cetur.

§ 17. Si quis materium alienum ex una parte dolare praesumpserit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudi­cetur.

§ 18. Si quis ligna aliena in silva aliena furaverit solidos III culpabilis iudicetur.

§ 19. Si quis arborem post annum quod fuit signatus praesumpserit, nullam habeat culpa.

§ 20. Si quis retem ad anguillas de flumen furaverit, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 21. Si quis statuale, tremaclem aut vertevolum furaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 22. Si quis screona sine clavem effrigerit, DC dina­rios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 23. Si quis screona qui clavem habet effrigerit, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 24. Si quis campo alieno araverit extra consilium do­mini sui, solidus XV culpabilis iudicetur.

§ 25. Si quis vero eum seminaverit, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 9. Si quis aratro de campo alieno ante ostaverit aut iactaverit aut testaverit, denarii DC qui faciunt solidos ХV cul­pabilis iudicetur.

§ 26. Si quis cum servo alieno aliquid negutiaverit, hoc est nesciente domino, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudi­cetur.

Add. 10. Si quis mulierem brachilem furaverit, CXX dina­rios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 11. Si quis casam alienam sine consilium domini sui traxerit, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

XXVIII. De elocationibus.

§ 1. Si quis in furtum alium locaverit, cui fuerit adprobatum, Mall. morter hoc est, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis in furtum elocatus hominem occidere voluerit et ei fuerit adprobatum, MMD dinarios qui faciunt solidos LXII cul­pabilis iudicetur.

§ 3. Si vero per tertio hominem elocatio ipsa transmissa fuerit et ipse ingenuus, hac si dans, accipiens et portans, solidos LXIII sin­guli eorum culpabiles iudicentur.

XXIX. De debilitatibus.

§ 1. Si quis alterum manum vel pedem debilitaverit aut ocu­lum vel nasum amputaverit, IV M dinarios qui faciunt solidos C culpabilis iudicetur.

§ 2. Si cui vero manus ipsa mancata ibi pendiderit, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

Add. 1. Et si ipsa manus perexcisa fuerit, denarii MMD qui faciunt solidos LXII et semissem culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si vero pedes copulatus fuerit et ibidem mancatus fu­erit, denarii MDCC qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 3. Si vero pedes excusserit, denarii MMD qui faciunt solidos LXII et semissem culpabilis iudicetur.

Add. 4. Si quis alterum oculum evellerit, solidos LXII et semissem culpabilis iudicetur.

Add. 5. Si nasum exciserit, denarii MDCCC qui faciunt so­lidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 6. Si auriculam excusserit, solidos XV culpabilis iudi­cetur.

§ 3. Si quis de manum vel pedem policem excusserit, II M de­narios qui faciunt solidos L culpabilis iudicetur.

§ 4. Si ibidem ipse polix mancatus pependerit, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 5. Si vero secundum digito id est unde sagittatur excusserit, MCCCC dinarios qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 7. Sequenti vero digito qui excusserit, DC dinarios qui faciunt solido XV culpabilis iudicetur.

Add. 8. Quarto vero digito qui excussus fuerit, solidos IX cul­pabilis iudicetur.

Add. 9. Minimo digito qui excussus fuerit, DC dinarios qui fa­ciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 6. Sequentes vero digitis id est tres si pariter in unum iectum inciderit, solidos L culpabilis iudicetur.

§ 7. Si duos excusserit, solidos XXXV culpabilis iudicetur.

§ 8. Si vero unum inciderit, solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 10. Si linguam alteri capulaverit ut loqui non possit, so­lidos C culpabilis iudicetur.

Add. 11. Si quis dentem excusserit, solidos XV culpabilis iudi­cetur.

§ 9. Si quis hominem ingenuum castraverit, VIII M dinarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

Add. 12. Si vero ad integrum tulerit, denarios VIII M qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

XXX. De conviciis.

§ 1. Si quis alterum cinitum vocaverit, solidos III culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis alterum concatum clamaverit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis mulierem ingenuam seu vir seu mulier alteram meretrice vocaverit et non potuerit adprobare, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis alterum vulpe clamaverit, solidos III culpabilis iudicetur.

§ 5. Si quis alterum leborem solidos III culpabilis iudicetur.

§ 6. Si quis alteri reputaverit quod scutum suum iactasset et non potuerit adprobare, CXX denarios qui faciunt solidos III cul­pabilis iudicetur.

§ 7. Si quis alterum dilatorem aut falsatorem clamaverit et non potuerit adprobare, DC dinarios qui faciunt solidos XV cul­pabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis compari suo pittum excusserit, CXX dina­rios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur, aut similem illi reddat vel cum duodecim iuret quod similem illi restituisset.

XXXI. De via lacina.

§ 1. Si quis baronem ingenuum de via sua ostaverit aut inpinxerit, Malb. uialacina hoc est, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis mulierem ingenuam de via sua ostaverit aut in­pinxerit, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis in via alterum adsallierit et eum raubaverit, Malb. chereno, MCC denarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si via quod ad farinario vadit cluserit, DC de­narios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

XXXII. De ligaminibus ingenuorum.

§ 1. Si quis hominem ingenuum sine causa ligaverit, Malb. anderebus hoc est, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpa­bilis iudicetur.

§ 2. Si quis vero ipsum ligatum in aliqua parte duxerit, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si vero Romanus Franco sine causa ligaverit, MCC denarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si vero Francus Romano sine causa ligaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 3. Si quis ligatum per superbiam aut per virtutem ad graphionem tulerit, de vita sua redimat.

XXXIII. De venationibus furatis.

§ 1. Si quis de diversis venationibus furtum fecerit et celaverit, praeter capitale et dilaturam MDCCC dinarios qui fa­ciunt XLV culpabilis iudicetur. Quia lex de venationibus et pis­cationibus observare convenit.

§ 2. Si quis cervo domestico signum habentem furaverit aut occiderit, quia ad venatione mansuetus est et hoc per testibus fuerit adprobatum quod eum dominus suus in venationem habuisset aut cum ipsum duas aut tres feras occidisset, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 3. Alio vero qualibet demestico cervo quique in venationem adhoc non fuit, qui eum involaverit aut occiderit, MCCCC dinarios qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis alium cervum quem canes moverint vel adlassaverint, solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si quis aprum lassum quem canes moverunt oc­ciderit, DC denarii qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

XXXIV. De sepibus furatis.

§ 1. Si quis vero tres virgas unde sepis super ligatur vel super extringitur capulaverit aut tres cambortus involaverit aut excervicaverit, DC dinarios qui faciunt solidos XV cul­pabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis sepem concisam aliena arserit, solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis per aliena messe postquam levaverit erpicem traxerit aut per eam cum carro sine via transversaverit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis per messem alienam iam palmitantem sine viam aut sine semitam transversaverit, DC dinarios qui fa­ciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis per malo ingenio in curte alterius aut in casa vel in quolibet aliquid de furto miserit, hoc est nesciente do­mino, et ibi inventus fuerit, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si quis in curte alterius post solis occasum in furtum ingressus fuerit et ibidem fuerit inventus, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

XXXV. De homicidiis servorum vel expoliatis.

§ 1. Si quis servus servum occiderit, homicida illum domini inter se dividant.

§ 2. Si quis ingenuus servum alienum expoliverit et ei supra XL dinarios quod valit tulisse convincitur, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 3. Si vero minus quam XL dinarios expolia eius valuerint, DC dinorios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis servum alienum batterit et ei super noctes XL opera sua tricaverit, solidum I et triante I culpabilis iudi­cetur.

§ 4. Si quis homo ingenuus letum alienum expoliaverit et ei fuerit adprobatum, MCCCC dinarios qui faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si quis servum alienum mortuum in furtum expo­liaverit et ei super XL denarios tulerit, MCCCC dinarios faciunt solidos XXXV culpabilis iudicetur.

Add. 3. Si quis spolia minus XL denariis valuerit, DC de­narios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 5. Si servus alienus aut laetus hominem ingenuum oc­ciderit, ipse homicida pro medietate compositionis illius hominis occisi parentibus tradatur, et dominus servi aliam medietatem compositionis se noverit solviturum.

§ 6. Si quis vasso ad ministerium aut fabrum ferra­rium vel aurifice aut porcario vel vinitorem aut stratorem furaverit aut occiderit, cui fuerit adprobatum, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 7. Inter fredo et faido sunt MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV excepto capitale et dilatura, in summa sunt simul solidos LXXV.

XXXVI. De quadrupedibus, si hominem occiderunt.

§ 1. Si quis homo ex quolibet quadrupedem domesticum fuerit occisus et hoc per testibus fuerit adprobatus, medietatem conpositionis dominus ipsius quadrupedis cogatur exsolvere, ipse vero quadrupedem pro alia medietatem requirentem restituat.

XXXVII. De vestigio minando.

§ 1. Si quis bovem aut caballo vel qualibet animal per furtum perdiderit et eum dum per vestigio sequitur consequutus invenerit ut in tres noctes, ille qui eum ducit emisse aut cambiasse dixerit vel praeclamaverit, ille qui vestigio sequitur res suas per tercia mane agramire debet. Si vero iam tribus noctibus exactibus qui res suas requiret eas pervenerunt, ille apud quem inveniuntur, sic eas emisse aut cambiasse dixerit, ipse liceat agramire. Si ille vero quod per vestigio sequitur quod si agnoscere dicit illi alii proclamantem nec offerre per tertia manum voluerit nec solem secundum legem colocaverit et tulisse convin­citur, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

XXXVIII. De furtis caballorum vel equorum.

§ 1. Si quis caballum carrucaricium involaverit, cui fuerit adprobatum, excepto capitale et dilatura MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis admissario furaverit, cui fuerit adprobatum, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis caballo spado furaverit, solidos XXX cul­pabilis iudicetur excepto capitale et dilatura.

Add. 2. Si vero uuaranionem regis furaverit, sol. XC cul­pabilis iudicetur excepto capitale et delatura.

§ 3. Si quis admissario cum gregem suam, hoc est XII equas, involaverit, praeter capitalem et dilaturam MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 4. Si vero grex minor fuerit usque ad septem capita cum admissarium excepto capitale et dilatura, solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 5. Si quis equam pregnantem involaverit et ei fuerit adprobatum, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 3. Si quis caballum aut iumentum furaverit, solidos XXXV culpabilis iudicetur, excepto capitale et delatura.

Add. 4. Si quis amissarium alienum extra consilium do­mini sui spadaverit, denarii DC qui faciunt solidos XV culpabilis iudi­cetur et pro quisque iumento triante I componat.

Add. 5. Si quis per superbiam aut per inimicitiam caballos aut iumenta aliena trebatterit vel debilitaverit, denarii MCC qui fa­ciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 6. Si quis poledrum anniculum furaverit, cui fuerit ad­probatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 7. Si vero sequente poletrum furaverit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 6. Si quis iumentum alienum trabatterit, solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 7. Si exinde mortua fuerit, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 8. Si quis caballo alieno excurtaverit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

Add. 8. Si quis caballum mortuum sine permisso domini sui excorticaverit, CXX dinarios qui faciunt solidos III culpabilis iudicetur.

XXXIX. De plagiatoribus.

§ 1. Si quis mancipia aliena solicitare voluerit et ei fuerit adprobatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si servus alienus fuerit plagiatus et ipse trans mare ductus fuerit et ibidem ad domino suo inventus fuerit et ad quo ipse in patria plagiatus est in mallo publici nomi­naverit et ibidem testis debit collegire.

Add. 2. Iterum cum servus si de trans mare fuerit revocatus, in alterum mallum debit nominari, ibidem simul III testis debit collegi edoneus; ad tercium vero mallum similis fieri debit, ut nove testes iurent quod servum ipsum equaliter super plagiatorem audierint dicentem; et sic postea qui eum plagiaverit praeter capitale et dilatura dinarius MCCCC faciunt solidos XXXV culpabilis iudicitur.

Add. 3. Qui confessio servi usque III plagiatoris admitti­tur, sed eam tamen racionem ut nomina hominum et vilarum semper debiat nominare.

§ 2. Si quis hominem ingenuo plagiaverit et probatio cer­ta non fuit, sicut pro occiso iuratore donet; si iuratores non po­tuerit invenire, VIII M dinarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

§ 3. Si Romano plagiaverit, solidos LXIII culpabilis iudicetur.

XL. Si servus in furtum fuerit inculpatus.

§ 1. Si talis fuerit causa unde ingenuus DC dinarios hoc est solidos XV componere debuerat, servus super scamno tensus CXX iectos flagellorum.

§ 2. Si vero antequam torquatur fuerit confessus et ei cum domino servo convenerit, CXX dinarios qui faciunt solidos III do­minus reddat.

§ 3. Si tamen maior culpa fuerit, unde ingenuus XXXV solidos reddere debet, [similiter servus CXX colpos accipiat].

§ 4. Et si confessus non fuerit, ille qui eum torquet si adhuc voluerit ipso servo torquere etiam nolente domino, pignus domino servi donare debet. Si servus postea ad suppliciis maioribus subdi­tur et si confessus fuerit, nihil ille super domino credatur; ipse illo servo in potestatem habiturus est qui eum torsit; dominus servi unde iam pignus accepit praecium pro suo servo accipiat. Si vero inter priora supplicia id est infra CXX culapus fuerit confes­sus, aut castretur aut sex solidos reddat. Dominus vero servi ca­pitale requirenti restituat.

§ 5. Si vero maiore crimine servus conpraehenditur id est unde ingenuus XLV solidos possit culpabilis iudicari et inter sup­plicia servus ipse confessus fuerit, capitali sententia feriatur.

§ 6. Si vero in quolibet crimine servus conprehenditur, dominus ipsius, si praesens est, ab eo qui repetit [admoneri debet ut servum iustis debeat suppliciis dare, et qui repetit] virgas para­tas habere debet quae ad magnitudinem minoris digiti minime sint et quoaequales et scamno pristo ubi servo ipso tendere debeat.

§ 7. Si dominus servi supplicia distulerit et servus praesens fuerit, continuo domino illo qui repetit solem collegere debet; et ad eandem septem noctes placitum facere debet, ut servum suum ad supplicium tradat.

§ 8. Quod si ad septem noctes servo ipso tradere distu­lerit solem ei qui repetit collecit; et sic iterum ad alias septem noctes placitum faciat id est ad XIV noctes de prima admonitione conpleantur.

§ 9. Quod si impletis XIV noctis servum suum noluerit suppliciis dare, omnem causam vel conpositionem dominus servi in se excipiat; non quale servus sed quasi ingenuus hoc admisit totam legem super se solviturum suscipiat.

§ 10. Quod si servus absens fuerit cui aliquid inputatur, tunc reppetens domino servi secrecius tribus testibus praesentibus admonere debet ut servum suum infra VII noctis praesentare debeat. Si infra septem noctis non eum praesentaverit, tunc repetens solem ei eum testibus collegare debet et sic ad alias septem noctis placi­tum faciat. Quod si nec ad alias septem noctis ipsum servum non praesentaverit, terciam vicem adhuc septem noctis ille spacium dare debet, id est ut totus numerus XXI noctis veniant. Quod si post placitum ipsum servum [noluerit] ligatum suppliciis praesen­tare et repetens per singulos placitos solem colligaverit, tunc dominus servi reppetitionem sicut superius diximus non quale servo sed quasi ingenuus hoc admisit, talem conpositionem requi­rentem restituat.

§ 11. Si vero ancilla tale crimine invenitur unde servus ca­strare debuerat, ancilla aut CCXL dinarios qui faciunt solidos VI, si convenerit pro ipsa dominus reddat, aut CXLIV iectus ac­cipiat flagellorum.

Add. 1. Si servus cum ingenuum furtum fecerit, servus in duplum, si quod consorciavit, reddat excepto capitale et dilatura; inge­nuus vero quadruplum excipiat damnum.

Add. 2. Si quis cum servum alienum negotiaverit, solidos XV culpabilis iudicetur.

XLI. De homicidiis a contubernio factus.

§ 1. Si quis ingenuo Franco aut barbarum qui legem Salega vivit occiderit, cui fuerit adprobatum, VIII M dinarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

§ 2. Si vero eum in poteum aut sub aqua miserit aut de rammis aut de quibuslibet rebus celaturus texerit, XXIV M dinarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si non fallanivit, dinarios VIII M qui faciunt soli­dos CC culpabilis iudicetur.

§ 3. Si vero eum qui in truste dominica fuit aut mulierem ingenuam occiderit, XXIV M dinarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

§ 4. Si vero eam in aquam aut in poteum miserit aut de quibuslibet celaturis texerit, LXXII M dinarios qui faciunt solidos MDCCC culpabilis iudicetur. Si vero [curo alesum non] percoperuerit, DC solidos iudicetur.

§ 5. Si quis vero Romano homine conviva rege occiderit, cui fuerit adprobatum, XII M dinarios qui faciunt solidos CCC culpabilis iudicetur.

§ 6. Si vero Romano possessorem et conviva regis non fuerit, qui eum occiderit, IV M dinarios qui faciunt solidos C cul­pabilis iudicetur.

§ 7. Si vero Romanum tributarium occiderit, solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 8. Si vero hominem in quadruvio invenerit sine manus et sine pedes quem inimici sui demisserunt et eum perocciderunt, cui fuerit adprobatum, IV M dinarios qui faciunt solidos C culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si quis hominem de bargo vel de furca abattere presumpserit sine voluntate iudicis, solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 3. Si quis caput de homine quem suus inimicus in palo misisset, aliquis eum exinde sine permisso iudicis aut illius qui eum ibidem missit tollere presumpserit, solidos XV culpabilis iudi­cetur.

§ 9. Si quis hominem ingenuum in poteum lactaverit et vi­vus inde exierit, IV M dinarios qui faciunt solidos C culpabi­lis iudicetur.

Add. 4. Si vero in puteo mortuus fuerit, XXIV M denarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

Add. 5. Si autem qui praecipitatus est, mortuus fuerit, tota leude sua conponatur.

Add. 6. Atque ita unaquaque persona quae maiori minorive conpositione conponi debuerat.

Add. 7. Si de praecipitio periculo mortis evaserit, medietate leudis suae conponatur, qua conponi debuerat si mortuus fuisset. Nam et si mortuus fuerit, unusquisque secundum modum leudis suae conponatur.

Add. 8. Simili modo qui alium in pellago inpinxerit, solidos LXII culpabilis iudicetur.

Add. 9. Si quis hominem ingenuum ex quolibet crimine superdixerit et inde homo mortuus fuerit, solidos C culpabilis iudi­cetur.

XLII. De homicidio in contubernio facto.

§ 1. Si quis colecto contubernio hominem ingenuo in domo suo adsalierit et ibi eum occiderit, si in truste dominica fuit ille qui occisus est, LXXII M dinarios qui faciunt solidos MDCCC culpabilis iudicetur.

§ 2. Si vero in truste dominica non fuit ille qui occisus est, XXIV M dinarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

§ 3. Si vero corpus occisi hominis tres vel amplius habuerit plagas, tres quibus inculpatur qui in eo contubernio fuisse probantur, le­gem superius conpraehensa cogantur exsolvere. Alii vero tres de eo contubernio MMMDC dinarios hoc est nonaginus solidus solvant. Et tres adhuc in tertio loco de eo contubernio MDCCC dinarios qui fa­ciunt solidos XLV culpabiles iudicentur.

§ 4. De Romanis vero vel letis et pueris haec lex superius conpraehensa ex medietate solvatur.

§ 5. Si quis villam alienam expugnaverit et res ibi invaserit, si tamen probatio certa non fuerit, cum XXV iuratores medius electus exsolvat. Si iuratores non potuerit invenire, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

XLIII. De homicidio in contubernio facto.

§ 1. Si quis in convivio ubi quinque fuerint ex ipsis fuerit interfectus, illi qui remanent aut unum convictum dare debent aut totae morte illa coniactent. Quae lex usque [ad septem] qui fuerint sic permanet.

§ 2. Si vero in convivio illo plus quam septem fuerint, non omnes teneantur obnoxii sed quibus fuerit adprobatum ille secundum le­gem conponat.

§ 3. Si vero foris casa sive iter agens sive in agro positus a contubernio fuerit interfectus [et] tres [vel] amplius habuerit plagas, tunc tres de eo contubernio qui adprobati fuerint singillatim mortem illius coniactent. Et tres si plures fuerint, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX solvant. Et tres adhuc de eo contubernio DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudi­centur.

XLIV. De reipus.

§ 1. Sicut adsolit homo moriens et viduam dimiserit, qui eam voluerit accipere, antequam sibi copulet ante thunginum aut centenario, hoc est ut thunginus aut centenarius mallo indicant et in ipso mallo scutum habere debet, et tres homi­nes tres causas demandare debent. Et tunc ille qui viduam accipere debet tres solidos aeque pensantes et denario habere debet. Et tres erunt qui solidos illius pensare debent; et hoc factum, si eis convenit, accipiat.

§ 2. Si vero istud non fecerit et sic eam acciperit, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII [cui] reipi debentur exsolvere debet.

§ 3. Si vero quod superius diximus omnia secundum legem imple­verit, tres solidos et denario ille cui reipi debentur [accipiat].

Add. 1. Hoc est discernendum cui reipe debentur.

§ 4. Si nepus sororis filius fuerit, senuissimus ipse eos accipiat.

§ 5. Si neptus non fuerit, neptis filius senior reipus illus accipiat.

§ 6. Si vero neptas filius non fuerit, consobrine filius qui ex maternae genere venit, ille eos accipiat.

§ 7. Si vero nec consobrine filius fuerit, tunc avunculus frater matris reipus ille accipiat.

§ 8. Si vero nec adhuc avunculus fuerit, tunc frater illius qui eum mulierem ante habuit, si in hereditatem non est venturus, ipse eos reipus accipiat.

§ 9. Et si nec ipse frater fuerit, qui proximior fuerit extra superiores nominatos singillatim dicti secundum parentilla usque ad sextum genuculum, si hereditatem illius mariti de­functi non accipiat, ille reipus illius accipiat.

§ 10. Iam post sexto genuculum si non fuerint, in fisco reipus ipse vel causa quae exinde orta fuerit colligatur.

XLV. De migrantibus.

§ 1. Si quis super alterum in villa migrare voluerit, si unus vel aliqui de ipsis qui in villa consistunt eum sus­cipere voluerit, si vel unus exteterit qui contradicat migranti, ibidem licentiam non habebit.

§ 2. Si vero contra interdicto unius vel duorum in villa ipsa adsedere praesumpserit, tunc ei testare debet et si noluerit inde exire, ille qui testat cum testibus sic ei debet testare: hic tibi testo in hac nocte proxima in hoc quod lex est Saliga habet sedeas, et testo tibi ut in X noctes de villa ipsa egredere debeas. Postea adhuc post decem noctes iterum veniat ad ipsum et ei testet ut iterum in decem noctis exeat. Si adhuc noluerit exire, item tertio decem noctis ad placitum suum addatur ut sic XXX noctes impleatur. Si nec tunc voluerit exire, tunc maniat eum ad mallum et testes super singula placita qui fuerunt ibi praestos habeat. Si ipse cui testatum est noluerit inde exire et eum aliqua sunnis non tenuerit et ista omnia quae superius diximus secundum legem est testatus, et tunc ipse qui testavit super fortuna sua ponat et roget grafionem ut accedat ad lo­cum ut eum exinde expellat. Et quia legem noluit audire, quod ibi laboravit demittat et insuper MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si vero alium in villa aliena migrare rogaverit ante­quam conventum fuerit, MDCCC denarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

§ 3. Si vero quis migraverit et infra XII menses nullus testatus fuerit, securus sicut et alii vicini maneat.

XLVI. De acfatmire.

§ 1. Hoc convenit observare, ut thunginus aut centenarius mallo indicant et scutum in illo mallo habere debent et tres homi­nes tres causas demandare debent. Postea requirent hominem qui ei non perteneat et sic fistucam in laisum iactet, et ipse in cui laisum [fistucam iactavit dicat verbum de furtuna sua quantum voluerit aut totam furtunam suam cui voluerit dare. Ipse in cuius laisum fistucam iactavit in casa ipsius manere debet. Et hospites tres vel amplius collegere debet et de facultatem quantum ei creditum est in potestatem suam habere debet. Et postea ipsi cui isto creditum est ista omnia cum testibus collectis agere debet. Postea aut ante rege aut in mallo illius, cui furtuna sua depotavit reddere [debet], accipiat fistucam in mallo ipso ante duodecim menses quos heredes apellavit in laisum iactet nec minus nec maius nisi quantum ei creditum est. Et si contra hoc aliquis aliquid dicere voluerit, debent tres iurati dicere quod ibi fuissent in mallo quem thunginus aut centenarius indixerit et quomodo vidissent hominem illum qui furtuna sua dare voluerit in laisum ille iam quem elegit fistucam iactare: nominare debent denominatim illo qui fortuna sua in laiso iactat et illo quem heredem apellit similiter nominet. Et altere tres testes iurati dicere debent quod in casa illius qui furtuna sua donavit ille in cuius laisu fistuca iactata est ibidem mansisset et hospites tres vel amplius ibidem collegisset, et in beodum pultis manducassent et testes collegissent, et illi hospites ei de susceptione gracias egissent. Ista omnia illi alii testes iurati dicere debent et hoc quod in mallo ante regem vel legitimo mallo publico ille qui accepit in laisum furtuna ipsa aut ante regem aut in mallo publico legitimo hoc est in mallobergo ante teoda aut thunginum furtunam illam quos heredes appellavit publice coram populo fistucam in laiso iactasset, hoc est novem testes ista omnia debent adfirmare.

XLVII. De filtortis.

§ 1. Si quis servum aut caballum vel bovem aut qualibet rem super alterum agnoverit, mittat eum in tertia manu, et ille super quem cognoscitur debeat agramire. Et [si citra Ligere] aut Carbonariam ambo manent, et qui agnoscit et apud quem cognoscitur, in noctis XL placitum faciant; et inter ipso placito qui interfuit qui caballo ipso aut venderit aut cambiaverit aut fortasse in solitudinem dederit, omnes intro placito isto communiantur, hoc est ut unusquisque de cum negotiatoribus alter alterum admoneat. Et si quis commonitus fuerit et eum sunnis non tenuerit et ad placitum venire distulerit, tunc ille qui cum eum negotiavit mittat tres testes, quomodo ei nunciasset, ut ad placitum veniret, et alteros tres, quod publicae ab eo negociasset. Istud si facerit, exuit se de latrocinio. Et ille qui non venerit super quem testes iuraverunt, ille erit latro illius qui agnoscit et precium reddat ille qui cum illo negociavit, et ille secundum legem conponat ille qui res suas agnoscit. Ista omnia in illo mallo debent fieri ubi ille est gamallus super quem res illa primitus fuit agnita aut intertiata. Quod si trans Legerem aut Carbonaria mannent cum quibus res illa agnoscitur, LXXX noctis lex ista custodiatur.

XLVIII. De falso testimonio.

§ 1. Si quis falso testimonio perhibuerit, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si aliquis alicui iure inpotaverit quod periurasset et non potuerit adprobare, qui inpotavit solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si alicui fuerit inpotatum quod periurasset et hoc qui inpotat potuerit adprobare, qui periuraverit solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si cuicumque fuerit inculpatum quod periurasset, iuratores quinos solidos condemnentur.

§ 3. Ille vero cui adprobatum fuerit, excepto capitale et dilatura atque causa, extra hoc DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

XLIX. De testibus.

§ 1. Si quis testis necesse abuerit ut donit, et fortasse testes nolunt ad placitum venire, ille qui eos necessarius habet satisfacere et manire eos cum testibus debet ad placitum, ut ea quae noverunt iurati dicant.

§ 2. Si venire noluerint et eos sunnis non tricaverunt, DC dinarios qui faciunt solidos XV quisque illorum culpabilis iudicetur.

§ 3. Si vero praesentes fuerint vocati in testimonium et noluerint ea quae noverint iurati dicere, et ferbanniti fuerint, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur.

L. De fides factas.

§ 1. Si quis ingenuus aut letus alteri fidem fecerit, tunc ille cui fides facta est in XL noctes aut quomodo [placitum fecerit quando fidem fecit ad domum] illius cum testibus vel cum illo qui praecium adpreciare debent accedere debet. Et si noluerit fidem facta solvere, solidos XV super debitum quod fidem fecerit culpabilis iudicetur.

§ 2. Si adhuc noluerit conponere, debet eum ad mallum manire et sic nexti canthichius mallare debet: rogo te, thungine, ut nexti canthichus gasacio meo illo qui mihi fidem fecit et debitum debet. Et nominare debet quale debitum debeat unde ei fidem fecerat. Tunc thunginus dicere debet: nexthe ganthichio ego illo in hoc quod lex Salica ait. Tunc ipse cui fides facta est testare debet, ut nulli alteri nec solvat nec pignus donet solutionis nisi ante ille impleat quod et fidem fecerat. Et festinanter ad domum illius illa die antequam sol collocet cum testibus ambulare debet et rogare sibi debitum solvere. Si hoc noluerit facere, solem ei collocet. Tunc si solem collocaverit, CXX dinarios qui faciunt solidos III super debitum adcrescant. Istud usque ad tres vices per tres notinas fieri debet, et in tercia ista omnia facta [et noluerit] componere, usque ad CCCLX dinarios, hoc est solidos nove adcrescat, id est ut per singulas admonitiones vel solem collocatum terni solidi super debitum adcrescant.

§ 3. Si quis ad placitum legitimi fidem factam noluerit solvere, tunc ille cui fides facta est ambulet ad grafionem loci illius in cuius pago manet et adprehendat fistucam et dicat verbum: tu, grafio, homo ille mihi fidem fecit quem legitime habeo iactivo aut admallatum in hoc quod lex Salica continet. Ego super me et furtuna mea pono quod securus mitte in furtuna sua manum. Et dicat de qua causa aut quantum ei fidem fecerat. Tunc grafio collegat secum septem rachineburgius idoneos et sic cum eos ad casa illius qui [fidem] fecit ambulet et dicat: qui ad praesens es, voluntatem tuam solve homine isto quod ei fidem fecisti: et elege tu duos quos volueris cum rachineburgius istos de quo solvere habeas adpreciare debeant, [et] haec quae debet secundum iustum praecium satisfaciatis. Quod si audire noluerit praesens aut absens, tunc rachineburgii praecium quantum valuerit debitus quod debet, hoc de furtuna sua illi tollant et de ipsa secundum legem quae debet, duas partes cuius causa est, tertia parte grafio frito ad se recolligat, si tamen fritus iam ante de ipsa causa non fuit solutus.

§ 4. Si grafio rogitus fuerit et sunnis eum non tenuerit aut certa ratio dominica et si distulerit ut non ambulet neque in rem mittat qui cum legem et institiam exire debeat, de vita culpabilis esse debet aut quantum valet se redemat.

LI.

§ 1. Si quis grafionem iniuste ad res alienas tollendas invitat et rogaverit ambulare et legitime eum iactivum aut admallatum non habuerit aut fides ei facta [non] fuerit, VIII M. denarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

Add. 1. Ille qui grafionem rogat iniuste aliquid confiscaverit, solidos CC culpabilis iudicetur.

§ 2. Si vero grafio invitatus supra lege aut debitum iustum aliquid amplius tollere praesumpserit aut se redimat aut de vita componet.

LII. De rem pristita.

§ 1. Si aliquis alteri aliquid prestiterit de rebus suis et ei noluerit reddere, sic eum debet admallare. Cum testibus ad domum illius cui res suas praestetit accedat et sic contestetur: quia res meas noluisti reddere quem tibi praestiteram, in hoc eas teneas nocte proxima quod Saliga lex continet. Si ei solem collocit. Si nec tunc reddere noluerit, adhuc super septem noctes ei spacium dare debet: et ad septem noctes ad eum similiter contestetur ut nocte proxima in hoc quod lex Saliga habet res suas teneat. Si nec tunc voluerit reddere, ad alias septem noctes ad eum similiter cum testibus veniat et tunc ei roget ut debitum suum reddat. Si nec tunc voluerit conponere, solem ei collocit. Quod si per tres vices solem ei collocaverit, semper per singulas vices CXX denarii hoc est terni solidi ad debitum adcrescant. Et si nec tunc voluerit nec reddere nec fidem facere reddendi super debitum ei qui praestetit et super illos novem solidos qui per tres admonitiones adcreverunt, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur adhuc amplius super debitum.

LIII. De manu ad ineum redemendam.

§ 1. Si quis ad hineum admallatus fuerit, forsitan convenit, ut ille qui admallatus est manum suam redemat et iuratores debat dare; si talis causa est unde legitimi DС denarii qui faciunt solidos XV si adprobatus fuerit reddere debuerat, CXX dinarios hoc est solidos III manum suam redemat.

§ 2. Si plus ad manum redemendum dederit, fritus grafione solvatur quantum de causa illa si convictus fuisset.

§ 3. Si vero fuerit causa que XXXV solidus, si adprobatus fuisset, [poterat] culpabilem iudicare, et si convenerit ut manum suam redimat, CCXL dinarios qui faciunt solidos VI manum suam redemat.

§ 4. Quod si amplius dederit, fretus grafione solvatur quantum de causa illa si convictus fuisset erit redditurus. Ista redemptio de manu redemenda usque ad leudem sic permanet.

Add. 1. Si maior culpa fuerit de qua LXII solidos et semissem posset iudicare et convenit ut manum suam redimat, XV solidos manum suam redemat.

Add. 2. Quod si amplius dederit, fretus graphioni solvatur tamquam si de causa illa fuisset adprobatus. Ista redemptio usque ad leodem permaneat.

§ 5. Si vero leodem alteri impotaverit et eum ad hinneum admallatum habuerit et cumvenerit [ut] ioratores donet et manum suam redemat, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX manum suam redemat.

§ 6. Quod si amplius dederit, fretus de leodem grafionem solvat.

LIV. De grafione occisum.

§ 1. Si quis grafionem occiderit, XXIV M. dinarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis sacebarone aut obgrafionem occiderit qui puer regius fuit, XII M. dinarios qui faciunt solidos CCC culpabilis iudicetur.

§ 3. Si quis sacebarone qui ingenuus est occiderit, XXIV M. dinarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

§ 4. Sacibaronis vero in singulis mallibergiis plus quam tres non debent esse, et de causas aliquid de quod eis solvuntur, factum dixerint, hoc ad grafionem non requiratur unde ille securitatem fecerit.

LV. De corporibus expoliatis.

§ 1. Si quis corpus occisi hominis antequam in terra mittatur expoliaverit in furtum, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis tumulum super hominem mortuum expoliaverit, solidos XV culpabilis iudicetur.

Add. 2. Si quis cheristonicam super hominem mortuum capulaverit aut selave que est ponticulus sequentem mortuum expoliaverit, de unaquaque de istis solidos XV culpabilis iudicetur.

§ 2. Si corpus iam sepultum effuderit et expoliaverit, et ei fuerit adprobatum, wargus sit usque in die illa quam ille cum parentibus ipsius defuncti conveniat, et ipsi pro eum rogare debent ut ille inter homines liceat accedere. Et qui ei antequam parentibus conponat aut panem dederit aut hospitalitatem dederit, seu parentes seu uxor proxima, DC dinarios qui faciunt solides XV culpabilis iudicetur.

§ 3. Ipse vero qui hoc admisisse probatur, VIII M. dinarios qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

§ 4. Si quis hominem mortuum super alterum in nauco aut in poteo miserit, et ei fuerit adprobatum, MDCCC dinarios qui faciunt solidos XLV culpabilis iudicetur.

Add. 3. Si quis basilicas expoliaverit desuper hominem mortuum, solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 4. Si quis basilica ubi requiescunt insertas aut ipsa basilica est sanctificata incenderit, solidos CC culpabilis iudicetur.

Add. 5. Si quis presbiterum interfecerit, XXIV M. denarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

Add. 6. Si quis diaconum interfecerit, XII M. dinarios qui faciunt solidos CCC culpabilis iudicetur.

Add. 7. Si quis episcopum interfecit, DCCCC solidos culpabilis iudicetur.

LVI. De eum qui mallum venire contemnit.

Add. 1. Si quis ad mallum alterum per lege coniunxerit ad fidem facire dispexerit aut precium solvere, tunc racineburgiis de eum ante audire secundum legem, qualis causa est, et illi qui eum mallavit ad casa sua ei nunciare debit precium antedictum, et tunc ei solvere noluerit, tunc per legem debit attendere, et postia grafionem ad casa sua invitare, aut quod lex est de ipsa causa de res suas secundum legem debiat revestire.

§ 1. Si quis ad mallum venire contempserit aut quod ei a rachineburgiis fuerit iudicatum adimplere distulerit, si nec de compositione nec hineo nec de ulla legem fidem facere voluerit, tunc ad regis praesentia ipso manire debet. Et ibi dudicem testes erunt qui per singulos vices tres iurati dicant, quod ibi fuerunt ubi rachineburgius iudicavit, ut aut ad hineo ambularet aut fidem de conpositione faceret, et ille dispexerit. Iterum alii tres iurare debent ut ubi fuisset [post illa] die quando rachineburgii iudicaverunt ut aut per hineo aut per conpositione se deducerit, hoc est de illa die in XL noctis in mallobergo iterum ei solem collocare et nullatenus legem voluerit adimplere. Tunc eum debet manire ante regem, hoc est in noctes XIV, et tria testimonia iurare debent quod ibi fuerunt ubi eum manibit et solem collocavit. Si nec tunc venit, ista nove testimonia iurati sicut superius diximus dicant. Similiter illi die si non venerit, collocet ei solem et illa tria testimonia [ibidem habeat], [qui ibi fuerunt], ubi collocavit solem. Tunc si ille qui admallat ista omnia [impleverit], et qui admallatus est ad nullum placitum venire voluerit tunc [rex] ad que mannitus est extra sermonem suum ponat eum. Tunc ipse culpabilis et omnes res suas erunt. Et quicumque eum aut paverit aut hospitalem dederit, etiam si uxor sua proxima, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicetur, donec omnia que inpotatur conponat.

LVII. De rachineburgiis.

§ 1. Si quis rachineburgii in mallobergo sedentes dum causam inter duos discutiunt et legem dicere noluerint, debet ei dicere ab illo qui causia prosequitur: hic ego vos tancono ut legem dicatis secundum legem Salegam. Quod si ille dicere noluerint, septem de illos rachineburgios, CXX dinarios qui faciunt solidos III ante solem collocatum culpabiles iudicentur.

§ 2. Quod si nec legem dicere noluerint, nec de ternos solidos fidem facerent, solem illis collocatum, DC dinarios qui faciunt solidos XV culpabilis iudicentur.

§ 3. Si vero illi rachineburgii sunt et non secundum legem iudicaverint, is contra quem sententiam dederint causa sua agat et potuerit adprobare quod non secundum legem iudicassent, DC dinarios qui faciunt solidos XV quisque illorum culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si vero rachinburgiae legem dixerint et ille contra quem legem dicunt eos contradixerit, quod legem non iudicant, simili modo contra unumquemque solidos XV culpabilis iudicetur.

LVIII. De chrenecruda.

§ 1. Si quis hominem occiderit et totam facultatem data non habuerit unde tota lege conpleat, XII iuratores donare debet [quod] nec super terram nec subtus terram plus facultatem non habeat quam iam donavit. Et postea debet in casa sua introire et de quattuor angulos terre in pugno collegere et sic postea in duropullo, hoc est in limitare, stare debet intus in casa respiciens et sic de sinistra manum de illa terra trans scapulas suas iactare super illum quem proximiorem parentem habet. Quod si iam pater et fratres solserunt, tunc super suos debet illa terra iactare, id est super tres de generatione matris et super tres de generatione patris qui proximiores sunt. Et sic postea in camisia, discinctus, discalcius, palo in manu, sepe sallire debet, ut pro medietate quantum de compositione diger est aut quantum lex addicat, illi tres solvant, hoc est illi alii qui de paterno generatione veniunt facere debent. Si vero de illis quicumque proximior fuerit, ut non habeat unde integrum debitum solvat, quicumque de illis plus habet iterum super illum chrenecruda ille qui paurerior est iactet, ut ille tota lege solvat. Quam si vero nec ipse habuerit unde tota persolvat, tunc illum qui homicidium fecit, qui eum sub fidem habuit in mallo praesentare debent, et sic postea eum per quattuor mallos ad suam fidem tollant. Et si eum in conpositione nullus ad fidem tullerunt, hoc est ut redimant de [quo non] persolvit, tunc de sua vita conponat.

Add. 1. At praesentibus temporibus si de suis propriis rebus non habuerit unde transolvere aut se de lege defensare possit, omnis caussa superius comprehensa ad caput suum pertinet observare.

LIX. De alodis.

§ 1. Si quis mortuus fuerit et filios non demiserit, si mater sua superfuerit, ipsa in hereditatem succedat.

§ 2. Si mater non fuerit et fratrem aut sororem dimiserit, ipsi in hereditatem succedant.

§ 3. Tunc si ipsi non fuerint, soror matris in hereditatem succedat.

Add. 1. Si vero sorores matris non fuerint, sorores patris accedant in hereditate.

§ 4. Et inde de illis generationibus quicumque proximior fuerit, ille in hereditatem succedat.

§ 5. De terra vero nulla in muliere hereditas non pertinebit, sed ad virilem sexum, qui fratres fuerint, tota terra perteneat.

LX. De eum qui se de parentilla tollere vult.

§ 1. In mallo ante thunginum ambulare debet et ibi tres fustis alninus super caput suum frangere debet. Et illos per quattuor partes in mallo iactare debet et ibi dicere debet quod [se] iuramento et de hereditatem et totam rationem illorum tollat. Et sic postea aliquis de suis parentibus aut occidatur aut moriatur, nulla ad eum nec hereditas nec compositio perteneat. Sed hereditatem ipsius fiscus adquirat.

LXI. De charoena.

§ 1. Si quis alteri de manum suam desuper alterum aliquid rapuerit, rem in caput reddat et insuper MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis vero hominem mortuum expoliaverit violenter, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur. Similiter et super hominem vivo aliqua expolia tulerit violenter, solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 3. Si vero quicumque homo quamlibet rem desuper hominem [in tertia] manum mittere voluerit, sed si haec manum violenter tulerit, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si quis hominem dormientem expoliaverit, solidos C culpabilis.

LXII. De conpositione homicidii.

§ 1. Si cuiuscumque pater occisus fuerit, medietate conpositionis filii collegant et alia medietate parentes quae proximiores sunt tam de patre quam de matre inter se dividant.

§ 2. Quod si de nulla paterna seu materna nullus parens non fuerit, illa portio in fisco colligatur.

LXIII. De homine ingenuo qui in hoste occiditur.

§ 1. Si quis hominem ingenuum in oste occiserit et in truste dominica non fuit ille qui occisus est, Malb. leude hoc est, XXIV M. dinarios qui faciunt solidos DC culpabilis iudicetur.

§ 2. Si vero in truste dominica fuerit ille qui occisus est, cui fuerit adprobatum, Malb. mother hoc est, MDCCC solidos culpabilis iudicetur.

LXIV. De herburgium.

§ 1. Si quis alterum herburgium clamaverit, hoc est strioporcium aut illum qui hineo portare dicitur ubi strias coccinant, MMD dinarios qui faciunt solidos LXIII culpabilis iudicetur.

§ 2. Si quis mulierem ingenuam stria clamaverit et probare non potuerit, MMD dinarios qui faciunt in triplum solidos LXXXIX culpabilis iudicetur.

Add. 1. Si stria hominem commederit, et ei fuerit adprobatum, denarios VIII M. qui faciunt solidos CC culpabilis iudicetur.

LXV. De caballo mortuo extra consilium domini sui decotato.

§ 1. Si quis caballum alicuius extra consilium domini sui decotaverit et interrogatus confessus fuerit, caballum in capite reddat.

§ 2. Si vero negare voluerit et ei fuerit adprobatum, excepto capitale et dilatura, MCC dinarios qui faciunt solidos XXX culpabilis iudicetur.