Jump to content

Liber Catulli (ed. Cornish)/66

Unchecked
E Wikisource
 Carmen LXV Carmen LXVII 

Omnia qui magni dispexit lumina mundi,
 qui stellarum ortus comperit atque obitus,
flammeus ut rapidi solis nitor obscuretur,
 ut cedant certis sidera temporibus,
ut Triviam furtim sub Latmia saxa relegans  5
 dulcis amor gyro devocet aerio,
idem me ille Conon caelesti in lumine vidit
 e Beroniceo vertice caesariem
fulgentem clare, quam †multis illa dearum†
 levia portendens bracchia pollicitast,  10
qua rex tempestate novo auctus hymenaeo
 vastatum finis iverat Assyrios.

estne novis nuptis odio Venus †atque parentum†  15
 frustrantur falsis gaudia lacrimulis,
ubertim thalami quas intra limina fundunt?
 non, ita me divi, vera gemunt, iuerint.
id mea me multis docuit regina querellis
 invisente novo praelia torva viro.  20
at tu non orbum luxti deserta cubile,
 sed fratris cari flebile discidium,
cum penitus maestas exedit cura medullas!
 ut tibi tum toto pectore sollicitae
sensibus ereptis mens excidit! at te ego certe  25
 cognoram a parva virgine magnanimam.
anne bonum oblita’s facinus, quo regium adepta’s
 coniugium, quo non fortius ausit alis?
sed tum maesta virum mittens quae verba locuta’s!
 Iuppiter, ut tristi lumina saepe manu!  30

quis te mutavit tantus deus? an quod amantes
 non longe a caro corpore abesse volunt?
atque ibi me cunctis pro dulci coniuge divis
 non sine taurino sanguine pollicita’s,
si reditum tetulisset. is haud in tempore longo  35
 captam Asiam Aegypti finibus addiderat.
quis ego pro factis caelesti reddita coetu
 pristina vota novo munere dissoluo.
invita, o regina, tuo de vertice cessi,
 invita: adiuro teque tuumque caput,  40
digna ferat quod siquis inaniter adiurarit:
 sed qui se ferro postulet esse parem?
ille quoque eversus mons est, quem maximum in †oris
 progenies Thiae clara supervehitur,
cum Medi peperere novum mare, cumque iuventus  45
 per medium classi barbara navit Athon.
quid facient crines, cum ferro talia cedant?
 Iuppiter, ut Chalybon omne genus pereat,
et qui principio sub terra quaerere venas
 institit ac ferri stringere duritiem!  50
abiunctae paulo ante comae mea fata sorores
 lugebant, cum se Memnonis Aethiopis
unigena impellens nutantibus aera pennis
 obtulit Arsinoes Locridos ales equus,
isque per aetherias me tollens avolat umbras  55
 et Veneris casto collocat in gremio.
ipsa suum Zephyritis eo famulum legarat,
 Graia Canopeis incola litoribus.
*inde Venus* vario ne solum in lumine caeli
 ex Ariadneis aurea temporibus  60
fixa corona foret, sed nos quoque fulgeremus
 devotae flavi verticis exuviae,

uvidulam a †fluctu cedentem ad templa deum me
 sidus in antiquis diva novum posuit:
Virginis et saevi contingens namque Leonis  65
 lumina, Callisto iuncta Lycaoniae,
vertor in occasum, tardum dux ante Booten,
 qui vix sero alto mergitur Oceano.
sed quamquam me nocte premunt vestigia divum,
 lux autem canae Tethyi restituit,  70
(pace tua fari hic liceat, Rhamnusia virgo,
 namque ego non ullo vera timore tegam,
nec si me infestis discerpent sidera dictis,
 condita quin veri pectoris evoluam):
non his tam laetor rebus, quam me afore semper,  75
 afore me a dominae vertice discrucior,
quicum ego, dum virgo quondam fuit, omnibus †expers
 unguentis, una milia multa bibi.
nunc vos, optato cum iunxit lumine taeda,
 non prius unanimis corpora coniugibus  80
tradite nudantes reiecta veste papillas,
 quam iucunda mihi munera libet onyx,
vester onyx, casto colitis quae iura cubili.
 sed quae se impuro dedit adulterio,
illius a, mala dona levis bibat irrita pulvis:  85
 namque ego ab indignis praemia nulla peto.
sed magis, o nuptae, semper concordia vestras
 semper amor sedes incolat assiduus.
tu vero, regina, tuens cum sidera divam
 placabis festis luminibus Venerem,  90
*unguinis expertem non siris esse tuam me,
 sed potius largis affice muneribus.
sidera cur *retinent? iterum* coma regia fiam:
 proximus Hydrochoi fulgoret Oarion!

 Carmen LXV Carmen LXVII