Carmen LXVI | Carmen LXVIII |
O dulci iucunda viro, iucunda parenti,
salve, teque bona Iuppiter auctet ope,
ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne
olim, cum sedes ipse senex tenuit,
quamque ferunt rursus nato servire maligne, 5
postquam es porrecto facta marita sene.
dic agedum nobis, quare mutata feraris
in dominum veterem deseruisse fidem.
‘non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)
culpa meast, quamquam dicitur esse mea, 10
nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:
verum †istius populi ianua qui te facit,†
qui, quacumque aliquid reperitur non bene factum,
ad me omnes clamant: ianua, culpa tuast.’
non istuc satis est uno te dicere verbo, 15
sed facere ut quivis sentiat et videat.
‘qui possum? nemo quaerit nec scire laborat.’
nos volumus: nobis dicere ne dubita.
‘primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,
falsumst. 20
atqui non solum hoc se elicit cognitum habere 31
Brixia †Chinea suppositum specula,†
flavus quam molli percurrit flumine Mella,
Brixia Veronae mater amata meae;
sed de Postumio et Corneli narrat amore, 35
cum quibus illa malum fecit adulterium.’
dixerit hic aliquis: ‘quid? tu istaec, ianua, nosti?
cui numquam domini limine abesse licet,
nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo
tantum operire soles aut aperire domum?’ 40
‘saepe illam audivi furtiva voce loquentem
solam cum ancillis haec sua flagitia,
nomine dicentem quos diximus, ut pote quae mi
speraret nec linguam esse nec auriculam.
praeterea addebat quendam, quem dicere nolo 45
nomine, ne tollat rubra supercilia.
longus homost, magnas cui lites intulit olim
falsum mendaci ventre puerperium.’
Carmen LXVI | Carmen LXVIII |