Jump to content

Libri Quinque de Gestis Francorum/Liber Quintus. Pars Secunda

Unchecked
E Wikisource
 Liber Quintus. Pars Prima Liber Quintus. Pars Tertia 

Caput XXI.

[recensere]

De aegritudine ac interitu Lotharii regis: et de Caroli Calvi ad imperium electione cum denuntiationibus et formulis verborum ad electionem pertinentium et ejusdem Caroli coronatione.


Lotharius autem Romā laetus promovens, usque Lucam civitatem vēnit: ubi febre corripitur, grassante clade in suos, quos sub oculis suis coacervatim mori conspiciebat: sed judicium dei intelligere nolens usque Placentiam VIII. Idūs Augusti pervēnit: ibique dominicā die superdiurnans, circa horam nonam inopinate exanimis pene effectus est: et obmutescens, in crastinum horā diei secundā moritur: et a paucis suorum, qui a clade remanserant, in quodam monasteriolo secus ipsam civitatem terrae mandatur. Quod Carolus apud Silvanectensem civitatem degens (ubi tam ipse quam uxor ejus thesauros quos in quibuscunque rebus habuerant per loca sancta in suam eleemosynam dispensantes, a pistis reversi, domino de cujus manu illos acceperant reddiderunt) non incerto comperiens nuntio, ab ipsā civitate movens Attiniacum vēnit. Ubi a quibusdam episcopis, et ab aliquibus primoribus regni quondam Lotharii, legatos directos suscepit, ut ibi resideret, et in regnum quod Lotharii fuerat non intraret, donec frater suus Ludovicus rex Germaniae ab expeditione hostili de Winidis (cum quibus praesenti et praeterito anno saepe comminus sui congredientes, aut nihil aut parum utilitatis egerunt, et damnum maximum retulerunt ) reverteretur, et in palatio Engilinheim residens ad eum nuntios suos dirigeret, et ei mandaret quo et quando simul convenirent, et de regni ipsius divisione tractarent. Plures autem saniore concilio illi mandaverunt, ut quantocyus, quoquo modo posset, usque Mettos properare satageret: et ipsi tam in itinere, quam ad civitatem ipsam, ei occurrere maturarent. Quorum consilium Carolus acceptabilius, et sibi salubrius esse intelligens, juxta eorum suggestionem agere festinavit: et veniens usque Viridunum, plurimos de eodem regno, sed et Haitonem ipsius civitatis episcopum, sibi se commendantes suscepit. Indeque in Mettensem urbem Nonis Sepremb. veniens, Adventium ipius civitatis episcopum, et Franconem Tungrensem praesulem, cum multis aliis in suā commendatione suscepit: sicque V. Idūs ipsius mensis ab episcopis qui affuerunt, coeuntibus omnibus, in basilicā sancti Stephani, haec quae sequuntur, denuntiata et gesta fuēre hoc modo.

Anno incarnatiois dominicae DCCCLXVIII. indictione secundā V. Idūs Septemb. Mettis in ecclesiā sancti Stephani martyris, haec quae sequuntur capitula Adventius, ipsius civitatis episcopus, coram rege et episcopis qui affuerunt, publice populo et scripto et verbis denuntiavit:

― Vos scitis fratres, et multis in plurimis regnis est cognitum, quantos et quales eventūs tempore senioris nostri quem hactenus habuimus pro causis notissimis communiter sustinuimus: et quanto dolore quantāque angustiā, de illius infaustā morte nuper cordibus perculsi sumus: unde unicum refugium et singulariter salubre consilium, rege et principe nostro destituti ac desolati, nobis omnibus esse consideravimus, ut jejuniis et orationibus ad eum nos converteremus qui est adjutor in opportunitatibus, in tribulatione, et cujus est consilium ac regnum, et ut scriptum est «cui voluerit dabit illud» et in cujus manu corda sunt regum, et facit unanimes habitare in domo solvens medium parietem, et faciens utraque unum; deprecantes ipsius misericordiam, ut daret nobis regem ac principem secundum cor suum: qui in judicio et justitiā nos in omni ordine ac professione regeret, salvaret atque defenderet, pariter voluntatem et corda omnium nostrum unanimiter in eum inclinaret atque uniret: quem ipse ad salutem totius ecclesiae et populi praedestinatum habebat, secundum misericordiam suam.

Quia denique ille qui voluntatem timentium se facit, et deprecationes eorum exaudit, in concordi unanimitate praeelegit hunc regni hujus haeredem esse legitimum, cui nos sponte commisimus, dominum videlicet praesentem hunc principem nostrum Carolum, ut nobis praesit et prosit: videtur nobis, si vobis placet, ut sicut post haec vobis manifestabimus, signo certissimo demonstremus illum a deo electum, et nobis datum principem: ut eidem largitori deo ex suis beneficiis non simus ingrati, sed gratiarum actiones illi referentes, (oremus) quatenus et eum nobis datum principem ad salutem et defensionem suae sanctae ecclesiae, et ad auxilium atque profectum omnium nostrum, cum pace et tranquillitate nobis conservet diutius, et nos fideli devotione illi obsequentes, atque observatione fruentes, sub illius administratione in suo gubernet servitio. At si placet et necessarium vobis videtur: hortamur ut ex ejus ore audiamus quod a Christianissimo rege fideli et unanimo hujus populi unicuique in ordine suo convenit audire ac devotā mente suscipere.


Post haec rex Carolus haec quae sequuntur per se in eādem ecclesiā cunctis qui affuerunt denunciavit:

― Quia sicut isti venerabiles episcopi, unius ex ipsis voce dixerunt, et certis indiciis ex nostrā unanimitate monstraverunt, et vos acclamastis me dei electione ad vestram salvationem et profectum atque regimen et gubernationem huc advēnisse, sciatis me honorem et cultum dei, atque sanctarum ecclesiarum domino conservare adjuvante, et unumquenque vestrum, secundum sui ordinis dignitatem et personam, juxta meum scire et posse honorare et salvare, et honorabiliter salvatum tenere velle: et unicuique in suo ordine, secundum sibi competentes tam ecclesiasticas quam mundanas, legem et justitiam conservare: in hoc ut honor regius et potestas, ac debita obedientia atque adjutorium ad regnum mihi a deo datum continendum et defendendum, ab unoquoque vestrum, secundum suum ordinem et dignitatem atque possibilitatem, mihi exhibeatur, sicut antecessores vestri juste, fideliter et rationabiliter meis antecessoribus exhibuerunt.


At post Hincmarus Remorum archiepiscopus, haec quae sequuntur capitula, jubente ac postulante Adventio ipsius civitatis episcopo, et caeteris episcopis Treverorum provinciae (Haitone scilicet ecclesiae Viridunensis episcopo, et Arnulfo Tullensium antistite) conniventibus provinciae Remorum episcopis, coram episcopis et rege cunctis qui affuerunt in eādem ecclesiā publice denuntiavit:

― Ne alicui forte videatur incongrue, ac praesumptuose me ac provinciae nostrae venerabiles coepiscopos, facere, quoniam de alterā provinciā, ordinationi et causis hujus provinciae nos immiscemus, sciat nos contra canones sacros non agere: quoniam Remensis et Treverensis ecclesiae, in hac regione Belgicā, cum sibi commissis ecclesiis sorores et comprovinciales habentur, sicut auctoritas ecclesiastica et antiquissima demonstrat consuetudo: ac per hoc unanimi consensu et synodalia judicia exercere, et quae a sanctis patribus, consituta sunt debent concorditer custodire: hac privilegii conditione servatā, ut qui Prior de Remensi et Treverensi episcopo fuerit ordinatus, Prior etiam habeatur. Et lex divinitus instituta praecepit dicens: «Si transieris per messem amici tui, colligens spicas manu confricabis ad manducandum: falce autem non metas». Messis est populus, ut dominus monstrat in Euangelio dicens: «Messis quidem multa, operarii autem pauci: Rogate ergo dominum messis, ut mittat operarios in messem suam». Quia vos pro nobis episcopis orare debetis, ut vobis digna possimus loqui. Messis amici est populus in provinciā alteri metropolitano commissā: Unde vos hortando (quasi manu operis confricando) ad dei voluntatem et vestram salutem, in corpus unitatis ecclesiae valemus et debemus trajicere: in parrochianos autem provinciarum aliis metropolitanis commissarum, falcem judicii non mittimus: quia nec est unde, nec nostrum esse consideramus. Est et alia causa: quia isti venerabiles domini et confratres nostri provinciae istius episcopi, non habentes metropolitanum episcopum exiguitatem nostram sic in suis, sicut et in specialibus nostris causis, nos fraternā charitate jubent et commonent agere. Est ne ita domini fratres?

Et responderunt ipsi episcopi: "Ita est".

― Praeter ea quae dominus episcopus et frater noster Adventius, vobis ex suā et caeterorum nostrorum, et suorum fratrum ac venerabilium episcoporum voce dixit, in hoc etiam animadvertere potestis voluntatem dei esse, ut praesens dominus et rex noster (qui in partem regni quam hactenus tenet et tenuit: et nobis ac ecclesiis nostris et populo sibi commisso viriliter praeest et praefuit, et salubriter prodest et profuit) inde ad hunc locum domino ducente pervēnerit, quod etiam et vos ejus inspiratione confluxistis, et ipsi vos sponte commendastis: cujus instinctu, animalia omnia in arcam Noe, significantem ecclesiae unitatem, nullo cogente convēnerunt. Quia sanctae memoriae pater suus dominus Ludovicus pius imperator, ex progenie Clodovei regis Francorum per beati Remigii catholicam praedicationem cum integrā gente conversi, et cum tribus Francorum millibus, exceptis parvulis et mulieribus, in vigiliā sancti paschae baptizati, et coelitus sumpto chrismate (unde adhuc habemus) peruncti et in regem sacrati exortus, per beatum Arnulfum (cujus idem Ludovicus pius augustus originem duxit carnis ) et a Stephano papā Romano, ante sanctae dei genitricis Mariae altare Remis in imperatorem est coronatus: et demum factione quorundam terreno imperio destitutus, unanimitate episcoporum, et fidelis populi, ante sepulchrum sancti Dionylii ecclesiae sanctae est redditus: et in hac domo, ante hoc altare protomartyris Stephani, coronatus per domini sacerdotes, acclamatione fidelis populi (sicut qui affuimus vidimus) coronā regni est imperio restitutus. Et quia, ut in historiis sacris legimus, reges quando regna obtinuerunt, singulorum regnorum sibi diademata imposuerunt, non incongruum videtur, si vestrae placet unanimitati, ut in obtentu regni unde vos ad illum sponte convēnistis, sacerdotali ministerio ante hoc altare coronetur, et sacrā unctione domino consacretur. Quod si vobis placet, propriis vocibus consonate.

Et in hoc conclamantibus omnibus, dixit idem episcopus: «Agamus ergo unanimiter domino gratias, decantantes «Te deum laudamus».

Et post haec cum benedictione sacerdorali idem rex est coronatus. Indeque Florikingas veniens quae ordinanda sibi visa sunt ordinavit. Indeque in saltum Ardennae, animalium venationi se contulit.

Ludovicus autem frater ejus, pacem sub quādam conditione apud Winidos obtinere procurans, ad quam confirmandam filios suos cum marchionibus terrae ipsius direxerat, infirmus in Ragensburg civitate remansit: et mittens missos suos ad Carolum, mandavit illi de firmitatibus quae inter eos factae fuerunt: sed et de portione regni quondam Lotharii. Unde Carolus illi congruam responsionem mandavit.

Caput XXII.

[recensere]

De Basilio Michaelem imperatorem occidente, imperium occupante, et filiam Ludovici postulante: Deque templi divi Michaelis in monte Gargano a Sarracenis direptione.


Interea Basilius, quem Michael Graecorum imperator sibi in consortium imperii asciverat, eundem Michaelem dolo interfecit: et imperium sibi ascivit. Qui patricium suum Abbaram cum CCC. navibus miserat, et ut Ludovico contra Sarracenos ferret suffragium, et filiam ipsius Ludovici sibi desponsatam de Ludovico susciperet, et sibi in conjugio copulandam duceret. Sed quādam occasione interveniente, disconvēnit Ludovico cum eodem patricio de filiā ipsius. Unde idem patricius molestus Corinthum rediit. Et revertente Ludovico ab obsidione Sarracenorum de partibus Beneventanis, iidem Sarraceni de Bairā egredientes, et hostem Hludovici post tergum sequentes, plusquam duo millia caballorum ipsius hostis praedati sunt: et cum eisdem caballis duos ex seipsis ordinantes cuneos, ad ecclesiam sancti Michaelis in monte Gargano perrexerunt: et clericos, sed et multos qui ad orationem illuc convēnerant, depraedantes, cum multā praedā ad sua redierunt. Quod valde et imperatorem, atque apostolicum, sed et Romanos, turbavit.

Caput XXIII.

[recensere]

De Winidis victis: Rotlandi episcopi a Sarracenis captione, et pretiosā sed dolosā quia jam mortui redemptione: Britonum cum Nortmannis adhuc impiis pactione: de apostatae supplicio: Coenobii sancti Germani apud Parrhisios a Nortmannis direptione et incendio: et urbium contra eos munitione.


Ludovicus, Ludovici regis Germaniae filius, cum Saxonibus contra Winidos (qui e regione Saxonum sunt) bellum committens, cum multā strage hominum ex utrāque parte, quoquo modo victoriam est adeptus: indeque prospere est reversus.

Rotlandus Arelatensis archiepiscopus abbatiam sancti Caesarii apud Ludovicum imperatorem et Engilbergam non vacuā manu adeptus, in insulā Camariā nimis undecunque inclytissimā (in quā res ipsius abbatiae plurimae conjacent et in quā portum Sarraceni habere solebant) castellum opere tumultuario de solā terrā adificans, audito Sarracenorum adventu in illud satis inconsulte intravit: et applicantibus ad ipsum castellum Sarracenis, amplius quam trecentis suorum interfectis, ab eisdem Sarracenis est captus, et in eorum naves deductus est ac religatus. Unde CL. libris argenti, et CL. mantellis, et CL. spathis, et CL. mancipiis, praeter ea quae in placito data sunt, ad redemptionem ejus concessis, interea idem episcopus in navibus moritur XIII. Kalend. Octobris. Sarraceni autem ingeniose accelerantes de redemptione illius, quasi non possent ibi amplius immorari, si illum vellent recipere, redemptores illius redemptionem pro eo dare accelerarent, edicunt. Quod et factum est: et Sarraceni susceptā omni redemptione, miserunt eundem episcopum sedentem in cathedrā, indutum vestimentis sacerdotalibus cum quibus captus fuerat, et velut pro honore deportaverunt eum e navibus in terram. Redemptores autem illius volentes eum alloqui, et congratulari ei, invēnerunt eum mortuum. Quem cum maximo luctu exportantes sepelierunt X. Kal. Octobris, in sepulchro quod sibi ipse paraverat.

Salomon dux Britonum, pacem cum Nortmannis ad Ligerim residentibus, fecit: et vinum suae partis de pago Andegavensi, cum Britonibus suis collegit.

Hugo abbas et Gaufridus cum Transsequanis, confligentes cum Nortmannis ad Ligerim residentibus, LX. circiter inde interfecerunt: et capientes quendam apostatam monachum, qui relictā Christianitate se ad Nortmannos contulerat, et Christianis infestissimus erat, decollari fecerunt.

Eā tempestate, secundā irruptione Nortmanni Parrhisios vēnerunt, et beati Germani monasterium depopulati sunt, cellarioque fratrum igne immisso, cum praedā undecunque adquisitā redierunt.

Carolus vero civitates trans Sequanam ab incolis firmari rogavit, Cenomannos scilicet ac Thuronos: ut praesidio, contra Nortmannos, populis esse possent. Nortmanni autem hoc audientes, multam summam argenti, frumenti quoque et vini, ac animalium, ab incolis ipsius terrae quaesierunt, ut cum eis pacem facerent.

Caput XXIV.

[recensere]

De Caroli Calvi concubinatu cum Richilde: De legatis Adriani papae et ejus mandatis ad Carolum: De Caroli vanā credulitate de aegritudine Ludovici fratris ejus.


Carolus in villā Duciaco, VII. Idūs Octob. certo nuntio comperiens obiisse pridie nonas Octobris Hirmintridem uxorem suam in monasterio sancti Dionysii, ubi et sepulta est, exequente Bosone filio Buvini quondam comitis hoc missaticum (nuntium), apud matrem et materteram suam, Teubergam Lotharii regis relictam, sororem ipsius Bosonis Richildem nomine, mox sibi adduci fecit, et in concubinam accepit. Quā de re eidem Bosoni abbatiam sancti Mauritii, cum aliis honoribus, dedit: et ipse Aquasgrani in palatium, eandem concubinam secum ducens, festinare acceleravit: quatenus residuos illius partis homines, qui Lotharii fuerant, ibi, sicut ei mandaverant, in suā divisione susciperet: denuntians se abinde in palatium, quod Gundulfi villa dicitur, ad festum sancti Martini venturum, ut de provinciā et de superioribus partibus Burgundiae ad se venturos suscipiat. Veniens autem Aquasgrani nullum obtinuit quem ante non habuit: et inde, ut denuntiaverat, ad Gundulfi villam pervēnit: ubi legatos Adriani papae, Paulum et Leonem episcopos, suscepit cum epistolis missis sibi et praesulibus ac regni primoribus in his Galliarum partium regionibus consistentibus: in quibus continebatur, ut regnum quondam Lotharii, quod Ludovico imperatori spirituali filio ejus haereditario jure debebatur et quod ad eum post mortem ipsius Lotharii rediit, vel homines in eo degentes, mortalium nullus invaderet, nullus commoveret, nullus ad se conaretur inflectere. Quod si quis praesumeret, non solum per suae auctoritatis ministerium infirmaretur, verum etiam vinculis anathematis obligatus, nomine Christianitatis privatus, cum diabolo omnino locaretur: et si quis de episcopis tam nefariae temeritatis auctorem vel tacendo fugeret vel non resistendo consentiret, non jam pastoris sed mercenarii nomine se norit fore censendum: et quia jam non pertineret ad eum quicquam de ovibus, non pertineret ad eum consequenter de pastoralibus dignitatibus. Cum quibus episcopis et nuntius Ludovici imperatoris vēnit, nomine Boderardus, de his nihilominus satagens.

Carolus autem absolutis apostolici et imperatoris legatis, pellectus vanis suasionibus falsorum nuntiorum, qui ei suggerebant quod frater suus Ludovicus vicinissimus morti foret, iter in Elsatias partes arripuit: ut Hugonem Liutfridi filium, et Bernardum et Bernardi filium, obtineret, sicut et fecit: indeque Aquasgrani remeans, ibidem nativitatem domini celebravit. Anno DCCCLXX. inde ad Rorici Nortmanni colloquium, apud Noviomagum palatium perrexit: quem sibi foedere copulavit: et in die festivitatis septuagesimae, praedictam concubinam suam Richildem, desponsatam atque dotatam in conjugem sumpsit: et praeter spem a fratre suo Ludovico Germaniae rege sibi nuntiantes legatos accepit, ut si quam ocyssime Aquisgrani non egrederetur, et regnum quondam Lotharii penitus non desereret, idemque regnum sicut Lotharii homines tempore obitūs ejus habebant, eis tenere pacifice non concederet, sine ullā retractatione illum bello appeteret. Unde inter eos nuntiis discurrentibus, eo usque causa perducta est, ut utrinque hujusmodi sacramenta fierent: «Sic promitto ex parte senioris mei Caroli, quod senior meus fratri suo Ludovico regi, talem portionem de regno Lotharii regis consentit habere, qualem aut ipsi justiorem et aequiorem aut communes fideles eorum inter se invēnerint: nec eum in ipsā portione, vei in regno quod antea tenuit, per aliquam fraudem vel subreptionem decipiet aut fors consiliabit: si frater suus Ludovicus eandem firmitatem et fidelitatem, quam ex parte senioris mei Caroli habeo promissam, seniori meo ex suā parte quandiu vixerit inviolabiliter servaverit». Et hac infirmā firmitate patratā, Carolus Aquisgrani egrediens, uno itinere Compendium vēnit: ibique Pascha domini celebravit: Indeque mense Majo ad Attiniacum palatium vēnit: ubi et duodecim legatos fratris Ludovici, pro divisione regni accepit: qui superciliose tam de sanitate corporis Ludovici quam de prosperitite (quia Restitium Winidum sibi diutino tempore infestissimum tam dolo quam bello captum vicerat) elati, minus debito sacramenta inter eos facta duxēre servanda. Quae divisio multifarie multisque modis hinc atque illinc agitata, et per diversos nuntios alterutrum directa, ad hunc finem ex Caroli mandato pervēnit, ut in illud regnum quod inter eos, secundum sacramenta praestita, dividendum erat, pacifice convenirent, et sicut cum consensu et unanimitate communium fidelium ipsorum invenirent, secundum sacramenta inter eos praestita illud regnum dividerent.

Interea post de multis impetitus ( praecipue autem de insubjectione regiae potestati, et inobedientiā erga suum archiepiscopum) Hincmarus Landunensis episcopus, ut se ab impetitis expediret, in synodo episcoporum decem provinciarum libellum propriā manu subscriptum porrexit haec continentem:

―Ego Hincmarus ecclesiae Laudunensis episcopus, amodo et deinceps domino seniori meo Carolo regi, sic fidelis et obediens, secundum ministerium meum ero: sicut homo suo seniori, et episcopus per rectum (jus et aequum) suo regi esse debet: ac privilegio Hincmari Metropolitani provinciae Remorum ecclesiae, secundum sacros canones et decreta sedis apostolicae ex sacris canonibus promulgata, pro scire et posse me obediturum profiteor.

Et subscripsit.


Carlomannus etiam regis Caroli filius, et plurimorum monasteriorum abbas reputatus, quoniam insidias erga patrem suum infideliter moliretur, abbatiis privatus in civitatem Sylvanectensem est custodiae mancipatus.

Caput XXV.

[recensere]

De legatis per quos tandem regni Lotharii divisio facta est inter Carolum et Ludovicum et de utriusque portione, quae barbaris et vulgatis exprimitur vocabulis.

Carolus rex legatos suos, Odonem scilicet Belgivacorum (Belgivagorum) episcopum et Odonem ac Harduinum comites, ad fratrem suum Ludovicum ad Franconofurt (Francfordiam) dirigens, petiit ut ad regnum Lotharii dividendum simul convenirent: ipseque Pontigonem petens, ibidem eos legatos accepit, nuntiantes ut ipse ad Heristallium veniret, et frater ejus Ludovicus ad Smarnam venturus esset: et in meditullio eorundem locorum Kalend. Augusti colloquerentur: et unusquisque eorum quatuor episcopos et decem consiliarios et interministeriales et vassalos XXX. tantummodo, ad idem colloquium ducerent. Quo Ludovicus pergens Flameresheim in pagum Ribuarium vēnit: et de quodam solario vetustate confecto, subligis fractis, cum quibusdam suorum cecidit: et aliquantulum periclitatus, in brevi convaluit: inde Aquasgrani pervēnit: et discurrentibus inter utrosque fratres et reges nuntiis, tandem V. Kalend. Augusti ad locum colloquii convēnerunt: et hoc modo regnum quondam Lotharii inter se diviserunt.

Et haec est portio quam sibi Ludovicus accepit. Coloniam. Treveros. Utrecht.i, Trajectum. Straburch. i, Argentinam. Basileam. Abbatiam Suestre. Berch. Nui Monasterium. Castellum Indam. Sanctum Maximinum. Ephcermacum. Horream. sanctum Gandulfum. Faverniacum. Polemniacum. Luxovium. Literam. Balmam. Offonis villam. Mejem. Monasterium sancti Deodati. Bodonis monasterium. Stivagium. Romerici montem. Morbachum. sancti Gregorii Mauri monasterium. Eboresheim. Homowa. Masonis monasterium. Homburch. S. Stamphim. Straburch. Erostein. Sancti Ursi in Saladoro. Grandivallem. Altam petram, Justiniani Vallem. Clusi castellum. Carnones, Heribodesheim. Abbatiam de Aquis. Homchirche. Augustchirche. Comitatum Testebrant. Baviam. Harmarias. Mosam subteriorem de istā parte. Item Mosam superiorem quantum de istā parte est. Lingas quantum de istā parte est. Districtum Aquense. Districtum Trectis. Inribuarias. Comitatūs V. Mogenensium. Bedagovuam. Nithacovuam. Sarachovuam subteriorem. Blesitchovua. Selme. Albechennam. Suentiscum. Calmontem. Sarachouuam superiorem. Odornense quod Bernardus habuit. Solocense. Basiniacum. Eliscovue. Warachstudingum. Emaus. Basalchouuam. In Elisano Comitatūs II, De Frisiā duas partes: de regno quod Lotharius habuit. Super istam portionem propter pacis et charitatis custodiam, superaddimus istam adjectionem, civitatem Mettensem, cum abbatiā sancti Petri, et sancti Martini, et comitatu Moslensi, cum omnibus villis in eo consistentibus, tam dominicatis quam etiam vassalorum. De Arduennā sicut flumen Urca surgit inter Bislave et Tumbas, ac decurrit in Mosam: et sicut rectā viā pergit in Bedensi, secundum quod communes missi nostri rectius invēnerint: excepto quod de Condustrio est ad partem Orientis trans Urcam, et abbatias Prannam et Stabolam cum omnibus villis dominicatis et vassalorum.

Et haec est portio quam Carolus de eodem regno sibi accepit. Lugdunum. Vesontium.(Bisontium) Viennam. Tungros. Tullum. Viridunum. Camaracum. Vivarias. Vzotias. Montem Falconis. Sancti Michaelis. Suldum monasterium. Sanctam Mariam in Bisintiono. Sancti Martini in eodem loco. Sancti Augentii. Sancti Marcelli. Sancti Laurentii. Lendensi. Sennonam. abbatiam Mellam. Molburium. Laubias. Sancti Gaugerici. Sancti Saluii. Crispinno. fossas Marilias. Humulfiurt. Sancti Servatii, Malinas. Ledi. Sunivacum. Antonium. Condatum. Merrelecchi. Ticlivium. Luttosam. Calmontem. Sanctam Mariam in Deonant. Echam. Andanam. Wasloos. Altum montem. Comitatum Texandrum. In Brachanto comitatūs IV. Cameracensem. Hamonem. Loniensem. In Asbavio Comitatūs IV. Mosam superiorem de istā parte Mosae. Mosam subteriorem, quantum de istā parte est: Linga, quod de istā parte est Mosae, et pertinet ad Versatum. Scarpomusae. Viridunense. Dulmense. Aelon. Warense. Comitatus II. Mosnunse. Castritium. Condrust: De Arduennā sicut flumen Urca surgit inter Bislane et Tombas, ac decurrit ex hac parte in Mosam: et sicut rectā viā ex hac parte Occidentis pergit in Hodense, secundum quod missi nostri rectius invēnerint. Tullense aliud: Odornense quod Temarus habuit. Barrense. Portense. Salmoringum. Lugdunense. Viennense. Vivarias. Vzetium. De Frisiā tertiam partem.


Et postridie, scilicet IV. Idūs ejusdem mensis, simul iterum convēnerunt: et vale dicentes sibi mutuo ab invicem discesserunt. Ludovicus videlicet Aquasgrani rediens: et Carolus Liptinos uxorem suam sibi obviam venire jubens, partem ipsius regni quam accepit, sicut placuit sibi divisit. Indeque per monasterium sancti Quintini ad Sylvacum, et inde per Carisiacum Compendium veniens, autumnalem venationem in Cotiae saltu exercuit.

Caput XXVI.

[recensere]

De vulneris quod ex casu Ludovicus acceperit difficili curatione: de legatis papae et imperatoris ad eum missis et ad fratrem remissis: de Restitii Winidi captivitate et excaecatione: De filiorum Ludovici discordiā et paciscendi die.


Ludovicus laesionem contusionis, quam ex supradicto casu de solario perpessus fuerat, minus necessario curari a medicis sustinens, computrescentem ab eisdem medicis secari fecit: unde et longiori quam speraverat tempore Aquisgrani decubuit: ubi et pene desperatus, vix mortem evasit: ibique apostolici Adriani legatos (Ioannem et Petrum itemque Ioannem episcopos et Petrum cardinalem ecclesiae Romanae presbyterum ) sed et oratores Ludovici imperatoris (Vincbodum episcopum et Bernardum comitem) suscepit, sibi denuntiantes ut de regno Lotharii nepotis sui, quod fratri suo Ludovico imperatori debebatur, non se intromittere praesumeret: et in brevi absolutos, ad fratrem suum Carolum eos direxit: et ipse mox ut aliquantulum convaluit, ad Reghimsburg pergens, Restitium Winidorum regulum a Carlomanno per dolum nepotis ipsius Restitii captum, et aliquandiu in custodiā detentum post judicium excaecari et in monasterium mitti praecepit, ejusque filios Ludovicum et Carolum ad se venire mandavit. Qui sentientes, satagente matre, inclinatiorem voluntatem patris erga Carlomannum quam erga se, ad illum venire detrectarunt.

Ludovicus ad placitum suum, quod Franconofurt condixerat, ante quadragesimae initium vēnit: et satagentibus legatis, inter eum et filios suos utrinque factae sunt firmitates, ut usque ad futurum Majum mensem et ipsi ex parte patris securi manere possent, et illi devastationem regni, quam inceperant, dimitterent, et pacifice usque ad idem placitum degerent. Et hoc ita patrato negotio, Ludovicus ad Reghimsburg rediit.

Caput XXVII.

[recensere]

De regni Lotharii novā disceptatione per legatos papae et Caroli regis: De Carlomanni custodiā ereptione: et subterfugio ac seditione in patrem: De Viennae obsidione et captione: Carlomanni fraudulentā deditionis simulatione: De consciorum ejus condemnatione: et excommunicatione: De honoribus in Bosonem fratrem Richildis impensis.


Carolus peractā venatione autumnali, ad monasterium sancti Dionysii festivitatem ipsius sancti celebraturus perrexit: ubi ipsā die inter missarum solennia, praefatos apostolici legatos, cum epistolis ad se et ad episcopos regni sui directis terribiliter sibi regnum quondam Lotharii, quod fratri suo imperatori debebatur, interdicentibus, moleste suscepit: et deprecantibus eisdem legatis cum quibusdam fidelibus suis, Carlomannum filium suum a custodiā ex Sylvanectensi civitate absolvit, et secum manere praecepit. Ipsos autem legatos domini apostolici et imperatoris usque Remos deduci fecit: et undique plurimos fidelium suorum illuc convenire faciens, et per octo dies ibidem immorans, eosdem absolvit: et suos oratores, Ansegisum videlicet presbyterum monasterii sancti Michaelis abbatem et Etharium laicum, Romam cum epistolis ad dominum apostolicum, sed et pannum ad altare sancti Petri de vestimentis suis aureis compositum, cum duabus coronis aureis gemmis ornatis, misit et ipse Lugdunum usque pervēnit. Unde Carlomannus noctu a patre fugiens, in Belgicam provinciam vēnit: congregans secum plurimos satellites ac filios Belial, tantam crudelitatem et devastationem secundum operationem Sathanae exercuit, ut credi non possit, nisi ab ipsis qui eandem depopulationem viderunt atque sustinuerunt. Quod Carolus nimium aegre tulit: non tamen iter suum deseruit: sed Viennam, in quā Bertham uxorem Gerardi erat obsessurus, quantocyus adiit (nam Gerardus morabatur in altero castello) in quā obsidione circumjacentes regiones nimis fuēre vastatae. Carolus autem ingeniose inter eos qui in Viennā erant illam custodientes, dissentionem mittens, magnam partem eorum sibi conciliavit. Quod sentiens Bertha, ad Gerardum direxit. Qui veniens Carolo civitatem reddidit, in quam idem rex vigilia nativitatis domini intrans, nativitatem domini ibidem celebravit.

Anno DCCCLXXI. Carolus Viennā in potestatem suam susceptā, a Gerardo sibi obsides dari pro aliis castellis suis missis tradendis coegit: et tribus navibus Gerardo datis, per Rhodanum cum suā Berthā et mobilibus suis, a Viennā permisit abscedere: et ipsam Viennam Bosoni, fratri uxoris suae, commisit. Ipseque per Altissiodorum et Senones, ad monasterium sancti Dionysii quantocyus potuit venire maturavit. Quod audiens Carlomannus, cum suis complicibus ad Mosonium perrexit, et ipsum castellum, cum villis circumjacentibus devastavit. Unde quatuor nuntios suos ficte ad patrem suum direxit, mandans quod sine honoribus ad illum, fidei suae credens, venire, et deo et illi de quibus commiserat satisfacere vellet, tantum ut eos qui cum eo erant misericorditer tractaret, qualiter salvi esse valerent. Non tamen a malo coepto vel aliquantulum destitit. Carolus autem rex ad eundem filium suum Carlomannum, cum duobus ex Carlomanni nuntiis (nam alios duos secum retinuit ) Gauzlium abbatem monasterii sancti Germani, et Baldoinum comitem ipsius Carlomanni sororium misit: mandans illi convenientiam quā ad eum secure posset venire, si vellet. Ipse autem Carlomannus dolose simulans ad patrem se venturum, alios nuntios impossibilia quaerentes ad eum direxit: et ipse in partes Tullenses perrexit. Carolus autem judicium quaerens de talibus qui suum filium, scilicet diaconum et ecclesiae sanctae ministrum a se domino traditum, furati fuerunt, et tanta ac talia flagitia atque facinora et depopulationes in regno suo fecerunt post judicium mortis, omnia quae illorum erant infiscari praecepit: et ordinatis scaris qui eundem Carlomannum cum suis complicibus a regno propellerent, judicium episcopale de illis expetiit: et quoniam apostolus praecipit cum hujusmodi nec cibum sumere, eosdem episcopi, in quorum parochiis tanta mala commiserant secundum sacros canones privarunt communione: sicut in epistolis continetur, quas inde, juxta sacras regulas, ad alios episcopos transmiserunt. De Carlomanno autem (quia dioeceseos Senonensis erat diaconus, et post praestita per duas vices sacramenta perjurus erat, sicut pater ejus publicā annuntiatione omnibus qui affuerunt intimare curavit) et tantam rebellionem et infidelitatem contra illum, et tanta flagitia in regno suo commiserat, judicium episcoporum illius provinciae expetendum decrevit: et sic ad monasterium sancti Dionysii imminente quadragesimali tempore, usque ad sanctum Pascha ibidem immoraturus, regreditur: et sabbato ante palmas illuc adveniens ibi Pascha domini celebravit. Post Pascha obviam Engilbergae imperatrici, sicut ei per suos nuntios mandaverat, ad sanctum Mauritium perrexit. Sed certo comperiens nuntio, eandem Engilbergam apud Trientum cum Ludovico rege Germaniae mense Majo locuturam, a condicto deflexit itinere, et Sylvacum vēnit. Ibique Adalardus, ex parte Ludovici fratris sui veniens, petiit ut cum eodem fratre suo Ludovico locuturus secus Trejectum veniret: cum idem Ludovicus Reghimsburg post emissam hostem cum Carlomanno filio suo adversus Winidos, Aquasgrani rediret.

Carolus autem filio suo Ludovico Bosonem, fratrem uxoris ejus, camerarium et ostiariorum magistrum constituit. Huic et honores Gerardi comitis Biturigensis dedit: cum Bernardo itemgue Bernardo marchione in Aquitaniam eum misit, et dispositionem ipsius regni ei commisit: Bernardo autem Tholosae comiti post praestita sacramenta, Carchasonem et Rhedas concedens, Tholosam remisit.

Caput XXVIII.

[recensere]

De mutuā Ludovici regis Germaniae filiorumque circunventione: et de ejusem cum Engilbergā imperatrice contra Carolum factione et conspiratione: De Synodo octavā Constantinopoli actā, et quae in eā de imaginum adoratione discussa sint: de Ludovici coronatione et Engilbergae insolentiā et rebellione: De Rorici Nortmanni in Carolum fide et Adriani papae obitu.


Praedictus autem Ludovicus rex Germaniae filios suos Ludovicum et Carolum ad se vocans; ut eos cum Carlomanno pacificaret, dolose illis minari fecit. Sed et iidem filii sui et homines eorum dolose nihilominus Ludovico sacramenta praebuerunt: et volens idem Ludovicus pater, ut iidem filii sui cum fratre illorum Carlomanno adversus Winidos pergerent, obtivere non potuit: unde hostem quam maximam potuit cum Carlomanno direxit: et ipse, ut praedictum est, apud Trientum cum Engilbergā loquens, partem regni Lotharii quam contra Carolum accepit, neglectis sacramentis inter eos pactis, sine consensu ac conscientiā hominum quondam Lotharii qui se illi commendaverant, clam reddidit, unde utrinque sacramenta, prioribus sacramentis quae cum fratre suo pepigerat diversa et adversa, inter eos sunt facta. Quibus patratis, Engilberga nuntium suum ad Carolum misit: mandans ei, sicut et prius, ut ad sanctum Mauritium illi occurreret. Carolus vero compertis iis quae inter eam et fratrem suum acta fuerant, noluit illuc ire: sed nuntios suos ad eam direxit, qui nihil certi ab eā ei renuntiaverunt.

Adrianus papa, secundum quid Nicolaus praedecessor ejus disposuerat, legatos suos, Donatum scilicet Hostiensem episcopum et Stephanum Nepesinum episcopum et Martinum diaconum sanctae Romanae ecclesiae, ad Basilium imperatorem et ad filios ejus Constantinum et Leonem Augustos Constantinopolim direxit: cum quibus et Anastasius bibliothecarius Romanae sedis, utriusque linguae, Graecae scilicet et Latinae peritus, perrexit: et synodo congregatā (quam octavam universalem synodum illuc convenientes appellaverunt) exortum schisma de Ignatii depositione et socii ordinatione sedaverunt, socium anathematizantes, et Ignatium restituentes. In quā synodo de imaginibus adorandis aliter, quam orthodoxi doctores antea diffinierant, statuerunt: et quaedam pro favore Romani pontificis, qui eorum votis de imaginibus adorandis annuit, et quaedam contra antiquos canones et contra ipsam suam synodum, constituerunt, sicut qui eandem synodum legerit patenter inveniet.

Ludovicus autem imperator, in vigiliā Pentecostes Romam apud sanctum Petrum vēnit: et postridie coronatus ab Adriano papā, post celebrata missarum solennia unā cum eo ad Lateranense palatium, cum pompā equitando coronatus perrexit. Et exercitu collecto, Romā iterum in partes Beneventanas perrexit. Et quia primores Italiae Engilbergam propter suam insolentiam habebant exosam, in loco illius filiam Winigisi imperatori substituentes, obtinuerunt apud eundem imperatorem, ut nuntium ad Engilbergam mitteret, quatenus in Italiā degeret, et post illum non pergeret. Sed eum in Italiam reversurum expectaret. Ipsa autem non obediens illius mandato, post eum ire maturavit: et Wibodum episcopum ad Carolum, quasi amicitiae gratiā, misit: putans nescire Carolum quae inter illam et Ludovicum regem Germaniae pacta fuēre. Wibodus autem ad pontem Liadi (Liudi) ad Carolum vēnit. Nam illuc, pro quibusdam in Burgundiā causis componendis, perrexerat: ubi ei nuntiatur ab hominibus Bernardi filii Bernardi, Bernardum qui Vitellus cognominabatur occisum esse et ejus honores praedicto Bernardo sunt dati. Carolus autem a Burgundiā ad Gundulfi villam, placitum illuc antea condictum habiturus Kal. Septembribus revertitur: ubi aliquantisper immoratus, cum quae sibi visa fuēre disposuisset, venandi gratiā Ardennam petiit: et Octobrio mense, navigio per Mosam usque Trejectum veniens, cum Rorico et Rodulpho Nortmannis (qui obviam ei navigio vēnerant) locutus, Roricum sibi fidelem benigne suscepit, et Rodulfum infidelia machinantem et superflua expetentem dimisit inanem. Tum contra ipsius insidias, fideles suos ad munitionem paravit: indeque per Attiniacum itinere equestri revertens, nativitatem domini in monasterio sancti Medardi celebravit. Adrianus papa defungitur, Ioannes archidiaconus Romanae ecclesiae, XIX. Kalend. Januarias in locum illius substituitur.

Caput XXIX.

[recensere]

De Carlonmnni degradatione, perniciosā consultatione: et ut excaecetur sententiā.


Anno DCCCLXIV. quia multi erant in regno Caroli et in aliis regnis, qui expectabant ut per Carlomannum filium ejus adhuc rediviva mala in sanctā ecclesiā: in regno ejus, et in aliis regnis, remergerent (de quibus regio ministerio cum consilio fidelium suorum secundum morem praedecessorum et progenitorum suorum regum leges paci ecclesiae et regni soliditati congruas promulgavit, et ab omnibus observari decrevit) episcopos apud Sylvanectensem civitatem, in quā idem Carlomannus morabatur, convocavit: ut secundum sacros canones a quibus nulla (ut dicit Leo) aut negligentiā aut praesumptione licet eis discedere, episcopale ministerium de illo exequerentur, quod sane ipsi fecerunt, deponentes illum secundum sacras regulas, ab omni gradu ecclesiastico, laicā sibi communione servatā. Post quod factum, antiquus et callidus adversarius illum et suos complices ad argumentum aliud excitavit: nempe quod liberius ad nomen et ad potentatum regium conscendere posset, quia ordinem Ecclesiasticum non haberet, et qui episcoporum judicio ecclesiasticum gradum amiserit, etiam tonsuram ecclesiasticam amittere licentius posset. Unde complices illius post depositionem ejus ardentius se coeperunt iterum conjungere, et alios in societatem suam, etiam de aliis regnis, quos valebant abducere: quatenus ubi primum locum invenire possent, illum a custodiā (in quā servabatur, donec videretur si se a malis suis convertere vellet) educerent, et sibi regem constituerent. Quapropter necesse fuit, etiam de quibus ab episcopis judicatus non fuerat in medium devocare, et secundum sacrarum legum decreta, pro admissis suis judicio mortis addictum, mitiori sententiā ( ut locum et spatium poenitendi haberet, et graviora admittendi locus et spatium, sicut meditabatur, non daretur ) luminibus, acclamatione cunctorum qui affuerunt, orbari: quatenus pernitiosa spes pacem odientium, de illo frustrata foret: et ecclesia dei ac Christianitas, in regno ejus, cum infestatione paganorum, seditione exitiabili perturbari non posset.

Caput XXX.

[recensere]

De Diabolo qui visibiliter Carolum filium Ludovici tentavit, secutus est et vicit, victum possedit, possessum vexavit: De Beneventanorum ad defectionem sollicitatione et insidiis Adelgiso positis.


Ludovicus Germaniae rex, ante nativitatem domini ad Franconofurth palatium vēnit: ibique nativitatem celebravit, et placitum suum ibidem, circiter Kalend. Febr. condixit: quo filios suos Ludovicum et Carolum, et cum aliis suis fidelibus homines qui de regno quondam Lotharii illi se commendaverunt, praecepit venire. Et dum ibi degeret, vēnit ad Carolum filium ejus diabolus, transfigurans se in angelum lucis: et dixit illi, quod pater ejus, qui illum causā Carlomanni fratris sui perdere moliebatur, deum offensum haberet, et regnum in brevi amitteret: et eidem Carolo dominus illud regnum habendum dispositum haberet, et quod illud in proximo obtineret. Ipse autem Carolus timore perterritus, ecclesiam est ingressus quae domui in quā jacebat adhaerebat, quo eum diabolus est insecutus: eique iterum dixit: «Cur times et fugis? nam nisi ex deo vēnissem, tibi annuntians quae in proximo sunt futura, in hanc domum domini, te sequens non intrarem». His et aliis blanditiis ei persuasit, ut communionem a deo sibi missam, ut aiebat, de manu illius acciperet, sicut et fecit: et post buccellam ipse introivit in eum Sathanas. Veniens autem ad patrem suum, et residens in concilio ejus cum fratre, et aliis fidelibus, tam episcopis quam laicis patris sui, subito invasus surrexit et dixit, quod seculum vellet dimittere: et quod uxorem suam carnali commertio non contigerit, et discingens se spathā, cadere illam permisit: et cum vellet se baltheo discingere, et vestitu exuere, coepit vexari. Comprehensus autem ab episcopis et ab aliis viris, turbato patre, et omnibus qui affuerunt vehementi stupore percussis, ductus est in ecclesiam: et Liutbertus archiepiscopus induens se sacerdotalibus vestibus, missam decantare coepit. Cum autem ventum ad locum Euangelii fuit, coepit magnis vocibus, patriā linguā, VEH clamare: et sic continuis vocibus VEH illud clamavit, usque dum missa celebrata fuit. Quem pater ejus episcopis et aliis fidelibus suis committens, per sacra loca sanctorum martyrum deduci praecepit ut illorum meritis et orationibus a daemone liberatus; ad sanam mentem domino miserante redire praevaleret. Deinde disposuit illum Romam dirigere: sed quibusdam eventibus intervenientibus, iter illud dimisit.

Ludovicus imperator Italiae in Capuā residens (mortuo jam Lamberto calvo, et appulso patricio imperatoris Graecorum, cum exercitu, in civitatem quae Hydrontum dicitur, in auxilium Beneventanorum qui censum quem imperatoribus Franciae eatenus dabant, illi persoluturos se promittebant) quoniam aliter Adelgisum obtinere non poterat, mandavit apostolico Ioanni compatri Adelgisi, ut ad eum ipud Capuam veniret, et sibi Adelgisum reconciliaret: volens ostentare, quod tanquam intercedente beati Petri vicario, ipsum Adelgisum reciperet: de quo juraverat, quod nunquam de illis partibus rediturus esset, antequam illum caperet: quum reverā virtute suā eum obtinere non posset.

Caput XXXI.

[recensere]

De Nortmannis Andegavos occupantibus: et Carlomanni caecati ad Ludovicum Germaniae regem perfugio contra Carolum patrem: De Andegavorum obsidione: Rodulfi Nortmanni caede: de Winidorum motu et pacatione: De Nortmannorum cum urbe Andegavensi deditione: De hyeme nivosā: aestate siccā: et Salomonis Britonum ducis caede.


Carolus exercitum Britanniam versus denuntiat, ut Nortmanni qui Andegavos civitatem occupaverant, non autumarent se adversus eos illuc iturum, nec ad alia loca, in quibus ita constringi non possent, aufugerent. Dum autem illuc pergeret, in ipso itinere nuntiatum est ei, quod factione fratris sui Ludovici Germaniae regis, Carlomannus caecus per homines quosdam suos, consentientibus duobus pseudomonachis, de Corbeiā monasterio sublatus et ad Ludovicum fuerat cohibendus, ac interveniente Adalardo in suam contrarietatem perductus. Unde non magnopere est Carolus perturbatus: sed iter coeptum peragens, cum exercitu collecto civitatem Andegavensem (in quā Nortmanni depopulatis quibusdam urbibus, eversis castellis, ecclesiis et monasteriis incensis, et agris in solitudinem redactis, jam diuturno tempore residebant) obsedit, et sepe fortissimā circundedit: Salomone duce Britonum ultra Meduanam fluvium, cum copiis Britonum in ejus auxilio residente. Et dum Carolus rex in hoc negocio occupatus erat, Salomon filium suum, Wigonem nomine, ad eum cum primoribus Britonum misit. Qui filius ejus se Carolo commendavit: et fidelitatem coram fidelibus suis illi juravit.

Intetea Rodulfum Nortmannorum ducem, qui multa mala in regno Caroli exercuerat, in regno Ludovici cum quingentis et eo amplius complicibus suis occisum Carolo residente secus Andegavensem civitatem non incertā relatione nuntiatur.

Multitudo autem locustarum per Germaniam et Gallias, maxime autem in Hispaniam adeo se effudit, ut Aegyptiacae plagae potuerit comparari.

Ludovicus rex Germaniae apud Mettensem civitatem placitum suum tenere disponens, nuntium accepit quod nisi citissime filio suo Carlomanno in marchā contra Winidos subveniret, illum ulterius non videret. Qui statim versus Reghimsburg pergens, Carlomannum caecum Liutberto archiepiscopo pascendum in monasterio sancti Albani apud Magontiam commendavit: evidenti demonstrans indicio qualiter illi displicuerunt mala quae idem Carlomannus in sanctam dei ecclesiam, et in populum Christianum ac contra patrem suum egit quandocunque vel ubicunque praevaluit. Ad Reghimsburg autem perveniens, per missos suos, Winidos sub diversis principibus constitutos modo quo potuit sibi reconciliavit. Legatos autem ab illis qui Behim dicuntur cum dolo missos, suscipiens in carcerem misit.

Carolus ergo viriliter ac strenue obsidionem Nortmannorum in gyro Andegavensis civitatis exequens, adeo Nortmannos perdomuit, ut primores illorum ad illum vēnerint, seseque illi commendaverint, et sacramenta qualia jussit egerint, et obsides quot et quantos quaesivit illi dederint, ut de civitate Andegavensi constitutā die exirent et in regno suo quandiu viverent nec praedam facerent nec fieri consentirent: petentes ut eis in quādam insulā Ligeris fluvii, usque in mensem Februarium residere et mercatum habere liceret. Et in mense Februario quicunque ex eis jam baptizati essent, et Christianitatem de caetero veracirer tenere vellent, ad eum venirent: et qui adhuc pagani Christiani fieri vellent, ipsius dispositione baptizarentur, caeteri vero ab illius regno discederent, ulterius (sicut dictum est) ad illud in malum non redituri.

Post haec unā cum episcopis et populo, cum maximā religionis devotione, corpora sanctorum Albini et Lizinii quae effossa timore Nortmannorum de tumulis suis fuerant, cum muneribus magnis suis in locis restituit. Sicque ejectis ab Andegavorum civitate Nortmannis, cum acceptis obsidibus Carolus mense Qctobrio per Cenomannos et Ebrocense oppidum, ac secus castellum novum apud Pistas Ambianos Kalend. Novemb. pervēnit. Indeque apud Audriacam villam ac circumcirca venationem exercens, ad monasterium sancti Vedasti pervēnit; ibique nativitatem domini celebravit.

Anno DCCCLXXIV. hyems prolixa et fortis, et nivis tantā fuit nimietate perfusa, quantam nemo se vidisse meminerit.

Carolus in purificatione sanctae Mariae cum suis consiliariis placitum in monasterio sancti Quintini tenuit: et jejunium quadragesimale in monasterio sancti Dionysii peragens, ibidem Pascha dominicum celebravit. Generale quoque placitum Idibus Juniis, in villā Duziaco tenuit: ubi et annua sua dona accepit. Indeque per Attiniacum et consuetos mansionaticos Compendium adiit.

Aestas longa siccitatem foeni, et messium inopiam reddidit.

Salomon dux Britonum, qui nuntiabatur interea dubiis nuntiis quandoque quidem infirmus quandoque autem mortuus, certā relatione Carolo apud Compedium nuntiatus est hoc ordine mortuus: videlicet insecutus a primoribus Britonum Pascuitano et Urbano atque Wigone filio Ruulni, necnon et Francis hominibus (quos valde afflixerat) et capto ac custodiae mancipato filio ejus Wigone, fugā lapsus in Paucherum secessit: et quoddam monasteriolum ingressus ut se liberare valeret, circumventus a suis, quod a nemine Britonum quicquam mali sustinere deberet, traditus est Francis hominibus (Fulgoaldo et aliis) sicque ab iis excaecatus, postridie mortuus est repertus dignam vicem sortitus, qui dominum suum Herispojum, in ecclesiam ejus persecutionem fugientem et invocantem dominum, super altare occidit.

Caput XXXII.

[recensere]

De Ludovici et Caroli regum et fratrum colloquio: Richildis abortivo partu: De Ludovici imperatoris Italiae morte: et Caroli ob id in Italiam profectione: et filiorum Ludovici contra eum missorum vanis conatibus: De Ludovici in fratrem molitione, et procerum Franciae perfidiā: De Caroli a papā susceptione et coronatione: Bosonis ducatu et nuptiis: synodique indictione.


Ludovicus rex Germaniae ad frarrem suum Carolum, filium suum Carolum cum aliis suis missis direxit: petens ut simul loquerentur secus Mosellam. Ad quod placitum cum Carolus pergeret, ventris solutione detentus ad illud placitum sicut fuerat condictum, pervenire non potuit. Unde collocutio eorum, Caroli scilicet et Ludovici, secus Mosam apud Heristallium circa Kal. Decemb. fuit. De quā collocutione Carolus per monasterium sancti Quintini rediens, nativitatem domini Compendii celebravit: et Ludovicus eandem solennitatem Aquisgrani agens, inde ad palatium Franconofurd ultra Rhenum rediit.

Anno DCCCLXXV. Carolus circa initium quadragesimae monastetium sancti Dionysii adiit: ubi et Pascha domini celebravit et Richildis uxor ejus noctu ante quartam feriam Paschae aborsu filium peperit, qui baptizatus mox obiit. Illāque dies purificationis suae post parturitionem in eodem monasterio expectante, Carolus ad Barivum perrexit: indeque ad letanias celebrandas, ante ascensionem domini ad monasterium sancti Dionysii rediit; et in vigiliā Pentecostes Compendium vēnit.

Ludovicus rex Germaniae mense Majo in Triburis placitum suum tenuit: et quia ibi quae meditatus fuerat perficere non potuit, iterum placicum suum in mense Augusto ad eundem locum destinavit.

Carolus vero mense Augusto ad Duziacum secus Ardennam pervēnit: ubi certo nuntio Ludovicum nepotem suum Italiae imperatorem obisse comperit. Quaptopter inde movens ad Pontigonem pervenit, et quoscunque potuit de vicinis suis consiliariis obviam sibi venire praecepit: et a quibuscunque valuit suppetias in itinere suo accepit: et inde Lingonas pervēnit: et eos quos secum in Italiam ducere praedestinavit expectavit. Sicque Richildem uxorem suam per civitatem Remensem ad Sylvacum remittens, et filium suum Ludovicum in partem regni, quam post obitum Lotharii nepotis sui contra fratrem suum accepit, dirigens, Kal. Septembribus iter suum incoepit: et per sancti Mauritii monasterium pergens, montem Jovis transiit; et sic Italiam ingressus est.

Ludovicus rex Germaniae frater ejus, filium suum Carolum in Italiam ut fratri suo adversaretur transmisit. Quem Carolus rex fugam arripere et inde abscedere coegit. Ludovicus autem rex Germaniae iterum alium filium suum Carlomannum, cum quibus potuit in adversitatem frarris sui in Italiam direxit. Quod praenoscens Carolus rex, obviam ei cum validiori manu perrexit. Et quia Carlomannus praenovit se patruo suo non posse resistere, pacem petens cum eo locutus est, et sacrameniis utrinque firmatis ad propria rediit. Ludovicus ergo rex Germaniae persuadente Engilranno quondam Caroli regis camerario et domesticissimo (sed suasione Richildis reginae ab honoribus dejecto et a suā familiaritate abjecto) cum exercitu et filio cognomine suo Ludovico usque ad Attiniacum vēnit. Ad quem obsistendum, primores regni Caroli (jubente Richilde reginā) sacramento se confirmaverunt, quod non servaverunt: sed ex suā parte regnum Caroli pessundantes hostili more devastavēre. Similiter et Ludovicus cum suo exercitu idem regnum pessundedit: Sicque nativitatem domini in Attiniaco agens, per placitamentum primorum regni Caroli depraedatione factā cum quibusdam comitibus ex regno Caroli, qui ad eum se contulerant rediit: et per Treverorum civitatem transiens, ad palatium ultra Rhenum Franconofurd pervēnit: ibidemque dies quadragesimae et Pascha domini celebravit: ubi et certo nuntio Emmam uxorem suam apud Reghimsburg palatium obisse nuper post nativitatem domini comperit. Carolus autem quibusdam de primoribus ex Italiā ad se non venientibus, pluribus vero receptis, Romam invitante papā Ioanne perrexit: et XVI. Kal. Januar. ab eo cum gloriā magnā in ecclesiā sancti Petri susteptus est.

Anno DCCCLXXVI. in die nativitatis domini idem Carolus beato Petro multa et pretiosa munera offerens in imperatorem est unctus et coronatus, atque imperator Romanorum est appellatus, et Nonis Ianua. Romā exiens Papiam rediit: ubi et placitum suum habuit: et Bosone uxoris suae fratre duce ipsius terrae constituto, et coronā ducali ornato, cum collegis ejus quos idem dux expetiit in eodem regno relictis per montem Jovis et per monasterium sancti Mauritii rediens, ut Pascha domini apud monasterium sancti Dionysii celebrare valeret, iter acceleravit. Quod audiens Richildis degens apud Sylvacum, pridie Nonas Mart. mox illi obviam movit: et cum summā festinatione per Remos, Catalaunos et Lingonas, ultra Vesontium in loco qui dicitur Warnarii Fontana pridie Idūs Mar. vēnit: cum quā imperator per Vesontium ac Lingonas, Catalaunos et Remos civitates et per Compendium palatium transiens, ad monasterium sancti Dionysii pervēnit: ibique Pascha domini celebravit. Quo accersiens legatos apostolici, Ioannem Tuscanensem et Ioannem Arretinum atque Ansegisum Senensem, illorum consilio medio futuro mense Julio generalem synodum, auctoritate apostolicā et sanctione suā apud Pontigonem indixit: quo per Remos et Catalaunos civitates pervēnit. Boso vero, postquam imperator ab Italiā in Franciam rediit, Berengarii Eurardi filii factione, filiam Ludovici imperatoris Hyrmengardem, quae apud eum morabatur iniquo conludio, in conjugium sumpsit.

Caput XXXIII.

[recensere]

De synodi in Galliā actae celebritate: De Ansegisi ambitione ad primatum favente imperatore Carolo: De ejusdem Caroli insolentiā: De pacto cum Ludovico fratre: De Formosi damnatione: Iterum de super primatu Ansegisi lectis literis: De Frotharii Burdegalensis petitione: et de imperatoris in habitu Graecanico luxu.


Undecimo Kalend. Jul. indictione IX. episcopis et caeteris quibusque clericis vestibus ecclesiasticis indutis et domo ac sedilibus palliis protensis, atque in gremio synodi et prospectu imperialis sedis, lectorio suppositis sacrosanctis euangeliis, vēnit dominus imperator Carolus in vestitu deaurato habitu Francisco, cum legatis apostolicae sedis in synodum: et cantoribus antiphonam «Exaudi nos domine», cum versibus et «Gloria» patri cantantibus, post «Kyrie Eleison» et datā oratione a Ioanne Tuscanensi episcopo, resedit dominus imperator in synodo et legit Ioannes Tuscanensis episcopus epistolas a domino apostolico missas: cum quibus et legit epistolam de primatu Ansegisi Senensis episcopi, ut quoties utilitas ecclesiastica dictaverit, sive in evocandā synodo, sive in aliis negotiis exercendis, per Gallias et Germanias apostolicā vice fruatur: et decreta sedis apostolicae per ipsum episcopis manifesta efficiantur: et rursus quae gesta fuerint ejus relatione, si necesse fuerit, apostolicae sedi pandantur: et majora negocia ac difficiliora quaeque suggestione ipsius a sede apostolicā disponenda et enucleanda quaerantur. Petentibus autem episcopis ut eis permitteretur ipsam legere epistolam quibus erat directa, non adquievit imperator: sed responsum quaesivit ab eis, quid de his jussis apostolicis responderent. Quorum responsio talis fuit: ut servato singulis metropolitanis jure privilegii secundum sacros canones et juxta decreta sedis Romanae pontificum ex eisdem sacris canonibus promulgata, domini Ioannis papae apostolicis jussionibus obedirent. Et cum imperator et legati apostolici satagerent ut absolute archiepiscopi responderent se obedituros de primatu Ansegisi sicut apostolicus scripsit, aliud nisi quod praedictum est, responsum ab eis extorquere non potuerunt: excepto quod Frotharius Burdegalensis episcopus quoniam a Burdegalā ad Pictavos indeque ad Bituricum favore principis contra regulas se contulit, per adulationem respondit quod imperatori placere cognovit. Tunc motus imperator dixit, quod dominus apostolicus ei suas vices commisit in synodo, et quod isdem praecepit ille exequi studeret: et accepit ipsam epistolam involutam, unā cum Ioanne Tuscanensi et Ioanne Arretino, et dedit illam Ansegiso et jussit sellam plectilem poni ante omnes episcopos Cisalpini regni sui, juxta Ioannem Tuscanensem qui ad dextram illius sedebat: et praecepit Ansegiso ut supergrederetur omnes ante se ordinatos, et sederet in eādem sellā: Remorum archiepiscopo reclamante, audientibus omnibus, hoc factum sacris regulis obviare. Imperator tamen in sententiā suā permansit: et petentibus episcopis ut liceret eis saltem exemplar sibi de epistolā directā sumere, nec hoc ullo modo impetravēre: et sic soluta est synodus in die illā.

Decimo Kalend. praefati mensis iterum convēnerunt episcopi: in quo conventu lectae sunt epistolae a domino apostolico laicis missae, et lecta est electio domini imperatoris, ab episcopis et caeteris Italici regni firmata: sed et capitula quae in palatio Ticinensi constituit, ab omnibus confirmari fecit: quae et episcopis Cisalpinis confirmare praecepit et sic soluta est synodus in illā die.

Quinto Nonis Julii convēnerunt iterum episcopi sine imperatore: et habitae sunt contentiones de presbyteris, ex diversis parochiis clamantibus ad legatos apostolici, et sic soluta est synodus in hac die.

Quarto Non. ejusdem mensis iterum convēnerunt episcopi: et imperator in synodo residens audivit oratores fratris sui Ludovici regis, Willebertum archiepiscopum Coloniae et Adalardum ac Menigardum comites: per quos petiit partem de regno Ludovici imperatoris, filii Lotharii fratris eorum, sicut ei competeret ex haereditate et illi firmatum erat sacramento. Et legit Ioannes Tuscanensis epistolam a Ioanne papā episcopis regni Ludovici directam: et dedit exemplar Willeberto archiepiscopo, ut deferret illud praefatis episcopis: et sic soluta est praefata synodus in illā die.

Sexto Idūs Julii convēnerunt episcopi: et circa horam nonam vēnerunt legati domini Apostolici, Leo episcopus et apocrisarius ac nepos apostolici atque Petrus Forisempronii episcopus, deferentes epistolas imperatori et imperatrici, et salutationes apostolici ad episcopos: et sic soluta est synodus in illā die.

Sexto Idūs Julii convenientibus episcopis, lecta est epistola apostolici de damnatione Formosi episcopi, Gregorii nomenclatoris et consentientium eis: et praesentata sunt imperatori ab apostolico missa dona: inter quae fuerunt praecipua sceptrum et baculus aureus. Sed et imperatrici dona sunt ab eo missa, pallia et armillae cum gemmis: et sic soluta est synodus in illā die.

Pridie Idūs Julii convēnerunt episcopi, et misit imperitor vicarios apostolici, increpare durius archiepiscopos et episcopos qui pridie non vēnerant, sicut praecepit. Illis autem canonice rationabilem reddentibus rationem, sopita est increpatio: Et lecta est a Ioanne Tuscanensi iterum epistola, jubente imperatore, pro primatu Ansegisi: et quaesita est ab episcopis denuo inde responsio. Et respondentibus singulis archiepiscopis, quod veluti sui antecessores illius antecessoribus regulariter obedierunt, ita ejus decretis vellent obedire, tunc facilius est illorum admissa responsio, quam fuerat in imperatoris praesentiā: et sic iterum post multas contentiones de presbyteris diversarum parochiarum reclamantibus ad legatos apostolici, lecta est proclamatio Frotharii Burdegalensis archiepiscopi, quia non poterat consistere propter infestationem paganorum in civitate suā, ut liceret ei Bituricensem metropolim occupare. Cujus petitionibus unanimitas episcoporum nullatenus adquievit.

Et jubentibus legatis apostolici, ut XVII. Kalend. Augusti convenirent episcopi mane, circa horam nonam vēnit imperator Graecanico more paratus et coronatus, deducentibus eum apostolicae sedis legatis more Romano vestitis, ad episcopos ecclesiasticis vestimentis indutos: et caeteris secundum modum primae horae diei (quando inchoata est synodus) praeparatis, ut prius cantatā antiphonā «Exaudi nos domine», cum versibus et «Gloriā», post «Kyrie eleison» datā oratione a Leone episcopo, resederunt omnes: et legit Ioannes Arretinus quandam scedulam ratione et auctoritate carentem. Post quam legit Odo Belgivagorum episcopus quaedam capitula a legatis apostolici et ab Ansegiso et eodem Odone sine conscientiā synodi dictata, inter se dissona, et nullam utilitatem habentia, verum et ratione et auctoritate carentia: et ideo hīc non habentur subjuncta. Iterum mota est interrogatio de primatu Ansegisi: et post multas ab imperarore et legatis apostolici contra episcopos querimonias habitas, tantum in novissimo quantum et in principio synodi exinde Ansegisus obtinuit. Post haec perrexit Petrus episcopus Forisempronii et Ioannes Tuscanensis ad cubiculum imperatoris: et adduxerunt imperatricem Richildem coronatam in synodum: et stante illā juxta imperatorem, surrexerunt omnes, et stantes quique in gradu suo, incoeperunt laudes Leo episcopus et Ioannes Tuscanensis episcopus: et post laudes actas in dominum apostolicum et dominum imperatorem et imperatricem et caeteros, juxta morem, datā oratione a Leone Gaumensi episcopo, soluta est synodus. Postea imperator legatos muneratos apostolicos, Leonem et Petrum, remisit Romam, et cum eis Ansegisum Senensem episcopum et Adalgarium Augustidunensem episcopum. Interea baptizati sunt quidam Nortmannni ab Hugone abbate et marchione: et propter hoc ad imperatorem adducti: et munerati ad suos redierunt: et ut ante, ita et postmodum, ut Nortmanni more pagano peregerunt. At imperator V. Kalend. Augusti movit a Pontigone, et III. Kalend. vēnit Catalaunos: ibique, propter quandam molestiam corporalem, moratus est usque Idūs Augusti.

Cap. XXXIV.

[recensere]

De Ludovici regis Alemannorum obitu: Nortmannorum ad Sequanam grassatione: De Ludovici junioris, hoc est filii Ludovici defuncti religioso animo, et novā judicii formā: de imperotoris in eum dolo: De imperatoris fugā et militum ac procerum ejus caede aut captivitate et spoliatione turpi quidem, sed ob perfidiam principis meritā: De Richildis in fugā partu: De imperatoris donationibus impiis quibus abbatias dedit, et filii ejus ac Richildis morte: De abbatiae sancti Germani longā per comites Parrhisienses peculatione.


Decimonono Kalend. Septembris imperator vēnit Remos: indeque recto itinere vēnit ad Sylvacum: et V. Kalend. Septembres misit legatos apostolici, Ioannem itemque Ioannem et Odonem episcopum, cum aliis nuntiis suis ad fratrem suum Ludovicum, et filios ejus, ac episcopos atque primores regni sui. Quibus missis in viā, imperatori in Carisiaco nuntiatum est praefatum Ludovicum regem in Franconofurd palatio V. Kalendas Septembres obiisse, et IV. Kalend. ejusdem mensis in monasterio sancti Nazarii sepultum fuisse. Imperator autem directis oratoribus suis ad primores regni quondam fratris sui, Carisiaco movit: et ad Sathanacum villam pervēnit: dispositum habens Mettensem civitatem adire, et episcopos ac primores regni quondam fratris sui ad se venientes recipere, et repente mutato consilio perrexit Aquasgrani: indeque Coloniam vēnit, et apostolici legati cum eo: praedantibus omnibus, sine ullo divino respectu, qui cum illo ibant. Nortmanni vero cum centum circiter navibus magnis (quas nostrates barcas vocant ) XVI. Kalend. Octobris Sequanam intraverunt. Quod cum apud Coloniam imperarori nuntiatum fuisset, nihil pro hoc a negotio quod coeperat immutavit. Ludovicus autem nepos ejus cum Saxonibus et Thoringis, ex alterā parte Rheni fluminis contra eum vēnit: et oratoribus ad patruum suum imperatorem directis, benignitatem ejus expetiit: quam non impetravit. Tunc ipse ac comites ejus jejuniis et letaniis misericordiam domini petierunt, irridentibus eos illis qui erant cum imperatore. Ludovicus autem Ludovici regis filius, decem homines cum aquā calidā, et decem cum ferro calido, et decem cum aquā frigidā, ad judicium misit coram eis qui cum illo erant, petentibus omnibus ut deus in illo judicio declararet, si per jus et aequum ille habere (si plus per rectum ille habere) deberet portionem de regno, quam pater suus illi dimisit ex eā parte quam cum fratre suo Carolo per consentionem illius et per sacramentum accepit. Qui omnes illaesi reperti sunt. Tunc ipse Ludovicus cum suis, ad Andranacum (Andrunacum) castrum Rhenum transivit. Quod cum imperatori nuntiatum fuisset, Richildem imperatricem cum Hilduino abbate et Francone episcopo ad Haristallium misit: ipse autem secus Rhenum hostiliter contra nepotem suum perrexit: praemittens ad eum nuntios, ut quosdam de suis consiliariis obviam consiliariis suis mitteret, et tractaret de pace inter eos habendā. Quod Ludovicus humiliter et obedienter suscipiens, securus mansit quod bello aggredi non deberet, donec ipsa conventio finiretur. Imperator vero Nonis Octobribus dispositis scaris suis noctu surrexit, et vexillis levatis, per strictas et arduas vias, quin potius invias, super nepotem suum ac super eos qui cum illo erant subito irruere moliens, secus Andranacum pervēnit: fatigatis hominibus et equis de gravi et stricto itinere et pluviā quae super eos nocte totā effluxit. Et ecce subito nuntiatum est Ludovico et suis, imperatorem cum validā manu hostiliter super eum venire: ipse autem cum eis quos secum habuit e regione stetit: et irruentibus imperatoris cuneis super eos, et illis fortiter resistentibus, exercitus imperatoris terga vertit: et fugiendo super imperatorem vēnit. Sed imperaror cum paucis vix fugā lapsus evasit. Multi autem qui effugere poterant impediti sunt: quoniam omnes saugine (sarcinae) imperatoris et aliorum qui cum eo erant, sed et mercatores, et qui scuta vendentes imperatorem et exercitum sequebantur, in angusto itinere fugientibus viam clauserunt. Fuerunt autem in ipsā congressione occisi Ragenarius et Hieronymus comites, et multi alii. Capti autem in eodem campo et sylvā vicinā fuerunt, Ottulfus episcopus, Gauzlinus abbas, Aledrannus comes, Bernardus comes, Adalardus comes, Ebroinus comes, et plures alii. Omnes autem sauginas et ea quae mercarores portabant, exercitus Ludovici accepit: et impleto dicto quod ait propheta «Vae qui praedaris nam et ipse praedaberis», omnia quae praedatores qui erant cum imperatore habuerunt, sed et ipsi etiam Hludovici exercitūs praeda fuerunt: adeo ut qui adminiculo equorum effugere potuerunt, animas suas haberent pro spolio. Caeteri autem ita sunt a villanis despoliati, ut foeno et stramine involuti verenda celarent, et nudi profugerent quos insequentes occidere noluerunt, et facta est plaga magna in populo praedatore. Richildis vero audiens VII. Idūs Octob. de fugā exercitūs imperialis et ipsius imperatoris, ab Heristallio movit: et fugiens subsequenti nocte galli cantu in viā peperit filium: quem post partum homo suus ante se portans, fugiendo usque ad Antennacum detulit. Imperator autem VII. Idūs Octobris vesperi ad monasterium sancti Lamberti pervēnit. Ad quem Franco et Hilduinus abbas a Richilde VI. Id. redierunt: et cum eo fuerunt usque dum post Richildem ad Antennacum pervēnit. Inde Duziacum adiit: unde ad Antennacum rediit: et placitum suum in Salmontiaco XV. die post festum sancti Martini condixit.

Ludovicus, Ludovici regis quondam filius, de Andrunaco per Sintiacum Aquasgrani rediit ibique tribus diebus stetit: indeque obviam fratri suo Carolo apud Confluentem vēnit: ubi simul locuti, Carolus versus Mettos, indeque in Alemanniam infirmus rediit, Ludovicus vero ultra Rhenum perrexit. Carlomannus frater eorum nec ad eos nec ad patruum suum Carolum imperatorem sicut mandaverat, vēnit occupatus in belligeratione contra Winidos. Carolus imperator Conradum et alios primores, ad Nortmannos qui in Sequanam vēnerant misit: ut quocunque modo possent foedus cum eis ferirent, et ad condictum placitum ei renuntiarent. Dominus imperator Carolus ad placitum suum in Salmontiacum, sicut condixerat, vēnit: ibique homines de parte regni quondam Lotharii, quam frater suus Ludovicus contra eum acceperat, ad se post fugam de Andrunaco venientes suscepit: et quibusdam abbatiolas, sicut erant, integras dedit, quibusdam de abbatiā Martinianā, quam diviserat, beneficiola donavit: et sic ad se venire permisit. Copias quoque contra Nortmannos, secus Sequanam ut in procinctu essent disposuit: ipse autem ad Vizinniacum villam vaniens graviter passione pleuresis est infirmatus, adeo ut vivere desperaret. Ibique natalem domini celebravit. Anno incarnationis dominicae DCCCLXXVII. convalescens ex infirmitate Carolus, per Carisiacum Compendium venit. Ubi dum moraretur, filius ejus, qui antequam Richildis ad Antennacum veniret in viā natus fuerat infirmatus et a Bosone avunculo suo de fonte susceptus, Carolus nominatus defungitur: et ad monasterium sancti Dionysii sepeliendus defertur.

Eā tempestate Gauzlinus abbas coenobii sancti Vincentii sanctique Germani dominum adiit imperatorem: petens quatenus stipendia monachorum sub eo degentium, per privilegii sui auctoritatem disponeret: ne per succedentia tempora, avaritiā abbatum de iis quae auctoritas regia statuerat aliquid mutilaret. Quod quamvis simplici animo egerit, cupiditas tamen principum Francorum subsiquentium, in hac ordinatione oculum aperuit. Nam quamvis prudentissimus abbas Irmino omnium redhibitiones villarum sancti Germani (videlicet usque ad unum ovum ac pullum vel etiam scindulam ) scripto sub uno comprehendit, et quantum monachi in proprios usūs haberent, quantumque abbas ad exercitum regis vel in proprium sibi vendicaret: disposuit tamen vigore decedente regum, Robertus comes Parrhisiorum qui marchio Francorum vocabatur (frater videlicet Odonis regis) necnon Hugomannus, quin etiam usque ad tempora Roberti regis, ea quae abbates accipiebant sibi addixerunt: et statuentes decanos monachis, sibi nomen abbatis usurpaverunt: Ea vero quae tunc sibi ex rebus eccesiasticis vendicarunt, propriis militibus distribuerunt, et juri ecclesiastico subtraxerunt. Est autem privilegium hujusmodi. In nomine sanctae et individuae trinitatis, Carolus Dei gratiā rex.

Si ea quae praedecessores nostri supernā dignatione illuminati, ac suorum fidelium devotis ammonitionibus instigati, pro statu ac utilitate ecclesiarum sive servorum dei statuere decreverunt, nostris confirmamus edictis hoc nobis proculdubio ad aeternam beatitudinem regnique nostri tutelam profuturum esse credimus, atque exinde apud dominum retributionem in posterum habere confidimus.

Igitur notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae, ac nostris praesentibus scilicet ac futuris, quia vir venerabilis Gozlinus abba monasterii almi confessoris Christi Germani et sancti Vincentii martyris, necnon et monachi ejusdem congregationis, devotissimi oratores nostri suggesserunt serenitati nostrae, ut pro Dei amore et futuro ejusdem congregationis suffragio, ne aliquā successorum suorum negligentiā ordo in eā monasticus futuris temporibus perturbaretur (ut saepe manifestum est contigisse) super quasdam villas necessitatibus eorum per proprium confirmationis praeceptum genitoris nostri Hludovici serenissimi Augusti eidem congregationi deputatas, super alias etiam a memorato fideli nostro Gozlino abbate pro eorum stipendiis, quae annuatim in cibo et potu accipere debebant, nostro consensu et auctoritate illis collatas, firmitatis nostrae praeceptum fieri juberemus, per quod tam ea quae prae manibus habere videbantur, quam etiam ea quae a largitate nostrā in praesenti illis confirmabantur, firmius ac securius per succedentia tempora tenerent ac possiderent. Nos vero necessariis illorum petitionibus clementiae nostrae aurem accommodantes, veluti postulaverunt fieri adjudicavimus, confirmantes eis regali testamento has villas quarum haec sunt vocabula, in pago Parrhisiaco Antoniacum, et Spinogilum, et villulam Caticantum. In Senonico Agmantum. In Milidunense Matriolas, quam inclytae memoriae avus noster Carolus ad ligna subministranda clementer memorato contulerat coenobio, Novigentum etiam in Meldensi, et in Pinciacensi Cellam quae dicitur Villaris, et villam nihilominus supra mare, videlicet ad vestimenta et calceamenta eorum, nec non et per plures necessitates in diversis monasterii officinis supplendis, dormitorii scilicet, cellarii, domūs infirmorum, piscatoriae quoque ac per necessaria medicinae adjumenta, et ad viginti modia saponis picemque emendam, ad vasa vinaria componenda, et ad caeteras loci necessarias utilitates a decano procurandas, et insuper ad reconcinnandam vel recooperiendam domum infirmorum, cellariique et reliquarum officinarum habitacula ex antiquā constitutione decano deputata. Insuper ad refectiones dominicis diebus, et deputatis solennitatibus sanctorum, fratribus amministrandas. Pro stipendiis autem victualibus quae eis a parte abbatis persolvi debebantur, sicut in praefato genitoris nostri praecepto continerur ac nostro delegamus eis, unā cum consensu et voluntate Gozlini abbatis omniumque fratrum ejusdem congregationis, has villas infra scriptas, Calau in pago Stampinse, cum integritate et hospitiis suis quae sunt in albā terrā: villulam quoque Rubrum in eodem pago, Theodaxium nihilominus cum omni integritate in Pago Parrhisiaco. Et Banniolum in pago Senonico cum hospitiis quae sunt in villā quae vocatur Campiniacus. Cubinium etiam in pago Laumense. In partibus quoque Austrasiorum in pago scilicet Albanio (Balbanio) villam vel abbatiam Thuinas dictam, sicut et in praecepto a genitore nostro sibi concesso nobis ostenderunt, cum omnibus appenditiis suis, quicquid in prasenti illuc prospicit et de caetero adquirentur. Et clausum quod est situm prope monasterium ipsius sancti praesulis. Acceperunt autem fratres has villas pro modiis frumenti mille trecentis viginti, et pro centum octoginta leguminum modiis, et pro casei pensis centum sexaginta, et pro modiis viginti adipis, et pro viginti sextariis butyri, et pro quatuor sextariis mellis, et duabus cerae libris omni mense, pro modiis etiam salis centum, et pro braciis viginti per duodecim modia, et pro horto tam aestate quam hyeme qui necessarius eis habetur. Quoniam haec omnia ab abbate minus plene illis persolverentur statuimus quoque ut ex istis stipendiariis villis, per succedentia tempora dormitorium fratrum, et cella novitiorum recooperiantur. Reliqua vero coenobii aedificia de abbatiā recooperienda sunt exceptis supradictis a parte fratrum reemendandis. Vinum autem in potum quotidianum refectionis, ex Theodaxio et villā novā, tam de vineis dominicis quam partionibus fratribus dari censuimus. Sin autem ex eisdem vineis ad numerum duum millium modiorum non pervenerint, tunc idem numerus ex reliquis abbatiae villis in fratrum et hospitum usūs in refectorio edentium juxta veterem consuetudinem ab abbate percompleatur. Duobus etiam fratribus in eādem villā novā laborantibus, quae dari ibidem consuetudo fuit dentur et torcularia juxta solitum reemendentur, et vasa vinaria praeparentur, vinumque ex more ad monasterium deferatur. Vineas quoque in praefatā villā decrevimus ab eisdem excoli, vindemiari, a quibus olim cultae fuerunt et vindemiatae, sive sint indominicatae sive in beneficium quibuslibet datae. De melle quinetiam carrada una ex modiis octo cum solitā cerā sicut de villā Lucarias persolvitur usibus fratrum ab abbate tribuatur. Praedia denique bonorum hominum largitione sibi donata, unā cum clauso secus monasterio sito eisdem fratribus stabili jure concessimus. Refectiones denique in missā S. Germani V. Kalend. Junii et in dedicatione ecclesiae vel anniversario domini Childeberti regis et festivitate sancti Vincentii, coenā domini, seu vigiliā sancti Paschae, et de volatilibus cum pulpastis in nativitate domini tribus diebus et in Pascha similiter tribus, inrefragabiliter eis ab abbate ministrari sufficienter decrevimus. Charitates etiam in eisdem festivitatibus ex antiquo more bis ipsis a parte abbatis dentur. De supradictis vero villis statuimus illis in reliquis nativitatis domini et Paschae diebus volatilia cum pulpastis a decano subministrari, excepto quod Thesaurario et aliis ministerialibus facere constitutum est. Item ordinamus ipsis alias refectiones a decano praeberi, videlicet de Calau in festivitate translatione sancti Germani, et de Theodaxio in festivitate sancti Dionysii. Praeterea decrevimus ut de villā quae vocatur Bospacium in pago Laudunensi, quam eisdem fratribus per regiae auctoritatis praeceptum ad locum refugii pietatis nostrae clementia misericorditer concesserat Idibus Junii quando Deus nos nasci in mundo voluit, et VIII. Idūs Junii quando rex regum in regno nos ungi in regem piā dignatione disposuit, refectio eis a decano specialiter exhibeatur. Quae commemoratio post obitum nostrum, depositionis die cum me dominus universae carnis viam ingredi jusserit convertatur. Concedimus igitur has villas in hoc nostro precepto superius nominatas cum ecclesiis et appenditiis suis, cum reditibus ac mancipiis, cum precariis seu beneficiis exinde datis, cumque omnibus ad se pertinentibus, ipsius congregationis fratribus ad multiplices eorum necessitates supplendas, regali auctotitate per nostrae confirmationis praeceptum stabili ac perpetuo jure concedimus atque firmamus, praecipientes regiā potestate, et per sanctam inviolabilem trinitatem atque examen tremendi judicii, angelorumque ac sanctorum omnium reverentiam conjurantes, ut nemo abbatum per successiones quod nostro roboratum est edicto subtrahere vel minuere audeat, aut ad usūs suos retorqueat, vel alicui quicquam in beneficium inde tribuat, sed neque servitia ex eis exactet, vel paravedos aut expensas ad suas vel ad hospitum susceptiones recipiat, sive mansionaticos inde exigat, sicut nec consuetudinis unquam fuit.

Supra scripta autem ad centum viginti monachorum sunt ordinata, ex quo nil unquam cuiquam abbatum licebit subtrahere. Augere vero si forte voluerit, multiplicatis ad usūs eorum opibus accumulentur divini servitii cultores. Qui vero nostro tempore aliter facere praesumpserit, et post discessum nostrum sive quandiu advixerimus hanc nostram confirmationem violare voluerit, a Deo, cujus extitit contemptor, poenis aeternalibus se damnandum cognoscat.

Ad corroborandum etiam nostrae celsitudinis praeceptum, super eodem privilegium episcopale, per semet a cunctis ecclesiae filiis aeternaliter observandum fieri et firmari decrevimus.

Et ut haec auctoritas, quam ob Dei amorem ac remedium animae nostrae statuimus atque corroboravimus, firmiorem obtineat vigorem, et deinceps inconvulsa perdurare queat, manūs nostrae conscriptione eam subter firmavimus, et annulo nostro sigillari jussimus.

SIGNUM CAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.

Gammo Notarius ad vicem Gozleni recognovit.


Data XII. Kalend. Maji indictione quintā anno XXXII. regnante Carolo gloriosissimo rege, et in successione Hlotharii regis anno III. Actum monasterio S. Dionysii in Dei nomine feliciter. Amen.

Caput XXXV.

[recensere]

De Caroli imperatoris a summo pontifice Romam accitu: Tributi exactione: Caroli in Italiam profectione: et synodicā electionis ejusdem in imperatorem confirmatione: De Carlomanni motu in patruum: Procerum in imperatorem conjuratione, ac ejus fugā: De Caroli imperatoris per Iudaeum intoxicatione, morte, sepulturā, translatione: ac Carlomanni aegritudine.


Carolus igitur imperator Compendii, ubi quadragesimam peregerat, Pascha domini celebravit: et legatos apostolici Ioannis, Petrum episcopum Forisempronii et Petrum episcopum Senogalliae, suscepit: per quos tam verbis quam literis eum apostolicus Ioannes Romam vocavit, quatenus (sicut promiserat) sanctam Romanam ecclesiam a paganis, quibus infestabatur, eriperet atque defenderet. Kalendis igitur Maji episcopos Remensis provinciae, sed et aliarum provinciarum, Compendium convocavit: et ecclesiam quam in eodem oratorio construxerat cum multo apparatu, in suā et legatorum apostolicae sedis praesentiā ab eisdem episcopis consecrari fecit. Inde placitum generale Kalend. Junii habuit: ubi per capitula, qualiter regnum Franciae filius suus Ludovicus cum fidelibus ejus et regni primoribus regeret, usque dum ipse Romā rediret, ordinavit: et quomodo tributum de parte regni Franciae quam ante mortem Lotharii habuit, sed et de Burgundiā, exigeretur disposuit: scilicet ut de mansis indominicatis solidus unus: de unoquoque manso ingenuo quatuor denarii de censu dominico, et quatuor de facultate Mansuarii: de manso vero servili, duo denarii de censu dominico, et duo de facultate Mansuarii. Et unusquisque episcopus de presbyteris suae parochiae secundum quod cuique possibile erat: a quo plurimum quinque solidos, a quo minimum quatuor denarios episcopi de singulis presbyteris acciperent, et nuntiis dominicis redderent; sed et de ecclesiarum thesauris prout quantitas extitit loci, ad idem tributum exolvendum acceptum fuit. Summa vero tributi fuerunt quinque millia librae argenti ad pensam. Illi vero tam episcopi quam et alii qui trans Sequanam sunt de Neustriā, tributum illis Nortmannis qui in Ligeri erant, secundum quod sibi ab eis fuit impositum, undecunque valuerunt reddere procurarunt.

Dominus autem imperator Carolus de Carisiaco Compendium, indeque per Suessionas ad Remensem civitatem: et sic iter suum per Catalaunos et Pontigonem atque Lingonas peragens, cum uxore et maximā auri et argenti caballorumque ac facultatum aliarum copiā de Franciā Italiam petiit: et veniens ultra Jurim usque ad Urbam, obvium habuit Adalgarium episcopum, quem mense Februario Romam direxerat pro agendā synodo a papā Ioanne. Cujus exemplar idem Adalgarius pro munere magno imperatori detulit. Summa vero ejusdem synodi, post multas et multiplices laudes imperatoris, haec est: ut electio et promotio ad imperialia sceptra anno praeterito Romae celebrata, extunc et nunc et in perpetuum firma et stabilis maneat. Quam si quis perturbare aut violare tentaverit, cujuscunque sit ordinis, dignitatis, aut professionis, anathemate usque ad satisfactionem teneatur omni tempore obnoxius. Patratores et incitatores hujus consilii, si quidem clerici fuerint, deponantur: Laici vero et monachi, perpetuo anathemate feriantur: ut quia synodus anno praeterito apud Pontigonem, hinc habita secus Andranacum, nil profuit, usquequaque ista debeat praevalere. Nuntiavit etiam inter alia idem Adalgarius imperatori, quoniam Ioannes papa obviam illi Papiam veniret. Quapropter praemisit Odracum secundi scrinii notarium, Goiramnum comitem et Pipinum atque Heribertum, ad procuranda ipsius papae servitia. Ipse autem festinato perrexit ire ad eum. Quem obviam habuit apud Versellas civitatem: et recepto eo cum honore maximo, perrexit simul usque Papiam: ubi eis nuntiatum est non incertā relatione, Carlomannum Ludovici fratris sui filium cum maximā multitudine bellatorum super eos venire. Quapropter relinquentes Papiam vēnerunt ad Tardunam: et consecratā Richildis a papā Ioanne in imperatricem, moх retrorsum fugam arripuit, cum thesauro, versus Moriennam. Imperator autem aliquandiu unā cum papā Ioanne in eisdem locis immorans expectavit primores regni sui, Hugonem abbatem, Bosonem, Bernardum Arvernum comitem, itemque Bernardum Gothiae marchionem, quos secum ire jusserat. At hi unā cum aliis regni primoribus (exceptis paucis, et episcopis) adversus eum conspirantes conjuraverant, et comperiens eos non venturos, ubique audierunt ipse et papa Ioannes appropinquare Carlomannum, imperator post Richildem fugam arripuit: et papa Ioannes versus Romam concite festinavit. Per quem Carolus imperator imaginem salvatoris in cruce fixam, ex auro multi ponderis fabrefactam et gemmis preciosis ornatam, sancto Petro direxit. Carlomannus vero mendaci nuntio audiens, quod imperator et papa Ioannes super eum cum multitudine maximā bellatorum venirent, et ipse fugam arripuit per viam quā vēnerat: sicque Deus more misericordiae suae conventum illum dissolvit. Carolus autem imperator febre correptus pulverem bibit, quem sibi nimium dilectus ac creditus medicus suus Iudaeus, nomine Sedechias, transmisit, ut eā potione a febre liberaretur. Insanabili veneno hausto, inter manūs portantium transito monte Cinisio, perveniens ad locum qui Brios dicitur, misit pro Richilde quae erat apud Moriennam, ut ad eum veniret: sicut et fecit. Et undecimo die post venenum haustum mortuus est, pridie Nonas Octobres. Quem aperientes qui cum eo erant, ablatis interaneis et infuso vino ac aromatibus quibus poterant, impositum locello coeperunt ferre versus monasterium sancti Dionysii, ubi sepeliri se postulaverat. Quem prae odore non valentes portare, sepelierunt eum in basilicā beati Eusebii martyris in civitate Vercellensi, ubi requievit annis septem. Post haec autem per visionem delatum est corpus ejus in Franciam, et honorifice sepultum in basilicā beati Dionysii martyris apud Parrhisios. Carlomannus vero pene usque ad mortem infirmatus, et lecticā delatus ad propria, per annum ita jacuit, ut a multis fuerit desperatus.

Caput XXXVI.

[recensere]

De Ludovici junioris qui Caroli erat filius ambitione et ambitu: De Richildis in Franciā rapinis: de regni insignibus ab Ludovico receptis et coronatione ejusdem.


Ludovicus autem accepto nuntio in Audriacā villā de morte patris sui Caroli, quos potuit conciliavit sibi, dans eis abbatias et comitatūs, ac villas secundum uniuscujusque postulationem. Et iter agens per Carisiacum et Compendium usque Arvernum, quatenus ad sepulturam patris sui, ut putabat, apud monasterium sancti Dionysii martyris perveniret: ubi audivit patrem suum Vercellis sepultum, et regni primores tam abbates quam comites indignatos, quia quibusdam honores dederat sine illorum consensu, et ob id adversum se conspirasse, repetito itinere reversus est Compendium. Ipsi autem primores cum Richilde diripientes omnia quae in viā illorum erant, usque ad Avennacum monasterium pervēnerunt: et conventum suum usque ad montem Witmarium condixerunt: indeque legatos suos ad Ludovicum direxerunt. Sed et Ludovicus legatos suos ad eos direxit: et discurrentibus inter eos nuntiis ad hoc perventum est, ut Richildis et ipsi primores ad eum Compendium venirent, et suum conventum ad Casinum in Cotiā condixēre. Richildis Compendium ad Ludovicum veniens in festo sancti Andreae, attulit ei praeceptum, per quod pater suus illi regnum ante mortem suam tradiderat: et spatham quae vocatur sancti Petri, per quam eum de regno investiret: sed et regium vestimentum, et coronam, ac fustem ex auro et gemmis. Et discurrentibus legatis inter Ludovicum et regni primores, et pactis honoribus singulis quos petierunt, VI. Idūs Decembris consensu omnium tam episcoporum et abbatum, quam regni primorum caeterorumque qui affuerunt, consecratus et coronatus est in regem Ludovicus ab Hincmaro Remorum episcopo, et episcopi se suasque ecclesias illi ad debitam defensionem, et debita privilegia sibi servanda commendaverunt: profitentes secundum suum scire et posse, juxta suum ministerium, consilio et auxilio illi fideles fore. Abbates etiam, et regni primores ac vassi regii, se illi commendaverunt, et sacramento secundum morem fidelitatem promiserunt.

Anno DCCCLXXVIII. Ludovicus rex secus Suessionas in monasterio sancti Medardi, nativitatem domini celebravit: indeque ad Audriacam villam perrexit: et Pascha domini in monasterio sancti Dionysii celebrans, suadente Hugone abbate et marchione, perrexit ultra Sequanam, tam pro auxilio Hugonis contra Nortmannos, quam eo quod filii Gozfridi castellum et honores filii Odonis quondam comitis invaserunt: et Immo frater Bernardi Marchionis Ebroicensem civitatem usurpans, multas depraedationes circumcirca in illis regionibus exercebat. Insuper et Eiricum, more Nortmannico, depraedari praesumpsit. Et veniens Ludovicus usque Turonos, infirmatus est usque ad desperationem vitae: sed miserante domino, aliquantulum convalescens, satagentibus quibusdam consiliariis suis et amicis Gozfridi vēnit ad eum iste Gozfridus, adducens secum filios suos: eā conditione ut castellum et honores quos invaserant, Ludovico regi redderent: et postea per concessionem illius haberent. Tunc Gozfridus partem de Britonibus ad regis fidelitatem convertit: sed ipsi demum fecerunt ut Britones.

Caput XXXVII.

[recensere]

De Ioannis papae in Franciam Trecas usque profugio: et synodo per eum convocatā: et iis quae in eā fuerunt agitata: et de Bosonis filiā Carlomanno nubente.

Ioannes Papa irascens contra Lambertum et Adalbertum comites, quia villas et civitatem ejus depraedati sunt, ubi eos horribiliter excommunicavit, Romā exiit ferens secum preciosissimas reliquias: et cum Formoso episcopo Portuensi, navigio Arelatum in die sanctae Pentecostes appulit: suosque nuntios ad Bosonem comitem misit, et per ejus auxilium usque Lugdunum vēnit, et inde legatos suos ad regem Ludovicum Turonos misit: mandans ut ei obviam veniret quo sibi commodum foret. Ludovicus autem mittens obviam ei quosdam episcopos, petiit ut usque Trecas veniret: ibique ab episcopis istius regni stipendia sibi dari fecit. Et quia propter suam infirmitatem ante non potuit, Kalendis Septembribus apud Trecas ad eum vēnit. Interea Ioannes papa generalem synodum cum episcopis Galliarum et Belgicarum provinciarum agens, qualiter Lambertum et Adalbertum, Formosum quoque et Gregorium nomenclatorem ac complices illorum Romae excommunicaverit relegi fecit in synodo, et consensum episcoporum in eādem excommunicatione quesivit: unde qui affuerunt episcopi petierunt, ut sicut ipse excommunicationem quam fecerat per scripturae lectionem recitari fecit in synodo: ita et eis concederet, ut per scripturam illi suam consensionem proferrent, et concedente ita fieri papā Ioanne, in crastinum episcopi hoc, quod sequetur, diploma papae in synodo porrexerunt. Domine sanctissime ac reverendissime pater patrum, Ioannes catholicae atque apostolicae ecclesiae (sanctae videlicet Romanae primae sedis) papa, nos filii, famuli, ac discipuli vestrae auctoritatis Galliarum et Belgicarum episcopi, his quae super vulnera dolorum vestrorum maligni homines ac ministri diaboli addentes in sanctam matrem nostram ac magistram omnium ecclesiarum commiserunt, compatimur, et dolori vestro conflentes condolemus: atque judicium vestrae auctoritatis, (quod privilegio beati Petri et sedis apostolicae, in eos et complices eorum juxta sacros canones spiritu Dei conditos et totius mundi reverentiā consecratos, ac secundum ejusdem sanctae Romanae sedis pontificum praedecessorum vestrorum decreta protulistis ) voto, voce et unanimitate nostrā, atque auctoritate sancti spiritūs (cujus gratiā in episcopali ordine sumus consecrati ) gladio spiritūs sancti, quod est verbum Dei, eos interimentes persequimur: scilicet quos, sicut praediximus, excommunicastis excommunicatos tenemus: quos ab ecclesiā abjecistis, abjicimus: quos anathematizastis, anathematizatos esse judicamus: et quos regulariter satisfacientes vestra auctoritas et apostolica sedes receperit, recipiemus.

Sed ut in sacrā historiā de plagā Aegyptiacā digne a Deo illatā legimus, quod non erat domus in quā non jaceret mortuus, et non erat qui alium consolaretur, quoniam in domo suā unusquisque quod lugeret habebat, nos in nostris quoque ecclesiis lugenda lugemus: et ideo vestrā auctoritate nobis subveniri, cum omni mentis humilitate deposcimus: petentes ut promulgetis capitulum vestrae auctoritatis, qualiter nos erga ecclesiarum nostrarum pervasores agere debeamus: ut censurā apostolicae sedis muniti, robustiores ac promptiores, domino opem ferente, contra perversos ecclesiasticarum rerum ac facultatum raptores ac vastatores sacrique ministerii episcopalis contemptores, nos successoresque nostri persistere concordi sententiā valeamus: ut juxta egregii praedicatoris vocem, et vestrae auctoritatis promulgationem traditi Sathanae, spiritu salvi fiant in die domini nostri Iesu Christi.

Quod diploma Ioannes papa suae excommunicationi ascribi fecit: et suā manu confirmans, ab omnibus episcopis in synodo subscribi fecit. Deinde ipso jubente lecti sunt in synodo canones Sardicensis concilii, et decretum papae Leonis de episcopis sedes suas mutantibus: sed et Aphricani canones, ut non fiant episcoporum translationes, sicut nec rebaptizationes, vel reordinationes, pro Frothario Burdegalensi episcopo: qui a Burdegalā Pictavos, indeque ad Bituricensem civitatem exiliisse dicebatur.

Et post haec coronatus Ludovicus a papā Ioanne VII. Idūs Septemb. invitavit eundem papam in domum suam: et opipare pascens, honoravit eum multis donis, ipse et uxor sua: et remisit ad Trecas civitatem. Et postea per oratores suos oravit eundem papam, ut uxorem illius in reginam coronaret: sed obtinere non potuit. Frotharius autem et Adalgarius episcopi attulerunt in conventum episcoporum papae Ioanni praeceptum, per quod pater suus Ludovico regnum tradiderat: petentes ex ipsius parte, ut privilegio suo ipsum praceptum confirmaret. Tunc papa Ioannes protulit exemplar quasi facti praecepti a Carolo imperatore, de donandā abbatiā sancti Dionysii Romanae ecclesiae. Quod compilatum consilio prafatorum episcoporum, et aliorum consiliariorum Ludovici regis, a plurimis credebatur: ut a Gozlino ipsam abbatiam, velut ex ratione, tollere et sibi habere posset: et dicebat papa Ioannes, ut si vellet Ludovicus rex ut super illius praceptum privilegium faceret, suo praecepto illud patris sui praeceptum firmaret. Quod argumentum sicut factio et non ratio imperfectum remansit.

Quarto Idūs denique praefati mensis Ludovicus rex, quorundam primorum compulsus petitionibus, vēnit ad apostolici mansionem: et cum eo familiariter locutus, unā cum illo reversus est ad conventum episcoporum in hexedram juxta mansionem apostolici. Et post excommunicationem Hugonis, Lotharii filii et Limnonis ac complicum eorum, vim facientibus quibusdam episcopis et consentiente rege, dixit papa Ioannes, ut Hedenulfus suā auctoritate ordinatus episcopus sedem suam teneret, et episcopale ministerium ageret: et Hincmarus caecus, si vellet missam cantaret, et partem de rebus episcopi Laudunensis haberet. Et cum Hedenulfus apud eundem papam peteret, ut eum ab illā sede absolveret, dicens se esse infirmum, et velle intrare monasterium, obtinere non potuit: sed praceptum est illi ab eo, consentiente rege atque episcopis Hincmari fautoribus, ut sedem suam teneret, et episcopale ministerium ageret. Qui fautores Hincmari audientes quod papa Ioannes dixerit, ut si vellet Hincmarus caecus missam cantaret, et rex consenserit ut partem de episcopio Laudunensi haberet, insperate aliarum provinciarum episcopi, sed et aliarum regionum metropolitani, sine praeceptione papae, Hincmarum vestimentis sacerdotalibus indutum in praesentiam ipsius papae adduxerunt: indeque sublatum cantantes in ecclesiam illum duxerunt: et signum benedictionis super populum dari fecerunt. Sicque synodus illa soluta est.

In crastino Ludovicus rex invitatus a Bosone ad domum illius perrexit cum quibusdam primoribus consiliariis suis, et pastus ac honoratus ab illo sed et ab uxore ipsius, desponsavit filiam Bosonis Carlomanno filio suo: et cum consilio ipsorum consiliariorum suorum dispertitus est honores Bernardi Gothiae marchionis, per Theodoricum Camerarium et Bernardum comitem Arvernicum, et per alios secrete dispositos.

Papa vero Ioannes Trecis movens Cabillonum petiit: indeque per Moriennam iter agens per claustra montis Cinisii, Italiam, a Bosone et uxore illius deductus, introivit.

Caput XXXVIII.

[recensere]

De pace inter Ludovicum regem et Ludovicum consobrinum ejus, et de pactionibus seu conditionibus pacis firmioris sanciendae.


Ludovicus rex a Trecis Compendium reversus, auditā renuntiatione legatorum suorum, quos ad consobrinum suum Ludovicum pro pace inter se obtinendā direxerat, cum quibusdam consiliariis suis vēnit usque ad Heristallium: Kalend. Novemb. simul convenientes apud Marsinam, utrinque pax firmata est inter eos et condixerunt placitum in purificatione sanctae Mariae, ut simul iterum convenirent, Ludovicus Caroli filius ad Gundulfi villam, et Hludovicus Hludovici filius circa eundem locum, in commoditate suā. In ipso quidem placito haec quae sequuntur inter eos, consensu fidelium suorum, servanda convenerunt. Conventio quae inter gloriosos reges Ludovicum filium Caroli imperaroris, itemque Ludovicum filium Ludovici regis, in loco qui vocatur Furoni Kalend. Novemb, ipsis et communibus fidelium ipsorum faventibus, et consentientibus facta est. Anno DCCCLXXIX. indictione duodecimā, sicut inter patrem meum Carolum et patrem vestrum Ludovicum regnum Lotharii divisum fuit, volumus ut ita consistat: et si aliquis nostrorum fidelium de regno, patris sui purprisum habet, jussu nostro illud dimittatur. De regno vero quod Ludovicus imperator in Italiā habuit, quia nondum ex illo aliqua divisio facta est, quicunque modo illud tenet, ita teneat, donec (domino volente) simul venientes cum communibus fidelibus nostris inveniamus et definiamus, quod ex hoc melius et justius visum fuerit. De regno Italiae, quia modo nulla ratio esse potest, omnes sciant quia partem nostram de illo regno et requisivimus et requirimus, et domino auxiliante requiremus.

Ista, die sequenti, statuta sunt.

Quod (quia firmitas amicitiae et conjunctionis nostrae modo quibusdam praepedientibus causis esse non potuit) usque ad illud placitum, quo simul ut conveniamus statutum habemus, talis amicitia inter nos maneat, domino auxiliante de corde puro et conscientiā bonā et fide non fictā, ut nemo suo pari vitam, regnum, aut fideles suos, vel aliquid quod ad salutem sive prosperitatem ac honorem regni pertinet, discupiat aut fors consiliet.

Ut si in alterutrius nostrum regnum, Pagani sive pseudochristiani insurrexerint, uterque veraciter suum parem, ubicunque necessitas fuerit, si ipse rationabiliter potuerit, aut per semetipsum aut per suos fideles et consilio et auxilio, ut optime possit, adjuvet.

Quod si ego vobis superstes fuero, filium vestrum Ludovicum adhuc parvulum et alios filios vestros quos dominus vobis donaverit, ut regnum paternum haereditario jure quiete tenere possint, et consilio et auxilio, prout melius potuero, adjuvabo; si autem vos mihi superstites fueritis, filios meos Ludovicum et Carlomannum, et alios quos mihi divina pietas donare voluerit, ut regnum paternum quiete tenere possint, similiter et consilio et auxilio, quam optime potueritis, adjuvabitis.

Ut si aliqui susurrones, detractores et qui paci nostrae invident et quietum regnum esse non permittunt, inter nos lites et contentiones et discordias seminare voluerint, neuter nostrum recipiat aut libenter acceptet: nisi forte hoc ad rationem, coram nobis utrisque et fidelibus nostris perducere voluerit. Si vero hoc noluerit, cum neutro nostrum aliquam societarem habeat: sed uterque illum, sicut mendacem et falsarium, et inter fratres volentem seminare discordias, communiter a nobis abjiciamus: ne de caetero quisque talia mendacia auribus nostris inserere audeat.

Ut communiter, quo citius patuerimus, legatos nostros ad Carlomannum et Carolum gloriosos reges dirigamus qui eos ad placitum quod VIII. Idūs Februar. statutum habemus invitent, et ut nullatenus venire differant obsecrent: et si secundum quod optamus venire voluerint, communiter nos, ad Dei voluntatem et sanctae ecclesiae salvationem, ac communem honorem nostrum et profectum ac salvamentum totius populi Christiani nobis commissi, domino cooperante ita conjungamus, ut de caetero in eo qui unus est unum simus, et unum velimus, et id ipsum dicamus secundum apostolum, et faciamus omnes: et non sint in nobis ulla schismata. Si autem illi obsecratione nostrā vocitati et invitati, aut legati eorum ad praefatum placitum venire distulerint, nos (secundum quod statutum habemus) illuc omnino venire, et nos secundum dei voluntatem conjungere omni modo non omittamus: nisi forte inevitabilis necessitas evēnerit, pro quā id fieri nullatenus possit: et si hoc acciderit, ad tempus uterque pari suo hoc rescire faciat: et propterea amicitia nostra nec minuatur, nec immutetur, donec (domino volente) congruo tempore perfecte confirmetur.

Ut res ecclesiarum, in cujuscunque regno caput fuerit, tam de episcopatibus quam de abbatiis, sine ullā contradictione rectores ipsarum ecclesiarum illas possideant: et si aliquid ibi injustum factum a quoquam est, in cujuscunque regno illae res consistunt, legaliter exinde secundum justitiam reddere faciant.

Et quia per vagos et in tyrannicā consuetudine irreverentes homines, pax et quies regni perturbari solent, volumus ut ad quemcunque nostrum tatis vēnerit ut de his quae egit rationem et justitiam subterfugere possit, neuter nostrum illum ad aliud recipiat vel retineat, quam ut ad rectam rationem et debitam emendationem perducat, et si rationem rectam subterfugiat, uterque in commune in cujus regnum vēnerit illum persequamur, donec aut ad rationem perducatur, aut de regno expellatur vel deleatur.

Volumus ut ii qui merito proprietatem suam in regno nostro perdiderint, ita judicentur sicuti temporibus antecessorum nostrorum inventum fuit. Qui vero dicunt se injuste proprietatem suam perdidisse, veniant in nostram praesentiam, et sicut justum est, ita illis judicemus et sua recipiant.

Cap. XXXIX.

[recensere]

De obitu Ludovici filii Caroli: de concordiā factā inter Bosonem et Theodoricum: de fraudulentis conatibus Goslini abbatis Ludovic. Ger. in Franciam concitantis: de oblatis eidem Ludovico causā pacis: et eorum acceptatione ac reditu Ludovici in patriam: De Goslini Conradique grassatione et filiorum Ludovici coronatione: De uxoris Bosonis ambitione et ejus coronatione: et de Hugone Lotharii filio regnum paternum attentante.


Sicque Ludovicus Ludovici filius ad sua reversus est: et Ludovicus Caroli filius per Ardennam veniens, DCCCLXXIX. anno incarnationis dominicae in Longlaro nativitatem domini celebravit: et aliquandiu in Ardennā demorans, indeque iter agens, circa purificationem sanctae Mariae ad Pontigonem vēnit: et volens ire Augustidunum, ad comprimendam rebellionem Bernardi Marchionis usque ad Trecas perrexit. Sed quia ingravescente infirmitate suā (dicebatur enim veneno infectus) longius ire non potuit, filium cognominem sibi Ludovicum bajulationi Bernardi comitis Arvernici specialiter committens, Hugonem abbatem et Bosonem et praefatum Bernardum cum filio suo, sed et Theodoricum cum sociis suis, Augustidunum misit: quatenus ipsum comitatum ad opus Theodorici, cui antea illud dederat, evindicarent. Ipse autem cum magnā diffcultate per Adiodrum monasterium Compendium vēnit: et sentiens se ab infirmitate liberari non posse, per Odonem Bergivacensem (Bellovacensem) episcopum et Albuinum comitem, coronam et spatam, ac reliquum regium apparatum filio suo Ludovico misit: mandans illis qui cum eo erant, ut eum in regem sacrari ac coronari facerent. Ipse autem IV. Idūs Aprilis in die parasceve jam vesperi obiit et in crastinā, scilicet in vigiliā Paschae, in ecclesiā sanctae Mariae sepultus fuit. Audientes autem Odo et Albuinus illum esse defunctum, quae portaverant Theodorico Camerario dederunt, et cum festinatione reversi sunt. Illi autem qui cum Ludovico filio regis erant, auditā morte patris ipsius infantis, mandaverunt primoribus qui in illis regionibus erant, ut apud Meldensem civitatem convenirent obviam eis, ut ibi tractarent quid de caetero agere deberent. Inter Bosonem autem et Theodoricum (mediante Hugone abbate ) conventum est, ut Boso comitatum Augustidunensem haberet, et Theodoricus abbatias quas Boso in istis partibus habebat in commutationem acciperet.

Goslinus autem abbas memor insidiarum et injuriarum suarum quas a suis aemulis tempore praecedenti sustinuerat, fisus de familiaritate quam cum Ludovico Germaniae rege et cum uxore illius atque cum primoribus illius terrae (quando captus in bello apud Andrunacum et trans Rhenum ductus fuerat) obtinuit, coepit cogitare qualiter talionem suis adversariis redderet. Et Conradum Parrhisiaci territorii comitem, spe falsā de praecellenti potestate eum deludens, et quaedam subtilia media qualiter id exequi posset enarrans, sibi conjunxit: et antequam illi qui cum filio regis erant ad condictum placitum apud Meldos venirent, acceleraverunt dicti Goslinus et Conradus quoscunque poterant episcopos et abbates atque potentes homines ad conventum vocare, ubi Thara Naram influit: eo quidem sub obtentu, ut quia rex defunctus erat unanimiter tractarent de regni pace atque utilitate. His autem qui convēnerunt persuaserunt ut Ludovicum regem Germaniae in hoc regnum convocarent, et ejus largitione honores quos hactenus obtinere non potuerant, sine ullā dubitatione haberent. Et miserunt nuntios suos ad praedictum Ludovicum, et ad uxorem ejus, mandantes ut usque Mettas venire accelerarent: et illuc omnes episcopos et abbates, ac primores hujus regni obviam ei adducerent. Sicque per Sylvacum et secus Axonam, multas depraedationes ac rapinas facientes, usque ad Viridunum vēnerunt. Veniente autem Ludovico Mettas, ad illum iterum legatos miserunt, ut usque ad Viridunum veniret: quatenus commodius populum ipsius regni ad illum perducere possent. Veniens autem Ludovicus usque ad Viridunum, tanta mala exercitus ejus in omnibus nequitiis egit, ut Sarracenorum mala facta illorum strages vincere videretur. Audientes autem Hugo et Boso ac Theodoricus et illorum socii quae Goslinus et Conradus cum suis complicibus machinabantur, miserunt Galtherum episcopum Aurelianensem et Goirannum ac Anscherum comites ad Ludovicum apud Viridunum, ut ei offerrent partem de regno Lotharii junioris quam Carolus circa fratrem suum Ludovicum ipsius Ludovici patrem acceperat, ut acceptā illā portione regni in regnum suum rediret, et quod reliquum de regno patris sui Caroli Ludovicus habuit, ejus filios possidere consentiret.

Ludovicus itaque et sui, acceptam habentes talem oblationem, cum dedecore Goslinum et Conradum ac complices illorum rejecerunt: et acceptā regni parte sibi oblatā, Ludovicus ad palatium suum Franconofurth rediit. Audiens autem haec uxor illius satis moleste tulit: dicens quod si ille eo vēnisset totum hoc regnum haberet. Angustiantes autem Goslinus et Conradus ad ipsam reginam fecerunt confugium: querimoniam agentes qualiter essent decepti. Et acceptis nuntiis, ad socios suos qui eos de parte Ludovici confortarent, sed et ad alios, quasi obsides reversi sunt, rapinas et depraedationes facientes quocunque pervenire potuerunt: renuntiantes sociis suis Ludovicum quamprimum cum exercitu magno venturum: quoniam ad praesens venire non poterat, quia nuntiatum est ei non incertā relatione fratrem suum Carlomannum paralysi percussum, et jam morti vicinum cum abiret decessisse, suumque filium ex concubinā nomine Arnulfum partem regni illius occupasse, et ideo in illas partes festinus pergeret, sicut et fecit: sopitā vero sicut potuit, in illis partibus commotione, reversus est ad uxorem suam. Audientes vero Hugo abbas et caeteri primores, qui cum filiis quondam senioris sui agebant, Ludovicum cum uxore suā in has partes venturum, quosdam episcopos miserunt ad Ferrarias monasterium: et ibi eos consecrari ac coronari in reges fecerunt.

Interea Boso (persuadente uxore suā quae nolle se vivere dicebat si filia imperatoris Italiae et desponsata imperatori Graeciae maritum suum regem non faceret) partim comminatione constrictis, partim cupiditate illectis, pro abbatiis et villis eis promissis et postea datis episcopis illarum partium persuasit, ut se in regem ungerent et coronarent.

Hugo etiam filius junioris Lotharii ex Waldradā, collectā praedonum multitudine regnum patris sui est molitus invadere.

Caput XL.

[recensere]

De Carolo Ludovici Germaniae regis regnum Langobardorum obtinente: Nortmannorum strage: Ludovici Germaniae regis in Franciam adventu: de alterā Nortmannorum clade et vice quam rependerunt: de regni Francorum inter haeredes divisione: de motu eorum et Ludovici Germaniae in Hugonem Lotharii filium et in Bosonem: de Viennae obsidione et Caroli in imperatorem coronatione: De Ludovici in Nortmannos victoriā et subsequente ejusdem fugā: de Ludovici filii regis Germaniae et Ludovici regis Froncorum morte.

Carolus Ludovici quondam regis Germaniae filius in Langobardiam perrexit: et ipsum regnum obtinuit. Cum quo apud Urbam, antequam montem Iovis transiret, Ludovicus et Carlomannus loqui perrexerunt. Et illo eunte in Langobardiam, ipsisque reversis ab eodem itinere, nuntiatum est eis quod Nortmanni qui erant in Ligeri, terreno itinere terras illas depraedabantur. Et statim moti in illas partes, in die festivitatis sancti Andreae eos invenientes, multi ex Nortmannis occisi, et plures in Vigennā fluvio absorpti perierunt: et exercitus illorum Deo volente cum victoriā incolumis remeavit.

Anno DCCCLXXX. incarnationis dominicae, Ludovicus rex Germaniae unā cum uxore suā, ab Aquisgrani in has partes iter arripuit: et usque ad Cluziacum (Duziacum) vēnit: ubi Goslinus et Conradus illi obviam vēnerunt, quam plurimis jam de illorum complicibus ab illorum societate retractis. Indeque Ludovicus et uxor sua ad Attiniacum: indeque ad Hercuriacum: et sic usque ad Ribodi montem pervēnerunt. Et videntes quod Goslinus et Conradus quod ei polliciti fuerant praestare nequiverunt, et ipse ac uxor sua quae speraverunt obtinere non possent, pactis amicitiis cum filiis Ludovici regis Francorum, et condicto placito futuro mense Junio ad Gundulfi villam, reversi sunt in patriam suam: et in itinere inveniens Ludovicus Nortmannos, domino opem ferente magnam partem eorum cum exercitu suo occidit: sed in Saxoniā magnum damnum in fidelibus suis per Nortmannos sustinuit.

Filii autem Ludovici quondam regis Francorum profecti sunt Ambianos: et sicut fideles illorum invēnerunt, regnum paternum inter se diviserunt: id est ut Ludovicus quod de Franciā residuum erat ex paterno regno, sed et Neustriam cum marchiis suis haberet: et Carlomannus Burgundiam et Aquitaniam cum marchiis suis obtineret: et quique de primoribus secundum convenientiam in cujus divisione honores habuerunt illi se commendarent. Inde Compendium remeantes, ibi pascha celebraverunt: et post haec per Remos et Catalaunos, ad placitum condictum mediante Junio apud Gundulfi villam obviam suis consobrinis vēnerunt: quo Ludovicus infirmitate detentus venire non potuit: sed pro se legatos suos direxit. Carolus autem a Langobardiā rediens illuc vēnit. In quo placito communi consensu inventum est, ut ipsi reges Ludovici quondam filii ad Attiniacum redirent cum scarā Ludovici Germaniae regis, et Hugonem Lotharii junioris filium impeterent. Quo venientes quia Hugonem non invēnerunt, sororium illius Theobaldum bello aggressi sunt: et multis interfectis eum in fugam verterunt: indeque cum exercitu ex regnis suis, unā cum scarā Ludovici regis Germaniae praedicti reges, ordinatis qui regnum suum contra Nortmannos in Ganto residentes custodirent, in Burgundiam versus Bosonem per mensem Julium a Trecarum civitate perrexerunt: Carolo rege illuc cum exercitu suo in Bosonem venturo. In quo itinere ejectis de castro Matiscano Bosonis hominibus ipsum castellum ceperunt: et eum comitatum Bernardo, cognomento plantae pilosae, dederunt: perrexeruntque simul Carolus, Ludovicus et Carlomannus ad obsidendam Viennam in quā Boso uxorem suam cum flliā et magnam partem de suis hominibus relinquens, fugam ad montana quaedam arripuit.

Carolus autem, qui se unā cum consobrinis suis Viennam obsessurum promiserat, mox ut quaedam sacramenta utrinque inter eos facta fuerunt illis valedicens, ab ipsā obsidione recessit: et in Italiam perrexit: indeque citato itinere Romam veniens, a Ioanne papā in die nativitatis domini in imperatorem ungi obtinuit.

Anno incarnationis dominicae DCCCLXXXI. remanente Carlomanno cum suis circa Bosonis seditionem, Ludovicus frater ejus reversus est in partem regni sui contra Nortmannos: qui vastantes omnia in suo itinere Corbejum monasterium et Ambianensem urbem aliaque sancta loca occupaverunt: de quibus non modicam partem occisis, caeterisque fugatis, et ipse Ludovicus unā cum suis retrorsum, nemine hostium persequente, fugam arripuit divino manifestante judicio: quia quod in Nortmannos fuerat actum, non humanā sed divinā virtute patratum extiterit. Iterum nanque Nortmannis regredientibus in partem regni sui, idem Ludovicus cum quibus potuit copiis eis obviam ire perrexit, et castellum, materiā ligneā, quorundam consiliariorum suorum hortatu in loco qui dicitur Stromus clausit, quod magis ad munimen Paganorum, quam ad auxilium Christianorum factum fuit: quoniam ipse rex Ludovicus invenire non potuit cui id castellum ad custodiendum committere posset. Indeque reversus anno DCCCLXXXII. apud Compendium nativitatem domini sed et sanctum Pascha celebravit: ubi nuntiatum est ei quod consobrinus suus Ludovicus, Ludovici regis Germaniae filius, inutiliter sibi et ecclesiae ac regno vivens morti subcubuit. Venientes autem primores partis illius regni quae ipsi Ludovico in Lotharingiā data fuerat, quatenus quae pater et avus illorum habuerunt eis concederet, voluerunt se illi commendare: sed consilio primorum suorum, propter sacramenta quae inter eum et Carolum facta fuerunt, non eos in commendationem recepit, sed et scaram hostilem, cui praefecit Theodoricum comitem quasi in adjutorium illorum contra Nortmannos disposuit: et ipse ultra Sequanam, perinde ac si recepturus Britonum principes et bellatores, contra Nortmannos usque Turonos perrexit. Vir plenus omnibus immunditiis et vanitatibus infirmatus est corpore et lecticā deportatus usque ad monasterium S. Dionysii mense Augusto ibi mortuus est et sepustus.

Caput LXI.

[recensere]

De Nortmannorum circa Coloniam grassatione: Viennae deditione: Nortmannorum ad maritima receptione: Caroli imperatoris in eos et praecipue in Sigefridum profugā largitione: Parrhisiorum a Nortmannis obsidione: et eorundem repulsione: et templi sancti Germani per eosdem violatione: et eorum Laudunum usque et Remos grassatione: Hincmari seu Higmari cum reliquis fugā: Remorum miraculosā conservatione: et Nortmannorum partim occisione, partim elapsu et saevitiā.


Primores autem regni expeditum nuntium miserunt ad Carlomannum: mandates ut relictis qui Viennam obsiderent et seditioni Bosonis resisterent, ipse quam ocyssime ad eos venire festinaret: quoniam ipsi hostiliter praeparati erant in occursum Nortmannorum qui civitates Coloniam et Teveros cum monasteriis sibi contiguis jam incensas, et monasteria sancti Lamberti in Leudicā (Leodio) et proxime, et inde Aquigranense etiam palatium, omniaque monasteria parochiarum Tangrensis videlicet, Ambianensis, Cameracensis, et parte Remensis parochiae suae ditioni addicta et parte cum castello Mosoviensi incensa, et Walam Mettensem episcopum contra sacramentum, auctoritatem et episcopale ministerium, armatum et bellantem occisum, et sociis ejus fugatis habebant. Ipsi autem parati erant illum recipere et se illi commendare: sicut et fecerunt. Dum autem in eodem procincto degeret, mense Septembrio nuntiatum est illi certo nuntio, quia captā Viennā uxorem Bosonis et filiam ejus Richardus frater ipsius Bosonis ad comitatum suum Augustidunensem adductam habebat. Sed et Astingus et complices illius Nortmanni, a Ligeri egressi partes maritimas petierunt.

Carolus autem nomine imperator contra Nortmannos vēnit cum multo exercitu usque ad illorum firmitatem. Quo veniens concidit cor ejus, ut placitamento Godefridum cum suis ad baptismum susciperet, et Frisiam aliosque honores quos Roricus habuerat exciperet: interveniente quorundam obtentu. Sigefrido etiam et Vurmoni illorumque complicibus plura millia argenti et auri, quae de thesauro sancti Stephani Mettensis aliorumque sanctorum locis arripuit, dedit: et ad devastationem sui regni atque consobrini sui partim, sicut et antea fecerant, residere permisit. Idem nanque Sigefridus cum quadragintā millibus Nortmannorum Parrhisianam urbem obsederat. Sed resistente Goslino praedicto praesule ipsius urbis et abbate coenobii sancti Germani, necnon Hugone (Odone) tunc comite, postea Francorum rege meritis sanctae Dei genitricis Mariae almique Germani suffragiis praedictis principibus opem ferentibus, urbem jam dictam non valentes accipere abscesserunt. Tunc etiam corpus beatissimi Germani in arcisterium ejusdem sancti pontificis, in civitate predictā situm, a monachis delatum fuit. Ecclesiam vero ejus in suburbio positam pagani omnibus complentes spurcitiis devastaverunt: et plurimis ipsorum virtute sancti praesulis, extinctis confusi abierunt. Unde praedictus Odo gavisus miraculis quae in predictā obsidione a sancto praesule Germano patrata viderat, adeptus culmine regio vasculum in quo nunc sanctissima pontificis membra Deo disponente requiescunt, auro et gemmis honorifice componi fecit.

Carolus autem Hugoni Lotharii junioris filio facultates ecclesiasticas Mettensis episcopii quas sacri canones futuro episcopo reservari praecipiunt, ad consumendum commisit. Angilbergam vero Ludovici Italiae imperatoris uxorem, quam in Alemanniam traduxerat, per Leudardum Versellensem Ioanni papae sicut petierat Romam remisit: et sic reversus Warmatiam placitum suum Kalend. Novemb. habiturus, a Nortmannis recessit. Ad quod placitum Hugo abbas quibusdam sociis secum assumptis profectus, Carolum adiit pro petitione partis regni quam frater suus Ludovicus in locarium acceperat: ut sicut ipse Carolus olim promiserat, Carlomanno restitueret. Unde nil certi obtinuit: sed absentia illius in regno magnum detrimentum fecit: quia Carlomannus non habuit, quibusdam regni primoribus ab ipsius auxilio se retrahentibus, unde Nortmannis posset resistere. Quapropter usque Laudunum castellum vēnerunt: et quae in agro ipsius castelli erant depraedati sunt: et incenderunt disponentes Remos venire, indeque per Suessionas et Noviomagum pergentes ad praefatum castellum expugnandum redire, et regnum sibi subjicere. Quod pro certo audiens Hincmarus episcopus cujus homines de potestate Remensis episcopii cum Carlomanno erant, vix noctu cum corpore S. Remigii et ornamentis Remensis ecclesiae, sicut infirmitas corporis ejus poscebat, sellā gestatoriā deportatus, et canonicis ac monachis atque sanctimonialibus hac illacque dispersis, ultra Matronam in quandam villam quae Sparnacus nominatur vix fugā elapsus pervēnit. Scara autem Nortmannorum plenum exercitum praeveniens, usque Remensem portam pervēnit. Quae iis quae extra civitarem invenit depraedatis villulas quasdam incendit: sed civitatem, quam nec murus nec humana manus defendit, Dei potentia et sanctorum merita, ne illam ingrederentur, defenderunt. Carlomannus autem adventum Nortmannorum audiens, cum quibus potuit copiis eos aggressus, magnam partem de iis qui praedam ducebant occidit: sed et partim in Axonā necati sunt: maxime autem ex illis qui Remos adierant, volentibus ad socios suos redire, praedam excussit. Major vero et fortior pars de Nortmannis, in quādam villā quae vocatur Avallis se reclusit: ubi eos illi qui erant cum Carlomanno sine periculo suo aggredi nequiverunt: unde circa vesperam pedetentim retro reversi, in vicinis villis se collocaverunt. Nortmanni vero mox ut luna eis alluxit, ab ipsā villā egressi itinere quo vēnerant redierunt.

Eā tempestate Astingo cum Nortmannis ubique saeviente, multa corpora sanctorum a propriis locis in Franciam delata sunt. Tunc etiam corpus beatissimi Leutfridi abbatis a Nortmanniā in quibusdam partibus Franciae circumquaque delatum, ad ultimum unā cum ossibus beati Goffridi fratris sui, necnon et corpore sanctissimi Turiani Dolensis ecclesiae archipraesulis, apud monasterium sancti Germani in suburbium Parrhisiense, ubi Deo disponente adbuc requiescunt, translata sunt.