Lex Salica/Prologus et Epilogus

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Lex Salica: Prologus et Epilogus


Prologus I.

(Incipit prologus lege Salica).

Gens Francorum inclita, auctorem Deo condita, fortis in arma, firma in pacis foedere, profunda in consilio, corpore nobilis, incolumna candore, forma egregia, audax velox et aspera, ad catholicam fidem conversa, inmunis ab herese, dum adhuc teneretur barbara, inspirante Deo inquaerens scientiam clavem, iuxta morem suorum qualitatem desiderans iustitia, custodiens pietatem, dictaverunt Salicam legem per proceris ipsius gentes qui tunc tempore eiusdem aderant rectores electi de pluribus viris quattuor his nominibus: Wisogastis, Bodogastis, Salegastis et Widogastis in loco cognominantia Salchamae, Bodochamae, Widochamae, qui per tres mallos convenientes omnes causarum originis sollicite discutiendo tractandis de singulis iudicium decreverunt hoc modum. At ubi Deo (favente) rex Francorum Chlodovius torrens et pulcher primus recepit catholicum baptismum et quod minus in pactum habebatur edonii per (praecelsos) regis Chlodovehi et Hildeberti et Chlotarii fuit lucidius emendatum.

Vivat qui Francus (diligit) Christus, eorum regnum custodiat, rectores eorum lumen suae gratiae repleat, exercitum protegat, fidei munimenta tribuat, pacem gaudeat et felicitatim tempora, dominancium dominus Iesus Christus pietatem custodiat. Hec est enim gens quae fortis dum esset robore valida, Romanorum iugum durissimum de suis cervicibus excusserunt pugnando atque post agnitionem baptismi sanctorum martyrum corpora quae Romani igne cramaverunt vel ferro truncaverunt vel besteis lacerando proiecerunt, Franci super eos aurum et lapides praetiosos superornaverunt.




Prologus II.

Placuit atque convenit inter Francos atque eoi ura proceribus, ut pro servandum inter se pacis studium omnia incrementa rixarum odia resecare deberent et, quia ceteris gentibus iuxta se positis fortitudinis bracchio prominebant, ita etiam eos legale auctoritate prae­cellerent, ut iuxta qualitatem causarum sumerent criminales actiones terminum. Extiterunt igitur inter eos electi de pluribus quattuor viri his nominibus: Wisogaste, Salegaste, Arogaste et Widogaste in villis qui ultra Renum sunt in Bodochem et Salechem et Widochem, qui per tres mallos convenientes omnes causarum origines sollicite discucientes de singulis iudicium decreverunt.




Epilogus I.

Explicit lex Saleca qui vero cunlacio infra hae libros IV continere viditur.

Primus rex Francorum statuit a primo titulum usque LXII disposuit iudicare. Postmodo autem tempus cum obtimatis suis a LXIII titulum usque ad LXXVIII addedit. Sic vero Childebertus rex post multum autem tempus pertractavit quid addere debirit: ita a LXXVIII usque ad LXXXIII perinvenit quod ibidim digne inposuisse nuscuntur et sic fratri suo Clotario hec scripta transmisit. Post hec vero Clotarius, cum hos titulus a germano suo seniore gratenter excepit, sic postia cum rignum suum pertractavit, ut quid addere debirit ibidim, quid amplius dibiat construhere, ab LXXXIX titolus usque ad LXIII statuit permanere et si postea fratre suo rescripta direxit et ita inter eis convenit, ut sta omnia sicut anteriore constructa starent.




Epilogus II.

Explicit leges Salicae liber III, quem vero rex Francorum statuit et postea una cum Francis pertractavit ut et a [LXIII] titulos aliquid amplius adhesit sic, ut a primo usque ad LXXVIII perduxerit. Deinde vero Childebertus post multum tempus tractavit, ut quid advenire potuerit, quod ibi cum suis Francis addere deberet: a septuagesimo octavo usque octuagissimo quarto perinvenit, quod ibi digne inposuisse cognuscetur. Iterum cum hos titulus Chlotarius a germano suo seniorem suum gradenter excipit, sic et ipse similiter cum regnum suum perinvenit, ut ab octuagissimum quartum adderet et ita perfectum perduxit et inde quod ipse invenit fratrem suum rescripta direxit. Sic inter eis convenit ut ista omnia quae constituerunt starent. Explicit.