Jump to content

Lirica (Ariosto)/Lirica latina/LXI bis. - Epitaphium Francisci Gerbinati

Unchecked
E Wikisource
LXI bis. - Epitaphium Francisci Gerbinati
Saeculum XVI

editio: Lirica, Laterza, Bari 1924
fons: librum vide
 LXI. - Zerbinali epitaphium LXII. - Ad Fuscum 

LXI bis

Epitaphium Francisci Gerbinati

     Paulum siste; mora est brevis; rogat te
Gerbinatus in hoc situs sepulchro,
ut, si forte sciens es, et scientem
se reddas quoque, caede cur cruenta
 5dum nil tale timet, meretur et dum
nil tale; in nitido beatioris
aevi flore, sic optimaeque matri
fratrique unanimi, omnibusque amicis
sic ereptus; amasse quippe ait se
 10omnes; qui nec habere clam, palamve
quos unquam oderit, atque prosecutum
semper quos potuit fuisse magnis,
clarisque officiis domi forisque.
Quod si scire negas, abique, habeque
 15quae serves documenta vindicare
a fatis benefacta nulla posse.

 LXI. - Zerbinali epitaphium LXII. - Ad Fuscum