LIBER PRIMVS
[recensere][1] Olim tibi hos libellos, Mauorti decus nostrum, me dicaturum esse promiseram; uerum diu me inconstantia uerecundiae retardauit et ab isto scribendi studio dubia trepidatione reuocauit, cum fragilitas ingenii mei nihil se scire tale posse conciperet quod dignum fore tuis auribus iudicaret.
[2] Nam, cum esses in Campaniae prouinciae fascibus constitutus, cuius te administrationis meritum maxima honoris dignitate nobilitat, occurri tibi rigore hiemalium pruinarum et prolixi itineris diuersitate confectus. Illic tu languentis et fatigati corporis mei senium enisus es fidis et religiosissimis amicitiae releuare fomentis. [3] Cum itaque ad pristinum me statum solaciis ac medelis tuis sanitas restituta reuocasset, recolentes inuicem pristinos actus et ad memoriam reuocantes, honestas et uarias sermonum fabulas serebamus.
[4] Posteaquam de actibus ac de processibus nostris confabulati sumus, scrutatus a me es, sicut meministi, totius Siciliae situm, quam incolo et unde oriundo sum, et omnia quae ueteres fabulae prodiderunt cum uerae rationis explicatione quaesisti: quid uelit esse Scylla, quid Charybdis, quid concurrentium in freto fluctuum turbulenta confusio, quos disiuncta ac separata maria certo horarum tempore ac spatio contraria undarum collisione coniungunt? Quid faciant ignes, qui ex Aetnae uertice erumpunt, quae natura eorum quaeue substantia, ex qua origine sine iactura montis tanta proficiscantur et anhelent incendia? Qualis sit lacus, qui prope alueum Symaethini amnis ostenditur, cui Palicus nomen est, qui semper crassitudine lurida sordidus liuentibus spumis obatrescit et strepente coniugio stridulus argutum murmur exibilat?
[5] Cetera etiam omnia mecum recolens et requirens quae tibi a primo aetatis gradu et Atticae et Romanae litterae de admirabilibus prouinciae Siciliae tradiderunt, ad ultimum ad Archimedis sphaeram sermonis atque orationis tuae ordinem transtulisti, ostendens mihi diuini ingenii tui prudentiam atque doctrinam, quid nouem illi globi, quid quinque zonae quae diuerso naturarum genere colorantur, quid duodecim facerent signa; quid quinque stellarum sempiternus error operetur, quid Solis cotidiani cursus annuique reditus, quid Lunae uelox motus assiduaque luminis uel augmenta uel damna; quantis etiam conuersionibus maior ille quem ferunt perficeretur Annus qui quinque has stellas, Lunam etiam et Solem, locis suis originibusque restituit, qui mille et quadringentorum et sexaginta et unius anni circuitu terminatur; quae ratio Orbem Lacteum faciat, quae defectionem Solis ac Lunae; cur septentriones numquam caeli rotata uertigo ad occidentem transferat orientique restituat; quae sit Aquiloni pars terrae, quae uero Austro subiecta; quae ratio terram ipsam in media parte compositam librata aequabilitatis moderatione suspendat; quatenus Oceanus, quod quidam Atlanticum aiunt mare, terrae spatium in modum insulae undarum suarum circumfusione concludat.
[6] Haec cum omnia mihi a te, Mauorti ornamentum bonorum, facili demonstrationis magisterio traderentur, ausus sum etiam ipse aliquid inconsulti sermonis temeritate proferre, ut promitterem tibi editurum me quicquid Aegypti ueteres sapientes ac diuini uiri Babyloniique prudentes de ui stellarum ac potestatibus diuinae nobis doctrinae magisterio tradiderunt. [7] Fui itaque, sicut ipse noui, in ista promissione temerarius et me, ut uerum tecum loquar, frequenter seuera obiurgatione reprehendi cupiebamque, si permitterer, mutare promissum. Sed trepidationem meam hortatio tui sermonis erexit coegitque aggredi quod frequenter ex desperatione deserui. Nam cum tibi postea Orientis gubernacula domini atque imperatoris nostri Constantini Augusti serena ac uenerabilia iudicia tradidissent, nullum praetermisisti tempus quo non a nobis exigeres quod tibi inconsulta pollicitatione promisimus.
[8] Proconsuli itaque tibi et ordinario consuli designato promissa reddimus, orantes ac ueniam postulantes, ne in istis libris pondus et gratia perfectae orationis, tractatus maximi aut graues firmaeque sententiae a doctrinae atque eloquentiae tuae iudicio requirantur. In nobis tenue ingenium et sermo subtilis et, quod uere confitendum est, matheseos permodica. Quae omnia cum nos uaria desperatione turbarent, adgressi sumus tamen scribendi laborem, ne, licet in arduis ac difficillimis promissionibus constituti, prudentiae tuae, Lolliane, doctissima iudicia falleremus.
I. [1] In uestibulo itaque orationis atque in ipsis principiorum primordiis constituti, nihil aliud agere debemus nisi ut his respondeamus qui totam uim matheseos multiplici orationum genere labefactare conantur, qui sententiis ac disputationibus suis omnem philosophiam diuinamque scientiam putant se posse elati sermonis auctoritate perfringere. Quos, sicut ego iudico et sicut ipsis rebus probatur, non infirmitas ipsius falsitasque doctrinae, sed contradicendi studia sollicitant, ut certis ac definitis rebus, quas non tantum animo ac ratione cernimus, sed ipsorum oculorum acie et iudicio conspicimus, argumentatione pugnacis licentiae resistatur. [2] Hi namque nimis altis ac subtilibus disputationibus suis ex ipsis primo mathematicorum responsis quasi per cuniculum quemdam ad labefactandam hanc totam scientiam conantur irrepere; qui quanto uehementius pugnant quantumque persuadendi uias quaerunt, tanto fidem astrologiae uehementius fortiusque confirmant. [3] Neque enim esset eius uera substantia, nisi contra eam tantis argumentorum uiribus niterentur. Nec hoc est admiratione dignum, cum sciamus inter ipsos quanta sit ipsa deorum naturae dissensio quantisque disputationum argumentis uim totam diuinitatis conantur euertere, cum alii deos non esse dicant, alii esse quidem, sed nihil procurare definiant, alii et esse et rerum nostrarum curam procurationemque suscipere, et tanta sint hi omnes in uarietate et dissensione uersati ut longum et alienum sit, hoc praesertim tempore cum aliud opus adgressi sumus, singulorum enumerare sententias. [4] Nam alii et figuras his pro arbitrio suo tribuunt et loca adsignant, sedes etiam constituunt et multa de actibus eorum uitaque describunt et omnia quae facta et constituta sunt ipsorum arbitrio regi gubernarique pronuntiant; alii nihil moliri, nihil curare et ab omni administrationis cura uacuos esse dixerunt; adferuntque omnes uerisimile quiddam, quod auditorum animos ad facilitatem credulitatis inuitet. [5] Quae uero de animae immortalitate dicta sunt, diuini illius Platonis et acerrimi atque ardentissimi Aristotelis contraria sibi ac repugnantia dicta demonstrant; nam de bono ac malo diuersae inter se mobilesque sententiae. [6] Quarum explicationem nunc praetermittendam puto; neque enim hoc genus disputationis intrauimus nec ad haec refutanda uel confirmanda animum nostrum consiliumque formauimus, sed omnia haec ideo breui oratione perstrinximus ut contradicentium contentiosa commenta cunctis hominibus, patefacto sui studio, panderentur.
[7] Libet itaque censere quae de mathesi dicant, et curae est omnia quae ab illis dicta sunt breui oratione perstringere. Explicaturi enim matheseos atque astrologiae substantiam, non debemus diutius in alienis operibus immorari.
II. [1] Primo itaque de moribus hominum coloribusque conueniunt dicentes: «Si stellarum mixturis mores hominibus coloresque tribuuntur et quasi quodam picturae genere atque artificio stellarum cursus mortalium corporum liniamenta componunt, id est si Luna facit candidos, Mars rubeos, Saturnus nigros, cur omnes in Aethiopia nigri, in Germania candidi, in Thracia rubei procreantur, quasi Luna et Mars in Aethiopia uim suam uiresque non habeant et potestatem suam fingendique licentiam in Germaniam ac Thraciam Saturni deserat stella?» [2] De moribus uero illud addunt: «Si Saturnus facit cautos, graues, tardos, auaros ac tacitos, Iuppiter maturos, bonos, benignos ac modestos, Mars crudeles, perfidos ac feroces, Sol religiosos, nobiles ac superbos, Venus luxuriosos, uenustos et honesto gratiae splendore fulgentes, Mercurius astutos, callidos et concitati animi mobilitatibus turbulentos, Luna acutos, splendidos, elegantes et popularis, splendoris gratia praeualentes, cur quaedam gentes ita sunt formatae ut propria sint morum quodammodo unitate perspicuae? [3] Scythae soli immanis feritatis crudelitate grassantur, Itali fiunt regali semper nobilitate praefulgidi, Galli stolidi, leues Graeci, Afri subdoli, auari Syri, acuti Siculi, luxuriosis semper Asiani uoluptatibus occupati, et Hispani elata iactantiae animositate praeposteri. [4] Ergo Scytharum rabiem numquam mitigat Iuppiter, nec Italis Sol aliquando denegabit imperia, nec leuitati Graecorum Saturni stella pondus imponit, nec Asiana lasciuitas sobria Iouis moderatione corrigitur, nec Siculorum acumen frigido ortu aliquando Saturnus obtundet, nec Syrorum auarities lasciuis Veneris radiationibus temperatur, nec Afrorum malitiosa commenta et bilingues animos salutare Iouis sidus impediet, nec Hispanorum iactantiam pigrum poterit Saturni lumen hebetare, nec Gallicam stoliditatem Mercurii sapientissimum sidus exacuet».
[5] Illa uero ipsorum inter ea potentissima et uehementer contra nos posita peroratio est, quod aiunt ex istius artis instituto omnia ex rebus humanis uirtutum officia tolli, si temperantia, fortitudo, prudentia, iustitia stellarum decretis, non nostris adscribuntur uoluntatibus. Iam si quis societatis caritatisque uinculum ruperit et conciliationis humanae iura neglexerit totumque se feritati perfidiaeque tradiderit, facinus suum et animi peruersas cupiditates securus stellarum iudiciis adscribat. [6] «Sit iniquus, sit perfidus, sit maliuolus, sit irreligiosus, quia haec uitia mala, Mercuri cum Marte perfecit constellatio! Cur animum nostrum fortitudinis studio roboramus, cur erecta mente sublimique constantia et diuinarum uirtutum magisterio formati, in acerbis casibus costituti, mortem doloresque contemnimus, si gloriae laudem et potentissimae dignitatis insignia nec appetentibus nobis Sol Iouis bona coniunctionis societate largitur? [7] Frustra igitur consilio ac ratione errantis animi uitia comprimimus, frustra luxuriosas libidinum illecebras temperamus, frustra grauitatis instinctu aequitatis modestiam iuraque conquirimus, si Mercurius, Iouis ac Lunae bonis radiationibus temperatus, ad desideria nos et cupiditates istius uirtutis inflammat».
[8] Etiam singulos homines hac disputationis oratione conueniunt: «Frustra habes, o bone uir, dilectum bonarum rerum ac malarum fugiendi cupiditatem! Quid te honestis prouisionibus ac diligentiae suffragiis munis, si totum hoc tibi non scientia, sed aut Saturnus praestat aut Iuppiter? Contemnamus, si uidetur, deos, et religionum sanctas uenerabilesque caerimonias sacrilego desperationis ardore publicemus! [9] Quid inuocas, arator, deos? Sine cura, numinis tui ingenio, segetis sulcus aequatus est. Tu qui per aperta iuga oliuam in aciem distinctis componis ordinibus, frustra deuoues uitium palmites Libero tuo religiosa cum trepidatione, cuiusquam si sine praesidio diuinitatis stellarum cursu aut denegantur aut dantur. [10] Tu qui promulgas leges ac iura sancis, tolle scita, refige tabulas et istis nos seuerissimis animaduersionibus libera: illum sacrilegum Mercurius, ut mathematici uolunt, illum adulterum Venus fecit; illum ad neces hominum Martis sidus armauit, illum mutare tabularum fidem, illum uenena miscere, illum quiescentium securas animas et iam Lethaei fluminis obliuione purgatas Mercurius cogit nefariis carminibus excitare. [11] Ecce ille incestis inflammatur ardoribus, illum uides puerorum complexibus inhaerentem: causam huius tanti mali Marti tribuimus aut Veneri. Ille te iubente manu carnificis sine causa percussus est, in illum per PR. dicta sententia est: si non suo studio, sed stellarum uitiosa coactus est radiatione peccare, non habetis, magistratus, iustam animaduertendi substantiam, quia scitis nos ad ista uitia malignis stellarum semper incitari fomitibus».
[12] Haec atque alia simili oratione componunt quaerentes utrumnam stellas animantes an inanimantes esse dicamus, ut istius quaestionis conclusione confusi difficile animi nostri iudicium sententiamque promamus; quicquid enim horum dictum fuerit, syllogismorum aculeis in contrarium uertunt, ut ad arbitrium ipsorum constrictus respondentium sermo consentiat.
III [1] In quibus rebus et disputationibus ingenia quidem nos eorum laudamus, propositum uero institutumque uitiamus, quia nobis fidem suam astrologia responsionum apotelesmatumque diuinis ac manifestissimis auctoritatibus comprobauit. [2] Addunt etiam quidam, ut nobis ex aliqua parte consentiant et ut eblandito consensu totam istam scientiam dubitationis desperatione exturbent, habere quidem doctrinam istam uim maximam, sed ad liquidum propter partium minutorumque breuitatem ac uelocissimum siderum cursum caelique pronum rotatae uertiginis lapsum neminem peruenire posse confirmant, ut ista eorum ueri simili definitione sermonis totius scientiae substantia subruatur. [3] Nos uero, licet sit nobis tenue ingenium et angustae orationis paene inefficax sermo, cum tamen debemus ipsius rei ueritate refutare quae dicunt et responsionum apotelesmatumque constantia diuinae istius scientiae confirmare praecepta, respondebimus tamen a te, decus nostrum Lolliane, ueniam postulantes ut in refutationibus omnibus ueritatis fides, non orationis splendor ac substantia requiratur.
[4] Et primum quidem uellem ut profiteretur iste uehemens mathematicorum accusator, qui artem istam tam elata oratione persequitur, utrumnam cepit aliquod ipsius scientiae experimentum, an sciscitanti ei nemo uera respondit, an uero aspernatus audire et sperans aures suas istis responsionibus pollui, seuerus et uehemens et totius quodammodo diuinitatis iura perturbans, argumentorum suorum aculeos licentia exercitati sermonis exacuit. [5] Si quaerenti ei uera responsa sunt et respondentis sententiam fides secuta est ueritatis, cur notat quod admirari debuerat? Cur diuinam scientiam proditoris animo perfidus accusator impugnat? [6] Si uero, erraticis responsionibus, is qui mathesin se scire profitebatur non potuit implere quae dixerat, et responsa eius mendacia promissionis immaculant, imperitia illius temeritasque pulsanda est et fallax infamanda promissio. Omni enim malo dignus est, quod per illum stet ut praeclarae artis studium falsis responsorum mendaciis obumbretur. [7] Qui uero quaerere aliquid aut audire noluit nec iudicium aurium suarum uera respondentibus commodauit, ueritus scilicet ne rigidas eius cogitationes fides ueritatis infringeret, inique facit, si notandum putat quicquid potuit — uel non potuit, obtusa mentis intentione — percipere. Iniusti sunt enim semper, sicut nouimus, iudices qui de incognitis sibi pronuntiant rebus; et non habet iudicandi auctoritatem, qui ad statuendum aliquid imperita licentia temeritatis adducitur nec ad effectum sententiae examinatis partium allegationibus profertur.
[8] Vnde, si impugnat is qui a prudentissimo mathematico et audiuit aliquid et credidit et probauit, malitioso mentis instinctu et pugnaci studio notabilia contradicentis uota concepit; si uero interroganti ei imperitus professor falsa respondit, non mathesis, sed hominis fallax ac temeraria notetur inscitia; qui uero nec audire uoluit nec iudicare, frustra sibi pronuntiandi uindicat partes, quia eius rei cuius experimentum capere noluit non est idoneus ut possit notare substantiam.
IV. [1] Quod uero nos in isto studio quidam opposita scientiae eius difficultate deterrent, libenter amplectimur. Vere enim sunt res arduae atque difficiles et quas non facile possit animus terrenis sordium laqueis impeditus, licet ipse ignea sit diuinitatis immortalitate formatus, facili inquisitionis ratione percipere. [2] Diuinitas enim eius, quae sempiterna agitatione sustentatur, si in terreno corpore fuerit inclusa, iacturam quamdam diuinitatis suae patitur temporalem, cum uis eius atque substantia coniunctione et societate terreni corporis et assidua dissolutione mortalitatis hebetatur. Vnde fit ut omnia quae ad inuestigationem diuinarum artium pertinent difficili semper nobis cognitione tradantur. [3] Quapropter, quia nos libenter ac facile in ista parte consensimus ostendentes cur diuinae res difficili inquisitione cernantur, confiteatur etiam ipse necesse est quod animus, qui immortalis est, si a uitiis ac libidinibus terreni corporis fuerit separatus ac suae originis et seminis constantiam retinens uim suae maiestatis agnouerit, omnia, quae difficilia putantur atque ardua, facile diuina mentis uestigatione consequitur. [4] Dic mihi: quis in caelo iter maris uidit? quis ex attritu lapidum scintillam latentis ignis excussit? quis potestates cognouit herbarum? cui se tota natura diuinitatis et ostendit et prodidit, nisi animo qui, ex caelesti igne profectus, ad regimen et ad gubernationem terrenae fragilitatis immissus est? [5] Ipse et huius scientiae rationem, ipse computos tradidit, ipse solis ac lunae et ceterarum stellarum, quae a nobis errantes, a Graecis uero planetae dicuntur, cursus, regressus, stationes, societates, augmenta, ortus occasusque monstrauit et, in fragilitate terreni corporis constitutus, breui maiestatis suae recordatione haec omnia ut traderet non didicit, sed agnouit. [6] Ecce cognoscitur et inuenitur quo in signo Saturni gaudeat stella et quando frigus eius fomento alieni ardoris incalescat; ecce motus et cursus eius per dies singulos horasque colligimus; praedicimus etiam quando retrogradus ad stationem pristinam reuertatur, quando tarditatis eius pigros cursus regali maiestatis auctoritate uicinum solis lumen exagitet, quando profectus ab eo solis ardor tardae agitationi quietam tribuat potestatem, post quantum tempus ad eamdem signi partem, unde semel recesserat, pigra rursus molitione perueniat. [7] Haec et in Iouis stella eadem ac pari ratione cernuntur; licet enim breuiori temporis spatio, simili tamen etiam ipsa per XII signa agitatione percurrit. Mars etiam, quem uides ignitis fulgorum ardoribus sanguinolentum et minaci luminis coruscatione terribilem, ecce cum ad Saturnum, cum etiam ad eius uenerit domum, ignes eius natura alieni frigoris temperantur et, licet sint incitatiores huius sideris cursus, eadem tamen etiam ipsi ratione cernuntur. [8] Veneris etiam et Mercurii cotidiana nobis obsequia monstrata sunt; hae enim stellae breui interiecto spatio circa solis orbem currunt pariter, aut sequuntur, aut una subsequens stella alteri praeeundi concedit obsequia. Scimus quando uespertino, quando matutino ortu nobis appareant, quando solis orbe absconsae lateant, quando, ex radii eius splendore liberatae, lucido sui nitore praefulgeant. [9] Quid de Lunae uobis cursu uidetur? quam dicimus quando supplementis sollemnibus attriti orbis nutriat damna, quando pauperata luminibus iacturam propriae maiestatis agnoscat. Haec enim cum uicina soli siue crescens siue deficiens fuerit, radios luminis sui quasi solem uenerata submittit, ut fraternis ignibus rursus ornata; cum longiores cursus sui fecerit metas, renata fulgidi splendoris ac renouata luminis ornamenta circumferat. [10] Ecce aliud maius addiscimus quod, cum acciderit, imperitos homines monstruosa semper timiditate perturbat, cum Sol, medio diei tempore Lunae radiis quasi quibusdam obstaculis impeditus, cunctis mortalibus fulgida splendoris sui denegat lumina (quod Optati et Paulini consulatu, ut de recentioribus loquar, cunctis hominibus futurum mathematicorum sagax praedixit intentio), quando rursus luna, terrenarum altitudinum adumbrata regionibus, simili ratione deficiat, quod frequenter fieni lucidae noctis serenitate peruidimus.
[11] Haec omnia mathematicorum collegit ingenium et, computatione sollerti, diuinae dispositionis secreta perdidicit. Vellem itaque mihi tu, quicumque es, quaerenti ea respondeas: quid difficilius putes esse, cursus siderum inuenire, quos nunc inuentos exposui, qui modo per altum, modo per latum, modo per demersum feruntur, qui nunc se Austri, nunc Aquilonis regionibus ac flatibus iungunt, nunc decedunt, nunc absconduntur, nunc directo cursu, nunc retrogrado, nunc stativa tarditate subsistunt et intentionem quaerentium ex ista cursus sui uarietate confundunt, an, inuentis stellarum cursibus, definire postea quid per omnem terrarum tractum mixtura ipsarum radiatioque perficiat? [12] Qui enim ad consentiendum ipsa ra[dia]tionis ueritate compelleris, quod cursus hos siderum adsidua obseruatione computationis inuenimus, consentias [oportet] necesse est quod, inuento stellarum cursu, facile postea officia ipsarum potestatemque uideamus. Difficilia sunt enim semper et ardua, ad quae rudes et indocti inconstantia trepidationis accedimus; nec facile possumus consequi ratione quicquid non praecedentia nobis magisteria tradiderunt. [13] Sic prima litterarum signa cum quadam fastidii aspernatione cognoscimus, sic in incognito itinere constituti in primis uestigiis paene deficimus; uides ut primos discentes computos digitos tarda agitatione deflectant; illum quem uides natantem ex crebra submersionis trepidatione deficere, post paululum assidua brachiorum agitatione firmatus per summas elapsus undarum spumas facili se mobilitatis leuitate suspendit: quoniam haec omnia, id est litteras, computum, musicam ceteraque quae discimus, tunc facili ratione percurrimus, cum primae originis iam confirmata ingenii conceperit disciplina.
[14] Ergo quia constat difficilius fuisse inuenire stellarum cursus quam definire quid faciant (de inuento enim earumdem cursu nulla dubitatio est, quem uolentibus discere primum calculo, deinde ipsa oculorum uisione monstramus), quid impugnatis scientiam, cuius principiis ac parti consentientes totam eius substantiam roboratis?
V. [1] Sequitur ut de coloribus ac moribus disputemus et omnem istum calumniosae quaestionis locum ueris argumentorum uiribus refutemus, ut, discussis omnibus atque purgatis, securi ad ipsius scientia uenerabilia secreta ueniamus.
[2] «Cur, inquit, omnes in Aethiopia nigri, in Germania candidi, si figuras hominibus et colores stellarum cursus diuersa radiationis commixtione largitur?»
[3] Oportebat quidem nos in ista quaestionis parte copiosa oratione pugnare, ut astuta et calumniosa commenta adulti sermonis uiribus uincerentur. Sed coartauimus omne dicendi studium solis ueritatis uiribus, ne copiosae orationis illecebris affluentiaque sermonis et argumentationis licentia captas iudicantium aures ad falsarum opinionum ineptias transferamus.
[4] Et primum quidem uellem ut quaerenti mihi respondent an in hoc ipso populo, in quo nunc constituti sumus, una sit omnium hominum similisque forma, licet sit omnium una natura. [5] Opinor hoc eum esse dicturum, quod omnes ciues nostri dissimilis sint uultus, uarietate formati, nec eadem est omnium similisque forma; et si dubitat, quod non opinor, aspiciat, cum in unum se locum totius populi multitudo collegerit, quod in theatris uel in contionibus fieri consueuit, et oculorum suorum aciem iudiciumque ad formam totius transferat turbae et ostendat mihi, si potest, duos saltem aliquos in tantis milibus hominum, qui isdem ac similibus membrorum liniamentis uideantur esse formati. Prodeant simul patres, liberi, fratres, et cum sit omnium necessitudo sanguine iuncta, diuersa tamen formarum designatione cernuntur; nec inuenitur aliquis <alteri> ita similis ut non uultus eius ab alterius uultu ex aliqua parte dissentiat.
[6] Vnde constat generis quidem nostri substantiam et ipsam nudi ac solius corporis formam ex quattuor elementorum commixtione prouidi numinis artificio esse formatam, colores uero nobis ac formas, mores etiam et instituta de nulla re alia nisi stellarum perenni cursus agitatione distribui. [7] Habent enim stellae proprium sensum diuinamque prudentiam; nam, puro diuinitatis animatae conceptu, summo illi ac rectori deo, qui omnia perpetua legis dispositione composuit ad perennis procreationis custodiendum ordinem, infatigabilibus consensionibus obsequuntur. [8] Nec enim est aliquis homo, quem tam sacrilega desperatio temeritate exagitet, ut in terra, ubi omnia uidet esse mortalia, dicat esse prudentiam, illic uero, ubi omnia immortalitate perpetuitatis ornantur, non prudentiam esse, non rationem aut prouisionis ordinem obstinata mentis animositate definiat. [9] Quis dubitat quod per has stellas terrenis corporibus diuinus ille animus necessitate cuiusdam legis infunditur, cui descensus per orbem solis tribuitur, per orbem uero lunae praeparatur ascensus? [10] Mens enim illa diuina animusque caelestis per omne mundi corpus in modum circuli collocatus et, nunc intrinsecus, nunc extrinsecus positus, cuncta regit atque componit et, propriae originis generatione conceptus ad procuranda et conseruanda omnia ignita ac sempiterna agitatione, perpetuat nec hoc officium aliqua fatigatione deponit ut se ipsum atque mundum omniaque, quae intra mundum sunt, perpetua sui atque infatigabili mobilitate sustentet.
[11] Ex hoc animo hi sempiterni stellarum ignes, qui globosae rotunditatis specie formati circulos suos orbesque celeri festinatione perficiunt, maiestate diuinae illius mentis animati partem animi ad terrena corpora transferunt quae spiritum ex illis perpetuis animi fomitibus mutuantur. [12] Hac ratione immortalis animus in nobis caducam terreni corporis fragilitatem confidentia suae maiestatis exornat, ut et ipse auctori suo originique ex aliqua parte respondeat qui, diffusus per cunctas animantes quae terrena conceptione gignuntur, facit ut, diuino animatae fomento, perpetuae generationis propagatione uiuescant.
Quare nunc, cum simus cum stellis quadam cognatione coniuncti, non debemus eas sacrilegis disputationibus propriis privare potestatibus quarum cotidianis cursibus et formamur pariter et creamur.
VI [1] Vnde, quod tu per nos fieri posse definis, ut homines a cultu deorum religionumque profano mentis furore reuocemus, qui omnes actus nostros diuinis stellarum dicimus cursibus confici, falleris et contrarium putas et a uera ratione dissentis. Nos enim timeri deos, nos coli facimus, nos numen eorum maiestatemque monstramus, cum omnes actus nostros diuinis eorum dicimus agitationibus gubernari. [2] Colamus itaque deos, quorum se nobis origo stellarum perenni agitatione coniunxit, et maiestatem eorum gens humana supplici semper ueneratione suspiciat; inuocemus suppliciter deos et religiose promissa numinibus uota reddamus, ut, confirmata animi nostri diuinitate, ex aliqua parte stellarum uiolenti decreto et earum potestatibus resistamus.
[3] Hoc debere nos facere uir diuinae sapientiae Socrates docuit. Nam cum quidam ei de moribus suis cupiditatibusque dixisset quas ille simili ratione collegerat: «Sunt, inquit, ut dicis; agnosco, confiteor». Et uir prudentissimus latentia facili confessione detexit. «Sed haec, inquit, omnia a me prudentiae ac uirtutum auctoritate superata sunt, et quicquid uitii ex praua concretione corpus habuit, animi bene sibi conscia diuinitas temperauit».
[4] Hic intellegi datur stellarum quidem esse quod patimur et quae nos incentiuis quibusdam ignibus stimulant, diuinitatis uero esse animi quod repugnamus. Nam, quod ad leges pertinet quibus peccata hominum seuera coercitione plectuntur, eas recte prudentissima constituit antiquitas; animo enim laboranti per eas opem tulit, ut per ipsas uis diuinae mentis perniciosa corporis uitia purgaret.
VII. [1] Sed iam quia ad istam nos necessitatem quaestionis adduxit, dilata responsione quae de moribus et coloribus parabatur, cuius fundamenta ex aliqua parte iactata sunt, ostendamus etiam leges potestati fatorum necessitatique seruire et hoc eas semper facere, quod fatorum decreuit auctoritas. [2] Quod ut probemus, longiora repetere debemus exempla. Ecce ille iuuenis integris uiribus, diues, innocens et modestus, nullo domestici facinoris exagitatus impulsu, nulla timoris trepidatione compulsus laqueo se suspendit et perdidit; alterius iam palpitantis laqueum rupit inimicus, et qui, ob dedecus uitae, morti propria animaduersione se dederat, soluto laqueo iudicantis sententia liberatur. Quis hoc alius nisi uis fati necessitasque perficit ut ministri necis, qui ad exhibendum reum fuerant destinati, oppressum malis suis hominem et conscientiae animaduersione damnatum ex medio imminentis mortis periculo liberarent? [3] Ille rursus, cui omnes innocentiae testimonium perhibent, stricto gladio, tamquam cogeretur, incubuit et minacem mucronis aciem costis innocentibus condidit. Ille, uir integer, sobrius ac pudicus, cuius uitam semper sumus institutumque mirati, ecce per praecipitia proiectum corpus flebili laceratione dispersit. Ille iustus uitam suam misera mendicatione sustentat; ille uero, quem famosi sceleris maculauit infamia, felicibus subleuatur augmentis et maximis honorum cumulatur insignibus. Ecce pirata post infinitas innocentium neces in cruento sinu felices suscipit filios; ille innocens et ab omni scelerum <...> separatur inuidia. [4] Cui haec tribuis? quis ista fieri permittit? cui tantum de nobis licuit? Da manus et aliquando istis nos contentionum conflictationibus libera, ut haec omnia quae fragilis et caduca consueuit ferre mortalitas fortuitis stellarum cerni cursibus etiam tua confessione confirmes.
[5] Quid de decore, honoribus malorum et de fuga exiliisque bonorum dicimus? Vides illum, seruilibus maculis infectum, sordes ac labem generis sui consularium fascium nobilitate protegere? Ille, ingenui sanguinis ornamenta circumferens, honorum debitis priuatur insignibus. Ille, primo aetatis gradu positus, nulla praeferens ornamenta uirtutis, omnes honores praecipiti celeritate continuat; ille, iam deficientis aetatis senio confectus, et testimonium egregiae uitae <...>, cursu nunc primo in adeundis honoribus auspicatur. [6] Quae istum senem ratio retardauit? atquin illi omnia honorum ornamenta uitae meritum pollicebatur. Quis illum iuuenem ad tantum honorum cumulum, de quo nihil adhuc tale sperare poteramus, cursu[s] repentinae felicitates impegit, nisi uis ills quam dicimus fati, quae stellarum agitatione perficitur, operata est ut illum cogeret, hunc retardaret? [7] Quid iam de damnationibus eloquar maiorum peccatorum aut criminum merito? Dicebas paulo ante: frequenter uidimus huiuscemodi iniurias omnium consentiente iudicio innocentibus irrogatas. [8] Prudentissimum illum Atheniensium et singularis iustitiae uirum, qui uitae atque uirtutum merito sapientis cognomen acceperat, infamis testulae iactus exegit. Socrates uero, cuius prudentia testimonio diuinitatis ornatur, formatis moribus hominum et diuina institutione compositis, falsis accusationibus obrutus est; acerbae delationis oneratus inuidia, indefensus et proditus, seuerae animaduertentium potestati subcubuit. Quotiens fortuna imperatorem Alcibiadem, quotiens exulem fecit? [9] Quid de ista sortis uarietate dicamus? Patiebatur haec Alcibiades, ad ciuilem imperandi modum Socratis diuinis magisteriis institutus, et, cum semper et ubique prospere duxisset exercitum, fortunae contra se saeuientis inuidiam uitare non potuit. Sed illum forsitan, ut quidam uolunt (absit enim ut hoc nostra oratione firmemus!), prauarum cupiditatum desideria ceperant et incautae temeritatis fefellit improuisa uis. Aliud ergo proferamus exemplum, ut uel sic ad confessionis angustias coarteris. [10] Platonem, cum illis animi uirtutibus, cum illa sapientiae doctrina, uendidit fatum et illam diuini animi disciplinam tyrannicis crudelitatibus ac ludibriosis Dionysii potestatibus tradidit. Si haec non sufficiunt, ad Pythagorae naufragia reuertamur. Qualis uir ille fuerit omnibus notum est! Cuius uirtutem, sapientiam prudentiamque et diuina animi commenta, et hominum et deorum probauere iudicia. [11] Ecce ad summum cuncta perdidicit et, ne quid deesset eius diuino ingenio, peregrinis etiam magisteriis imbutus ad omnia sapientiae secreta penetrauit et, ut uerius loquar, diuini animi intentione primus, immo potius solus in ista positus fragilitate terrena naturam et originem prouidi numinis ac diuinae maiestatis inuenit. Salutare illud, ut quidam uolunt, et prouidum numen per dies singulos sequebatur; cuius monitis atque praeceptis purgatis animi sordibus ad omnia uitae ornamenta et uirtutis, extorrem atque exulem ciuium suorum seuerissima decreta fecerunt. [12] Is patriam fugiens totamque Graeciam ad aliena primum transiuit imperia; Sybarim et Crotonam exul incoluit. Sed nec ibi illum diutius fortuna detinuit; nam nunc per Locros, nunc per Tarentum et per omnes paene Italiae oras fugitiuus errauit. Ecce ad ultimum flamma saeuiente circumdatur et cum illo pariter miserorum turba incendio grassante conficitur.
[13] Quid agis? Etiam nunc derogas fato et stellarum uim obstinata animositate contemnis, cum uideas bonorum malos exitus, malorum prosperos actus, innocentium <...> securitates? Cui haec tribuis? cuius haec putas fieri decretis? Iniqui sumus, si, cum haec omnia nobis fatorum imperia decernant, adhuc rigidae contradictionis animositatibus repugnamus. In summa tibi respondendum est, quia hoc nos facere praesentia hortantur exempla: et ille qui nocens est fato cogente peccauit, et ille, qui innocens damnatur, fatali necessitate compulsus seueram animaduersionis sententiam pertulit.
[14] Ad te nunc singularem uirum, Plotine, ueniemus, ut allegationes nostras recentium exemplorum patrociniis muniamus. Quas ille philosophiae non attigit partes, cum doctrina eius uitae sequeretur insignia, cum id quod docebat non alieno, sed proprio uirtutis ostenderetur exemplo? Cuius ex ore tamquam ex adyto quodam diuinae sententiae proferebantur. Fuit namque ille uir ad omnia uirtutis ornamenta compositus et omni diuinarum dispositionum studio firmatus, iustus, fortis, prouidus, temperatus et qui se crederet Fortunae impetus prouidentiae posse ratione superare.
[15] Primum itaque locum sibi quietae sedis eligit, ut ab omni humanae conuersationis strepitu separatus Fortunae se liberaret inuidia, solis diuinae institutionis uacaturus insignibus, ut contra fortunae omnes minas integro se et incorrupto praesidio uirtutis armaret. [16] Ista itaque confidentia mentis erectus etiam corporis sui curam tuitionemque suscepit; ut nihil uacuum ac nudum relinqueret, ubi se posset licentia Fortunae saeuientis exercere, in salubri se ac pura regionis parte constituit; nam ad collocandam sedem amoenum sibi Campaniae ciuitatis solum elegisse narratur, ubi semper aeris quieta moderatio cunctos incolas salubri uegetatione sustentat, ubi nec uis hiemis nec flagrantis solis accessio, sed composita temperies ex utroque moderatur, ubi aegritudine aliqua laborantibus hominibus ingentium fontium calore et feruescentium aquarum salutari fomento conciliata sanitas irrigatur. [17] Illic constitutus honorum primum contempsit insignia, illos ueros honores putans quoscumque illi diuinum prudentiae magisterium contulisset. Nulla illum diuitiarum desiderii ceperant, sed has putabat esse diuitias quibus animus ornatus auctorem posset propriae originis inuenire. [18] Ecce in quadam parte orationis suae, sicut mihi uidetur improuidus et incautus, uim fatalis necessitatis adgreditur et homines Fortunae decreta metuentes seuera orationis obiurgatione castigat, nihil potestati stellarum tribuens, nihil fatorum necessitatibus reseruans, sed totum dicens in nostra esse positum potestate. [19] Longum est enumerare quid de rebus singulis senserit, qua se ratione fatali sorti subtraxerit, qua uim istam, id est stellarum atque fati, sententiarum argumentatione turbauerit. Sed haec adhuc integer incolumisque narrabat; numquam ille ad Socratis finem Platonisue exitum contorsit oculos uel mentem, utique, sicuti suspicari datur, multa illorum mentibus, multa uitiis adscribens.
[20] Ecce se illi in ista confidentiae animositate securo tota fatorum potestas imposuit et primum membra eius frigido sanguinis torpore riguerunt et oculorum acies splendorem paulatim extenuati luminis perdidit, postea per totam eius cutem ma