Liber Epigrammaton/Iambici ad lectorem operius sui

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
II. Iambici ad lectorem operis sui
Fairytale left blue.png I III Fairytale right blue.png

Priscos cum haberes quos probares indices,
Lector, placere qui bonis possent modis,
Nostri libelli cur retexis paginam
Nugis refertam frivolisque sensibus,
Et quam tenello tiro lusi viscere?
An forte doctis illa cara est versibus,
Sonat pusillo quae laboris schemate,
Nullo decoris, ambitus, sententiae?
Hanc tu requiris et libenter inchoas,
Velut iocosa si theatra pervoles.