Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina transscripta |
Questio Sextadecima | Questio Decimaoctaua |
¶ Decimaseptima est declaratiua quartedecime grauitatem criminis ad peccata quecunque demonum comparando.
SEd & tanta est earum facinorum magnitudo quod etiam malorum angelorum peccata & ruinam excedunt. Et si in culpis quomodo non etiam in infernalibus supplicijs. Et hoc quidem quo ad culpas demonstrare non est difficile varijs rationibus. Primo. nam licet eius peccatum sit irremissibile hoc tamen non est propter magnitudinem criminis habendo respectum ad eorum naturalia. & precipue secundum opinionem illorum qui dicunt eos tantum in naturalibus & nunquam in gratuitis fuisse creatos. Et quia bonum gratie excedit bonum nature. ideo illorum peccata qui a statu gratie cadunt prout malefice fidem susceptam in baptismo abnegantes existunt. eorum vtique peccata excedunt. Si vero dicamus eos in gratia fuisse creatos licet non confirmatos. sic etiam malefice licet non create in gratia tamen a gratia sponte ceciderunt sicut & ille volens peccauit. Secundo demonstratur. nam licet eius peccatum sit irremissibile varijs de causis alijs. puta secundum aug. quia nullo suggerente peccauit. ideo etiam nullo reparante redire debet. Vel quia secundum Damas. contra dei formam intellectu peccauit. & cognitio quanto est nobilior tanto peior est error. Seruus enim sciens voluntatem domini sui &c. Vel iterum secundum eundem Damas. quia non est susceptibilis penitentie. ideo nec venie. & hoc ex natura sua. que quia spiritualis tantummodo est semel vertibilis. eo quod se totam conuertit quod in homine non fit vbi caro semper repugnat spiritui. Vel iterum quia excelso loco peccauit vt in celo homo autem in terra. His tamen non obstantibus eius culpa in multis alijs minoratur comparatiue ad maleficarum flagitia. Primo in hoc quod ille iuxta Anselmum in quadam oratione nulla precedente delicti vindicta superbiens peccauit. Malefice vero post tantas penas sepe multis alijs maleficis inflictas immo & post penas quas percipiunt in ecclesia diabolo occasione sue ruine inflictas omnia hec contemnunt & non ad minima peccata mortalia vt ceteri peccatores qui ex infirmitate aut malicia absque habitu malicie peccant. Sed ex profunda cordis malicia ad horrenda flagitia properant. Secundo quia licet triplex sit status mali angeli. Innocentie Culpe & miserie seu pene. Ipse tamen sic ab innocentia semel tantum cecidit & quod ad illam nunquam restitutus fuit. Peccator autem ad innocentiam per baptismum restitutus iterum ab illo cadens multum profundatur. Et super omnes ipse malefice vt earum flagitia demonstrant. Tercio ille contra creatorem nos autem & super omnes ipse malefice contra creatorem & redemptorem. &c. Quarto ille dereliquit deum permittentem videlicet eum peccare & non ex pietate eum prosequentem. nos autem super omnes ipse malefice peccatis elongamur a deo permittente & ex pietate nos continuo prosequente & beneficijs plurimis nos preueniente. Quinto ille prestat in malicia deo reprobante & suam gratiam non apponente nos miseri currimus in illam maliciam deo continuo reuocante. Sexto ille manet obduratus ad punientem. nos obdurati ad blandientem. Et si ambo contra deum tamen ille contra se requirentem. nos contra pro nobis morientem. quem vt premisimus super omnes malefice dehonestantes offendunt.
¶ Solutiones argumentorum etiam declarant veritatem per comparationem.
AD argumenta. Ad primum patet responsio per ea que in principio corporis questionis tacta sunt. Unde videlicet aliquod peccatum debeat censeri grauius altero. & quomodo peccata maleficarum grauiora cunctis quo ad culpam existunt. Ad aliud quo ad penam. Dicendum quod sicut culpa ade ita & eius pena dupliciter consideratur. vel quo ad personam vel quo ad naturam totam videlicet posteritatem ex eo secutam. Primo modo. Sicut maiora peccata fuerunt post eum perpetrata quia videlicet ipse solummodo peccauit faciendo illud quod erat malum non secundum se sed quia prohibitum. Fornicationes vero. adulteria. & homicidia. vtroque modo mala sunt scilicet secundum se. & quia prohibita ideo etiam grauior pena eis debetur. Secundo vero modo. licet maxima pena primum peccatum secuta est. hoc tamen est per indirectum inquantum videlicet per eum tota posteritas originali peccato fuit infecta. eo quod ipse primus parens omnium pro quibus omnibus solus filius dei satisfacere potuit potentia ordinata. Pro suo autem personali medietate diuina gratia penituit & saluatus post solutionem factam per christum. incomparabiliter autem peccata maleficarum excedunt in grauitate. non contente de suis personalibus peccatis & perditionibus cum etiam innumeras alias post se continue trahunt. Ad tercium dicendum ex prehabitis quod hoc fuit per accidens in peccato ade quod maiorem lesionem intulit. Et hoc videlicet quod naturam integram inuenit & quod corruptam necessario non voluntarie transfundere habuit. vnde non sequitur quod suum peccatum simpliciter grauius ceteris fuit. Tum etiam quia hec idem etiam sequentia peccata fecissent si talem naturam inuenissent. sicut & secundum mortale peccatum non priuat gratiam eo quod illam non inuenit. priuaret autem si illam inueniret. Hec est solutio sancti. tho. in. ij. di. xxi. ar. ij. in solutione secundi argumenti quam solutionem si quis ad plenum vult intelligere habet considerare quod adam originalem iusticiam si perstitisset non transfudisset in posteros prout Ansel. opinabatur. quia etiam aliquis post eum peccare potuisset. videantur dicta docto. di. xx. An pueri mox nati fuissent in gratia confirmati. Item quolibet. ci. an ijdem qui nunc saluantur homines saluati fuissent si adam non peccasset.