IVLII FIRMICI MATERNI IVNIORIS MATHESEOS
Liber Octavus
[recensere]I.
[1]
Nihil aliud in hac uitae breuitate laborandum nobis est, Mauorti decus nostrum, nisi ut, terreni corporis labe purgata et amputatis si fieri potest omnibus uitiis, uel certe plurimis, incorruptam animi diuinitatem et nulla scelerum contagione pollutam auctori nostro reddamus deo, ne diuinae fabricationis immemorem animum nostrum, uitiosis libidinum laqueis implicatum, tamquam proiectum per praecipitia perdamus.
[2]
Hoc est enim quod, per dies singulos, terrenum corpus operatur ut possit suum diuinum spiritum et prauis cupiditatum uoluptatibus occupatum et blanda sollicitatione deceptum caducae fragilitati suae semper adnectere, ut demersus animus et pessumdatus numquam originis suae possit inuenire principia, sed in tenebras semper in caenumque proiectus, maiestatis suae originem cum quibusdam dissimulationum trepidationibus erubescat.
[3]
Nihil enim debemus cogitare terrenum, praesertim cum sciamus fabricatorem nostrum deum ita nos diuini artificii moderatione fecisse, ut recti corporis forma, ab omni humilitatis deiectione seposita, nihil aliud primum patefacta oculorum acie nisi Solem, Lunam, stellas et horum omnium pulcherrimum atque immortale domicilium, mundum scilicet uideremus.
[4]
Ceteras enim animantes ita natura composuit ut ad terram demersae et caduca quadam humilitate proiectae et animo et corpore terrenis semper conuersationibus adhaererent, nos uero magna quadam necessitatis moderatione perficit, ut aliud sibi in nobis fragilitas corporis aliud immortalis animi diuinitas uendicaret, scilicet ut corpus, quod cum beluis uidemur habere commune, seruiens animo diuinitatis eius semper imperio subiaceret.
[5]
Considerantes igitur originis nostrae principia et animum nostrum maiestatis suae praesidio roboratum, ita nos instruere debemus ut animus per semet ipsum numinis sui auctoritate conuentus, dignum aliquid auctore suo et cogitet semper et faciat, ut sic institutus atque formatus rectum atque incorruptum immortalitatis iter ad originem suam reuersurus inueniat, nec errantibus gressibus <et> labentibus trepidantibusque uestigiis, sempiternis erroribus ad terrenae fragilitatis uitia reuoluatur.
[6]
Intuere itaque Mauorti, decus nostrum, patentibus oculis caelum, et pulcherrimam istam diuini operis fabricam animus tuus semper aspiciat. Tunc enim mens nostra, maiestatis suae recordatione formata, a prauis corporum illecebris liberatur, et exuta mortalitatis incommodis, ad auctorem suum festinate nititur gressu, nihilque aliud nisi res diuinas per omnia horarum momenta sagaci ac peruigili semper inquisitone perquirit.
[7]
Dabunt itaque nobis haec instituta quantulamcumque diuinae scientiae notionem, et ad originis nostrae secreta perducent. Diuinis enim semper disputationibus occupati, animum nostrum caelestibus potestatibus applicantes, et diuinis eum caerimoniis initiantes, ab omnibus prauarum cupiditatum desideriis separamur.
[8]
Quae res illud magnopere perficit ut, contemptis omnibus quae in rebus humanis uel mala putantur esse uel prospera, animum nostrum naturali uirtute et auctoritate compositum incorruptum origini suae inlibatumque reddamus. Nam cum uenientia didicerimus incommoda, imminentium malorum metum, ex hoc quod ea uentura didicimus, erecta mentis animositate contemnimus, nec denuntiata malorum pericula perhorrescimus.
[9]
Si ad haec excipienda animus noster se maiestatis suae recordatione formauerit, nec infelicitatis capimur incommodis, nec erigimur dignitatis insignibus, cum sciuerimus totum hoc nobis decreti pronuntiatione promissum. Sic possumus semper stabili ratione compositi nec infortuniis opprimi nec felicitatis gaudio subleuari.
[10]
Quod itaque his libris superesse credo, hoc explicare curabo. Nam aliud mihi tempus ad explicandam Moiriogenesim reseruaui. Nunc in initiis huius libri dicemus quae signa se uideant, quae se audiant, quae uero nec uideant <nec audiant> . Totum enim hoc ad interpretationem Sphaerae Barbaricae pertinebit. Dicemus etiam mensuras partium. Illud etiam addemus, quae partes in quibus signorum corporibus requirantur quid etiam nonagesima pars operetur quae a Graecis enenecontameros dicitur, ut sic omnibus explicatis Sphaeram Barbaricam facilius assequamur, et clararum stellarum efficacis licentiae potestatem.
II.
[1]
De parte nonagesima. Primum itaque de enenecontameride disputabo, id est de parte nonagesima. Quae res plurimis incognita a paucis leuiter uidetur esse tractata; nam et istum tractatum Petosiris sicut mihi uidetur inuido uoluit stridore celare. In omnibus genituris nonagesima pars ab horoscopo et nonagesima a Luna totidem sagaci debet inquisitione perquiri. Ex istis enim partibus exitus, uitae, mors, infortunia, pericula, felicitates, et tota substantia geniturae colligitur.
[2]
Ab horoscopo itaque profectus per cetera signa partem nonagesimam quaere, et cum hanc inueneris partem, uide quo sit in signo posita, id est an in beniuolae stellae domicilio an maliuolae reperiatur. Vide etiam dominus ipsius signi qualiter sit in genitura positus; diligenter etiam intuere quatenus beniuolae <stellae quatenus maliuolae> istam partem respiciant.
[3]
Singulae enim inspicientes istam partem pro natura sua cuncta perficiunt, et si maliuolae stellae fuerint solae, pessum dabunt, si beniuolae, maxima decernunt felicitatis insignia, si et beniuolae, pariter et maliuolae, id quod singulis decretum fuerit temperatur. Quaere etiam pars ipsa in cuius sit dominio ac potestate, id est in cuius finibus, et dominus partis quo sit in loco positus, et sic omnia ex natura stellae et ex loci potestate perspicies. Omnia enim et mala et prospera pro signi natura in quo nonagesima pars fuerit inuenta, stellarum mixturae perficiunt.
[4]
Hoc idem quaeres similiter ex Luna, et profectus ab ea parte in qua Luna fuerit inuenta, partem nonagesimam quaeres. Omnia enim et in ista parte similibus rationibus colliges, id est quale sit signum, qualis sit pars, qui et signi dominus et partis, quo et domini
[et quo]
in loco uel in quibus signis sint collocati, partem ipsam qua maliuolae, qua
[m]
etiam beniuolae radiatione respiciant.
[5]
Et si crescat Luna uide istam partem quatenus Mars Saturnusue respiciat, et si deficiat similiter. Omnia enim pro naturae suae potestate perficiunt, Si nonagesimam partem aut maliuolae stellae minaci radiatione respexerint, aut beniuolae prospero testimonio subleuarint. Sic inuenies exitum mortis, sic ordinem uitae, sic totam geniturae substantiam.
III.
[1]
De signis uidentibus et audientibus. Nunc quae stellae uideant, quae audiant explicabo. Aries Leonem non uidet sed audit eum. Leo uidet Arietem sed eum non audit. Aries Cancrum uidet pariter et audit. Cancer Arietem non uidet sed audit eum. Taurus et uidet Leonem pariter et audit, similiter Leo Taurum. Gemini Virginem uident et leuiter audiunt. Virgo Geminos leuiter uidet, sed plenissime audit. Cancer Libram et uidet pariter et audit. Libra uero Cancrum non uidet sed audit. Leo Scorpionem nec audit nec uidet. Scorpius uero Leonem et audit pariter et uidet.
[2]
Virgo Sagittarium ex obliquo respicit, sed eum non libenter audit. Sagittarius Virginem et audit pariter et uidet. Libra Capricornum et audit pariter et uidet, et a Capricorno et auditur pariter et uidetur. Scorpionem Aquarius non uidet, sed audit. Simili modo et Aquarium Scorpius non uidet, sed audit. Sagittarius Pisces nec uidet nec audit. Pisces uero Sagittarium et uident pariter et audiunt. Pisces Geminos non uident sed audiunt eos. Capricornus et Aries nec audiunt se nec uident.
[3]
Aquarius et Taurus ex obliquo se respiciunt et audiunt. Gemini Libram uident pariter et audiunt. Similiter Libra Geminos et audit pariter et uidet. <...> Sagittarius et Leo et audiunt se pariter et uident. Virgo Capricornum respicit quidem, sed eum non audit. Similiter Capricornus uidet Virginem, sed non audit. Libra Aquarium uidet, sed ipsa ab Aquario non uidetur; audiunt se tamen inuicem pariter.
[4]
Scorpius quidem Pisces uidet, sed non eos audit. Pisces uero Scorpionem uident, sed non audiunt. Sagittarius et Aries ita sunt collocati, ut nec uidere se nec audire queant. Sed et Capricornus et Taurus nec audire se possunt nec uidere. Aquarius et Gemini uident quidem se, sed omnino separantur auditu. Pisces et Cancer non se quidem uident sed audiunt.
[5]
Vt formas integras ordinationis acciperes, et scires quatenus sint in zodiaco circulo signa disposita, hac ex causa istius rei secreta tractauimus. Neque enim certo ordine et certo gradu haec duodecim signa collocata sunt, nec sic sunt posita, ut quae posteriori loco oriuntur praecedentia uel sequentia signa semper aspiciant. Vt ergo non argumentis sed re ipsa tibi hoc ostenderem, tractatum istum ex Abrahae libris excerptum edidimus, ut hoc quod diximus sermo noster manifestis tibi interpretationibus intimaret.
IV.
[1]
Diuisio Arietis. Nunc tibi illud intimare curabo quas partes in quibus signorum partibus quaeras. Omnes enim XXX partes per omnia signorum corpora diuiduntur. Vt itaque scias ubi sit prima pars, ubi sit secunda, ubi ceterae, hoc totum tibi breuiter indicabo.
Arietis I. et II. partes in cornibus sunt constitutae, III. uero et IV. et V. in capite, VI. uero et VII. in facie, VIII. uero et IX. et X. in ore, XI. uero et XII. in pectore, XIII. et XIV. et XV. in omni ceruice, XVI. et XVII. in corde, XVIII. et XIX. in armo dextro, XX. et XXI. et XXII. <in armo sinistro>, in uentre uero XXIII. et XXIV. et XXV.; nouissimi autem pedes XXVI. et XXVII. habent partem, in renibus uero XXVIII. et XXIX., in cauda <habet> XXX. partem. Sic triginta partes per omne corpus Arietis diuiduntur.
[2]
Diuisio Tauri. I. et II. partes in Tauri cornibus sunt constitutae, III. uero et IV. et V. in omni facie, VI. et VII. in ceruice, VIII. et IX et X. in fronte, XI. et XII. in corde, XIII. uero et XIV. et XV. in humeris; XVI. et XVII. in anterioribus pedibus Tauri ordinantur, XVIII. uero et XIX. et XX. in uentre sunt, XXI. in geniculis, XXII. et XXIII. et XXIV. et XXV. in posterioribus pedibus collocantur, XXVI. uero et XXVII. in natura sunt Tauri. In coxis uero XXVIII. et XXIX., in cauda uero sola pars XXX. reperitur. Sic per omne corpus Tauri numerus partium diuiditur. Sed Sphaera Barbarica alium ordinem partium fecit.
[3]
Diuisio Geminorum. I. et II. partes in capite eius Geminorum sunt constitutae qui ad aquilonem uergit, III. uero et IV. et V. in eiusdem Gemini facie sunt, VI. et VII. in eiusdem Gemini corde sunt, VIII. et IX. et X. in pectore, XI. et XII. in manibus, XIII. et XIV. et XV. in pedibus. In eo uero Gemino qui ad austrum uergit has inueniemus partes (sed primum illud scire debemus quod hoc spatium quod inter ambos est Geminos, XVI. et XVII. Geminorum habent partes): XVIII. et XIX. et XX. in australis Gemini capite collocantur, in facie uero XXI. et XXII. et XXIII., sub ventre uero XXIV. XXV. et XXVI., in geniculis autem XXVII. et XXVIII. et XXIX., in pedibus sola XXX.
[4]
Cancri partes hactenus diuiduntur: I. et II. partes Cancri sunt in capite collocatae, III. et IV. et V. in collo, in faucibus uero VI. et VII., tres uero sequentes in oculis inuenimus. Hic nebula Cancri est, de qua frequenter diximus. XI. et XII. in dorso, tres autem sequentes a stomacho usque ad pectinem porriguntur, tres sequentes in ambobus Cancri brachiis inuenimus, septem autem sequentes in dextris Cancri pedibus collocantur, XXVI. autem et XXVII. in sinistris Cancri sunt pedibus, in extremis uero pedibus XXVIII. et XXIX. sunt, in cauda sola XXX.
[5]
Leonis partes hactenus diuiduntur: I. et II. partes in Leonis sunt capite collocatae, tres sequentes in omni facie pariter et in naribus, tres aliae sequentes in ore sunt Leonis positae; in corde uero totidem, tres in humeris, tres in pedibus, duae sequentes in <uentre>, XX. uero partes et XXI. et XXII. inuenimus in dorso; in pectore XXIII. et XXIV. quaerimus, sequentes tres pertinent in geniculis, XXVIII. in natura est Leonis, XXIX. in renibus, XXX. sola reperitur in cauda.
[6]
Virginis partes hactenus diuiduntur. I. et II. partes in capite Virginis collocantur, tres uero partes sequentes in facie, VI. uero et VII. in manibus, tres uero sequentes in spina, in scapulis uero XI. et XII., sequentes uero per ordinem tres in pectore, XVI. uero et XVII. in dextra mamilla, tres uero sequentes in dextro collocantur pede, <...> XXVI. et XXVII. in sinistro collocantur pede, in renibus uero XXVIII. et XXIX., in naturali corpore sola XXX.
[7]
Librae partes hactenus diuiduntur. I. et II. partes collocantur in capite, III. uero et IV. et V. in sinistra parte trutinae, VI. uero et VII. in dextra parte trutinae collocantur, VIII. <et> IX. et X. in <...> collocantur, XI. uero et XII. partes in laeua parte iugi reperiuntur; tres uero sequentes in dextra parte iugi inuenimus, XVI. et XVII. in corde Librae, quattuor sequentes per ordinem in dextra manu Librae noscuntur, in pectore XXII. et XXIII. sunt collocatae; tres sequentes in ipsius sunt renibus, XXVII. et XXVIII. usque ad extremos porriguntur pedes. Cetera in numeris ad XXX. collocantur. In istis partibus, id est in posterioribus, terra dicitur esse composita.
[8]
Scorpii partes hactenus diuiduntur. I. et II. partes in capite Scorpii collocantur, tres sequentes in fronte, VI. et VII. in facie, sequentes tres in collo per ordinem constituuntur, has quae sequuntur duae ponuntur in dorso, post <...> in dextra uero manu tres sequentes per ordinem collocantur, in sinistra duae; in pedibus uero dextris duae sequentes ordinantur, in sinistris pedibus tres; in aculeo uero eius qui ad septentrionem uersus extenditur, posteriores quinque partes collocantur.
[9]
Sagittarii partes per omne corpus eius hactenus diuiduntur. In capite Sagittarii I. et II. partes collocantur, tres uero sequentes per ordinem ponuntur in facie; duae uero quae praecedentes partes sequuntur in ore Sagittarii collocantur, tres sequentes in ordine in Sagittarii ceruice imponuntur, duae uero sequentes in sinistra manu, tres aliae in arcu, in pedibus duae; et III aliae collocantur in dorso, in uentre equino II: in posterioribus uero pedibus usque ad ungues tres quae sequuntur partes collocantur, XXVI. uero et XXVII. in natura Sagittarii collocantur, sequentes uero duae in dextra ponuntur manu, XXX. sola pars collocatur in cauda.
[10]
Capricorni partes per omne corpus hactenus diuiduntur. I. et II. partes eius in cornibus collocantur, tres sequentes in capite, VI. et VII. ponuntur in facie, tres sequentes per ordinem in ore Capricorni constituuntur. In istis partibus quae sunt in ore Capricorni si quis habuerit Lunam, licet sit illa beniuolarum testimoniis adornata, impuros ore uiros faciet, muliebrium libidinum labe pollutos. Mulieres etiam si in istis partibus habuerint Lunam, omni erunt impudicae impuritatis uitio possessae. XI. in corde Capricorni collocatur, XII. et XIII. in ceruice, in scapulis sequentes duae; in dextra uero manu sequentes tres per ordinem collocantur, duae quae has sequuntur in dorso, tres sequentes in uentre, quattuor uero quae sequuntur in utroque latere ponuntur, tres posteriores per ordinem collocantur in cauda, usque ad extremam pinnam Capricorni.
[11]
Aquarii partes per omne corpus eius hactenus diuiduntur. In capite eius I. et II. partes collocantur, tres sequentes in facie, VI. et VII. in dorso, tres quae post has sunt per ordinem collocantur in pectore; in dextra uero manu XI. et XII. ponuntur. Tres quae post has sunt Aquarii in aqua sunt collocatae, XVI. et XVII. in sinistra ponuntur manu, duae quae has sequuntur <...>. Duae aliae ponuntur in uentre, tres uero sequentes usque ad extremos porriguntur pedes, aliae tres in renibus, postremas uero tres in cantharo Aquarii inuenimus.
[12]
Piscium partes hactenus per omne corpus ipsorum diuiduntur (sed scire debemus quod unus Piscis ad austrum uergit, alius ad aquilonem). I. itaque et II. partes in australis Piscis ore collocantur, III. uero et IV. et V. in eiusdem Piscis capite ponuntur, in faucibus duae, tres quae sequuntur in ordine collocantur in collo, XI. uero et XII. in extrema reperientur spina, sequentes uero tres per ordinem eiusdem Piscis dorsus accipiet. XVI. et XVII. et XVIII. in lino inuenimus Piscium.
[13]
In eo uero qui ad aquilonem uergit, XIX. ponuntur in capite, tres uero sequentes in pectore, in ceruice uero tres aliae quae sequuntur, in cauda duae nouissimae collocantur. Sed tres posteriores partes Piscium quae inter Arietem sunt et Pisces, obscura caligo semper innubilat. Hac ex causa si quis in ipsis partibus aut Solem habuerit aut Lunam, sine beniuolarum stellarum testimonio, aut perpetua caecitate aut miseris oculorum debilitatibus opprimetur.
[14]
Ex ista diuisione partium cum locum uitiorum et ualitudinis quaerere coeperis, manifestissime et facillime hoc totum poteris inuenire. Sed hunc locum diuinus ille Nechepso remedia ualitudinis inuenire <...> diligentissimeque, prout potuit diuinum ingenium tanti uiri, manifestis tractatibus explicauit. Horum librorum tibi interpretationem alio tempore Mauorti decus nostrum, intimare curabo.
[15]
Nunc mensuras singularum partium explicabo. Ex qua interpretatione omnem mensuram zodiaci circuli poteris inuenire.
De mesura de magnitudine signorum. Mensuram quoque tibi et magnitudinem explicabo signorum, ut scias quod ad omnia secreta diuinitatis intentio diuinae mentis accessit.
[16]
Haec enim immortalis animus maiestatis suae principia recordatus non didicit sed agnouit. Quod itaque in uno signo dictum fuerit hoc per signa XII. computabis. Quod cum feceris omnis tibi zodiaci circuli mensura monstrabitur. Pars una unius signi XXI milia et XL stadiorum habet. Quem computum si per XXX partes <...> DCXXXI milia et CC habere stadia unius signi spatium ex ista computatione cognosces.
V.
[1]
Apotelesmata Sphaerae Barbaricae. Accipies nunc, Mauorti decus nostrum, plenissimam huius artis disciplinam, multis Graecis et omnibus Romanis incognitam, ad quam, usque in hodiernum diem, nullius adspirauit ingenium. Neque enim diuini illi uiri et sanctissimae religionis antistites, Petosiris et Nechepso, quorum alter tenuit imperii gubernacula, cum omnia quae ad huius artis pertinent disciplinam, diligentissimis ac ueris interpretationibus explicassent, hoc quod nos edituri sumus, inuenire potuerunt. Ne itaque or
[din]
ationem nostram sermo prolixus extendat, breuiter tibi promissi operis intimabo secreta.
[2]
Zodiacum circulum, sicuti in libro institutionis diximus, XII possident signa. In horum signorum lateribus aliae adhaerent stellae, sed quae numquam erratico cursu assignata sibimet deserant loca, sed tradita sibi spatia possidentes, currente mundo immutabili semper agitatione uoluuntur. Hae in uicinis signorum regionibus collocatae, cum XII signis oriuntur et cum ipsis occidunt rursus, immutatum semper cursus sui ordinem reseruantes.
[3]
Sed his stellis nomina ueterum fabularum apposuit antiquitas. Executus est etiam horum numerum siderum Graece Aratus poeta disertissimus, Latine uero Caesar et decus eloquentiae Tullius. Sed hi nomina ipsarum et ortus, non etiam auctoritatem apotelesmatum ediderunt, ut mihi uideatur haec non aliqua astrologiae scientia, sed poetica elatos licentia docilis sermonis eos studio protulisse.
[4]
Sed nos omnium apotelesmatum ratione perspecta, plurimum sibi inuenimus etiam has stellas in genituris hominum uendicare. Vt itaque id quod promisimus explicemus, et loca et nomina dicemus, ut sic omnis apotelesmatum ueritas colligatur. Quae stellae tunc decernunt si in matutino ortu constitutae horoscopum habuerint uel occasum.
VI.
[1]
De ortu Nauis.
[Cum]
<In Arietis dextro latere in Arietis parte scilicet IV.> oritur Nauis. Si quis ergo oriente hac parte natus fuerit, id est si in ortu eius ruperit partum, erit gubernator, nauclerus, nauicularius, sed qui per omne uitae suae spatium marinis optet semper actibus implicari.
[2]
In Arietis sinistro latere oritur Orion, in parte Arietis scilicet X. Si itaque Orion aut in horoscopo partiliter fuerit aut in MC., facit homines ueloci corporis mobilitate perspicuos, et quorum animus, uariis sollicitudinibus implicatus, peruigili cogitatione semper exaestuet. Variabunt semper domicilia, domus sedesque mutabunt, et per omnium limina matutinis semper salutationibus peruolabunt.
[3]
In Arietis parte XV. ad Aquilonem uersus exoritur Auriga. In huius ortu qui natus fuerit, aut auriga erit aut domitor equorum, aut qui saltu quadrigas transeat, aut qui <in> dorso stans equorum mirifica se moderatione sustentet, atque adprime equo uectus militares armaturas exerceat. Hoc astro oriente et Salmoneus et Bellorofontes nati esse narrantur.
[4]
In Arietis parte XX. ad Aquilonem uersus oritur Haedus quem fert Auriga. Hoc sidere <oriente> quicumque nati fuerint aliud ex fronte pollicentur, aliud latenter in moribus celant. Sunt enim austera facie, prolixa barba, obstinata fronte, ut Catonis frontem et Catonis prorsus institutum imitari uideantur. Sed totum hoc fucato mentiuntur affectu. Sunt enim natura petulantes, lasciui, semper desideriorum prauis ac libidinosis uoluptatibus implicati, et qui latenter amorum cupiditatibus semper exaestuent.
[5]
Erunt etiam ab omni uirtutis officio separati, timidi, imbecilles, et qui omne pugnarum periculum perhorrescant. Hi frequenter uitiosis libidinibus capti, et praeposteri amoris studiis occupati, mortem sibi inferre coguntur. Nascuntur etiam ex hoc sidere pastores ouium, sed qui fistula rustici carminis dulces modos dicant.
[6]
In Arietis parte XXVII. oriuntur Hyades. Quicumque in ortu eius sideris natus fuerit, inquietus erit, turbulentus popularis, et qui populum turbulentis semper seditionibus exagitet, plebis animos clamosis et furiosis contentionibus inflammans, inimicus quietis ac pacis, et intestina ac domestica bella furiosa mentis cupiditate desiderans. Sed huic uarii quaestus ex assidua sollicitudine saepe nascuntur. Facit etiam hoc sidus bubulcos, armentarios ouiumque pastores.
[7]
In Arietis parte XXX., quae pars totum signum supra terram semper ostendit, exoritur Capra, quam fabulosi poetae alimenta uolunt Ioui immulsisse nutricia. Quicumque oriente hoc sidere nati fuerint, erunt nimia mentis trepidatione solliciti, et quorum corpus assiduus tremor semper impugnet. Hi leuibus commotionibus opprimuntur, et leuibus nuntiis graui timoris incursione quatiuntur. Erunt etiam curiosi omnium rerum, et qui, quodcumque nouum dictum fuerit, hoc impatienti cupiditate desiderent, ut semper noua quaeque curiosa desiderii cupiditate sectentur.
[8]
Quia itaque diximus quid in ortu hae stellae faciant, sequenti loco dicendum est quid in occasu constitutae decernant. Sicut enim contrariae sunt lumini tenebrae, sic uitae mors. Vita igitur erit in ortu, mors reperietur in occasu. Ortus itaque si in horoscopo est, sicut frequenter diximus, occasus in diametro horoscopi est, id est in VII. ab horoscopo loco.
[9]
Si in occasu Nauis fuerit, aut partiliter in Naui occasus cadat, et hunc locum maliuolae stellae quadrata uel diametra radiatione respiciant, acerba naufragiorum decernuntur incommoda. Quodsi in ipsa stella, id est in Naui, Saturnus fuerit collocatus, mari fluminibusue submersi acerbis fluctibus interibunt.
[10]
Si Orion in occasu geniturae fuerit inuentus, tales nascentur homines, quorum animos uaria sollicitudo semper exagitet. Hi, a ciuibus suis cum legatione missi, in ipso itinere constituti peregre moriuntur, ferentes ad inferos leue solacium, quod illis a ciuibus suis honores perpetui, imagines, tituli et statuarum decernuntur insignia.
[11]
Si Auriga in occasu geniturae fuerit inuentus, et eum maliuolarum stellarum radius impugnet, deiecti quadrigis miseris lacerationibus dissipantur, ut fracto corpore acerba mortis patiantur incommoda; aut fulmine icti repentino mortis opprimuntur occasu, aut tolluntur in crucem, aut crura illis publica animaduersione franguntur.
[12]
Si Haedus quem fert Auriga in occasu fuerit inuentus, et eum Saturnus quadrata uel diametra radiatione respexerit, nati in ipso momento uitae moriuntur, aut in ipso nascendi limine constituti deficientibus matris uiribus strangulantur, aut tumescentibus faucibus acerbum illis mortis infertur exitium. Quodsi Mars cum ipsa stella in occasu fuerit inuentus, ab omni beniuolarum stellarum testimonio destitutus, <...> †amplecti faciet aut ad aram mutuendis religionibus immolari.
[13]
Quodsi in occasu fuerint Hyades, et locum istum maliuolarum stellarum radius impugnet, repentinum et insperatum mortis exitium decernitur. Turbulentis enim seditionibus oppressi et passiuis popularium manibus dissipati interibunt, ut mortis eorum auctores nec inueniri possint aliquando nec dici.
[14]
Si Capra in occasu fuerit, ex praediis habebunt substantiae facultates. Sed hi propter laesas religiones graui pulsabuntur inuidia. Habebunt etiam substantiam aut ex naufragiis collectam aut ex flumine comparatam.
VII. TAVRVS
[1]
In Tauri parte VI. inueniuntur Pliades. Quibus orientibus si qui nascentur, luxuriosis semper et lasciuis uoluptatibus implicantur. Hos unguentis oblitos et nimiae uinolentiae deditos petulantiae uitia semper extollunt, <ut> in conuiuiis et in conuentu hominum aliena
[s]
uitia
[s]
amari sermonis leporibus pulsent. Erunt sane ad omne libidinum facinus applicati, et qui salsi sermonis mordacibus dictis risus hominibus concitare consueuerint.
[2]
Erunt semper nitidi, polita fronte et accuratis uestibus prompti, quorum inflexi crines torquantur semper in bostrychos, ut frequenter, appositis alienis crinibus, fictam et compositam pulchritudinem mentiantur, totius corporis formam uario pigmentorum genere mollientes. Hi demptis pilis corpus suum in feminei corporis imaginem transferent; quorum uestes et ad muliebris cultus similitudinem excolantur. Hi molliter ambulantes uestigia sua cum delicata quadam moderatione suspendunt.
[3]
Sed hos ambitio sollicitat, et morbum istum sic appetunt, ut hinc putent uirtutem sibi et maximum gaudium felicitatis accedere.
Amabunt semper aut se amare simulabunt, et paenitebit eos quod uiri nati sint. Hunc locum si maliuola stella forti radiatione pulsauerit, repentinis caecitatibus opprimuntur.
[4]
Occidentibus Pliadibus, id est VI. parte Tauri, si a maliuolis haec pars radiata fuerit, hi qui nati fuerint naufragio peribunt. Quod si beniuolae simul cum maliuolis hunc eumdem locum aequata radiatione respexerint, aut ex uenerea uoluptate, aut ex nimio cibo inter epulas et pocula sine aliqua lamentatione mors illis amoena proueniet.
[5]
In fissione ungulae Tauri si fuerit horoscopus, et
[L]
una hunc eumdem locum beniuolae et maliuolae pariter aequata radiatione respexerint, pictorem facient sed quem hoc studium famoso honore nobilitet. Si uero sine testimonio beniuolarum stellarum hunc locum maliuolae solae minaci radiatione respexerint, gladiatores famosi nascentur, sed qui, post multas palmas innumerabilesque victorias, in isto pugnarum studio minaci gladio <cum> magno spectantium plausu ac fauore moriantur.
VIII. GEMINI
[1]
In Geminorum parte VII. oritur Lepus. Hoc sidere <oriente> qui nati fuerint, tanta erunt leuitate corporis, ut cum currere coeperint agitati <cursus> uelocitate aues superare uideantur. Hunc locum si Mars respexerit stadiodromos facit, si uero Luna cum Marte, pictomacharios, si Mercurius, praestigiatores aut pilis ludentes, si Venus, pantominos aut mimologos; si uero Venus et Mercurius pariter, nouas artes nimiae diligentiae studio perficient, praesertim si hos eosdem, in omnibus quibus diximus apotelesmatibus, prospero Iuppiter testimonio radiationis adiuuerit.
[2]
Quodsi hunc locum Saturnus per quadratum aut per diametrum uiderit, faciet fugitiuos, qui lares suos ad longinquas regiones migrantes prono animositatis studio deserant. Si uero Lepus in occasu fuerit inuentus, et habeat beniuolarum stellarum radios, sicut in praecedentibus apotelesmatibus diximus, cum magno labore uitae subsidia quaerentur. Si uero solum maliuolarum stellarum testimonium accesserit, a feris consumpti laceratique moriuntur.
IX. CANCER
[1]
In I. parte Cancri oriuntur Iugulae. Quibus orientibus qui natus fuerit, erit quidem irreligiosus et perfidus, sed ad omne studium uenationis applicatus. Is retibus feras capiet, aut foueis decipiet, uel uariis formidinibus, ferroque sectabitur, aut canibus ferarum capiendarum gratia scrutabitur secreta siluarum. Sed et femina si sic nata fuerit, uiraginis animo haec eadem similibus rationibus persequetur. Sec haec faciet si Mars cum beniuolis stellis hunc eumdem locum quacumque radiatione respexerit.
[2]
Quodsi Saturnus hoc idem fecerit, erunt ad omne studium piscationis applicati, ut exquisitis piscationibus etiam marinas beluas capiant. Si uero hoc quod diximus sidus in occasu fuerit, et locum ipsum beniuolae stellae respexerint, hic qui sic natus fuerit dormiens morietur. Si uero Mars hunc locum uiderit, omnia quidem pericula frequenter incurret, sed dormiens acerba morte iugulabitur.
[3]
In Cancri parte XX <VII>. oritur Procyon. Hoc oriente qui nati fuerint erunt quidem ipsi ab omni uenationis studio separati, uerum arma uenatoribus aut facient aut parabunt, id est retia, uenabula, sagittas, et quicquid ad instructionem eius studii pertinet. Nutrient etiam canes qui ferarum cubilia et latentes latebras praesagis naribus persequantur.
[4]
Si uero hoc sidus in occasu fuerit, et hunc locum Mars quadrata uel diametra radiatione respexerit, Iouis prospero testimonio destitutum, morsu rabidi canis lacerati simili furoris insania deperibunt, ut aquae uitantes aspectum, et omnem poculorum horrentes haustum, arescentibus faucibus aquam semper desiderare perhorrescant, aut certe, insidias parantes feris, ipsarum lacerati morsibus dissipantur.
X. LEO
[1]
In I. parte Leonis oritur Canicula quae a Graecis Sirios dicitur. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint effrenatos animos ad omne studium praeposteri facinoris applicabunt. Erunt etiam ab omni humanitatis gratia separati, et qui libenter omnia uiolentiae studia sectentur, furiosi, iracundi, terribiles, minaces, <et> quos omnes homines et oderint pariter et metuant.
[2]
Erunt etiam animosi et uerbosa affluentia sermonis semper inflati, et quos ad omne conuicium incautus sermo semper impellat, noua et inaudita causarum iurgia concitantes. Horum cor crebris agitationibus palpitat, et vox eorum arescentibus faucibus canum latratus imitatur, ut impetu et furore commoti aut dentes quatiant, aut attritu
[s]
semper exacuant.
[3]
Sed si hunc locum Mars uiderit, fortius haec quae diximus conualescunt. Hi numquam metuunt secreta siluarum, sed omnium ferarum morsus prona animositate contemnunt, et frequenter illis pericula et a feris et ab incendiis inferentur.
[4]
Hunc locum si maliuolae stellae radiauerint, Luna quoque uidente Saturnum, nascentur uenatores, arenarii, parabolarii, qui sub conspectu populi in caueis cum feris pugnent. Fiunt etiam gladiatores. Erunt etiam ea corporis uelocitate, ut leporem cursu comprehendant.
[5]
Si hoc sidus in occasu fuerit inuentum, et Mars aut in ipso loco fuerit inuentus, aut locum ipsum minaci radiatione respexerit, a lupis comedi faciet aut a canibus aut a feris misera laceratione consumi.
[6]
In parte XXX. Leonis oritur Cratera. Quicumque hoc sidere oriente natus fuerit, irriguos amabit campos, et fontes aut riuos aut fluuios ab alueo suo ad alia deriuabit loca. Erit uinearum et amator et cultor, et qui infecundis arboribus fecundos inserens surculos glutinet, uel qui buxeas arbores tondens in beluas fingat, aut uirides porticus in circulum flexis uitibus faciat. Hic uinum sine admixtione aliqua libenter bibit. Quodsi actus illi beniuolarum stellarum decreuerit radius, humidas merces negotiabitur.
[7]
Si uero hoc sidus in occasu fuerit inuentum, sine maliuolae testimonio, is qui natus fuerit inter epulas et pocula in media aetate morietur. Si uero maliuolarum stellarum radius accesserit, aut in dolium uinarium aut in puteum submersus morietur, aut in flumine uel lacu uel palude uel mari uel certe in piscina uel in solio inuenietur mortuus.
XI. VIRGO
[1]
In Virginis parte V. exoritur Corona. Quicumque hoc sidere oriente natus fuerit, erit uariis deliciarum uoluptatibus occupatus, muliebrium artium studiis deditus, florum et coronarum inuentor, et qui amoenis hortorum delectationibus adhaerescat, odores unguenta aromata studiosa cupiditate desiderans, corpus suum lenocinio pulchritudinis excolens, stupra et adulteria latenter exerceat, sed ad uirginum pulchrarum puerorumque concubitus prona libidinis animositate festinans.
[2]
Si uero in occasu hoc sidus fuerit inuentum, et aut <in> ipso loco Saturnus sit, aut ex alio loco hanc eamdem partem minaci radiatione respiciant maliuolae stellae, mortis decernit exitium, <aut> in prima perimit iuuentute. Nam publica animaduersione percussum, et insepultum proiectum, ferarum uel canum aut alituum facit morsibus dissipari.
[3]
In Virginis signo <in> parte X. oritur Spica. Quicumque in ortu Spicae natus fuerit erit ruralibus officiis semper applicatus et ad agrorum cultum patientia laboris addictus, <et> qui nouis seminibus per annos singulos nouitatem frugibus pariat; ad subsidium uitae multas fruges horreis condet. Facit etiam pro aliarum stellarum testimonio pis
[ca]
tores dulciarios et his similes.
[4]
Si uero in occasu hoc sidus fuerit inuentum, aut nimio feruore aestuum aut
[in]
angustiis praesidiorum aut incursione turbabuntur. Si uero Saturnus hunc locum minaci radiatione respexerit, faciet eum qui natus fuerit misero paupertatis onere praegrauari, ut sit per omne uitae spatium pannis male pendentibus nudus, et eum, usque ad extremum <diem> uitae, perducit praesidio publicae miserationis alimenta poscentem, ut cum cruciatu animi pariter et corporis debitum uitae compleat munus.
[5]
Quodsi Mars hunc radiauerit locum, ob interceptam annonam uel male dispositam uel fraudulenta cupiditate subtractam, graui pulsatum inuidia insanientis populi <rabies> dissipabit, et popularibus manibus lacerati artus metuenda acerbae mortis exempla demonstrant.
XII.
[LIBRA]
[1]
In signo Librae, parte VIII. oritur Sagitta. In hoc signo qui natus fuerit erit iaculator, sagittator, qui uolantes aues speciali artificii moderatione percutiat, aut pisces tridente uel cuspide inter ipsa undarum spatia figat intrepidus. Si uero hoc sidus in occasu fuerit, et hunc eumdem locum beniuolae cum maliuolis aequata radiatione respexerint, in exercitu constituti et in acie positi, inter acerbos hostium cumulos, infinito
[s]
hostium sanguine cruenti hostili etiam ipsi dextera caesi moriuntur.
[2]
Si uero Mars solus attestante Mercurio hunc uiderit locum, aut si in ipso loco fuerit, facit tales qui se ob alienae gratiae uoluntatem nundinati sanguinis iactura ad mortis spectaculum uendant. Si uero Saturnus hoc fecerit, in ludum sententia iudicantis addicuntur. In hac parte Styx esse perhibetur, id est †terram Stygem esse nulla dubitatio est. Caelestia †num in exemplum timentes animo perhorrescunt <...> quae de caelo lapsa terrenorum corporum
[lapsa]
sustentationibus applicatur.
[3]
In Librae parte XV. oritur Haedus. Hoc signo oriente quicumque natus fuerit, erit animo uario consilioque semper sollicito, qui uariis cogitationibus implicatus numquam quietae securitatis gratia perfruatur. Erit etiam obsequiis magistratuum deputatus, scriba tabularius, publicorum uectigalium tractans officia, sec lasciuis moribus et praeposteris amoris cupiditatibus obligatus, uino et epulis deditus, et qui rebus publicis conuiuiorurn praeferat gratiam, aptus ad saltandum, et scaenicas artes
[pro]
studiosa animositate <per>discens.
[4]
Si uero hoc signum in occasu fuerit inuentum, et hunc locum maliuolae stellae minaci radiatione respexerint, aut per praecipitia proiciuntur et sic pereunt, aut, exercentes saltum, penduli corporis ruina misero franguntur mortis incommodo, aut puellarum concubitus caeca nocte sectantes, et nimio impatientiae ardore possessi per incognita loca pergentes, aut in tecto insidiantes somno maritorum, praecipiti lapsu moriuntur. Si uero beniuolae uiderint stellae, dyspnoici moriuntur.
XIII. SCORPIVS
[1]
In I. Scorpii parte oritur Ara. Hoc sidere oriente quicumque nati fuerint, cum beniuolarum stellarum testimonio, erunt sacerdotes, prophetae, neocori, sanctissimae cuiusdam religionis antistites, diuinas quasdam artes studiosis interpretationibus explicantes.
[2]
Si uero hoc sidus in occasu fuerit, et hunc eumdem locum Mars aut Saturnus minaci radiatione respexerit, ob sacrilegium aliquod publics animaduersione plectentur. Si uero his Iouis accesserit testimonium, aut diis inmolati, aut propter religionem aliquam caesi, sempiternis caerimoniis consecrantur.
[3]
In Scorpii parte XII. oritur Centaurus. Hoc oriente quicumque natus fuerit, aut auriga erit aut equorum nutritor et cultor, aut certe exercitator aut mulomedicus, aut certe equitiarius. Si uero hunc locum Mars prospera radiatione respexerit, faciet inter equites militare. Quodsi Mercurius hunc locum uiderit, faciet herbarios, qui herbas sollerti arte collectas ad medelas laborantium pecorum seruent.
[4]
Si uero hoc sidus in occasu fuerit, et hunc locum maliuolae respexerint stellae, aut ex alto proiectus, aut quadrupedis animalis impetu, aut equi calce, aut deiectus equo morietur, aut euerso curru equis trahentibus misera morte lacerabitur.
XIV. SAGITTARIVS
[1]
In Sagittarii signo in parte V. oritur Arcturus. Hoc signo oriente qui natus fuerit, erit talis qui amicorum secreta fideli taciturnitate custodiat. Huic opes regiae credentur aut aerarium populi aut aedes publicae. Si uero hunc locum maliuolae radiauerint stellae, aut cura illis populi credetur, aut fiunt domus regiae ianitores, aut quibus in palatio admittendi uel salutandi officia credantur.
[2]
Si uero hoc sidus in occasu fuerit inuentum, et hunc locum Saturnus cum Mercurio quacumque radiatione respexerit, faciet grauis criminis pulsatos inuidia, et publico carceri traditos, uinctos catenis cum miseris cruciatibus interire.
[3]
In Sagittarii parte X. oritur Cygnus. Hoc sidere oriente qui natus fuerit, aut aues capiet, aut aues mercabitur, aut ingenioso studio auibus humanae sonum uocis insinuat, aut palumbos studiose nutriet. Si uero hoc sidus in occasu fuerit inuentum, dum sibi ex alienis praesidiis parant subsidia facultatum, ab hostibus captiuitatis onere deprimuntur, aut propter spoliorum furta publica animaduersione plectuntur.
XV. CAPRICORNVS
[1]
In primis partibus Capricorni oritur Ofiuchus. Hoc sidere oriente qui nati fuerint, erunt Marsi qui pestiferos angues sopitis ac mitigatis aculeis nutrient. Si uero hoc sidus in occasu fuerit inuentum, et Mars hunc locum quacumque radiatione respexerit, uenenati serpentis ictu moriuntur.
[2]
In parte VIII. Capricorni oritur Delfinus. Quicumque hoc sidere oriente natus fuerit, habebit natandi studium; sed cum Saturni testimonio urinator erit, cum Martis uero et Mercurii petaminarios, ephalmatores, orchestopalarios, petauristarios aut certe nautas cursus agilitate perspicuos. Si uero hoc sidus in occasu fuerit inuentum, et hunc locum Saturnus minaci radiatione respexerit, in mari uel in fluuio procellis et turbinibus erit submersus.
[3]
In X. parte Capricorni oritur Lyra. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint, erunt aequi rectique cupidi, ad omne apti aequitatis officium, indices scelerum, quibus publica iudicia quaestionesque credantur. Si uero hunc locum Saturnus quacumque radiatione respexerit, erunt tortores, carnifices, qui malos homines pronae cupiditatis studio persequentur. Si uero hoc sidus in occasu fuerit inuentum, publicis tormentis lacerati, aut exusti ignibus, aut torti quaestione legitima peribunt, praesertim si hunc locum Mars Saturnusue respexerit.
[4]
In XV. parte Capricorni oritur Cepheus. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint, erunt graues, austeri, omni seueritatis auctoritate
[et]
metuendi, uultum semper ex morum integritate fingentes, qui stoicam sectam uero sequantur affectu. Tales fuerunt apud ueteres Catones, talis nostris temporibus Tullianus, qui seueritatis merito etiam ordinarii consulatus insignia consecutus est.
[5]
Quodsi in hoc loco Venus et Mercurius fuerint attestantes, arte tragica carmina aut legunt semper aut faciunt. Si uero hoc sidus in occasu fuerit inuentum, in scopulis in quibus aliquando perclitati fuerant, misera corporis iactura morientur, aut nati statim peribunt, aut propter incestum publica animaduersione plectuntur, ut nouellae his et inauditae mortis inferatur exitium.
XVI. AQVARIVS
[1]
In Aquaria parte XII. oritur Aquila. Quicumque in ortu huius sideris nati fuerint, ex caede hominum et ex spoliis habebunt uitae subsidia. Capient etiam feras pariter et domabunt. Erunt praeterea fortes militares, quorum uirtute atque praesidio bellorum metuendi impetus sopiantur. Erunt sane tanta uirtute, ut nudo
[praediti]
pectore hostes sequantur, ut ad laudem suam proficere credant, si mortem secura animositate contempserint.
[2]
Quodsi hunc locum beniuolae stellae prospera radiatione respexerint, liberabunt patriam, condent etiam alias ciuitates, et deuictis uel subiugatis gentibus triumphabunt. Quodsi Mars hunc locum Saturnusue respexerit, faciet praepositos, tribunos, ministros imperatorum, uel satellites regum, et quibus cura imperii uel armorum custodia credatur. Si uero in occasu fuerit hoc sidus inuentum, faciet natos suffocari.
[3]
In Aquarii parte XX. oritur Cassiopea. Hac oriente qui nati fuerint erunt aurifices, bracteatores, inauratores, emplastratores, margaritarii, has omnes artes ingeniosa conuersatione tractantes. Ex his artibus maxima uitae suae subsidia habebunt. Si uero hoc sidus in occasu fuerit inuentum, hi qui nati fuerint aut ex ruina peribunt, aut interfecti morientur.
XVII. PISCES
[1]
In Piscium parte XII. oritur Andromeda. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint contra homines crudeli semper feritate grassabuntur. Erunt autem aut poenarum publicarum ministri, aut carceris custodes aut carnifices quibus occidendorum hominum officia credantur.
[2]
Quodsi beniuola stella cum maliuolis iuncta hunc eumdem locum uiderit, facit ergastulis praepositos uel metallis. Si uero hoc sidus in occasu fuerit inuentum, et locum istum maliuolae stellae respexerint, facient feris obici aut in crucem tolli. Quodsi sic maliuolis ordinatis beniuolarum stellarum fauor accesserit, facient in ludum dari, uel perpetuis stringi uinculis catenarum.
[3]
In Piscium parte XXI. oritur Equus. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint, erunt †praeterea curiosi aurigae, agitatores, equites, ueredarii, speculatores, nonnumquam medici sed qui herbis medelas hominibus pecoribusque componant. Si uero cum maliuolis stellis in occasu fuerit hoc sidus, aut calcis ictu aut deiectus curabitur, <aut> uersato
[seruatos]
uehiculo faciet interire, et misera corporis laceratione quassatos.
[4]
In extremis partibus Piscium oritur Ingeniculus qui a Graecis Engonasin dicitur. Hoc sidere oriente quicumque nati fuerint, erunt sagaces, callidi, uariis instructi dolis, mendaces qui homines uariis insidiis appetant, et qui effrenata semper animositate grassentur. Cum testimonio uero Martis et Lunae erunt funambuli, oribatae, neurobatae. Occidente hoc sidere qui nati fuerint, ex uariis insidiis periclitabuntur. Quem locum si Mars radiauerit, uiui exurentur.
[5]
In extremis partibus Piscium, in laeua parte, consurgit Belua quae a Graecis Cetos uocatur. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint erunt piscatores, sed magnorum piscium. Hi enim phocas, canes marinos, xifias, thynnos, corcodillos capient. Habebunt etiam officia quae ex salibus sunt uel ex salsamentis et a liquamine, et haec mercabuntur. Si uero hoc sidus in occasu fuerit, et Mars hunc locum radiauerit, natantes in fluuio uel in mari a corcodillis uel a canibus a huiuscemodi beluis consumentur.
[6]
Septentrio. Oriente Septentrione, qui est inter Pisces et Arietem, hoc est inter initium finemque mundi, qui in uno infixus loco et in ipso mundi uertice collocatus axem mundi perpetua celeritate contorsit: hoc itaque signo oriente quicumque nati fuerint erunt mansuetarii ferarum, id est qui ursos uel tauros uel leones deposita feritate humanis conuersationibus socient. Si uero Septentrio in occasu fuerit inuentus, attestante Marte, a feris interibunt.
[7]
Extremus est Anguis, qui inter duas Arctos positus in modum fluminis sinuosis flexibus labitur. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint, erunt marsi uel qui uenenis et herbarum pigmentis salutaria soleant remedia comparare. Si uero hoc sidus in occasu fuerit inuentum, serpentum morsu icti uel certe hausto ueneno peribunt.
[8]
Lygnus quoque ad huius signi pertinet partem. Quicumque hoc sidere oriente nati fuerint, erunt metallorum inuentores, qui latentes auri et argenti uenas et ceterarum specierum sollertibus inquisitionibus persequantur. Erunt etiam monetarii. Si uero hoc sidus in occasu fuerit inuentum, et Mars in ipso loco fuerit, uel in diametro uel in quadrato, aut incensa domo conflagrabuntur, aut publica sententia flammis ultricibus concremabuntur.
[9]
Illud etiam scire debemus, quod si, illa hora qua completur partus, aut terrae motus fuerit, aut caelum tonauerit, quicumque natus fuerit semper tremulo corpore instabilis erit, qui dubio gressu trepidantibusque uestigiis per omnia horarum momenta imminentium culminum speret ruinas et metuat.
[10]
Huic oculi micabunt, et ardenti acie omnia perhorrescunt, nec uerba certum ordinem seruant, sed impeditus sonus uocis tremulum murmur exibilat, aut strictis faucibus <in> ipso semper exitu uerba deficiunt. Putabunt semper tonare, terram semper moueri, semper omnia ruere, et caducis erroribus agitati rectae conuersationis ordinem perdent. Haec sunt Mauorti decus nostrum, Barbaricae Sphaerae principia, haec est Chaldaici operis disciplina.
XVIII.
[1]
Nunc ad sequentes partes Sphaerae Barbaricae omnem tractatum transferam, quae Moeriogenesim ex aliqua parte imitatur. Quicquid enim Moeriogenesis de singulis minutis pronuntiat, hoc nos de singulis faciemus partibus. Integer itaque horoscopi gnomon ponendus est, ut uero pars, sollerti computatione collecta, apotelesma fideli faciat pronuntiatione proferri. Si uero aliter, totum quicquid promissum fuerit uitiis ac mendaciis obumbratur. Nunc itaque, incipientes ab Ariete, singulas partium uires atque earum apotelesmata secundum Sphaeram Barbaricam proferemus.
XIX. ARIES
[1]
In Arietis I. parte quicumque habuerint horoscopum, si beniuolarum stellarum radius accesserit, nascentur reges, duces, prospere semper ducentes exercitum. In Arietis parte II. quicumque habuerint horoscopum, erunt contumaces, fures, et qui semper praepostero furore grassentur, domicilium suum ad peregrinas regiones transferentes. Si uero, in hac parte horoscopo constituto, Mars testimonium adhibuerit et Lunam de quadrato uel de diametro uiderit, praedictis facinoribus detectis publica animaduersione plectuntur.
[2]
In Arietis parte III. quicumque habuerint horoscopum erunt surdi unioculi, stolido fatuitatis stupore confecti. In Arietis parte IV. quicumque habuerint horoscopum erunt fures qui in isto facinore deprehensi occidantur. In Arietis parte V. quicumque habuerit horoscopum, magno populo praeerit, et de rebus maximis iudicabit, et praeponetur omnibus suis merito dignitatis. Erit iustus, integer, sobrius, qui religiones patrias cum maxima ueneratione tueatur. Sed, omni praeconio bonitatis ornatus, morte sua morietur.
[3]
In Arietis parte VI. quicumque habuerit horoscopum erit amicus regum et potentium iudicum maximorum, illustribus ornatus dignitatis insignibus, et omnia in se gloriae ornamenta circumferens. Alium artis cuiusdam conmendabunt merita, alius militaribus officiis praeerit. Sed hi morte sua moriuntur. In Arietis parte VII. quicumque habuerit horoscopum, cum testimonio Iouis erit athleta, cum Martis uero testimonio gibberosus biothanatus.
[4]
In Arietis parte VIII. quicumque habuerint horoscopum, cum testimonio maliuolarum stellarum, erunt athletae sed quos nobilitent illustrium merita uirtutum. Sed hi post multa insignia biothanata pereunt morte. Si uero ad hanc partem beniuolarum stellarum radius accesserit, erunt uates, maxima in animo diuinitatis insignia praeferentes. In Arietis parte IX. quicumque habuerint horoscopum in prima aetate positi biothanata morte morientur.
[5]
In Arietis parte X. quicumque habuerint horoscopum erunt perfidi, irreligiosi, periuri, sed hi uariis uitiorum ualitudinibus oppressi in prima aetate morientur. In Arietis parte XI. quicumque habuerit horoscopum, Ioue aut in ea<dem> parte constituto, aut de trigono partili radiatione coniuncto, erit potens, magnificae praeferens dignitatis insignia, quem regibus aut potentibus uiris fida amicitiae necessitudo coniungat, diues, aflluens, grandia terrarum ac possessionum spatia possidens, famosus dux, omni dignitatis honore cumulatus, et prosperis famae testimoniis adornatus. Et hic morte sua morietur.
[6]
In Arietis parte XII. quicumque habuerit horoscopum, Ioue et Venere in ipsa parte constitutis cum testimonio Lunae, uel si hanc eamdem partem Luna trigonica radiatione respiciat, erit praeclarus, splendore nobilitatis ornatus, diues et cui facile omnia conferantur dignitatis insignia; longaeuus morietur. In Arietis parte XIII. quicumque habuerint horoscopum erunt steriles quibus semper desiderata soboles denegetur. Sed hi media aetate morientur.
[7]
In Arietis parte XIV. quicumque habuerit horoscopum erit negotiator sed affluentibus diuitiis instructus, fenerator de mensis publicis colligens magna diuitiarum subsidia, notus omnibus semperque perspicuus. Hic locus etiam textores faciet, uel qui lanas purpurasque pertractent; senes morientur. In Arietis parte XV. quicumque habuerit horoscopum, erat impudica libidinum labe pollutus, et impuris semper uitiis obligatus, cinaedus publica damnatus infamia. Si uero mulier fuerit, similis eam impuritatis libido percutiet.
[8]
In Arietis parte XVI. quicumque habuerit horoscopum, assiduis intestinorum doloribus cruciabitur, sed his laniatus morietur. Si uero fuerit femina, in partu extremae uitae munus implebit. In Arietis parte XVII. quicumque habuerit horoscopum erit auceps, uenator, uel nutritor auium aut ferarum. Si uero ad horoscopum testimonium Martis accesserit, a feris uel a canibus lacerabitur et morietur.
[9]
In Arietis parte XVIII. quicumque habuerit horoscopum, erat mulio uel mularum pastor, sed hic a modica bestia, id est a phalangione aut a mure araneo aut a scorpione percussus interibit. Quodsi horoscopum Mars minaci radiatione respexerit, a lupo comestus morietur. In parte XIX. Arietis quicumque habuerit horoscopum, in primo aetatis uestibulo constitutus morietur.
[10]
In Arietis parte XX. et XXI. et XXII. quicumque habuerit horoscopum, si ad eam partem Iouis prosperum accesserit testimonium, uel sit in ipsa parte Iuppiter constitutus, erit diues, multa et praeclara ornatus sobole filiorum, uel multorum fratrum praesidio munitus. Sed hunc eumdem regibus uel potentibus uiris fida amicitiae merita coniungent. Erit cultor deorum, omni praeconio bonitatis ornatus, bonus, beniuolus, iustus, longaeuus, felix in senectute, et qui morte sua moriatur.
[11]
In parte XXIII. Arietis quicumque habuerit horoscopum, erit strumaticus, exulcerata macularum labe possessus, uel certe elephantiosus. <In parte XXIV. Arietis quicumque habuerit horoscopum > <...> In parte XXV. Arietis quicumque habuerit horoscopum, erit aurifex, bracteator aut marmorarius uel his similis. In parte XXVI. Arietis quicumque habuerit horoscopum, ita erit timidus ut per omnia horarum momenta uanis suspicionibus expauescat.
[12]
In parte XXVII. Arietis quicumque habuerit horoscopum erit lanarius, siricarius, textor. In parte XXVIII. Arietis quicumque habuerit horoscopum latrinas semper cloacasque mundabit, uel ad opus publicum damnabitur sententia iudicantis. In parte XXIX. Arietis quicumque habuerit horoscopum erit tonsor. In parte XXX. Arietis quicumque habuerit horoscopum erit tonsor. In parte XXX. Arietis, id est in extrema cauda, quicumque habuerint horoscopum erunt insani, caduci, frenetici, oligochronii.
XX. TAVRVS
[1]
In Tauri parte I. quicumque habuerit horoscopum erit uates, entheus, sed qui in templis uaticinari consueuerit. In parte II. Tauri quicumque habuerint horoscopum baiulabunt stercora; latrinas cloacasque purgabunt. In parte III. Tauri quicumque habuerint horoscopum erunt agricolae aratores. In IV. parte Tauri quicumque habuerint <horoscopum,> erunt famosi scaenici, qui in sacris certaminibus consequantur insignia coronarum.
[2]
In parte V. Tauri quicumque habuerit horoscopum, Marte ibi posito uel minaci radiatione coniuncto, ex grauibus offensis morietur. In parte VI. Tauri quicumque habuerint horoscopum erunt exoleti, ad omne uitium impuritatis applicati, reumatici, cinaedi, sed quos grauis semper pulset infamia. In parte VII. Tauri quicumque habuerit horoscopum erit haruspex, augur, praestigiator. In VIII. parte Tauri quicumque habuerit horoscopum, nouis et repentinis prouectus honoribus, subito morietur.
[3]
In parte IX. Tauri quicumque habuerint horoscopum, erunt turpes, infames, omnium uitiorum labe polluti. In parte X. Tauri quicumque habuerint horoscopum, erunt mali, maligni, malitiosi, et qui omnibus infelicitatis quassentur incommodis. Sed hi biothanata semper morte morientur. In parte XI. Tauri quicumque habuerint horoscopum malignis humoribus uitiato corpore intumescunt, et hydropici morientur.
[4]
In parte XII. Tauri quicumque habuerint horoscopum concremati ignibus pereunt. In parte XIII. Tauri quicumque habuerit horoscopum erit praepositus athletarum uel magister palaestrae. In parte XIV. Tauri quicumque habuerit horoscopum, erit corpus eius foedis odoribus possessum, ut hircini foetoris miserum semper uirus exsudet. In parte XV. Tauri quicumque habuerint horoscopum erunt mendaces et ab omni fide ueritatis separati. Erunt etiam edaces, gulae uentrisque libidinibus seruientes.
[5]
In parte XVI. Tauri quicumque habuerint horoscopum, erunt ad omnia uitia coinquinati. In parte XVII. Tauri quicumque habuerint horoscopum, erunt fabri, ferrarii. In parte XVIII. Tauri quicumque habuerint horoscopum, erunt semper serui, humiles, pistores. In parte XIX. Tauri quicumque habuerint horoscopum erunt steriles, et quibus semper filii denegentur. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit, aut ex alto cadentes aut in humido loco uel in aqua morientur.
[6]
In parte XX. Tauri quicumque habuerint horoscopum erunt foeda impuritate polluti, cinaedi, miseris libidinibus seruientes. Si uero mulieris fuerit ista genitura, publice prostituetur in fornice. In parte XXI. Tauri quicumque habuerint horoscopum lanceati morientur. In parte XXII. Tauri quicumque habuerint horoscopum erunt gibberosi, ridiculi et biothanati.
[7]
In parte XXIII. Tauri quicumque habuerint horoscopum erunt uoce rauci lenones, cinaedi infamiae semper labe polluti. Quodsi beniuolae stellae aut in ipso loco fuerint, aut hunc eumdem locum trigonica radiatione respexerint, erunt tragoedi, comoedi, kêrykes. In parte XXIV. Tauri quicumque habuerint horoscopum erunt musici. Sed si hunc eumdem locum maliuolae stellae radiauerint, biothanata morte morientur.
[8]
In parte XXV. Tauri quicumque habuerint horoscopum erunt fullones, aut certe tonsores. In parte XXVI. Tauri quicumque habuerint horoscopum, extincto uno oculo etiam surdi fient. In parte XXVII. Tauri quicumque habuerint horoscopum erunt pantomimi sed cinaedi. In parte XXVIII. Tauri quicumque habuerint horoscopum multa possidebunt, infinitis lucris acquisitus illis diuitiarum cumulus accedet. Sed in posteriore aetate erunt miseri.
[9]
Inter cornua Tauri quicumque habuerit horoscopum erit rex uel dux. Qui autem in dextro cornu habuerit horoscopum erit princeps uel dux magnus, gloriosus, terribilis, et cui imperium nauale credatur, uel qui pedestrem ducat exercitum. Subiugabit alias ciuitates, alis liberabit. Sed huic in perpetuum soboles denegatur. Hinc etiam satis felices nascentur eunuchi, et quibus regni tuitio credatur. Multis multa praestabunt. Decernuntur illis imagines pariter et tituli, sed postea offenso principe mala morte morientur.
[10]
Oritur etiam cum Tauro Nauis. Qui ibi habuerint horoscopum erunt negotiatores, hilares semper et laeti. Quodsi ibi beniuola stella <fu>erit, erunt potentes nauicularii. Quodsi et Martis accesserit testimonium et Lunae, et per mare et per terras ducent exercitum, equitibus peditibusque praepositi. <Sed> hi ira principis aut indignatione morientur. Qui autem in ipsa Naui habuerint horoscopum, erunt nautae, gubernatores, negotiatores, aut fabri, architecti nauium.
XXI. GEMINI
[1]
In parte I. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, si in ea parte Saturnus <fuerit inuentus, aut si eam Saturnus> quacumque radiatione respexerit, erunt potentes, magni, primi prouinciae suae, ciuibus suis cum maximo honore metuendi; sed hi cum maxima principis indignatione morientur.
[2]
In parte II. Geminorum quicumque habuerit horoscopum Ioue illic cum Saturno posito, praesertim si in oportunis geniturae locis Luna collocata plena lumine ad ipsos feratur, erit dux qui equitum peditumque ducat exercitum, cui nauale committatur imperium. Subiugabit plurimos, ignota sibi uidebit loca, ut usque in longinqua loca potestatis etiam dentur insignia. Erit sane iustus, religiosus, plurimis multa praestans. Susceptis filiis, morte sua morietur.
[3]
In parte III. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt sacerdotes uel principes aut reges sacrorum. In parte IV. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt eximia pulchritudine corporis speciosi; quos regibus corporis pulchritudo commendet, ut in amorem eorum regis desideria semper exaestuent. In parte V. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt nobiles et erecto superbiae spiritu subleuati.
[4]
In parte VI. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt diuini, enthei, uates. In parte VII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt carceris custodiarumque custodes. In parte VIII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum si Mercurius in ipsa parte locum habuerit, erunt musici, si Mars, salpistae. Sed hi morientur in bello. In parte IX. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, praesente Marte, erunt operarii laturarii, perpetuo infelicitatis onere praegrauati.
[5]
In parte X. Geminorum quicumque habuerit horoscopum, pulmonum dolore morietur. In parte XI. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt oplomachi. In parte XII. Geminorum quicumque habuerit horoscopum, Marte praesente, punctu teli morietur; mulieres autem in partu deficient. In parte XIII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, inflato uentre hydropici morientur. In parte XIV. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, Marte praesente, de alto loco lapsi misera morte morientur.
[6]
In parte XV. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt balneatores, mediastini. In parte XVI. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt pantomimi, sed quos multorum amoribus perspicua pulchritudo corporis semper insinuet; sed erunt molli ac delicato corpore. In parte XVII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, faciet eos pulchritudo et corporum magnitudo perspicuos. Erunt sane uerecundi et propter hoc amici regum.
[7]
In parte XVIII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt athletarum exercitatores, palaestricis semper obsequiis deputati. In parte XIX. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, Marte praesente, ferro morientur. Quodsi Saturnus in ea parte fuerit, aquam haurientes perpetuis laboribus deteruntur. Quodsi Luna, in squamosis signis posita, plena lumine feratur ad Martem, uel minuta ad Saturnum, elephantiaci fient.
[8]
In parte XX. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, Marte praesente, habebunt populi gubernacula, et eis popularia iudicia credentur. Sed biothanata morte morientur. In parte XXI. Geminorum quicumque horoscopum habuerit, si Saturnus in eodem loco fuerit, et si Luna bene sit collocata, erit affluentibus diuitiis copiosus, nobilis, regum amicus, paucorum filiorum pater, aut paucorum fratrum frater. Sed longaeuus morietur.
[9]
In parte XXII. Geminorum quicumque habuerit horoscopum erit citharoedus, musicus, maxima praeferens ex hoc nobilitatis insignia, et quem regibus amicitiae necessitudo coniungat. Sed hic biothanata morte morietur. In parte XXIII. Geminorum quicumque habuerit horoscopum erit uirtute strenuus, in bello nobilis, et quem omnibus ob hoc prosperum testimonium famae commendet. Sed iste sine filiis morietur.
[10]
In parte XXIV. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt cursores et qui perpetuo laboris onere praegrauentur. In parte XXV. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, Marte ibi posito, uel de diametro respiciente uel de quadrato, de alto lapsi pereunt,
[et]
uel fractis pedibus interibunt, aut a feris bestiis lacerati deficient.
[11]
In parte XXVI. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt sacerdotes, haruspices, prophetae, sed regibus fideli amicitia iuncti. Quodsi Saturnus in ea parte fuerit, faciet cinaedos sed qui regis indignatione moriantur. In parte XXVII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt aeditui custodesque templorum, uel qui sacrorum officiis deputentur, aut hieroduli.
[12]
In parte XXVIII. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, erunt caduci, mente capti, oligochronii. In parte XXIX. Geminorum quicumque habuerint horoscopum erunt litigiosi, contentiosi, qui semper litibus contentionibusque uersentur. Si uero Mars in ipsa parte fuerit, uel si locum ipsum quadrata uel diametra radiatione respexerit, lacerati a canibus sine filiis morientur.
[13]
In parte XXX. Geminorum quicumque habuerint horoscopum, Luna existente in eadem parte, erunt nobiles noti, sed in prima positi aetate morientur. Quodsi in ultima linea Geminorum fuerit horoscopus, et in eodem loco Mars fuerit inuentus, a bestia uel a uipera percussi pedem uel femur perdent.
XXII. CANCER
[1]
Inter oculos Cancri quicumque habuerint horoscopum, orbi uel unoculi erunt. In I. parte Cancri quicumque habuerint horoscopum, Luna in eadem parte constituta, erunt negotiatores, nobiles; radiante Saturno, nautae, piscatores, tabernarii, caupones, et his similia exercentes, semper uiles ignobilesque. In parte II. Cancri quicumque habuerint horoscopum erunt nimia potentia ac nobilitate perspicui, uiolenti qui alienam substantiam factiosa cupiditate possideant. Ibunt sane per itinera infinita; sed morte repentina morientur.
[2]
In parte III. Cancri quicumque habuerint horoscopum erunt negotiatores, laboriosi non consistentes loco. In parte IV. Cancri quicumque habuerint horoscopum inimicos suos omni genere semper impugnant, et superiores semper efficiuntur in omni certamine. In parte V. Cancri quicumque habuerint horoscopum lumina eorum calculosis uulneribus imbuentur. In parte VI. Cancri quicumque habuerint horoscopum, oculi eorum peruersa semper acie uertentur.
[3]
In parte VII. Cancri quicumque habuerint horoscopum habebunt in capite tubera. Sed si Luna ad horoscopum feratur, erunt astuti, impii. Quodsi Lunam et horoscopum Mars radiatione aliqua aspexerit, latrocinantes crudeli feritate grassantur. Sed hi aut in crucem tolluntur, aut publica animaduersione peribunt.
[4]
In parte VIII. Cancri quicumque habuerint horoscopum erunt caeci. Haec pars inter oculos Cancri
[id]
est. In IV. parte nebula est, de qua frequentissime diximus. In IX. parte Cancri quicumque habuerint horoscopum erunt nautae, gubernatores, qui naues per omne pelagus periti artificii moderatione gubernent. In parte X. Cancri quicumque habuerint horoscopum, omnia efficaci conuersatione complebunt <...>
[5]
In parte autem XXV. Cancri qui nati fuerint, Luna praesente uel radios commodante, erunt omni felicitate prouecti. Sec hi se stupris adulteriisque commaculabunt; quorum adolescentia laudetur, posterior uero infametur aetas. Hoc idem pars haec in mulierum genituris decernit. <...>
XXIII. LEO
[1]
In I. Leonis parte quicumque habuerint horoscopum erunt lenones rauca uoce, oriputidi. Hoc et <in> illis partibus quae in ore sunt simili ratione perficitur. In parte II. Leonis quicumque habuerint horoscopum erunt reges potentes. Sed quotienscumque ad eumdem locum Mars uenerit aut Saturnus, grauia illis bellorum certamina concitantur. In hac parte stella limpida est de qua in praecedentibus diximus.
[2]
In parte III. Leonis quicumque habuerit horoscopum erit rex duplex possidens regnum, multas prouincias uirtutis suae potestatibus adsocians. Sed <et> in hac parte haec eadem stella radios suos ostendit. In parte IV. Leonis quicumque habuerit horoscopum erit uenator. In parte V Leonis quicumque habuerit horoscopum erit athletarum magister uel unctor. In parte VI. Leonis quicumque habuerit horoscopum athleta nascetur.
[3]
In parte VII. Leonis quicumque habuerit horoscopum erit hymnologus. In parte VIII. Leonis quicumque habuerit horoscopum erit ex quodam artificio clarus et nobilis, si beniuolae stellae <...> hoc idem fecerint, erunt cinaedi et pantomimi; mulieres uero meretrices erunt, quae pudorem suum passiuis libidinum conuersationibus uendant.
[4]
In parte IX. Leonis quicumque habuerint horoscopum, erunt obstetrices, alienos filios nutrientes. Quodsi Luna in horoscopo fuerit crescens lumine, attestantibus beniuolis stellis, regum uel potentium filios nutrient. In parte X. Leonis quicumque habuerit horoscopum erit dux, nobilis, sagittator. Si uero Mars horam Lunamque uiderit, gladiatores erunt <...>
XXIV. VIRGO
[1]
In I. Virginis parte quicumque habuerint horoscopum, si sit Luna plena luminibus, uel si prosperum horoscopo testimonium perhibeat, erunt magna nobilitate perspicui; erunt postea cum rege uel cum regina, insinuati merito litterarum, habebunt plurimos in sua potestate. Sed si Mars hunc radiauerit locum, cinaedos facient et morientur in humidis locis. In parte II. III. IV. V. uel VI. Virginis quicumque habuerint horoscopum erunt speciosi sacerdotes, prophetae, haruspices magna nobilitate perspicui, religiosi, potentes, habentes maxima diuinitatis insignia.
[2]
In parte VII. Virginis quicumque habuerint horoscopum, Luna crescente, uel in horoscopo constituta, erunt sacerdotes, haruspices, diuini, religiosi, potentes, aduersarios cum summa auctoritate semper opprimentes. Quodsi luppiter et Mars hunc eumdem locum radiauerint, erunt duces, sed qui contra barbaros exercitum ducentes perdant. Sed si Mercurius testimonium perhibuerit, erunt praepositi thesaurorum et feneratores.
[3]
Quotienscumque autem Saturnus ad hunc locum uenerit, in magna penuria constituentur. Si Iuppiter solus in hoc loco fuerit, omnia decernuntur felicitates insignia. Si Luna crescens lumine Ioui commodauerit radios, cum potentibus pulchritudinis merito fida illos amicitiae necessitudo coniunget. Quodsi Venus in ipso loco fuerit, faciet mulieres prostitutas. Si uero sub ipsa Spica hora fuerit, <erunt> pistores, sed qui inter collegas suos habeant principatum. Si uero iuxta Spicam fuerit horoscopus, erunt infelices, pauperes, miseri.
[4]
In parte VIII. Virginis quicumque habuerint horoscopum, id est in ipsa Spica, erunt religiosi, iusti, magnifica nobilitate perspicui, affluentibus diuitiis ornati, et qui gaudeant felici sobole filiorum. Sed in prouecta aetate morientur. In parte IX. Virginis quicumque habuerint horoscopum erunt luctatores, sed qui in omnibus certaminibus consequantur insignia coronarum. In parte X. Virginis quicumque habuerint horoscopum erunt latrones, effrenata cupiditate semper immundi.
[5]
In parte XI. Virginis quicumque habuerit horoscopum erit athleta, sed qui gloriosae consequatur nobilitatis insignia, diues ac diuitum mulierum maritus; sed morte uiolenta morietur. In parte XII. Virginis quicumque habuerint horoscopum erunt iusti, religiosi, maxima dignitatis insignia reportantes. Erunt profetae, sacerdotes. Erunt uel magnorum templorum uel ciuitatum uel prouinciarum rectores; sed his frequenter populorum iudicia credentur. Habebunt autem ex infortuniis filiorum maximos dolores.
[6]
In parte XIII. Virginis quicumque habuerint horoscopum erunt citharoedi uel hymnologi. In parte XIV. Virginis quicumque habuerint horoscopum erunt musici. In parte XV. Virginis quicumque habuerint horoscopum erunt elegantes, qui uirginum concubitus saepe sectentur. Habebunt in femore uitium, et eos frequenter uitiosis humoribus concretus sanguis inquietabit. In parte XVI. Virginis quicumque habuerint horoscopum, erunt magni, plura negotia tractantes. Sed biothanata morte morientur.
[7]
In parte XVII. Virginis quicumque habuerit horoscopum erit gladiator, publicis uoluptatibus deputatus. In parte XVIII. Virginis quicumque habuerint horoscopum erunt beati et primi sacerdotes, docti, amici regum, et qui a mulieribus amentur semper. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit, uel in occasu partis, mulieris causa publica morte plectentur.
[8]
In parte XIX. Virginis quicumque habuerit horoscopum, erit architectus, structor, parietarius uel marmorarius. In parte XX. Virginis quicumque habuerint horoscopum, erunt musici, citharoedi, cantica dulci uocis modulatione cantantes. Sed hi ad clientelas patronorum pertinebunt, obsequiis semper amoris sibi gratiam comparantes. In Virginis XXI. parte quicumque habuerint horoscopum, id est in extremo pede, erunt homines qui plurimis se negotiorum generibus inuoluant. Sed his frequenter iudicia credentur. Quidam amicitias adfectabunt iudicum.
[9]
In parte XXII. Virginis quicumque habuerit horoscopum <...> In parte XXX. Virginis quicumque habuerint horoscopum, quae pars in extrema linea est, attemptabuntur daemone. Quodsi Mars aut in ipsa fuerit parte, aut in occasu partis, a piratis capti interficientur in mari.
XXV. LIBRA
[1]
In I. parte Librae quicumque habuerit horoscopum erit pulchro corpore et amabilis gratia uenustatis ornatus. Quodsi Saturnus in hac parte fuerit, erit omni corpore incolumis. In parte II. Librae plurimae sunt stellae in quibus sunt aliae masculinae, aliae femininae. Quicumque in masculinis stellis habuerint horoscopum erunt hymnodici nobiles, quibus deorum secreta credantur; qui uero in femininis habuerint stellis erunt cinaedi gratia semper urbanitatis perspicui.
[2]
In III. parte Librae quicumque habuerint horoscopum erunt sacerdotes, iusti, longaeui. In IV. parte Librae quicumque habuerit horoscopum erit citharoedus, musicus dulcisonis uocibus ornatus. In V. parte Librae quicumque habuerint horoscopum erunt diuites, copiosi, sed qui semper in iudiciis uersentur. In VI. parte Librae quicumque habuerint horoscopum erunt diuites, magna negotiationis officia tractantes.
[3]
In VII. parte Librae quicumque habuerint horoscopum, Marte in ipsa parte constituto, a piratis capti crudeli morte moriuntur, aut a bestiis magnis lacerantur. In parte VIII. Librae quicumque habuerit horoscopum erit balneator, mediastrinus. In parte IX. Librae quicumque habuerit horoscopum erit aleator, populari notione perspicuus. Haec autem pars etiam in litteris uehementer peritos efficit.
[4]
In parte X. Librae quicumque habuerit horoscopum erit cinaedus, publica pulsatus infamia. Quodsi mulieris fuerit ista genitura, erit passiuis libidinum cupiditatibus prostituta. In XI. parte Librae quicumque habuerit horoscopum hydropica morte morietur. In XII. parte Librae quicumque habuerint horoscopum, in iudiciis cum omnium notitia uersabuntur. In parte XIII. Librae quicumque habuerit horoscopum erit religiosus, iustus, cui publica iudicia credantur, et quem rex amico diligat semper adfectu. Sed hic prouecta aetate <morte> sua morietur.
[5]
In parte XIV. Librae quicumque habuerit horoscopum erit sculptor et qui deorum simulacra miro artificii splendore perficiat. In parte XV. Librae quicumque habuerit horoscopum erit regina sine filiis oligochronia; biothanata morte morietur. In parte XVI. Librae quicumque habuerit horoscopum erit negotiator sed qui peregrinas merces aduehat semper.
[6]
In parte XVII. Librae quicumque habuerit horoscopum, in septentrionali scilicet parte, si Luna, bene posita, ad beniuolas plena lumine feratur, faciet litteratos scribas regum, uel quibus dictandi committatur officium, magno nobilitatis honore perspicuos. In XVIII. parte Librae quicumque habuerit horoscopum, in crucem iussu imperatoris tolletur, aut praesente imperatore torquebitur, aut iussu principali suspendetur, sed tunc cum Mars in ipsa parte fuerit inuentus.
[7]
In parte XIX. Librae quicumque habuerit horoscopum incursu repentino hostium capietur. In parte XX. Librae quicumque habuerint horoscopum, in septentrionali scilicet parte, erunt medici, famosa artis nobilitate perspicui. Si uero Mars in ipsa parte fuerit inuentus, habebunt actus de mensuris et ponderibus, sed sine filiis morientur. In parte XXI. Librae quicumque habuerint horoscopum erunt geometrae, oligochronii.
[8]
In parte XXII. Librae quicumque habuerint horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inuentus, de alto lapsi uel praecipitati crudeli morte moriuntur. In parte XXIII. Librae quicumque habuerit horoscopum erit aut rex aut regina. Sed multis relictis superstitibus ferro morietur. In parte XXIV. Librae quicumque habuerint horoscopum erunt negotiatores qui peregrinas merces aduehant in nauibus. Si uero Mars in ipsa parte fuerit, uel in occasu <fu>erit, a piratis capti morientur.
[9]
In parte XXV. Librae quicumque habuerit horoscopum erit faber, ferrarius, uel qui res metallicas tractet. In parte XXVI. Librae quicumque habuerit horoscopum erit textor, gerdius, sed cuius animus insaniae ualitudine saepe quatiatur. In parte XXVII. Librae quicumque habuerint horoscopum erit pigmentarius uel turarius. In parte XXVIII. Librae quicumque habuerint horoscopum erunt diuites, sacerdotes.
[10]
In parte XXIX. Librae quicumque habuerint horoscopum erunt religiosi, iusti, beniuoli, omni bonitate ornati. In parte XXX. Librae quicumque habuerint horoscopum, erunt mendaces, uerbosi, affluentia sermonis inflati. Quodsi beniuolae stellae illic fuerint collocatae, erunt medici magni, peregrinatores, biothanati. In Boote quicumque habuerint horoscopum erunt diuini, astrologi artis Chaldaicae periti.
XXVI. SCORPIVS
[1]
In parte I. Scorpii quicumque habuerit horoscopum erit incantator qui latentes dolores mitiget potestate uerborum. In parte II. Scorpii quicumque habuerint horoscopum erunt turpes, meretricio squalore saepe polluti. In parte III. Scorpii quicumque habuerint horoscopum erunt nani, gibberosi, ridiculi. In parte IV. Scorpii quicumque habuerint horoscopum erunt nani, regum uel imperatorum deliciis deputati.
[2]
In parte V. Scorpii quicumque habuerint horoscopum, Lune bene posita, erunt nobiles, iusti, religiosi,
[qui]
praeclaro affinitatis ornati consortio. Habebunt plurimos liberos. Sed hi ex magisterio uel interpretationibus habebunt uitae substantiam. Erunt regis scribae, litterarum tractantes officia
[sua]
. Hos fida regum amicitia nobilitabit. In parte VI. Scorpii quicumque habuerint horoscopum erunt sacerdotes, diuites, liberos multos habentes. Sed frequenter ex regum indignatione morientur.
[3]
In parte VII. Scorpii quicumque habuerit horoscopum a bestiis morietur. In parte VIII. Scorpii quicumque habuerint horoscopum erunt opifices. Sed hi aut ab aspide aut a uipera percussi morientur. In parte IX. Scorpii quicumque habuerit horoscopum erit hortulanus, hortorum semper culturis applicatus. In parte X. Scorpii quicumque habuerit horoscopum in prima aetate morietur. In XI. parte Scorpii quicumque habuerit horoscopum erit entheus sacerdos, dans responsa quaerentibus.
[4]
In parte XII. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum erit seruus templorum uel sacrorum obsequiis deputatus. In parte XIII. Scorpionis quicumque habuerint horoscopum, Luna in aliquo cardine constituta, erunt iudices famosa reportantes insignia dignitatis, de aliorum iudicum sententiis iudicantes, habentes uitae necisque maximam potestatem.
[5]
Sed haec illis potestas decernitur ab anno XXX. uel XXXV. Sed hi et uxores sortientur, et suscipient filios. Habebunt climacteras et pericula anno XXVII. et XLII. et LVIII.; quae pericula si erunt anno LXVI. morientur. Sed erunt cum quodam uitio; aut gladio aut ferro morientur uel in aqua uel repente. In parte XIV. Scorpionis quicumque habuerint horoscopum <...>
[6]
In parte XVI. Scorpionis quicumque habuerint horoscopum erunt pistores. Quodsi Luna in quocumque signo clarae stellae fuerit, erunt iudices cum magna licentiae potestate. Quodsi Mars in deiectis locis fuerit inuentus, faciet spiculatores, sed his ipsis gladio ceruices amputabuntur. In parte XVII. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum erit aurifex, inaurator, bractearius.
[7]
In parte XVIII. Scorpii quicumque habuerit horoscopum a bestiis laceratus morietur. In parte XIX. Scorpii quicumque habuerit horoscopum, Luna bene posita, erit magna potentia felicitatis ornatus; uitae et necis habebit maximam potestatem. Quodsi Iuppiter horoscopum quacumque radiatione respexerit, potestas etiam tanta erit ut regali comparetur imperio. Sed in re publica erit nimium negligens. Hic offenso principe morietur.
[8]
In parte XX. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum erit dux potens bellator, qui prospere ducat exercitum. Infinitas uictorias faciet; cuius uirtus et gloria regalibus comparetur imperiis. Elatus nimio felicitatis augmento, de attentando imperio rebelli cogitatione tractabit. Erit audax, temerarius, relinquens superstites filios. Igne uel offenso rege morietur.
[9]
In parte XXI. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, <in priore> dextro Scorpionis pede erit piscator sed qui marinas spongias colligat. Qui in secundo pede habuerit horoscopum ab aliqua bestia uel a quadrupede morietur. Qui in tertio pede habuerint horoscopum erunt hortulani. Qui in quarto pede habuerint horoscopum erunt cinaedi, mulieres uero prostituto pudore meretrices.
[10]
In parte XXII. Scorpionis quicumque in priore pede sinistro habuerit horoscopum erit hortulanus, in secundo a bestiis morietur, in tertio erunt tonsores, in quarto a piratis occidetur, uel a bestiis in humidis locis morietur. In parte XXIII. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, si Luna, Venus et Mars in ipsa parte fuerint positi, erit potens, diues, longaeuus, cui augmenta felicitatis prouecta aetate decernuntur. Multa autem filiorum sobole laetabitur.
[11]
In parte XXIV. Scorpionis quicumque habuerint horoscopum, auarae cupiditatis instinctu et parricidalis furoris amentia, fratres suos interficient, sed et ipsi uiolenta morte morientur. In parte XXV. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, si Mars et ipsa parte fuerit inuentus, uel per diametrum uel per quadratum iunctus, igni cremabitur.
[12]
In parte XXVI. Scorpionis quicumque habuerint horoscopum erunt oratores, aduocati, medici, sed quos professionis suae nobilitet ingenium. Cum testimonio beniuolarum stellarum illis legatio patriae credetur. Sed hi offenso rege morientur. In parte XXVII. Scorpionis quicumque habuerit horoscopum, praesente Venere et Ioue, erit diues, iustus, amabilis, longaeuus, multarum mulierum amore praeuentus. Sed huic processu aetatis augmenta felicitatis accedent. Hic in patria sua
[aetatis]
augmenta maxima consequetur gloriae et dignitatis.
[13]
In parte XXVIII. Scorpii quicumque habuerint horoscopum erunt strabi, quorum peruersos oculos ornet bona gratia uenustatis. Erunt sane negligentes. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit, profusionem sanguinis patientur. Quidam erunt elephantici, quidam frenetici. Si uero plena lumine Luna feratur ad Martem, <...>. In parte XXIX. Scorpionis quicumque habuerint horoscopum erunt aduocati, sapientes. Quodsi beniuola stella in ipsa parte fuerit inuenta, legati mittentur ad imperatorem, et complebunt omnia quaecumque illis fuerint in legatione mandata. Consequentur munera, sed habebunt in necessariis partibus corporis uitium.
[14]
In parte XXX. Scorpii quicumque habuerint horoscopum erunt Marsi uenefici, ad neces hominum uenena uendentes, ut ex isto studio multos interficiant. Erunt sane mendaces, mali, malitiosi. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit inuentus, erunt uenatores sed biothanati. Adiacent Scorpio in dextra parte Ofiuchus et Vulpes, in sinistra Cynocefalus et Ara. In Ofiucho qui nati fuerint erunt audaces, enthei, praesago diuinitatis instinctu futura noscentes.
[15]
In Vulpe qui nati fuerint erunt callidi, fraudulenti, circumscriptores cordatissimi, habentes uitae subsidia <...> et terrae cultura quaerentes. Quodsi Saturnus in ipso loco fuerit inuentus, erunt custodes monumentorum. Hi autem morientur per dolum. In Cynocefalo qui nati fuerint erunt frenetici, ualitudinarii, sine filiis, oligochronii. In Ara qui nati fuerint erunt sacerdotes
[qui]
ex sacrificiis habentes uitae subsidia, sed periuri et mala morte pereuntes.
XXVII. SAGITTARIVS
[1]
In parte I. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum erit nobilis, religiosus, iustus, et cui maxima gloriae conferentur insignia. Quodsi beniuola stella in ipsa parte fuerit inuenta, faciet reges uel regum proximos, qui omnia efficaciter compleant. In parte II. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum erunt furiosi, periuri, sacrilegi. In parte III. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum unum oculum quolibet genere perdent.
[2]
In parte IV. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum erunt monumentorum custodes. In parte V. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum erunt impuri, impudici, miseri ac turpis infamiae labe polluti. In parte VI. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum erunt uatii tibiis, uaricosi, biothanati. In parte VII. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, eo nomine erit iustus, religiosus, et cui publica iudicia credantur, ita ut de ceterorum sententia iudicet.
[3]
In parte VIII. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum, si Iuppiter in ipsa parte fuerit inuentus, erunt longaeui, religiosi, et inter affines suos primi suscipient filios. Erunt interpretes regum, uel magistri scribae, sacrarum litterarum tractantes officia. Sed processu aetatis felicitatis illis insignia conferentur; bona morte deficient. In parte IX. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum erunt astrologi, diuini, enthei, cultores deorum. In parte X. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum erit athleta, hoplomachus.
[4]
In parte XI. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum in bello percussus morietur. In parte XII. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum erunt periculosi, temerarii, et qui praepostero cupiditatis ardore ad omne facinus libenter accedant. In parte XIII. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum <...> parricidali possessus interficit, et ipse biothanatus interibit. In parte XIV. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum citharoedi erunt publicis uoluptatibus deputati; uitium habebunt in oculo.
[5]
In parte XV. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum erit mechanicus qui instrumenta bellis faciat necessaria; morietur etiam in bello. In parte XVI. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inuentus, lanceatus morietur; femina uero in partu deficiet. In parte XVII. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum erunt athletae; si Mars testimonium perhibuerit, uenatores; si Iuppiter, equorum cultores.
[6]
In parte XVIII. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum erit fur, periurus, maliuolus, malignus; sine filiis, biothanatus morietur. In parte XIX. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum erit pancratiastes sine filiis. In XX. parte Sagittarii quicumque habuerint horoscopum erunt nani, gibberosi, ridiculi. In XXI. parte Sagittarii quicumque habuerint horoscopum multum mandacubunt, et res alienas abnegabunt.
[7]
In XXII. parte Sagittarii quicumque habuerint horoscopum, si Iuppiter in ipsa parte fuerit inuentus, erunt magni, potentes, infinita terrae spatia possidentes, et quibus peditum equitumque committentur exercitus. Frequenter etiam nauale illis proelium credetur, confligent multa bella, subiugabunt barbaros, ciuitates alias restaurabunt, alias dissipabunt. Habebunt uxores et filios, sed uxores eorum in necessariis locis uitia habebunt uel cicatrices. Sed hi morientur in pugna in peregrinis locis. In parte XXIII. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum in desertis et abditis locis morientur a bestiis.
[8]
In parte XXIV. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum erit equorum domitor uel auriga. Si uero Iuppiter in ipso loco fuerit, aut mulio erit aut auriga regius, sed qui ob hoc maxima gloriae consequatur insignia. Sed Marte attestante biothanatus interibit. In parte XXV. Sagittarii quicumque habuerit horoscopum erit ebriosus, temulentus, praesertim si Mars in ipsa parte fuerit inuentus. Si uero Venus testimonium perhibuerit, erit cinaedus sed qui publica damnetur infamia; mulieres uero fient meretrices.
[9]
In parte XXVI. Sagittarii quicumque habuerint horoscopum erunt uitiorum contagione polluti, mulieres uero uiragines, meretrices, et ad omne libidinis facinus applicatae. In XXVII. parte Sagittarii quicumque habuerint horoscopum in desertis locis morientur. Si uero Mars in ipsa parte fuerit inuentus, erunt oligochronii, infelices, qui de plaga morientur.
[10]
In XXVIII. parte Sagittarii quicumque habuerit horoscopum erit asinarius, mulio, et qui assiduis laboribus implicetur. In XXIX. parte Sagittarii quicumque habuerit horoscopum erit nanus, gibberosus, captiuus. In XXX. parte Sagittarii quicumque habuerint horoscopum erunt inuidi, phtisici, sine gratia, mors uero ipsorum a bestiis. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit inuentus, erunt oligochronii sine filiis.
[11]
Si uero in extrema linea Sagittarii, id est super caudam, fuerit inuentus horoscopus, figuli nascentur: si uero infra caudam, erunt unioculi, strabi, cursores uelocissimi, alienis semper potestatibus subiugati, et inquietabuntur sanguine. Habebunt prolixam faciem et morientur a quadrupede.
[12]
In dextra parte Sagittarii oritur Nauis Argo in sinistra Canis. Quicumque itaque in ipsa Naui habuerint horoscopum erunt naucleri, gubernatores, negotiatores, sed qui ad occidentem nauigent. Sed si Mars hunc eumdem locum uiderit, reuertentes ad orientem a piratis interficientur.
[13]
In Cane quicumque habuerint horoscopum erunt litigiosi, clamosi. Si uero Mercurius in ipso loco fuerit inuentus, erunt aduocati optimi et amici regum. Qui uero in ore Canis habuerit horoscopum erit turpi uita inquinato ore, sed affluentia uani sermonis inflatus.
XXVIII. CAPRICORNVS
[1]
In prima parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum erit rex, imperator. In II. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum erunt campi doctores, et quibus dispositio committatur proeliorum. Sed hi biothanata morte morientur. In III. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inuentus, Luna uero cum eo collocata, erunt magni, potentes et habentes maximam gladii potestatem, sed qui iudicia seuere et crudeliter semper exerceant. Erunt crudeles, ingeniosi semper, audaces, et qui multos interficiant. Erunt magni exercitus duces, sed in pugna morientur.
[2]
In IV. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum, si Mercurius in ipsa parte fuerit inuentus, faciet musicos uel artifices, sed qui mulieres praeposteris libidinum amoribus persequantur. Erunt sane negligentes. Si uero Luna bene fuerit posita, faciet scribas nobiles, sed quibus magnarum rerum officia credantur. Erunt sane diuites, iusti, religiosi. Sed hi longaeui morientur. In V. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum erunt turpes, impuri, ad omne uitium libidinis applicati.
[3]
In VI. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum erunt elefantici. In VII. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum erunt curiosi artifices, sed quos artificii sui nobilitas commendet, amici regum. Sed in hoc loco nascentur et medici. Cum testimonio maliuolarum stellarum <...>.
[4]
In VIII. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum, si Venus in ipsa parte fuerit inuenta, habebunt maximae nobilitatis insignia. Quodsi Luna bene fuerit collocata, multa agentes omnia tractabunt negotiationis officia; alii publicis uectigalibus praeerunt. In IX. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inuentus, in prima aetate morientur. Si uero Mercurius testimonium perhibuerit, erunt feneratores diuites, sed pecuniarum causa morientur.
[5]
In X. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inuentus, faciet moechos sed cum amabili gratia uenustatis. Sed hi amicorum suorum uxores praepostera amoris cupiditate corrumpent, uerum numquam in isto facinore deprehensi publicantur. His ex aliquo artificio maxima uitae subsidia conferentur, sed adulterio cognitas sortientur uxores. Morte repentina morientur. In XI. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum erit aurifex. In XII. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum erit athleta uirtutis magnae, biothanatus.
[6]
In XIII. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inuentus, erunt tales qui propter lucrum ad omne facinus crudelitatis accedant. Sed erunt Marsi, uenena uendentes, qui serpentes sopitis uenenorum aculeis nutriant. Per hos multi morientur, erunt periuri, adulteratores, moechi, mali, malitiosi uel sequestres libidinum. Hi tenui uoce dulciter modos carminum dicent, omnes homines ficta decipientes simplicitate, oriputidi, clamosi, qui neque de uxore neque de filiis gaudia consequantur. Verum processu aetatis de pedibus claudicabunt. Sed hi de commerciis uel de publico habebunt uitae subsidia.
[7]
In XIV. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum, si Iuppiter in ipsa parte fuerit inuentus, uel Venus, erunt diuites, ministri regum quorum fidei maxima<rum> rerum tuitio credatur; in populo suo principalium suorum officia tractabunt. Erunt sane negligentes, et qui plurimis conuiuiis gaudeant. Quodsi Mercurius in ipso loco fuerit inuentus, ex domestica commendatione prouecti, ad notitiam regum amicitiamque peruenient. In XV. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum erunt nani, gibberosi, ridiculi.
[8]
In XVI. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum sex digitos habebunt et erunt gibberosi. In coniunctione spinae et colli quicumque habuerint horoscopum, Marte ibi posito, Luna perhibente testimonium et bona radiatione coniuncta, erunt nobiles, polychronii, nobilium filiorum parentes, amici regum. Biothanati interibunt. In XVII. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum punctu spinae morietur.
[9]
In XVIII. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum, si Mars et Venus et Mercurius in eadem parte fuerint constituti, uel in eodem signo, interficient uxores suas, sed et ipsi publica animaduersione plectentur. In XIX. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum, si Mercurius in ipsa parte fuerit inuentus, scriba erit regalibus officiis semper applicatus. In humidis morietur locis, uel a bestiis consumptus interibit.
[10]
In XX. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum erit tabellis et forensibus studiis applicatus. In XXI. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum erit nobilis amicus regum, et cui multa ex largitione imperatoria conferantur, amabilis populo (uerum medio aetatis spatio ista illi dignitatis insignia conferentur), facilis ad indignandum, indignationes suas exercen
[te]
s cum maximo impetu potestatis. Sed huic ex casu filiorum infortunia prouenient. Morietur morte sua <...>.
[11]
In XXIV. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum erunt languido animo languidis sensibus, et qui frequenter tententur insania. In XXV. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum a bestiis consumptus morietur. In XXVI. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum erit pantomimus, grata uenustate perspicuus. In XXVII. parte Capricorni quicumque habuerint horoscopum erunt iusti, potentes, de aliorum iudicum sententiis iudicantes, amici regum. Sed his ex filiorum infortuniis maxima decernuntur doloris incommoda. In XXVIII. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum <...>.
[12]
In XXIX. parte Capricorni quicumque habuerit horoscopum erit tyrannus crudelis, ad omne facinus armatus, periculosus, temerarius, sed cui mors multitudinis manibus inferatur <...>.
XXIX. AQVARIVS
[1]
In I. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si Iuppiter et Saturnus simul fuerint inuenti, uel si horoscopum trigonica radiatione respiciant, et si Luna bene fuerit collocata, erit rex magnus, gloriosus, polychronius, omnium terrarum possidens circulum. Sed maxima illi potentia processu temporis decernetur. Sed is in aqua morietur. In II. parte Aquarii quicumque habuerint horoscopum habebunt artem quae pertinet ad ornatum uel ad picturas; filiis superstitibus morientur.
[2]
In III. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si Iuppiter in ipsa parte fuerit inuentus, uel si eam quacumque radiatione respexerit, erit magnus, potens, multam possidens terram. Sed in iacturam patrimonii sui sustinebit, uerum propriis uiribus maxima illi conferentur subsidia facultatum. Debellabit gentem suam, et erit ad omne crudelitatis facinus adiunctus, et qui multorum hominum stragibus gaudeat. Habebit et ex ancillis filios, sed hos immatura perdet aetate.
[3]
Erit sane ab omni tristitia separatus, omnibus displicebit, omnibus detrahet, ut ex ista causa omnes eum amici uitent. Erit edax, multum cibum capiens, multum agrum possidens. Sed processu temporis omnia illi potentiae conferentur insignia. Verum cum fuerit limen senectutis ingressus, debilitato corpore agrum colet. In IV. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum erit deorum cultor, iustus, de aliorum iudicum sententiis iudicans. Sed is biothanata morte morietur.
[4]
In V. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum laqueo se suspendet. In VI. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, aquam hauriens misero laboris onere praegrauabitur. Erit athleta nobilis. In VII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum <...> In parte VIII. Aquarii quicumque habuerint horoscopum, Venere qualibet radiatione coniuncta, erunt longaeui, diuites, iusti, et qui in senectute proficiant. Sed hi filiis superstitibus morientur.
[5]
In IX. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, erit structor, sculptor, architectus. In X. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si Mars qualibet radiatione coniunctus fuerit, faciet balneatores, qui in prima aetate morientur. In XI. parte Aquarii quicumque habuerint horoscopum, in aquosis locis uel in humidis morientur. Si uero in uertice urnae fuerit horoscopus, erunt medici. Quodsi Saturnus quacumque fuerit radiatione coniunctus, erunt pollinctores et funerarii, quibus sepulturae officia credantur.
[6]
In XII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum erat piscator, de mari habens uitae subsidia. In XIII. parte Aquarii quicumque habuerint horoscopum erunt hortulani, uel qui cloacas mundent; si uero Mars testimonium perhibuerit, balneatores, si Saturnus, haustores aquarum. In XIV. parte Aquarii quicumque habuerint horoscopum, si Mars ei testimonium perhibuerit, faciet urinatores uel nautas, sed qui omnis laboris onere praegrauabuntur. In XV. parte Aquarii quicumque habuerint horoscopum erunt laboriosi, operarii, in humidis uel in aquosis uiuentes locis.
[7]
In XVI. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum erit impudicus, cinaedus, sed qui hoc libidinis vitium latenter exerceat. In XVII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si Mars ei quacumque fuerit radiatione coniunctus, lanceatus morietur. In XVIII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum <...>
[8]
In parte XIX. Aquarii quicumque habuerit horoscopum pulmonum dolores sustinebit. In XX. parte Aquarii quicumque habuerint horoscopum hydropici morientur. In XXI. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum aurifex erit. In XXII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum erit formosa facie, formoso corpore gratus, sed is in prima aetate morietur. In XXIII. parte Aquarii quicumque habuerint horoscopum erunt pigmentarii, diuites.
[9]
In XXIV. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, si huic parti Iuppiter quacumque fuerit radiatione coniunctus, erit formosus, magno corpore, gratus amabilis. Si autem <ei> Venus quacumque radiatione coniuncta fuerit, erit amicus regis, corporis pulchritudine insinuatus, felix, sed in prima iuuentute morietur. In XXV. parte Aquarii quicumque habuerint horoscopum erunt steriles, sine filiis, erraticis semper amorum cupiditatibus aestuantes.
[10]
In XXVI. parte Aquarii quicumque habuerint horoscopum ex cultura terrae habebunt uitae subsidia, uel de herbis. Sed hi perpetuis laboribus opprimentur. Erunt sane longaeui et impraestabiles. In XXVII. parte Aquarii quicumque habuerint horoscopum erunt hieroduli, serui templorum, in sacrorum caerimoniis hymnos dicentes.
[11]
In XXVIII. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum, podagricus erit. In XXIX. parte Aquarii quicumque habuerit horoscopum in desertis locis a bestiis laceratus occiditur. Si Mars in ipsa parte fuerit inuentus, uel sit qualibet radiatione coniunctus, de alto proiectus claudicabit; quodsi Saturnus uiderit, morietur.
[12]
In XXX. parte Aquarii quicumque habuerint horoscopum, si Lunae appositae Saturnus quacumque fuerit radiatione coniunctus, horoscopanti scilicet parti, erunt longaeui, nobiles, sed quibus processu temporis omnia felicitatis insignia conferantur. Quidam negotiationis causa grande pelagus transibunt. Erunt sane sine filiis, priuignos suos in loco filiorum habebunt.
[13]
Extra partes Sagittarii orietur Falcis, Lupus, Aquarius minor et Ara. In Falce quicumque habuerit horoscopum erit arator qui campos colens multas frumentorum copias colligat. In ore Lupi quicumque habuerit horoscopum erit saltator; attestante Marte comedetur a canibus. In ipso Lupo quicumque habuerint horoscopum erunt fraudulenti, fures, crudeles, homicidae, qui et suos et extraneos crudeli feritatis atrocitate percutiant. Sed et <ipsi> biothanati, mortui insepulti proicientur. In sinistro pede Lupi quicumque habuerint horoscopum, attestante Marte, a latronibus percussi luxabunt pedes. In dextro pede Lupi quicumque habuerint horoscopum frenetici in primo aetatis tempore morientur.
[14]
In capite Aquarii minoris quicumque habuerit horoscopum per deserta loca iter faciens multum errabit, in desertis conuersabitur locis. Quidam fient aucupes. In dextra Aquarii minoris quicumque habuerint horoscopum erunt equorum magistri. Si uero beniuolae stellae testimonium perhibuerint, aurigae uel muliones erunt regis. In uentre Aquarii minoris quicumque habuerit horoscopum, erit hortulanus, fenerator, laboriosus, biothanatus. In pede dextro quicumque habuerit horoscopum in locis aquosis humidisque morietur.
[15]
In Ara quicumque habuerint horoscopum de sacrificiis habebunt uitae subsidia; sed hi exusti morientur. In aquae effusione quicumque habuerit horoscopum a prima aetate erit diues et possessor, et paternum patrimonium uaria profusione dilapidat. Erit liberalis, sed erunt illi multi frequenter ingrati. Sed hic in processu aetatis maxima et patrimonii et dignitatis habebit augmenta, et inimicos suos omnifariam subiugatos sibi uidebit.
XXX. PISCES
[1]
In I. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum erit curiosus, compositus, e
[g]
regiis facultatibus habens uitae subsidia. Sed his ex constupratione sororum uel ex affinium suspiciet filios. In II. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum erit stridentis animi, suspiciosus, zelotypus. In III. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum erit impuris libidinum uitiis implicatus, et meretricio squalore pollutus, cuius uita publica semper pulsetur infamia.
[2]
In IV. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum erit effeminatis moribus cinaedus. Si uero mulier fuerit, pudorem suum passiua libidinum nundinatione prostituet. In V. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, si Mercurius ei quacumque fuerit radiatione coniunctus et Venus, erit diues, nobilis, longaeuus, ex arte aliqua habens uitae subsidia. Insinuabitur regi, et bona senectute prouectus, filiis superstitibus bene morietur.
[3]
In VI. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum a bestiis confectus morietur. In VII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inuentus, a bestiis aut in aqua a pisce lacerabitur, et sic morietur. In VIII. parte Piscium quicumque habuerint horoscopum uel in IX., praesente Venere et Mercurio, quicumque nati fuerint, erunt religiosi, iusti, longaeui, et litterarum tractantes officia. Erunt scribae regii, noti regibus; filiis superstitibus morientur.
[4]
In X. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, si Luna bene posita et Venus in parte horoscopi fuerit constituta, erit grandis, potens, notus omnibus, regibus coniunctus, multam peragrans terram, grande nauigans pelagus, praeponetur liburnis. Nauale illi committetur imperium, erit in pugna superior et uictor, habebit amoris maximam gratiam,
[m]
erit
[um]
iustus, religiosus, sed circa muliebres concubitus semper impatiens, magna praestans et omnia impetrans. Morietur autem aut ira regis aut odio. In XI. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum in desertis locis a bestiis naturam perdet, aut in humidis locis, aut certe in prima aetate biothanatus sine filiis peribit.
[5]
In XII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum erit piscator, freneticus, et in prima aetate morietur. In XIII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, praesente Venere et Ioue, erit diues, nobilis et habens uitam et uitae substantiam ex aliqua arte. Si uero Mercurius ei quacumque fuerit radiatione coniunctus, erit negotiator, pigmentarius, diues, felix; filiis superstitibus morietur.
[6]
In XIV. parte Piscium quicumque habuerint horoscopum, maxima illis conferentur dignitatis insignia. In aquosis locis morientur uel in humidis, aut a piratis. In XV. parte Piscium quicumque habuerint horoscopum, praesente Marte, ibunt per deserta terrarum, et per incognita maria nauigabunt. Torquebuntur et habebunt uitam semper in nauibus. In XVI. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum erit diues, longaeuus, inter affines suos primus.
[7]
In XVII. parte Piscium quicumque habuerint horoscopum carmina dulci modulatione cantabunt. Si uero Mars in ipsa parte fuerit inuentus, laqueo se suspendent. In XVIII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum erit audax, multum cibum sumens, ualitudinarius. In XIX. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum erit orator, aduocatus, affluentia docti sermonis ornatus. Quodsi beniuola stella testimonium commodarit, erit in domo regia, multa imperans uerecundia grauitateque morum, honesta conuersatione semper ornatus.
[8]
In XX. parte Piscium quicumque habuerint horoscopum in prima aetate strangulati moriuntur. In XXI. parte Piscium quicumque habuerint horoscopum erunt piscatores, legentes spongias, laboriosi, et in prima aetate moriuntur. In XXII. parte Piscium quicumque habuerint horoscopum errabunt per multa spatia terrarum et permultas gentes. Si uero Mars testimonium perhibuerit, erunt a prima aetate captiui.
[9]
In XXIII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum erit auceps, de auibus habebit substantiam. In XXIV. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum morietur in mari. In XXV. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum erit aurifex, caelator, pictor. In XXVI. parte Piscium quicumque habuerint horoscopum, Marte et Saturno testimonium perhibentibus, erunt balneatores, mediastrini, nautici, infelices, biothanati, et quibus organicae machinationis officia credantur.
[10]
In XXVII. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum erit fugitiuus per multas terras errans. Sed is spina percussus morietur. In parte XXVIII. Piscium quicumque habuerint horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inuentus, in humidis aut in aquosis locis a bestiis lacerati morientur. In XXIX. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum, si Iuppiter et Venus in ipsa parte fuerint collocati, et Luna bene posita fuerit, erit nobilis, diues, per omne aeuum felix. Sua morte deficiet.
[11]
In XXX. parte Piscium quicumque habuerit horoscopum habebit uitam in mari, erit semper laboriosis actibus implicatus. Quodsi Mars quacumque fuerit radiatione coniunctus, erit marsus, magus, biothanatus. In extrema autem cauda, id est in
[ter]
linea
[m]
quae Pisces et Arietem diuidit, quicumque habuerint horoscopum, Marte in eadem linea constituto, erunt apocopi, abscisi uirilia.
[12]
In Pisce septentrionali oritur Ceruus, Lepus; in australi Cetus, id est marina belua. Quicumque itaque horoscopum in cornibus Cerui habuerit, si Mars in ipsa parte fuerit inuentus, erit praepositus armorum, ducet exercitus, pugnabit peregre, morietur in proelio. In ore Cerui quicumque habuerint horoscopum erunt marsi, uestigantes prehendentesque serpentes, biothanati. In pedibus Cerui quicumque habuerint horoscopum, errantes plurimum, biothanata morte morientur.
[13]
In Lepore quicumque habuerint horoscopum erunt periti gubernatores. In cauda Ceti quicumque habuerint horoscopum, si Mars in ipsa parte fuerit inuentus, a bestiis lacerati morientur. In II. parte Ceti quicumque habuerint horoscopum, praesente Venere et Mercurio, subiacebunt potentibus, et inde proficientes uitae consequentur augmenta. Alii erunt serui ad grandem dignitatem uenientes honesto ac liberali merito seruitutis. In III. parte Ceti quicumque habuerint horoscopum nauigabunt ac plurimas circumibunt terras. Quodsi Mars in ipsa parte fuerit inuentus, a piratis morientur.
XXXI. IN QVIBVS SVNT SIGNORVM PARTIBVS CLARAE STELLAE
[1]
In plurimis signis claras esse stellas, et regia luminis maiestate fulgentes, in VI. diximus libro. Quid itaque in istis partibus in quibus clarae inueniuntur stellae decernat horoscopus (quae in VI. libro de Luna diximus) explicare curabo.
[2]
In XI. parte Arietis clara ostenditur <stella>. In hac itaque stella quicumque habuerit horoscopum, praesente Ioue uel trigonica radiatione coniuncto, erit dux magnus, potens, amicus regum, multam et grandem possidens terram, honesto famae testimonio subleuatus. Sed is morte sua morietur.
[3]
In cornibus Tauri in XXX. parte eius clara stella est. Quicumque itaque in ipsis Tauri cornibus habuerit horoscopum erit rex aut dux. Qui uero in dextro cornu habuerit horoscopum erit magnus princeps, et cui nauale et pedestre committatur imperium, terribilis, laboriosus, multas ciuitates bellorum obsidionibus liberans. Hic unicus natus sine liberis erit. Decernuntur illi publice tituli et imagines ac statuae, sed postea offensis regibus morietur. In qua autem Tauri stella haec eadem decernantur, (uel Luna haec eadem decernit), sextus iam tibi ostendit liber.
[4]
In Leonis parte II. stella limpida inuenitur. In hac stella quicumque habuerit horoscopum erit rex potens, duplex possidens regnum, sed quotienscumque ad eamdem stellam Saturnus et Mars uenerint, totiens illi bella maxima concitantur.
[5]
In XIII. parte Scorpionis est limpida stella. In qua stella si
[limpida]
Luna
[fuerit]
inuenta horoscopum partiliter possederit, quicumque in ea nati fuerint erunt potentes, magni, uitae et necis habentes potestatem, et quibus maxima pars committatur imperii.
[6]
In XIX. parte Scorpionis est itidem limpida stella. Si itaque Luna bene collocata fuerit, si in ista fuerit horoscopus parte, erit potens. Quodsi Iuppiter fuerit prospera radiatione coniunctus, erit regi proximus, diuinos honores possidens, praestans, bonus sed negligens. Huic mors ex regis indignatione proueniet.
[7]
In Sagittarii XXII. parte sunt limpidae stellae. In ipsis stellis quicumque habuerit horoscopum, Ioue in ipso signo constituto, erit magnus, potens, multam possidens terram, ducet exercitum peditum atque equitum; sed et proelium illi nauale credetur. Erit uictor in omnibus proeliis, subiugabit barbaros. Ciuitates uero alias restaurabit, alias euertet. Habebit uxorem in necessariis corporis partibus habentem uitium. Habebit filios superstites, sed in pugna morietur.
[8]
In III. parte Capricorni est stella clara. Si in ipso signo Mars fuerit inuentus, et bene sit Luna posita, quicumque natus fuerit in ea, erit magnus, potens, habens uitae et necis maximam potestatem. Sed erit crudelis, et qui multis gaudeat caedibus, exercitum ducet, et erit ingeniosus, magnus, audax, et in bello morietur.
[9]
In I. parte Aquarii est clara stella. Quicumque itaque illic habuerit horoscopum, Ioue et Saturno prospera radiatione coniunctis, sed Luna bene posita, erit rex, magnus, gloriosus, religiosus, iustus, longaeuus, sed cui procedenti aetate maximum potestatis conferatur imperium.
[10]
In X. parte Piscium est clara stella, in australi scilicet Pisce. Si itaque Venus cum horoscopo in ipsa stella fuerit inuenta, et Luna bene sit collocata, quicumque natus fuerit in ea, erit magnus, potens, regi notus, multas terras peragrabit, grande nauigabit pelagus. Liburnarum illi et nauale committetur imperium. Erit uictor in proeliis, ab omnibus amabitur, erit iustus, religiosus, pronus sane ad muliebres concubitus, praestans multa, potiora impetrans. Ira regis uel odio morietur.
XXXII.
[1]
Haec quidem de singulis partibus pronuntiat Sphaera Barbarica. Sed genitura integre explicari non poterit, nisi omnia aequatis stellarum fuerint mixturis et
[t]
radiationibus comparata, quod nos frequentissime dixisse meministi. Cum enim ignitis sideribus aliorum siderum fuerit frigus oppositum, et frigoris glacies igniti ardoris fuerit flagrantia temperata, mixtura etiam temperationis efficitur.
[2]
Omnia itaque pro locorum et pro stellarum potestatibus colligenda sunt. Patitur enim iacturam potestatis suae stella, cum in deiectis locis uel cum in humilitatibus suis fuerit collocata, et maximam decernendi sortitur licentiam, cum aut ex loco aut ex altitudine sua fuerit auctoritatem licentiae consecuta. Gaudent autem stellae, sicut frequentissime diximus, principe in loco in altitudine sua positae, secundo loco in finibus suis, tertio in domibus suis.
[3]
Cum itaque omnia fuerint partili ratione collecta, totum debemus geniturae corpus inspicere, ut fata hominum ex omnium stellarum potestatibus colligentes, quicquid decretum fuerit, ueris possimus explicare sententiis.
XXXIII.
[1]
Accipe itaque, Mauorti, decus nostrum, quod tibi cum summa animi trepidatione promisimus, septem hos libros ad septem stellarum ordinem numerumque compositos. Nam primus liber solum patrocinium defensionis accepit; in ceteris uero libris Romanis noui operis tradidimus disciplinam.
[2]
Tu uero, praecedenti admonitione conuentus, et religiosa iurisiurandi auctoritate commonitus, hos libros puro animo ac pura mente custodi, ne imperitis auribus et sacrilegis animis scientia istius operis intimetur. Celari se et abscondi ab initio uoluit †sed his rerum, et plurimis se tegumentis natura diuinitatis abscondit, ne esset facilis accessu, ne cunctis patefacta maiestatis suae origine panderetur.
[3]
Hoc et nos in istis libris facere conueniet, ut lectio eorum religiosis pateat, profanis semper ac sacrilegis denegetur, ne ueterum ueneranda commenta sacrilegis quodammodo editionibus polluamus. Quapropter filiis tuis trade, quia illos a prima aetate ad omne officium uirtutis instruxisti, et tuis trade amicis, sed quos tibi fida amoris necessitudo coniungit, quos scis exempla tuae uirtutis imitari.
[4]
Nos tibi soli edidisse sufficiat artificium horum librorum quos tibi mandamus. Tu uerus interpres, tu fidus custos, tu religiosus antistes, tu solus uirtutum tuarum merito ornare poteris quod nos peruigili cura et labore animi pariter et corporis, cum maxima sollicitudine ac trepidatione perfecimus.