Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Sextadecima

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Prima Pars - Sextadecima Questio in Ordine.
1490


Vide:
Fairytale right blue.png Haec pagina facsimile libri
Fairytale right blue.png Haec pagina transscripta
Fairytale left blue.png Questio Quintadecima Questio Decimaseptima Fairytale right blue.png

¶ Sextadecima. Declaratur in speciali veritas premissa comparando opera maleficarum ad alias superstitionis species.
PRemissa denique veritas quo ad enormitatem criminum in maleficijs probatur. per comparationem ad alia opera magorum & diuinatorum. Nam cum quatuordecim sint species circa opera superstitiosa ex triplici genere diuinationum. Quorum primum fit per manifestam demonum inuocationem. Secundum per tacitam solam considerationem dispositionis vel motus alicuius rei. vt siderum dierum. horarum & huiusmodi. Tercium per considerationem alicuius actus humani ad inquirendum aliquid occultum que sortium nomen habent. Et species primi generis diuinationis que fit per expressam demonum inuocationem. sint prestigium. diuinatio somniorum. Nigromancia. Diuinatio phitonica. Geomancia. Idromancia. Aeromancia. Piromancia et ariolorum cultus. Tho. secunda secunde. q. xcv. &. xxvi. q. iiij. igitur. &. q. v. nec mirum. Species denique secundi generis genealitici. auruspices. augures omen seruantibus chyromantia & spatulamantia. Species etiam tercij generis variantur secundum omnia illa que sortium nomen habent ad inquirendum aliquid occultum. scilicet per considerationem punctorum. festucarum. figurarum in plumbo liquefactarum. Et de his Thomas. vbi supra. &. xxvi. q. ij. &. q. iiij. per totum. Tamen hec omnia crimina maleficarum flagicia excedunt. quod de prestantioribus speciebus deducitur. Unde & de minoribus non difficultatur. Nam in prima specie vbi aliqui prestigiosis quibusdam apparitionibus sensus humanos decipiunt vt res corporalis aliter sentiatur per sensum visus aut tactus vt in precedentibus tactum est de modo prestringendi. Malefice his non contente circa membra generatiue potentie illa interdum prestigiosa apparitione auferendo licet non in rerum veritate. etiam ipsam generatiuam potentiam pluries auferunt. ne mulier concipere aut vir actum exercere valeat etiam remanente membro absque prestigiosa illusione post conceptum etiam aborsum procurant sepe procurant cum innumeris alijs malis in diuersis etiam formis bestiarum apparent vt in superioribus patuit. In secunda denique specie que & nigromancia dicitur. & fit per mortuorum apparitionem vel locutionem. cum vt dicitur tercio libro ethimo. Nigros grece mors dicitur latine. mancia vero diuinatio. faciunt autem talia per sanguinem hominis aut alicuius animalis. super quibusdam caracteribus. scientes demones sanguinem amare. id est eius effusionem & peccata. Unde fit vt vbi mortuos ab inferis se vocare putant ad respondendum ad interrogata. demones in eorum similitudinibus apparentes talia exercent. Et huiusmodi artis erat illa maga & phitonissa de qua. i. Reg. xxviij. que ad instantiam saulis samuelem suscitauit. Nec ex hoc putat quis talia esse licita quod scriptura commemorat animam iusti prophete ab inferis vocatam sauli euentum futuri belli etiam per mulierem phitonissam aperuisse. Quia vt Augus. dicit ad simplicianum. Non est absurdum credere aliqua dispensatione permissum fuisse. vt non dominante arte magica vel potentia. sed dispensatione occulta. que phitonissam & saulem latebat se iusti spiritus ostenderet regis aspectibus diuina cum sententia percussurus. Vel non vere spiritus samuelis a sua requie est excitatus. sed aliquod fantasma & illusio demonum imaginaria diaboli machinationibus est facta quam appellat samuelem scriptura. sicut imagines solent suarum rerum nominibus appellari. Hec ex responsione cuiusdam argumenti super questionem. An diuinatio que fit inuocatione demonum sit illicita. secunda secunde. q. xcv. ar. iiij. Ad secundum. Sed si lectori placet videat responsionem super vltimum argumentum questionis. An gradus prophetie sint in beatis in eadem summa. q. clxxiiij. Inspiciat etiam dictum Augusti. xxvi. q. v. Nec mirum. Sed hec parum ad maleficarum opera que nullam in se retinent speciem pietatis vt intuenti eorum opera patet sanguinem innocentem fundere non cessantes. occulta quoque diabolicis instructionibus manifestantes nec viuis aut mortuis parcunt vbi animas cum corporibus interimunt. In tercia denique specie que & somniorum diuinatio dicitur dupliciter obseruatur. Primo quando quis vtitur somnijs vt valeat aliquod occultum inuestigare ex reuelatione malorum spirituum cum quibus habentur pacta expressa quando. scilicet ad hoc inuocantur. Secundo vero quando quis vtitur somnijs ad cognoscendum futura secundum quod somnia procedunt ex reuelatione diuina vel ex causa naturali intrinseca vel extrinseca quantum potest se extendere talis virtus non erit illicita diuinatio. hec tho. vbi supra. Pro cuius intelligentia vt predicatores nucleum ad minus habeant. Notandum ad primum de angelis quod cum angelus sit limitate virtutis efficacius reuelare potest aliquod futurorum anime disposite quam indisposite. Dispositio autem fit post sedationem motuum exteriorum & interiorum vt quando silentes sunt noctes & sedati sunt motus fumositatum & hoc fit circa auroram quando digestio est completa. & hoc dico de nobis peccatoribus similibus quibus angeli ex diuina pietate ad prosecutionem officij aliqua reuelant aut tempore studij in aurora intellectum de occultis scripturarum informante. Presidet enim angelus bonus intellectui sicut deus voluntati. & corpora celestia nostris corporibus. alijs autem perfectioribus quibuscunque. potest & quacunque hora reuelare vigilando & dormiendo quamuis & iuxta philosophum. in de somno & vigil. sunt magis apte recipere reuelationes vt dictum est vno tempore quam altero prout ceteri magi facere consueuerunt. Ad secundum nota quod ex naturali sollicitudine nature de regimine corporis contingit quod quedam futura habent causam naturalem in homine somniante. & tunc illa somnia seu visiones sunt tantummodo signa & non cause. sicut ex parte angeli dictum est. & hoc accidentium futurorum in homine vt sanitatis vel egritudinis vel periculi &c. Et hec est sententia AAristo. vbi supra. Quia natura representat in somnis anime aliquas dispositiones que sunt in corpore ex quibus postea contingit infirmitas vel aliud. vt si quis somniat de occupationibus igneis. signum est quod predominatur in eo colera. si de aeris vt de volatu & huiusmodi signum est sanguinis. si aque vel alterius liquoris aquei signum est flegmatis si de terreis. signum est melancolie. Et ideo per somnia quandoque iuuantur medici ad cognoscendum dispositiones corporis. vt etiam dicit philosophus in eodem libro. Sed hec iterum leuia sunt per comparationem ad somnia a maleficis superstitiose obseruata. Nam si corporaliter vt supra tactum est nolunt transferri sed tantum imaginarie cernere que a consodalibus maleficis perpetrantur reponere se habent ad sinistrum latus in nomine sui diaboli & omnium demoniorum. Unde fit vt ei singula imaginaria visione representantur a simili. Si aliqua occulta scire pro se vel alijs hominibus volunt a demonibus per somnia instruuntur non per tacita sed per expressa cum eis pacta inita. Nec iterum per quodcunque pactum quocunque modo per aliquod sacrificium alicuius animalis seu sacrilege deprecationis aut cultus etiam latrie exhibitionis sed seipsas in anima & corpore demonibus offerentes. fidem penitus sacrilego ore abnegando. Nec his contente etiam proprios aut alienos infantes demonibus offerunt aut interimunt. de quibus supra habitum est. In quarta denique specie que per phitones a phiton appolline. iuxta Isidorum qui auctor diuinandi dicitur fuisse exercetur. non per somnia aut per mortuorum allocutionem. sed per viuos. vt in arreptitijs. qui sic arrepti a demonibus vel voluntarie aut inuoluntarie ad predicendum tantummodo futura. & non ad alia flagitia perpetranda agitantur qualis fuit illa puella de qua Actu. xvi. Clamando post apostolos quod essent veri serui dei. Unde indignatus paulus imperauit spiritui exire ab ea. Patet quod modica sit comparatio per respectum ad maleficas & eorum opera. que vtique sic ob magnitudinem facinorum & enormitatem criminum. iuxta Isid. vt supra habitum est nuncupantur. vnde causa breuitatis de alijs minoribus speciebus diuinationum hec probare non expedit vbi maiores excedere noscuntur. nam vbi predicatori placet applicare alias species vt geomantiam que fit circa corpus terrestre vt in vngue vel in ferro vel lapide polito. Idromantiam que fit in aqua vel cristallo. Aremantiam que fit in aere. Piromantiam que fit in igne. Ariolorum que in visceribus animalium immolatorum in aris demonum. Licet he omnes per expressam demonum inuocationem fiant. nulla tamen est comparatio ad maleficia maleficarum cum ad nullum nocumentum hominum iumentorum & terre frugum tendunt directe. Sed ad futurorum precognitionem. De alijs etiam speciebus diuinationum que cum tacita inuocatione & etiam per tacitum vt sic pactum erga demones practicantur vt sunt genealitici seu astrologi sic dicti propter natalium considerationes. Auruspices qui dies & horas obseruant. Augures qui gestus & garritus auium & omen qui verba hominum obseruant. Et chyromantici qui ex lineamentis manuum aut spatulis animalium diuinant. Si cui placet inspiciat preceptorium Nider circa secundum preceptum & plura inueniet quomodo sint licita & quomodo non. Maleficarum vero opera nunquam sunt licita.