Lyra

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Lyra
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

Carmina

L Y R A


I De Orpheo navigante et post ad inferos[recensere]

PRO UXORE DESCENDENTE.


Iam maris vasti penetrabat undas
Pelion linquens Pagasaea pinus
iamque canebant agitata longis
aequora tonsis,

cum pius Phoebi citharam sacerdos
movit insigni cecinitque plectro
et paretn nervis parilemque voci
comniodat ictum.

Illicet nymphae vitreis ab antris
efferunt uduin caput ac per undas
implicant certo choreas secutae
cum pede cantum ;

ilicet Triton resonante ab ore
buccinam intendit scopuloque ab alto
assonat vati ; pecus omne summa
ludit in unda.

Ipse stans celsa modulansque puppi
purpura insigni et venerandus ostro
ad decus famae ciet atque honorum et
praemia laudum :

fortibus stimmi meritum triumphi,
fortibus primae meritum coronae,
fortibus plausum populi patrumque
publica dona,

his et aeternum decus apparari
morte praelustri, his titulos sepulcri
signaque et divis solitos honores
templaque et aras.

Hic et heroas iuvenumque primos
cerneres pontum validis lacertis
verrere atque aestus pelagi et minaces
vincere fluctus.

Tum sacer vates graviore plectro
suscitans: « Hoc, hoc agite, o iuventus,
hoc, deùm proles, agite et volenti
incubite dextrae.

Vos labor primos hominum, diis vos
reddet aequales labor et deorum
coetui adiungens sola salsa ponti
subdet et auras.

Hoc virùm virtus studiumque pulcri
poscit, hoc illud decus, hoc et illi
qui Iovi vos conciliant honores
famaque poscunt ».

Talibus vates. Ibi cepit ingens
ardor heroas, novus urit ignis
pectora, accendit nova fiamma aventis
et nova virtus.

Thraciae haec ohm citharae ad labores
ac decus vis enituit canendo,
quae quoque et vati fuerit querenti
Ditis ad antrum.

Hoc refer mecum, o Erato; per utnbras
sola namque illum comitata, sola
illius luctum et lacrimas levabas
pectine mutcens:

« Mitis o mundi dea nigricantis,
supplices ad te lacrimas profundens
assum, o et vocern et lacrimas precantis
accipe vatis, 60

cui et inferni patuere postes
sponte reclusis foribus canenti,
cessit intranti canis et remissos
clusit hiatus.

Coniugis manes repeto, relieta 65
luce sub terram in tenebras profectus;
coniuge et prò te tenebris relictis
aethera coniunx

et diem et coeli iubar et vagantes
siderum ac solis radios petivit, 70
teque et incepti pretium et laboris
praemia portat.

Fas tibi et vati pietatis ergo
reddere assueti pretium laboris,
fas mihi optatum pretium referre et 75
praemia cantus.

Te deam coeli canimus, te et imi
sceptra gestantem solii, te et udi,
fluctuum campos moderantein et almae
ubera terrae. 80

Ipse ego et divùm atque hominum sacerdos
hoc peto et iustum peto prò recepta
coniuge, et silvas moveatn et profundi
marinora ponti,

sacraque et ritus statuens dicabo 85
tempia, et aeternum metuentur arae
supplicum votis venerandae et aurea
turis acerra ».

Interim manes stupuere cantu,
distulit poenam rota, constiterunt 90
saxa, non angues cruciant nec hydrae
vulturiive ;


hic et umbrarum chorus et silentum
vulgus oranti affremuere et una
plaudit heroum genus et canoro
consonat ore.

Diva tum triplex modulante cycno
plebis et plausu memor et rapinae,
et tori et lucis memor, in favorem
ora resolvit:

« Due age, o vates, sociam, et laborum
quem petis finem cape; fas sit illam
regredi tecum, modo ne in sequentem
lumina flectas ».

Rursus umbrarum affremuere turbae,
rursus et vates citharam resumit
ipse praecedens, sequitur canentem
aurea coniunx,

vulgus atque una attonitus silentum,
monstraque et manes trepidi Gigantum,
quos triceps custos procul allatratu
arcet ab amne.

Heu, quod obstantes pelagi fragores,
quodque discordes Èrebi tumultus,
quod potest dirarum animos sororum
flectere carmen,

non potest tristis oculos puellae,
pectus aut trux virginis aut superbae
feminae immites animos feramque
vertere mentem.


II De Amoris dominatu.[recensere]

Et sitim sedat liquor, et relaxant
corda languentum latices Thyonei,
otium fessos levat, ast amantum
pectora carmen.

Tu meos seda, o Erato, dolores;
fas sit et tecum residere, fas sit
carmen audire insolitum et te ab alta
rupe canentem :

« Imperat coelo pater ipse divùm,
imperant di semideique terris,
imperat ponto Enosigaeus, imis
Orcus Avernis;

At polo et terris, Èrebo marique
imperatque et dis Amor. Huius orbis
paret edicto superique et omnis
grex animantum;

hoc sine et coeli status et deorum
pax ruet, terra hoc sine, pontus, aer
et laborabunt odio et suapte
mole dehiscent.

Urbium custos Amor omniumque
gentium rector placidaeque pacis
auctor et leges moderatur, aequo et
iure gubernat.

Huius et iussu seges, huius arbor
induit florem, statuunt volucres
niduin et in prolem pecudes feraeque
sponte feruntur;

hoc duce et virgo sequitur maritum,
et domo et matris gremio relictis;
hac ope humanum genus et propago
cuncta perennata.

Huius, o huius mihi mite numen,
mite sit regnum, dea, sit benignum
sidus; o assis facilis precanti,
dux bone amantum.


III Ad Antinianam nymphàm Iovis et Nesidis fiuam.[recensere]


O ades summo love nata et udis
alta nymphe litoribus, reposto
colle, quam Nesis genuit superbo
enisa sub antro;

o ades mecura, dea, duni relictis
Umbriae campis nemore et Sabino
te peto Sebethiaden et amnem,
Antiniana ;

assit et tecum coines illa, quondam
sueta nympharum choreis, Patulcis,
fistula insignis siniul et canoro
nobilis aere.

Vos sequor, fidae Aonidum sodales;
Aon est vester mihi collis, e quo
forsan et rivi scateant et ipsa
Thespias unda.

Ergo age o longum, lyra, quae sine ullo
desides cultu, per opaca ruris
otia intactum meditemur Umbro
pectine cantum.

En adest inter violas rosamque
illa, quae vernos, hiemem sub ipsam
ore prae se fert oculisque et omni
tempore honores;

quam prius victis rediens ab Indis
Liber ad festos thiasos vocabat,
nunc vocant Musae ad choreas et hortos:
huic, lyra, plaude;

cuius adventu rosa purpurescit
et novis silvae recreantur auris,
lilia albescunt et hiat decoro
flore hyacinthus;

cuius afflatu induitur recentem
arbor in florem Dryadesque ab altis
montibus cultam venerantur, uda et 35
Naides herba.

Venit ad litus; mora nulla; nymphae
litus optatum celebres frequentant,
ora mirantur rosea atque ad imas
pectora plantas. 40

Heu, quod adventat ferus ille Proteus.
Crede ne, virgo, pelago; rapinis
pontus exsultat. Tua forma solis
gaudeat hortis.

Crede neu tete nemorum latebris; 45
Panes et silvis habitant procaces.
Crede te Musis, Ariadna; Musae
casta sequuntur.

IV Patulcidem et Antinianam nymphas alloquitur.[recensere]

Colle de summo nemorumque ab umbris
te voco ad litus placidum, Patulci,
teque ab hortis Pausilypi et rosetis,
Antiniana,

aura dum aestivos relevat calores 5
et leves fluctus agitant cachinni,
dum sonant pulsae zephyris arenae
antraque clamant.

Antra vos poscunt querulaeque arenae;
en canunt illinc Meliseus alto 10
fistulam inspirans scopulo, canorus
inde Menalcas-

en adest culta ad speculam et superbum
dia Mergillina iugum, en capillos
ponit unguens ambrosia, en nitentis 15
oris honores

fingit alludens speculo. Huc, iuventus,
huc age, ut spectes oculos et illuci
frontis exemplar, propera et citatos
arripe gressus.

Implet en carnieri nitidus Palaemon,
subsident colles numerum secuti,
nympha subnectit choreas, amato
litore Triton

currit exsultans. Cithara Palaemon,
saltibus virgo celebrant recessus,
aequor assultat, properant citatae e
monte Napaeae.

Ecce procedunt duo ruris astra
et pedum cantu minuunt laborem ;
en favent silvae numeris canentum,
plaudit et aura.

Accipit blande Meliseus illam,
hanc Menalcas. E specula propinqua
ipsa Mergillina canit proculque
saxa reclamant.

Litus o felix, modulante nympha
cui et hi montes, cui et antra et horti
assonantque arces procul, atque ab alto al-
ludit imago.

V Ad solem.[recensere]

Sol, decus coeli superumque princeps,
auctor et lucis, moderator anni,
altor o rerumque animantiumque
et sator idem,

5 idem et immensi maris aequor, idem
aeris vasti spada et iacentis
intimum terrae gremium fovesque
et seris idem.

Omnia ex te sunt, genus omne per te
gignitur, crescit simul et perennat,
et tibi assurgunt nemora, et tibi herbae,
germen et omne.

Cuncta sed te cutn venerentur unum
et regas cuncta, o pater alme rerum,
deseris curnam tibi dedicatum
vulgus amantum?

Tu choros primus numerosque nectis,
primus et carmen meditare nervis;
negligis quare tibi dedicatos
asper amantes?

Et tibi est arcus, tibi sunt sagittae
et coma intonsa et puerilis aetas;
despicis curnam tibi dedicatum
nomen amantum?

Te colunt primi metuuntque amantes
et tuum prim venerantur astrum ;
lux enim dux est, oculi duces sunt
fax et amantum.

Quin amans primus choreas lyramque,
carmen exercet quoque primus idem,
nani lyra et carmen numerique amor
pabula praebent.

Doctor et princeps choreae et magister
carminis Sol, hoc age, dux amantum,
hoc age et curam tibi dedicatae
suscipe gentis;

quique liquentem aera quique salsum
aequor accendis vitreasque sedes
ac sinus terrae gravidos satusque
calfacis omnes,

ure spernaces iuvenum puellas,
ure diversas ab amoris aura,
ure et immitis animos tuasque
incute flammas.

Et mihi felix ades et protervum
Fanniae pectus moderare adacta
ventilans sparsim face dexteraque
lampada quassans,

lampada atque illos radios, aduris
quis et immanes tigrides ferumque
aspidum ad Syrtes genus atque taetras
in mare phocas.

VI Antinianam nympham invocat ad cantandas i.audes[recensere]

URBIS NEAPOLIS.

Sume age intactam citharam atque ab alto
colle descende, Antiniana, in urbem
et novos chordis numeros novumque
concipe carmen,

urbi et assurge, o dea, quam superbae
muniunt turres, rigat unda subterque
et specus Sebethiadum sororuin,
ditat et aequor.

Antraque et dulces Charitum recessus
et sacri colles Cereri ac Lyaeo
vestiunt hanc et nemora, et serena
temperat aura,

ver et aeternum tepidique rores
temperant, disque otia grata et almae
lucis auctor sol fovet atque amico
spectat ab astro.

Praeficit regnis pater hanc deorlim,
praeficit bellis animosa virgo
auctor et Mars militiae ac virorum
bella gerentum.

Hanc domum Musae sibi vendicarunt
et bonae hanc artes studiis bonique
cultus et recti simul et sacrorum
iustitiaeque,

templaque et regum monumenta et arces,
aedium insignes aditus adornant
et diis gratam et patribus, virisque et
plebe frequentem.
<poem>

==VII Laudes Alfonsi ==
<poem>
DUCIS CALABRIAE DE VICTORIA HYDRUNTINA.

Mens Iovis proles, love Mens parente
nata, ne desis mihi, neu canentem
et decus belli et ducis acta et artes
desere vatem ;

te colo, insignis dea, ture et aris
vota persolvens, tibi nostra cultum
barbitos carmen sonat et canoro
ludit in antro.

Victor Hydrunto redit en recepto
beliiger dux; en tituli ducesque
hostium et praeda ante rotas et arma
capta trahuntur.

Cernite avulsos clipeos lacertis,
cernite abreptas umeris pharetras,
Medicos dextris gladios, madentis
sanguine cristas.

Il le, quem spectas uinero reciso,
Nasdan est, princeps equitutn; ille adeinpti
naribus Nabdir peditum tribunus;
Abdelan ille

signifer truncis manibus; cruento
pectore hic, hic est Megabaeus; illi
Assan, Asmir, praepositi maniplis
gentis Eoae

signa sternuntur phaleraeque equorum.
(Heu pudet tanti ducis) Hacumetus
ducitur vinctus manibus, gravatus
colla catenis.

Fulmen en belli venit, en Gradivi
efferi vultus, sequitur phalanxque
Eubois; vincentum acies aéna
luce coruscat.

Ensis ille est, quo totiens Ameti
terga verterunt trepidae cohortes;
hasta et illa est, qua cecidere pulsae
in mare turmae;

ille equus, quo fulmineum sequente
Persicum in fossas violenter agmen
est datum praeceps: age, «io triumphe»
dicite, vulgus.

Hic cruentatus clipeusque et horrens
caedibus clava, hac trepidavit intra
Moenia Arniaspes : age, « io triumphe »
dicite, vulgus.

Illud in stimma stetit arce signuin
oblitum tunc Turcaico cruore,
nunc riget tabo : en age, «io triumphe»
dicite, vulgus.

Hiccine Alfonsus patriae receptor,
hostium victor, pepulit qui ab oris
Italis classem Argolicam et furentes
contudit ictus?

Ite, dis nostris meritos honores
solvite; ornentur fora, tempia et aedes,
atria argento niteant fluatque
molle Falernum.

Me sat haerentem gremio puellae
vulnera et stratas acies referre
et ducis fortis animos et acris
militis arma,

utque fallacem studiis et astu,
vecte quam hasta non minus et bidente,
aggere et vallo et sudibus repressum
ceperit hostem.

VIII Ad Charites.[recensere]

O deae, o almae Veneris ministrae,
q’uae puellarum iuvenumque curas
ore mulcetis capitisque amantum
pectora cantu,

quaeque nympharum virides recessus 5
fluminum et ripas colitis, quae et antra
pectine arguto recreatis udas
et maris actas,

vos deae, vos, o Charites, sub umbra
myrtea, ad fontem gelidique circum 10
Prata Sebethi canite et sonoras
tangite chordas.

Luditis dum, dum canitis, puellae,
auraque aestivos relevat calores
concinuntque una nemora et quieti 15
marmora ponti,

ipse selectos per aprica rura
colligam flores Cypriamque myrtum,
colligam luctus hyacinthi et albo
Lilia thyrso, 20

Lilia intactumque amaranthon, bis et
misceatn calthae decus inque sertum
vinciam implexas violas et albi
texta ligustri,

quae Syram stillent madefacta nardum,
quaeque et afflatus referant Sabaeos,
Indicum et costimi Armeniique felix
gramen amomi.

His suum cingat speciosa crinem
Fannia, et quos pectore, quos et ore
spirat, hos ipsa et capite et capillis
afflet odores.

Hoc, deae, hoc, hoc, o Charites, ministrae
Cypridis hlandae, hoc agite et remissae
fila pulsantes citharae canorum
fondite carmen.

Ecce florentis graditur per herbas,
ecce Paestanos pede pressat hortos
virgo, quam ver insequitur, cui ipsa
it comes aura,

auraque et veris decor. En amores
lusitant circum, en pharetrae facesque
ventilant spargitque suos honores
laeta iuventus.

Qua movet nymplie, hac humus ipsa ridet,
ridet hac aer, fluit ipse laeto
amile Sebethus, canit uxor imo
coerula ab antro;

huius e vultu placidisque ocellis
instruit sese Venus et Cupido,
altera accendens faculas et alter
spicula torquens.

Ah quid, ali, dulces Paphiae, catiendo
illius mentem erigitis? Superbit
et lyra et cantu, tuinet heu protervus
carmine fastus.

IX Uxorem in somnis alloquitur[recensere]

Umbra sis felix mihi; suntne veri,
uxor, amplexus? Vigilantis anne
cura te in somnis agit atque vana
ludis imago?

Umbra sed quamvis mihi cara, salve,
et mihi felix ades; osculantem
osculans tete accipioque amansque am-
plector amantem.

Credit et virgo speculo; ast imago
ludit indulgens speculi; perinde
somnia et mentes capiunt amantque
somnia mentes.

I, puer, noeti cane sacra, noeti
tura succendes. Per opaca noctis
umbra versatur, volat usa noctis
umbra favore;

nox parit somnos, hominum quietem;
hi vocant imis animas Avernis
morte contempta et simulacra vivis
mortua iungunt.

Vos, pii manes, memores senectae
ultimae iam, sacrifica ex acerra
munera haec, stacten capite et Sabaeae
mercis honores;

dumque nos rursum Elysio in recessu
iungat obstringens amor, haud gravare
et senis somnos, Ariadna, amatum et
visere lectum.

X Laudes Alfonsi Aragonei ducis Calabriae, Ferdinandi regis filii,[recensere]

DE CLARISSIMA EIUS VICTORIA.


Et diis cultus placet et deorum
addecet cultus simulacra, summos
addecent montes nemora et strepentem
populus amnem;

litus et geramae, mare classis ornat,
aera et lux, aurea tecta divùm
sidera illustrant, varia et coruscis
signa figuris;

at virum ingentis animos et ornat
excitans laus et colit. O puellae
mentis altrices, meritos honores
reddite laudi.

Herculem laus ad Nemees leonem,
Herculem ad Lernae anguineos tumultus
impulit postque emeritos labores
rettulit astris;

Liberum laus Ni baca ad trophaea
traxit, hinc ad Gangaridunr triumphos,
Jyncibus tandem ad superos relato
tempia dicavit;

haec Alexandrum penetrare ad Indos,
ad mare ignotum Libycasque arenas
compulit sic, ut nihil ante maius
viderit aetas;

Caesarem dehinc innumeris trophaeis
et mari et terra oceanoque partis
extulit laus, hoc superante victus
concidit orbis;

patrii cultus studium et salutis
publicae laus Scipiaden ad Afrurn 30
litus impegit iuvenem, unde Roma
libera risit.

Par amor, par et studium fidesque
traxit Alfonsum, procul ut repulso
Ausonis tellus Siculumque litus 35
riserit hoste.

Hunc pater rex, hunc Italus senatus
laudet, hunc matres pueris receptis.
Virgines hunc ingenuae ac per aras
sacra frequentent. 40

XI Ad Amorem.[recensere]


Die, age, ecquisnain modus, o deorum
victor et princeps Amor, ecquis ordo,
die, rogo, ecquae lex oculis, amantum,
die, age, rector?

« Nec modus quisquam, neque lex, nec ordo 5
ullus est, vates, oculis. Amandi
rector et dux est animus suoque
mens cita ductu.

Hanc rnovent curae cupidique sensus,
acris et versans agitat cupido, io
blandiens secum trahit et voluptas
insita cordi.

Hi duces, hi sunt oculis ministri,
mutua inter se aut varians amantum
cura, quam sensus sequitur videndi 15
motus et exter.

Tu tuae morem placidus puellae
et gere et molle imperium ferendo
illius vincas animos trahasque
in tua vota; 20

lxinc tibi et blandos oculos et illos
hinc tibi vultus faciles parabis,
iure quis felix tibi et invidenda
sorte habearis.

25 Hic modus, Iex haec oculis et ordo.
Finge te ad nutus dominae nec illi
asper obsiste; hoc age, blandiendo
pectora mulce. »

Haec Amor. Sed nec precibus movetur
30 tigris aut cantu leo, non amando,
quae caret sensu refugitque amari,
Caspia cautes.

Excoquit saxum violentus ignis,
robur et ferrum penetrat, sed huius
35 feminae immitis animos rigenti
pectore cinctos

non Amor certis penetrat sagittis,
urit aut lentis Cytherea flammis,
non lyra mulcens Erato aut amico
40 carmine mollit,

huius, heu, quae virgineo sub ore
condit innatos adamantas et quae
aequoris Tusci scopulos nivemque
et iuga Tauri.

XII Ad amicam, de eius pulchritudine[recensere]

ET AMANTIS INFELICITATE.

Tene, dum ludis, Charites sequuntur?
Tene, dum rides, Amor? Ah me amantem
et fugit risus fugiuntque lusus
et charis omnis.

Dum canis, tecum Aonides puellae
concinunt, et dum loqueris Lepores
fantur. Heu, me non lepor, heu dolentem
non levat Aon.

Dum minax in nos oculos retorques
et deos irata male imprecaris,
ingruit statini dolor et deorum
ira minantum.

Nonne et infelix miserumque amantis
munus est illi dolor, est et usque
curaque et maeror comes, est laborum
certa propago?

XIII Polyphemus ad Galateam.[recensere]


Cur fugis, virgo, Polyphemon, Aetna
quem cupit pascens tacitas favillas?
En ego ad litus propero, ipsa in altos
is voga saltus.

Qualis in pratis melilotos udis
carices inter nitet, inter ipsa
Crathidis nymphas facieque et ornili
corpore praestas;

alta ut in silvis humiles myricas
fagus excellit, pecudum magistros
ipse sic cunctos et honore barbae et
crine relinquo.

Est tibi insignis coma, qua nitescis;
sunt mihi et saetae, quibus ipse et hircos
atque oves solus supero, genisque
et nemus horret:

cur fugis, virgo, Polyphemon, Aetna
innuit cui et vocat usque ab alto
monte succensis facibus suosque
indicat ignes?

En pedum, cuius capulo sui 11 i
albicant dentes, riget acer ictu
corneus mucro, medio revinctus
serpit acanthus;

aspice hunc sparsis maculis galerum;
en decus rarum capitis, superbit
hinnuli pelle, en tremit asper hirto
conus echino;

en tegit plantas capreae revulsus
pero de tergo, ligat hunc acerno
fibula amplexu, Gelaae benignum
munus amantis.

Cur fugis, virgo, Polyphemon, ipsa
Aetna quem rursus vocat, atque ab alta
innuit rupe et facibus superbum in-
vitat amantem?

Non mihi desunt, Galatea, lanae,
non oves, bis quae pariant in anno,
bis die ad mulctram veniant vocatae
nomine vaccae,

veliera atque assunt nivea et petulci
vir gregis bifrons caper et tricornis
ille et insultans aries, Sicani
litoris horror,

ille et insultans vitulis mihique
taurus instans cornibus; ah Pelori,
ah Gelae pastor, cave, et insolentem
pelle iuvencum.

Cur fugis, virgo, Polyphemon, illuni,
cuius ad formam stupeant vel undae,
cuius et robur nemora et lacertos
saxa tremiscant?


Lacte de nostro fluitent et amnes,
surgat hoc ipso tumulus coacto,
mille equae ad ripas stabulantur alti et
flumina Anapi;

mille te caprae totidemque et haedi,
mille te vaccae totidemque tauri,
mille te e nostris stabuiis sequentur
ubera equarum,

si semel mecum, Galatea, mecum
litus invisens Siculasque terras
duxeris mecum choreas amatae ad
carmen avenae.

Cur fugis, virgo, Polyphemon? Ecquem
Italis tellus Polyphemon, ecquem
Bruttii montes Oriarchon, amnis
ecquem habet ullus?

Unicum est soli Polyphemo, at ingens
lumen: hoc uno fugo et ipse nubes,
montium hoc uno fugo taetra et amplae
monstra lacunae.

Ipse dum vastum mare curro, adaequant
genua nec fluctus; tiliae nec aequant,
erro dum silvis; mihi cedit unda,
cedit et aer.

Quin et, hac dextra quotiens Pachynni
verticem aut summi quatio Pelori,
Ausonum litus tremit et Libyssae
tractus arenae.

Quem fugis, demens Galatea, cuius
aequet et divos genus et propago
imperet silvis, pecori ac magistris
et maris undis?

Sunt mihi ursorum simul et leonum
fistulae assueti catuli manuque,
quos ego in lusum illecebrasque natis
et tibi servo,

sunt et assueti manibus iocisque
piscium fetus teneri: hos puellis
et tibi servo. O age, dura nostrae
causa querelae,

et fove ingentem Polyphemon, antra
ipsa quem vix iam capiunt, vel ipsi
montium saltus; age, dura nostrae
causa querelae,

et tege amplexu Polyphemon, ipsae
quem tegunt vix aut tiliae aut comantes
aesculi aut pinus; age, dura nostrae
causa querelae,

osculo et dona Polyphemon. Heu heu,
osculum et voces fugit; ah superba,
ah parum felix fugit et sub imo
conditur amne.

XIV Ad Fidem.[recensere]

Quo fugis, rerum dea, quo, deorum
o Fides nutrix? Maria alta tete
hospitem pellunt, fugat ipsa iniquo
foedere tellus,

te fugant arces, fora, tempia, castra,
te fugant reges; fugat et sacerdos
summus. Heu, ne te undique iam fugatam
arceat aer,

quo minus coelum repetas et ipsae
denegent aurae in patriam regressum.

I, fuge ad manes, fuge ad ima et atri
Tartara mundi ;

comiter namque accipiere. Manes
et colunt iusium et venerantur aequa;
hi tibi assurgent meritae piaque
sede locabunt,

si modo et tu Pontificem catenis
traxeris vinctum. Hoc, age, diva, et unco
protrahens tracta soliique ad aram
siste tremendam,

foedat incestu sacra qui nefando,
qui fide fracta Italiani Rutenis
prodidit, quique Ausoniam repenso
vendidit auro,

quo suos natos (scelus ah supremum)
ornet insigni diademate, alto et
ponat infames solio pianda
caede cruentos.

Hunc trahe, hunc unco, dea, merge, et illos
amne mactatos Tiberino; et una
bine patrem, hinc natos Èrebi profundos
trude ad hiatus.

XV Ad Venerem comae atque osculi[recensere]


DEDICATIO.

Te Iovis prolem, Venus alma, nostris
ut sacris assis, humiles precamur,
supplices tete, dea, nunc adimus
et tua tempia.

Tu preces nostras et amica tura
accipe, amborum genitrix Amorum,
et tibi votum, tibi dedicatum
accipe crinem.

Vovit hunc olim patria recepta,
prò duce et victore, fugato Ameto
prò focis arisque Ariadna: voces
supplicis audi.

Ipse ego illius tibi, diva, ab ore
osculum supplex voveo, dicoque:
osculum ex voto cape, Cypri, gratosque
oris honores.

Tu meum, victrix hominum deumque,
tu parens rerumque animantiumque,
cuius est quicquid tenerum decensque
pectora mulcet,

tu meum, felix Cytherea, plectrum
adiuva et dulcis numeros ministra,
dum tuum nuraen cano, dum tibi arae
molliter halant.

XVI Polyphemus a Galatea spretus[recensere]

CONQUERITUR IN LITORE.

Litus o, nostris faveas querelis
sparsaque ad siccas ades, alga, cautes,
vos meos questus procul icta longe
saxa. fovete.

Ulene heu quondam Polyphemus, ille
maeret ad fluctus? Pudet heu canorae
fistulae, quae olim et tilias et alnos
blanda movebat.

Cuius ad cantum pecudes coibant
et ferae e lustris et aves ab alto
aethere et mutae procul a Palici
litore ranae.

Ad meam dulcis Gelaé cicutam,
ad meam mollis Lilybaea avenam
et meos flava ad calamos ruebat
Acianea,

saepe et ad nostros Arethusa cantus
flexit et molles iniit choreas,
saepe et ad nostros numeros per actam
lusit Anape.

Agmen o felix ovium, beati
et greges, felix aries et hircus;
hunc amat mulcens Arethusa, at illuni
ardet Anape,

illa Cirronem viola coronat,
haec Cerastinum religat cypero,
ludit in pratis utraque et sequenti
plaudit amanti.

O ubi il le, il le est Polyphemus, albi
velleris dives niveique lactis,
mille quem vaccae, totidem iuvenci,
mille capellae

cura suis haedis pecudesque mille,
mille post agni comitantur? Albet
terra candore et nemora ipsa balant,
balat et aer.

Mille equae armentum Polyphemi et Aetna,
Aetna miratur Polyphemon. Una
ridet informis Galatea, nigro
pectore, nigris

displicens mammis Galatea. Abite,
mille oves, mille et pecudes, capellae
mille cum fetu, procul ite, equarum
tanta propago:

hoc pedum dextrae decus, hoc puella
Bruttiae gentis Galatea ridet,
ridet hoc saxo sata, ridet heu heu
hoc Galatea,

quod tremit litus Siculum, quod Afra
horret et Syrtis. Procul ipse rupem
colle de summo obiciam et fluenti
ostia claudam,

ne in mare accessus pateant superbae,
quae meam temnit male grata barbam,
iure cui Marsi invideant et ipsi
Cinyphii hirci;

quae meos spernit male amica cirros,
quis vel intonsae invideant capellae;
quae meo avertit faciem galero,
dedecus undae.

Hunc mihi dono dedit illa quondam
carminum cultrix Elyme atque avenae,
despuit quem (prò pudor) e lutoso
edita fonte.

Lumen hoc unum mihi, quod decora
fronte diffulget, nec honore soli
cedit, hoc, o Crathidis orta coeno
filia, damnas?

I nigris mammis, nigricante dente,
crine subcrispo Galatea, et amne
merge te immundo. Polyphemon Aetna,
Aetna tenebit,

Aetna nympharum decus, Aetna florum
mater. O longum mihi culta, salve,
et tuos ignes specula e suprema
porrige amanti.

Ite, oves, ite, o placidae capellae.
Lucet. En montis dea porgit ignes.
Linquite et noctem Galateae et atram
linquite nubem;
ite io, fidae comites capellae,
eia io, incanae pecudes, abite;
vos manet meque innuit en ab altis
rupibus Aetna.