Lirica (Ariosto)/Lirica latina/LXII. - Ad Fuscum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
LXII. - Ad Fuscum
Saeculum XVI

editio: Lirica, Laterza, Bari 1924
fons: librum vide
 LXI bis. - Epitaphium Francisci Gerbinati LXIII. - De Raphaele Urbinate 

LXII

Ad Fuscum

Si compiace col giovanetto Fusco degli onori che gli sono stati conferiti.

     Antiqua Fusci claraque Aristii,
puer, propago, forsitan et meum
ductum unde nomen et raeorum;
tiunc Ariostum, at Aristium olim;
      5te vix trienni iam comitem vocat
suum imperator; grandia iam tibi
virtutis elargitur ultro
praemia, tergeminos honores,
     virtute prius quarn (nam tenera impedit
 10aetas) tuo se iungere pectori
possit; sed Augustus futurain
mox videt ad veniente pube.
     Hoc spondet illi nota parentium
virtus tuofum, patrui et optima
 15Thomae institutio, et quod ista
omnibus indole polliceris.
     At quantum honoris, tantum oneris datur;
quippe elaborandum est tibi maximam
tui omnium expectationem et
 20Caesaris iudicium tueri.

 LXI bis. - Epitaphium Francisci Gerbinati LXIII. - De Raphaele Urbinate