II. - Ad Philiroëm | III. - Ad Pandulphum |
II bis
Ode de vita quieta ad Philiroëm.
Quid Galliarum rex Carolus paret
minatus, ut qui militis optime
vini noverit sui, tremendam
turribus ausoniis ruinani;
5rursus quid hostes prospiciant sibi,
me nulla tangat cura, sub arbuto
iacentem aquae ad mtirmur cadentis,
dum segetes Corydona flavae
durum fatigant. O miseri, quibus
10vesana mens est vendere sanguinem
auro suum, qui cum relieto
corpore postquam anima effluit, nec
parata tantis arva laboribus
iuvare possunt nec quod in arcula
15stipatur auri. Prodigioribus
linquenda posteris propinquis
omnia sunt, avido aut tyranno
magis. Tyranno nam mala principi
inest cupido ut bona liberis
20relieta parvis in profanos
diripiat male gratus usus,
oblitus olim quae tulerit pater
facturus ense in perniciem suam
potentiorem herum superbum.
25Sint miseri, ut libet esse; non mihi
haec sit libido. Philiroë, meum
si mutuum optas, ut mihi saepius
dixisti, araorem, fac corolla
purpureo variata flore
30mero uda amantis tempora vinciat,
quam tu nitenti nexueris manu,
mecumque cespite hoc recumbens
ad citharam cane multicordem.
II. - Ad Philiroëm | III. - Ad Pandulphum |