Etsi me assiduo confectum cura dolore sevocat a doctis, Hortale, virginibus,
nec potis est dulcis Musarum expromere fetus mens animi, tantis fluctuat ipsa malis:
namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris 5 pallidulum manans alluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quem subter litore tellus ereptum nostris obterit ex oculis. ****
[alloquar, audiero numquam tua [facta] loquentem,] numquam ego te, vita frater amabilior, 10
aspiciam posthac. at certe semper amabo, semper maesta tua carmina morte *canam,
qualia sub densis ramorum concinit umbris Daulias absumpti fata gemens Ityli –
sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto 15 haec expressa tibi carmina Battiadae,
ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis effluxisse meo forte putes animo,
ut missum sponsi furtivo munere malum procurrit casto virginis e gremio, 20
quod miserae oblitae molli sub veste locatum, dum adventu matris prosilit, excutitur:
atque illud prono praeceps agitur decursu, huic manat tristi conscius ore rubor.