Malleus maleficarum (ed. II)/Pars Prima - Questio Undecima

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Prima Pars - Undecima Questio in Ordine.
1490


Vide:
Fairytale right blue.png Haec pagina facsimile libri
Fairytale right blue.png Haec pagina transscripta
Fairytale left blue.png Questio Decima Questio Duodecima Fairytale right blue.png

¶ Questio. xi. Quod obstetrices malefice conceptus in vtero diuersis modis interimunt aborsum procurant. & vbi hoc non faciunt demonibus natos infantes offerunt.
QUinto sexto & septimo insimul veritas supradicta probatur per quatuor horrendos actus quos circa infantes in vtero & ex vtero matris exercent que cum per mulieres demones exercere habent & non per viros ideo potius mulieres quam viros sibi associare ille insatiabilis homicida satagit & sunt huiusmodi opera. Nam canoniste plus quam theologi de maleficiali impedimento tractantes vbi supra. Dicunt quod maleficium fit non solum ne quis actum carnalem exercere valeat de quo supra tactum est. Sed etiam fit ne mulier concipiat vel si concipit. quod tunc aborsum faciat. Et additur tercius modus cum quarto quod vbi aborsum non procurant quod tunc infantem consumunt vel demoni offerunt. De primis duobus modis non est dubium cum per naturalia homo absque demonum auxilio vt per herbas vel alia impedimenta procurare posset quod mulier non posset generare vel concipere vt supra tactum est. Sed de alijs duobus quod etiam a maleficis procurantur disserendum est nec opus est argumenta deducere vbi euidentissima indicia & experimenta hec reddunt credibilius. Et de primo quod certe malefice contra humane nature inclinationem immo aduersus omnium bestiarum conditiones lupina dumtaxat specie excepta infantes deuorare & comedere solent. Est inquisitor cumanus de quo supra mentio habita est qui hec nobis retulit quod ea de causa ab incolis comitatus burbie vocatus ad inquisitionem faciendam. eo videlicet quod quidam cum puerum ex cunis amisisset & explorando conuentionem mulierum nocturno tempore vidisset & perpendisset infantem occidi & liquore ebibito deuorare. Ideo vt prius tactum est vnico anno qui & fuit annus proxime elapsus xl. & vnam maleficas igni tradidit certis alijs ad dominium archiducis austrie Sigismundi fugam capientibus. assunt pro confirmatione huius scripta quedam Johann. nider in suo formicario cuius vtique & eorum que scripsit recens memoria superest. vnde non incredibilia sicut apparent existunt. sed & hoc quod maiora damna in his omnibus obstetrices malefice procurant prout malefice penitentes nobis & alijs sepius retulerunt dicentes. Nemo fidei catholice amplius nocet quam obstetrices vbi enim pueros non interimunt tunc quasi aliquid acture foris extra cameram infantem deferunt & sursum in aere eleuantes demonibus offerunt. Modus autem in huiusmodi flagitijs qui obseruatur in. ij. iam parte patebit. &. ca. vij. quam & aggredi necesse est prius vnica dumtaxat decisione questionis de permissione diuina premissa. Dictum est enim a principio tria necessario ad maleficialem effectum concurrere. demonem cum malefica & diuinam permissionem.