Jump to content

Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Pars Prima - Quaestio Undecima

Unchecked
E Wikisource
Prima Pars - Undecima Quaestio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Quaestio Decima Quaestio Duodecima 

[53]¶ Quaestio. XI. Quod obstetrices maleficae conceptus in utero diversis modis interimunt abortum procurant. et ubi hoc non faciunt daemonibus natos infantes offerunt.
QUinto sexto et septimo insimul veritas supradicta probatur per quattuor horrendos actus quos circa infantes in utero et ex utero matris exercent quae cum per mulieres daemones exercere habent et non per viros ideo potius mulieres quam viros sibi associare ille insatiabilis homicida satagit et sunt huiusmodi opera. Nam canonistae plus quam theologi de maleficiali impedimento tractantes ubi supra. Dicunt quod maleficium fit non solum ne quis actum carnalem exercere valeat de quo supra tactum est. Sed etiam fit ne mulier concipiat vel si concipit. quod tunc abortum faciat. Et additur tertius modus cum quarto quod ubi abortum non procurant quod tunc infantem consumunt vel daemoni offerunt. De primis duobus modis non est dubium cum per naturalia homo absque daemonum auxilio ut per herbas vel alia impedimenta procurare posset quod mulier non posset generare vel concipere ut supra tactum est. Sed de aliis duobus quod etiam a maleficis procurantur disserendum est nec opus est argumenta deducere ubi evidentissima indicia et experimenta haec reddunt credibilius. Et de primo quod certae maleficae contra humanae naturae inclinationem immo adversus omnium bestiarum condiciones lupina dumtaxat specie excepta infantes devorare et comedere solent. Est inquisitor Cumanus de quo supra mentio habita est qui haec nobis retulit quod ea de causa ab incolis comitatus Burbiae vocatus ad inquisitionem faciendam. eo videlicet quod quidam cum puerum ex cunis amisisset et explorando conventionem mulierum nocturno tempore vidisset et perpendisset infantem occidi et liquore ebibito devorare. Ideo ut prius tactum est unico anno qui et fuit annus proxime elapsus XL. et unam maleficas igni tradidit certis aliis ad dominium archiducis Austriae Sigismundi fugam capientibus. adsunt pro confirmatione huius scripta quaedam Johann. Nider in suo formicario cuius utique et eorum quae scripsit recens memoria superest. unde non incredibilia sicut apparent existunt. sed et hoc quod maiora damna in his omnibus obstetrices maleficae procurant prout maleficae paenitentes nobis et aliis saepius retulerunt dicentes. Nemo fidei Catholicae amplius nocet quam obstetrices ubi enim pueros non interimunt tunc quasi aliquid acturae foris extra cameram infantem deferunt et sursum in aere elevantes daemonibus offerunt. Modus autem in huiusmodi flagitiis qui observatur in. II. iam parte patebit. et. ca. VII. quam et aggredi necesse est prius unica dumtaxat decisione quaestionis de permissione divina praemissa. Dictum est enim a principio tria necessario ad maleficialem effectum concurrere. daemonem cum malefica et divinam permissionem.