Jump to content

Liber Catulli (ed. Cornish)/64

Unchecked
E Wikisource
 Carmen LXIII Carmen LXV 

Peliaco quondam prognatae vertice pinus
dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
auratam optantes Colchis avertere pellem  5
ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
caerula verrentes abiegnis aequora palmis;
diva quibus retinens in summis urbibus arces
ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
pinea coniungens inflexae texta carinae.  10
illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor,
tortaque remigio spumis incanduit unda,
emersere †feri candenti e gurgite vultus
aequoreae monstrum Nereides admirantes.  15
illa *siqua alia viderunt luce marinas
mortales oculis nudato corpore Nymphas
nutricum tenus extantes e gurgite cano.
tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,  20
tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
o nimis optato saeclorum tempore nati
heroes, salvete, deum *gens, o bona matrum
progenies salvete, iterum *salvete bonarum*.  23ª
vos ego saepe meo vos carmine compellabo:
teque adeo eximie taedis felicibus aucte,  25
Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
ipse suos divum genitor concessit amores.

tene Thetis tenuit pulcherrima Nereine?
tene suam Tethys concessit ducere neptem,
Oceanusque, mari totum qui amplectitur orbem?  30
 Quis simul optatae finito tempore luces
advenere, domum conventu tota frequentat
Thessalia, oppletur laetanti regia coetu:
dona ferunt prae se, declarant gaudia voltu.
deseritur *Cieros, linquunt Phthiotica Tempe,  35
Crannonisque domos ac moenia Larisaea,
Pharsalum coeunt, Pharsalia tecta frequentant.
rura colit nemo, mollescunt colla iuvencis,
non humilis curvis purgatur vinea rastris,
non falx attenuat frondatorum arboris umbram,  41
non glaebam prono convellit vomere taurus,  40
squalida desertis rubigo infertur aratris.
ipsius at sedes, quacumque opulenta recessit
regia, fulgenti splendent auro atque argento.
candet ebur soliis, collucent pocula mensae,  45
tota domus gaudet regali splendida gaza.
pulvinar vero divae geniale locatur
sedibus in mediis, Indo quod dente politum
tincta tegit roseo conchyli purpura fuco.
 Haec vestis priscis hominum variata figuris  50
heroum mira virtutes indicat arte,
namque fluentisono prospectans litore Diae
Thesea cedentem celeri cum classe tuetur
indomitos in corde gerens Ariadna furores;
necdum etiam sese quae visit visere credit,  55
ut pote fallaci quae tum primum excita somno
desertam in sola miseram se cernat harena.
immemor at iuvenis fugiens pellit vada remis,

irrita ventosae linquens promissa procellae.
quem procul ex alga maestis Minois ocellis  60
saxea ut effigies bacchantis prospicit, eheu,
prospicit et magnis curarum fluctuat undis,
non flavo retinens subtilem vertice mitram,
non contecta levi velatum pectus amictu,
non tereti strophio lactentis vincta papillas,  65
omnia quae toto delapsa e corpore passim
ipsius ante pedes fluctus salis adludebant.
sed neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus
illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu,
toto animo, tota pendebat perdita mente.  70
a misera, assiduis quam luctibus externavit
spinosas Erycina serens in pectore curas
illa *ex tempestate, ferox quo tempore Theseus
egressus curvis e litoribus Piraei
attigit iniusti regis Cortynia templa.  75
 Nam perhibent olim crudeli peste coactam
Androgeoneae poenas exsolvere caedis
electos iuvenes simul et decus innuptarum
Cecropiam solitam esse dapem dare Minotauro.
quis angusta malis cum moenia vexarentur,  80
ipse suum Theseus pro caris corpus Athenis
proicere optavit potius quam talia Cretam
funera Cecropiae nec funera portarentur;
atque ita nave levi nitens ac lenibus auris
magnanimum ad Minoa venit sedesque superbas.  85
hunc simul ac cupido conspexit lumine virgo
regia, quam suavis expirans castus odores
lectulus in molli complexu matris alebat,
quales Eurotae progignunt flumina myrtus
aurave distinctos educit verna colores,  90
non prius ex illo flagrantia declinavit

lumina, quam cuncto concepit corpore flammam
funditus atque imis exarsit tota medullis.
heu misere exagitans immiti corde furores
sancte puer, curis hominum qui gaudia misces,  95
quaeque regis Golgos quaeque Idalium frondosum,
qualibus incensam iactastis mente puellam
fluctibus in flavo saepe hospite suspirantem!
quantos illa tulit languenti corde timores!
†quanto saepe magis fulgore expalluit auri;  100
cum saevum cupiens contra contendere monstrum
aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
non ingrata tamen frustra munuscula divis
promittens tacito †succendit vota labello.
nam velut in summo quatientem bracchia Tauro  105
quercum aut conigeram sudanti cortice pinum
indomitus turbo contorquens flamine robur
eruit (illa procul radicitus exturbata
prona cadit, late *casu cuncta* obvia frangens),
sic domito saevum prostravit corpore Theseus  110
nequiquam vanis iactantem cornua ventis.
inde pedem sospes multa cum laude reflexit
errabunda regens tenui vestigia filo,
ne labyrintheis e flexibus egredientem
tecti frustraretur inobservabilis error.  115
 Sed quid ego a primo digressus carmine plura
commemorem, ut linquens genitoris filia vultum,
ut consanguineae complexum, ut denique matris,
quae misera in gnata deperdita †leta,
omnibus his Thesei dulcem praeoptarit amorem,  120
aut ut vecta ratis spumosa ad litora Diae,
aut ut eam [molli] devinctam lumina somno
liquerit immemori discedens pectore coniunx?
saepe illam perhibent ardenti corde furentem

clarisonas imo fudisse e pectore voces,  125
ac tum praeruptos tristem conscendere montes,
unde aciem in pelagi vastos protenderet aestus,
tum tremuli salis adversas procurrere in undas
mollia nudatae tollentem tegmina surae,
atque haec extremis maestam dixisse querellis,  130
frigidulos udo singultus ore cientem.
 ‘Sicine me patriis avectam, perfide, ab aris,
perfide, deserto liquisti in litore, Theseu?
sicine discedens neglecto numine divum
immemor a, devota domum periuria portas?  135
nullane res potuit crudelis flectere mentis
consilium? tibi nulla fuit dementia praesto,
immite ut nostri vellet miserescere pectus?
at non haec quondam blanda promissa dedisti
voce mihi; non haec miseram sperare iubebas,  140
sed conubia laeta, sed optatos hymenaeos:
quae cuncta aerii discerpunt irrita venti.
iam iam nulla viro iuranti femina credat,
nulla viri speret sermones esse fideles;
quis dum aliquid cupiens animus praegestit apisci,  145
nil metuunt iurare, nihil promittere parcunt:
sed simul ac cupidae mentis satiata libidost,
dicta nihil metuere, nihil periuria curant.
certe ego te in medio versantem turbine leti
eripui, et potius germanum amittere crevi,  150
quam tibi fallaci supremo in tempore deessem;
pro quo dilaceranda feris dabor alitibusque
praeda, neque iniacta tumulabor mortua terra,
quaenam te genuit sola sub rupe leaena?
quod mare conceptum spumantibus expuit undis,  155

quae Syrtis, quae Scylla rapax, quae vasta Charibdis,
talia qui reddis pro dulci praemia vita?
si tibi non cordi fuerant conubia nostra,
saeva quod horrebas prisci praecepta parentis,
at tamen in vostras potuisti ducere sedes,  160
quae tibi iucundo famularer serva labore,
candida permulcens liquidis vestigia lymphis
purpureave tuum consternens veste cubile.
sed quid ego ignaris nequiquam conquerar auris,
externata malo, quae nullis sensibus auctae  165
nec missas audire queunt nec reddere voces?
ille autem prope iam mediis versatur in undis,
nec quisquam apparet vacua mortalis in alga.
sic nimis insultans extremo tempore saeva
fors etiam nostris invidit questibus aures.  170
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo
Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes,
indomito nec dira ferens stipendia tauro
perfidus in Cretam religasset navita funem,
nec malus hic celans dulci crudelia forma  175
consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
nam quo me referam? quali spe perdita nitor?
*Idomeneosne petam montes? a, gurgite lato
discernens ponti truculentum †ubi dividit aequor?
an patris auxilium sperem? quemne ipsa reliqui,  180
respersum iuvenem fraterna caede secuta?
coniugis an fido consoler memet amore,
quine fugit lentos incurvans gurgite remos?
praeterea nullo litus, sola insula, tecto,
nec patet egressus pelagi cingentibus undis:  185
nulla fugae ratio, nulla spes: omnia muta,
omnia sunt deserta, ostentant omnia letum.

non tamen ante mihi languescent lumina morte,
nec prius a fesso secedent corpore sensus,
quam iustam a divis exposcam prodita multam,  190
caelestumque fidem postrema comprecer hora.
quare facta virum multantes vindice poena,
Eumenides, quibus anguino redimita capillo
frons expirantes praeportat pectoris iras,
huc huc adventate, meas audite querellas,  195
quas ego, vae, misera extremis proferre medullis
cogor inops, ardens, amenti caeca furore.
quae quoniam verae nascuntur pectore ab imo,
vos nolite pati nostrum vanescere luctum;
sed quali solam Theseus me mente reliquit,  200
tali mente, deae, funestet seque suosque.’
 Has postquam maesto profudit pectore voces,
supplicium saevis exposcens anxia factis,
annuit invicto caelestum numine rector,
quo *motu tellus atque horrida contremuerunt  205
aequora concussitque micantia sidera mundus.
ipse autem caeca mentem caligine Theseus
consitus oblito dimisit pectore cuncta,
quae mandata prius constanti mente tenebat,
dulcia nec maesto sustollens signa parenti  210
sospitem Erechtheum se ostendit visere portum.
namque ferunt olim, †classi cum moenia divae
linquentem gnatum ventis concrederet Aegeus,
talia complexum iuveni mandata dedisse.
‘gnate mihi longa iucundior unice vita,  215
reddite in extrema nuper mihi fine senectae,  217
gnate, ego quem in dubios cogor dimittere casus,  216
quandoquidem fortuna mea ac tua fervida virtus

eripit invito mihi te, cui languida nondum
lumina sunt gnati cara saturata figura:  220
non ego te gaudens laetanti pectore mittam,
nec te ferre sinam fortunae signa secundae,
sed primum multas expromam mente querellas,
canitiem terra atque infuso pulvere foedans;
inde infecta vago suspendam lintea malo,  225
nostros ut luctus nostraeque incendia mentis
carbasus obscurata †dicet ferrugine Hibera.
quod tibi si sancti concesserit incola Itoni,
quae nostrum genus ac sedes defendere Erechthei
annuit, ut tauri respergas sanguine dextram,  230
tum vero facito ut memori tibi condita corde
haec vigeant mandata, nec ulla oblitteret aetas,
ut simul ac nostros invisent lumina collis,
funestam antennae deponant undique vestem,
candidaque intorti sustollant vela rudentes,  235
quam primum cernens ut laeta gaudia mente
agnoscam, cum te reducem aetas prospera sistet.’
 Haec mandata prius constanti mente tenentem
Thesea ceu pulsae ventorum flamine nubes
aerium nivei montis liquere cacumen.  240
at pater, ut summa prospectum ex arce petebat,
anxia in assiduos absumens lumina fletus,
cum primum inflati conspexit lintea veli,
praecipitem sese scopulorum e vertice iecit,
amissum credens immiti Thesea fato.  245
sic funesta domus ingressus tecta paterna
morte ferox Theseus qualem Minoidi luctum
obtulerat mente immemori talem ipse recepit.

quae tamen aspectans cedentem maesta carinam
multiplices animo volvebat saucia curas.  250
 At parte ex alia florens volitabat Iacchus
cum thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis,
te quaerens, Ariadna, tuoque incensus amore.
qui tum alacres passim lymphata mente furebant
euhoe bacchantes, euhoe capita inflectentes.  255
 * * * *
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos,
pars e divulso iactabant membra iuvenco,
pars sese tortis serpentibus incingebant,
pars obscura cavis celebrabant orgia cistis,
orgia, quae frustra cupiunt audire profani;  260
plangebant aliae proceris tympana palmis
aut tereti tenues tinnitus aere ciebant,
multis raucisonos efflabant cornua bombos
barbaraque horribili stridebat tibia cantu.

 Talibus amplifice vestis decorata figuris  265
pulvinar complexa suo velabat amictu.
quae postquam cupide spectando Thessala pubes
expletast, sanctis coepit decedere divis.
hic, qualis flatu placidum mare matutino
horrificans Zephyrus proclivas incitat undas  270
Aurora exoriente vagi sub limina Solis,
quae tarde primum clementi flamine pulsae
procedunt, leviterque sonant plangore cachinni,
post vento crescente magis magis increbescunt
purpureaque procul nantes ab luce refulgent,  275
sic ibi vestibuli linquentes regia tecta
ad se quisque vago passim pede discedebant.

quorum post abitum princeps e vertice Peli
advenit Chiron portans silvestria dona;
nam quoscumque ferunt campi, quos Thessala magnis  280
montibus ora creat, quos propter fluminis undas
aura aperit flores tepidi fecunda Favoni,
hos indistinctis plexos tulit ipse corollis,
quo permulsa domus iucundo risit odore.
confestim Penios adest, viridantia Tempe,  285
Tempe, quae silvae cingunt super impendentes,
†Minosim linquens †Doris celebranda choreis,
non vacuus: namque ille tulit radicitus altas
fagos ac recto proceras stipite laurus,
non sine nutanti platano lentaque sorore  290
flammati Phaethontis et aeria cupressu.
haec circum sedes late contexta locavit,
vestibulum ut molli velatum fronde vireret.
post hunc consequitur sollerti corde Prometheus,
extenuata gerens veteris vestigia poenae,  295
quam quondam †silici restrictus membra catena
persolvit pendens e verticibus praeruptis.
inde pater divum sancta cum coniuge natisque
advenit caelo te solum, Phoebe, relinquens
unigenamque simul cultricem montibus †Idri:  300
Pelea nam tecum pariter soror aspernatast
nec Thetidis taedas voluit celebrare iugalis.
qui postquam niveis flexerunt sedibus artus,
large multiplici constructae sunt dape mensae,
cum interea infirmo quatientes corpora motu  305
veridicos Parcae coeperunt edere cantus.
his corpus tremulum complectens undique vestis
candida purpurea *talos incinxerat ora,
at roseae niveo residebant vertice vittae,
aeternumque manus carpebant rite laborem.  310

laeva colum molli lana retinebat amictum,
dextera tum leviter deducens fila supinis
formabat digitis, tum prono in pollice torquens
libratum tereti versabat turbine fusum,
atque ita decerpens aequabat semper opus dens,  315
laneaque aridulis haerebant morsa labellis,
quae prius in levi fuerant extantia filo:
ante pedes autem candentis mollia lanae
vellera virgati custodibant calathisci.
haec tum clarisona pellentes vellera voce  320
talia divino fuderunt carmine fata,
carmine, perfidiae quod post nulla arguet aetas.

O decus eximium magnis virtutibus augens,
Emathiae tutamen opis, clarissime nato,
accipe, quod laeta tibi pandunt luce sorores,  325
veridicum oraclum. sed vos, quae fata sequuntur,
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

adveniet tibi iam portans optata maritis
Hesperus, adveniet fausto cum sidere coniunx,
quae tibi †flexo animo mentis perfundet amorem†  330
languidulosque paret tecum coniungere somnos,
levia substernens robusto bracchia collo.
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nulla domus tales umquam contexit amores,
nullus amor tali coniunxit foedere amantes,  335
qualis adest Thetidi, qualis concordia Peleo.
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

nascetur vobis expers terroris Achilles,
hostibus haud tergo, sed forti pectore notus,
qui persaepe vago victor certamine cursus  340
flammea praevertet celeris vestigia cervae.
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

non illi quisquam bello se conferet heros,
cum Phrygii Teucro manabunt sanguine *rivi,
Troicaque obsidens longinquo moenia bello  345
periuri Pelopis vastabit tertius heres.
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

illius egregias virtutes claraque facta
saepe fatebuntur gnatorum in funere matres,
cum *incultum cano* solvent a vertice crinem  350
putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

namque velut densas praecerpens cultor aristas
sole sub ardenti flaventia demetit arva,
Troiugenum infesto prosternet corpora ferro.  355
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

testis erit magnis virtutibus unda Scamandri,
quae passim rapido diffunditur Hellesponto,
cuius iter caesis angustans corporum acervis
alta tepefaciet permixta flumina caede.  360
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

 * * * *
denique testis erit morti quoque reddita praeda,
cum teres excelso coacervatum aggere bustum
excipiet niveos percussae virginis artus.
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.  365

nam simul ac fessis dederit fors copiam Achivis
urbis Dardaniae Neptunia solvere vincla,
alta Polyxenia madefient caede sepulcra,
quae, velut ancipiti succumbens victima ferro,

proiciet truncum submisso poplite corpus.  370
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

quare agite optatos animi coniungite amores.
accipiat coniunx felici foedere divam,
dedatur cupido iamdudum nupta marito.
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.  375

 * * * *
anxia nec mater discordis maesta puellae
secubitu caros mittet sperare nepotes.  380
 currite ducentes subtegmina, currite, fusi.

Talia praefantes quondam felicia †Pelei
carmina divino cecinere *e pectore Parcae.
praesentes namque ante domos invisere castas
heroum et sese mortali ostendere coetu  385
caelicolae nondum spreta pietate solebant.
saepe pater divum templo in fulgente revisens
annua cum festis venissent sacra diebus,
conspexit terra centum procumbere tauros.
saepe vagus Liber Parnasi vertice summo  390
Thyadas effusis euantis crinibus egit,
cum Delphi tota certatim ex urbe ruentes
acciperent laeti divum fumantibus aris.
saepe in letifero belli certamine Mavors
aut rapidi Tritonis era aut Rhamnusia virgo  395
armatas hominumst praesens hortata catervas.
sed postquam tellus scelerest imbuta nefando,
iustitiamque omnes cupida de mente fugarunt,
perfudere manus fraterno sanguine fratres,
destitit extinctos natus lugere parentes,  400
optavit genitor primaevi funera nati,
liber ut innuptae poteretur flore novercae,
ignaro mater substernens se impia nato

impia non veritast divos scelerare parentes:
omnia fanda nefanda malo permixta furore  405
iustificam nobis mentem avertere deorum.
quare nec tales dignantur visere coetus,
nec se contingi patiuntur lumine claro.

 Carmen LXIII Carmen LXV