Jump to content

Mathesis/II

Checked
E Wikisource

LIBER SECVNDVS

[recensere]

[1]

Matheseos scripturi libros, eos qui eamdem discere uolunt primum instituere debemus, ut rectis initiis formati facilius pronuntiandi scientiam consequantur; non enim potest ueram eius scientiam consequi, nisi fuerit primis institutionibus eruditus. [

2] Fronto enim noster, Hipparchi secutus antiscia, ita apotelesmatum sententias protulit tamquam cum perfectis iam et cum peritis loqueretur, nihil de institutione, nihil de magisterio praescribens. Sed nec aliquis paene Latinorum de hac arte institutionis libros scripsit, nisi paucos uersus Iulius Caesar et ipsos tamen de alieno opere mutuatos; Marcus uero Tullius, princeps ac decus Romanae eloquentiae, ne quid intemptatum relinqueret quod fuisset diuinum eius ingenium adsecutum, uersibus heroicis etiam ipse de institutione pauca respondit.

[3] Vnde nos omnia quae de ista arte Aegyptii Babyloniique dixerunt docilis sermonis institutione transferemus, ut hi qui ad explicanda hominum fata formantur, pedetemptim imbuti, omnem diuinitatis scientiam consequantur.

[4] Sed, quia mentionem antisciorum fecimus, hunc locum non debemus cum dissimulatione transire. Antiscia Hipparchi secutus est Fronto, quae nullam uim habent nullamque substantiam. Et sunt quidem in Frontone pronuntiationis atque apotelesmatum uerae sententiae, antisciorum uero inefficax studium; eum enim secutus est qui rationem ueram non fuerat adsecutus. Antiscia enim illa uera sunt, sicut et Nauigius noster probat, quae et Ptolomaeus [posterior] uerae inquisitionis definitione monstrauit; quae qualia sint, posterioribus huius libri partibus ostendemus, monstrantes quae pars in quam partem mittat radium. Nam apotelesmata et Fronto uerissime scripsit et Graecorum libris ac monumentis abundantissime continentur.

Hac itaque interim disputatione seposita ad institutionis reuertamur exordia.

I. DE SIGNIS XII

[1] Zodiacus orbis, in quo duodecim signa infixa sunt, per quem quinque planetae, Sol etiam et Luna cursus suos dirigunt, obliqua semper agitatione torquetur. [2] Signa autem ipsa duodecim his nominibus nominantur: Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus, Aquarius et Pisces. [3] Horum signorum diuersa sunt genera, nam alia sunt ex his masculina, alia feminina; masculina itaque sunt Aries, Gemini, Leo, Libra, Sagittarius, Aquarius; feminina uero Taurus, Cancer, Virgo, Scorpius, Capricornus, Pisces.

II. QVAEQVE HABENT SIGNA HAEC, VEL DOMICILIA

[1]

Ex his duodecim signis Sol quidem et Luna singula sunt signa sortiti, ceteri uero quinque planetae, id est Saturnus, Iuppiter, Mars, Venus, Mercurius, bina; in quibus singuli imperium habent ac domicilium constitutum.

[2]

Sed has stellas non eodem nomine quo nos aut quo Graeci Aegyptii nominant; nam qui a nobis Saturnus dicitur, ab Aegyptiis «Faenon» uocatur; quem nos Iouem uocamus, Aegyptii «Faethontem» uocant; qui a nobis Mars, ab illis «Pyrois» dicitur; quae a nobis Venus, ab illis «Fosforos» uocatur; quem nos Mercurium dicimus, illi «Stilbontem» uocant.

[3]

Est itaque Solis Leo et in hoc signo habet domicilium et potestatem; Lunae Cancer. Vide quam apte, quam secundum, ut masculini quidem signi dominus Sol esset, feminini uero Luna, ut pro qualitate generis sui similia sibi sexus sui domicilia uendicarent. [4] Ceteri uero quinque planetae bina, sicut superius diximus, habent signa, in quibus imperii sui exerunt potestatem; sed ex ipsis duobus signis, quae singuli possident, unum masculinum est, aliud femininum; quod ut manifestius intellegi possit, omnia specialiter explicemus. [5] Saturnus habet domicilium in Aquario et Capricorno, ex quibus Aquarius masculinum est, Capricornus femininum. Iuppiter in Sagittario et Piscibus habet domicilium, sed ex his unum masculinum est, Sagittarius, femininum uero Pisces. Mars in Ariete et in Scorpione domicilium collocauit, ex quibus masculinum est Aries, femininum Scorpius. Veneris domus sunt Taurus et Libra, ex quibus Libra masculinum signum est, femininum uero Taurus. Mercurius domicilium habet in Geminis et Virgine, ex quibus Geminorum quidem signum masculinum est, Virginis uero femininum.

III. DE ALTITVDINIBVS ET DEIECTIONIBVS STELLARVM [1] Scire etiam altitudinem et humiliationem debemus, quae sint stellarum altitudines singularum, in quibus naturali quadam sublimitate magnitudinis eriguntur, et quae sint earum deiectiones, in quibus constitutae oppressa auctoritatis suae potestate minuuntur. [2] In altitudinibus itaque suis gaudent[es] constitutae, et tunc maximae felicitatis decernuntur insignia, quotiens in genituris hominum maxima stellarum pars partiliter altitudinum suarum signa possederint. Tunc uero homines infelicitatum infortuniis opprimuntur, quotiens stellarum pars maxima in his partiliter constituta fuerit, in quibus humili deiectione multum de sua potestate dimittunt.

[3] Altitudines autem dictae sunt ob hoc quod, cum in ipsa parte fuerint stellae in qua exaltantur, in oportunis scilicet geniturae locis, faciunt beatos, felices, splendidos, potentes, diuites. In ipsorum uero humilitatibus faciunt miseros, pauperes, ignobiles, et in quos se infelicitas adsiduis continuationibus conferat.

[4]

Hac ex causa, Babylonii ea signa in quibus stellae exaltantur domicilia earum esse uoluerunt; nos autem scire debemus, hac institutione formati, omnes stellas melius in altitudinibus suis quam in domiciliis suis esse collocatas.

[5]

Sol in Arietis parte XIX. exaltatur, in Libra uero parte XIX. deicitur; Luna exaltatur in Tauri parte tertia, Scorpii tertia deicitur; Saturnus exaltatur in Librae parte XXI., in Ariete rursus <parte> XXI. deicitur; Iuppiter exaltatur in parte Cancri XV[I]., deicitur uero in Capricorno parte XV[I].; Mars exaltatur in Capricorno parte XXVIII., deicitur uero in Cancro parte XXVIII.; Venus exaltatur in Piscibus parte XXVII., deicitur uero in Virgine parte XXVII.; Mercurius exaltatur in Virgine parte XV., deicitur uero in Piscibus parte XV.

[6]

Hac ex causa Babylonii haec signa, in quibus exaltantur singuli, domus eorum esse uoluerunt, dicentes Saturni quidem domicilium esse Libram, Iouis Cancrum, Martis Capricornum, Solis Arietem, Lunae Taurum, Veneris Pisces, Mercurii Virginem.

IV. DE DECANIS

[1]

Singula signa in tres partes diuiduntur, singulae autem partes habent singulos decanos, ut sint in singulis signis terni decani, quorum singuli ex triginta partibus denas possident partes et dominium suum ac potestatem in X partes exerunt. Sunt autem infinitae potestatis et infinitae licentiae et qui fata hominum suae potestatis auctoritate designent.

[2]

Sed et ipsi decani singulis stellis deputantur, et si in ipso decano stella fuerit, licet sit in alieno domicilio, sic est habenda quasi in suo sit domicilio constituta; <in> suo enim decano constituta haec eadem perficit quae in signo suo constituta decernit.

[3]

In Ariete primus decanus Martis et secundus Solis, tertius Veneris; Tauri Primus decanus Mercurii et secundus Lunae, tertius Saturni; Geminorum primus decanus Iouis et secundus Martis, tertius Solis est; Cancri Primus decanus Veneris est, secundus Mercurii, tertius Lunae; Leonis primus decanus Saturni et secundus Iouis, tertius Martis; in Virgine primus decanus Solis est, secundus Veneris, tertius Mercurii; Librae primus decanus Lunae est, secundus Saturni, tertius Iouis; Scorpii primus decanus Martis est, secundus Solis, tertius Veneris; Sagittarii primus decanus Mercurii est, secundus Lunae, tertius Saturni; Capricorni primus decanus Iouis et secundus Martis, tertius Solis; Aquarii primus decanus Veneris est, secundus Mercurii, tertius Lunae; in Piscibus primus decanus Saturni, secundus Iouis, tertius Martis.

[4] Quidam hunc locum uolentes suptilius explicare terna numina decanis singulis applicarunt, quos munifices applicandos esse uoluerunt [id est liturgos] ita ut per signa singula nouem possint munifices inueniri, ut ternis munificibus decani singuli praeferantur.

[5]

Rursus nouem munifices, quos singulis signis dicunt esse constitutos, per infinitas diuidunt numinum potestates; ab his enim dicunt repentinos casus, dolores, aegr

itudines, frigus febresque decerni et quicquid illud est, quod solet nec sperantibus nec scientibus euenire; per hos uolunt monstruosos ab hominibus edi partus.

[6]

Sed hanc nos partem in isto institutionis libro necessario praeterimus; nam et Graeci, qui secreta istius conati sunt disputationis attingere, in primis uestigiis constituti[onis] istum tractatum cum quodam dissimulationis fastidio reliquerunt. Sed nunc institutionis ordo, unde recesserat, reuertatur.

V. DE PARTIBVS SIGNORVM

[1]

Singula signa triginta habent partes; pars est autem in signo tantus locus quantum Solis aut Lunae orbis in circuitu complectitur; sed una pars in minuta diuiditur sexaginta.

VI. DE FINIBVS IN SINGVLIS LOCIS

[1]

Licet ipsum signum alienae sit potestatis et alterius <stellae> habeat domicilium, tamen partes eius quasi propriae stellis singulis diuiduntur, quae partes fines stellarum nominantur; hos fines Graeci oria uocant. Sed et hoc suptili debemus inquisitione colligere: nam cum in finibus suis stella fuerit inuenta, sic est tamquam in suo domicilio constituta. Quod totum ut manifestius intelligi possit, debemus specialiter explicare, ut ex istis finibus geniturarum secreta noscantur.

[2]

Arietis dominus est, sicut diximus, Mars; uerum fines eius singulis stellis hactenus diuiduntur: a prima usque ad VI. partem fines possidet Iuppiter, a VII. usque ad XII. Venus, a XIII. usque ad XX. Mercurius, a XXI. usque ad XXV. Mars, a XXVI. usque ad XXX. Saturnus; hac sunt Arietis partes ratione diuisae. [3] Tauri domina est Venus; cuius signi fines hactenus diuiduntur: a prima parte usque ad VIII. Venus possidet, a IX. parte usque ad XIV. Mercurius, a XV. usque ad XXII. Iuppiter, a XXIII. usque ad XXVII. Saturnus, a XXVIII. usque ad XXX. Mars; hos stellae in Tauro possident fines. [4] Geminorum dominus Mercurius est; eius signi fines hactenus diuiduntur: a prima parte usque ad VI. Mercurius possidet, a VII. usque ad XII. Iuppiter, a XIII. usque ad XVIII. Venus, a XIX. usque ad XXIV. Mars, a XXV. usque ad XXX. Saturnus.

[5]

Cancri domina est Luna; uerum eius signi fines hactenus diuiduntur: a prima parte usque ad VII. Mars possidet, ab VIII. usque ad XIII. Venus, a XIV. usque ad XX. Mercurius, a XXI. usque ad XXVII. Iuppiter, a XXVIII. usque ad XXX. Saturnus; hos stellae in hoc signo possident fines.

[6]

Leonis Sol est dominus, sed fines eius hactenus diuiduntur: a prima parte usque ad VI. fines Iuppiter possidet, a VII. usque ad XI. Venus, a XII. usque ad XVIII. Saturnus, a XIX. usque ad XXIV. Mercurius, a XXV. usque ad XXX. Mars. Hactenus istius signi finis stellis singulis diuiduntur. [7] Virginis Mercurius dominus est, uerum fines eius hactenus diuiduntur: a prima parte usque ad VII. Mercurius possidet fines, ab VIII. usque ad XVII. Venus, a XVIII. usque ad XXI. Iuppiter, a XXII. usque ad XXVIII. Mars, a XXIX. usque ad XXX. Saturnus. [8] Librae domina est Venus, sed eius signi fines hactenus diuiduntur: a prima parte usque ad VI. Saturnus possidet fines, a VII. usque ad XIV. Mercurius, a XV. usque ad XXI. Iuppiter, a XXII. usque ad XXVIII. Venus, a XXIX. usque ad XXX. Mars. [9] Scorpii dominus est Mars; sed et fines eius hactenus diuiduntur: a prima parte usque ad VII. possidet Mars fines, ab VIII. usque ad XI. Venus, a XII. usque ad XIX. Mercurius, a XX. usque ad XXIV. Iuppiter, a XXV. usque ad XXX. Saturnus. [10] Sagittarii dominus est Iuppiter; eius signi fines hactenus diuiduntur: a prima parte usque ad XII. fines possidet Iuppiter, a XIII. usque ad XVII. Venus, ab XVIII. usque ad XXIII. Mercurius, a XXIV. usque ad XXVII. Saturnus, a XXVIII. usque ad XXX. Mars. [11] Capricorni dominus est Saturnus; sed fines eius signi hactenus diuiduntur: a prima parte usque ad VII. Mercurius possidet fines, ab VIII. usque ad XIV. Iuppiter, a XV. usque ad XXII. Venus, a XXIII. usque ad XXVI. Saturnus, a XXVII. usque ad XXX. Mars. [12] Aquarii dominus est Saturnus; sed eius signi fines hactenus diuiduntur: a prima parte usque ad VII. possidet fines Mercurius, ab VIII. usque ad XIII. Venus, a XIV. usque ad XX. Iuppiter, a XXI. usque ad XXV. Mars, a XXVI. usque ad XXX. Saturnus. [13] Piscium dominus est Iuppiter; sed eius signi fines hactenus diuiduntur: a prima parte usque ad XII. Venus possidet fines, a XIII. usque ad XVI. Iuppiter, a XVII. usque ad XIX. Mercurius, a XX. usque ad XXVIII. Mars, a XXIX. usque ad XXX. Saturnus.

VII DE STELLARVM CONDITIONE [1] Expositis finibus atque monstratis, explicare debemus quae stellae per diem gaudeant et cuius conditionem sequantur, quae uero per noctem gaudentes cuius pari modo conditionem sequantur. [2] Per diem gaudent Sol, Iuppiter, Saturnus; conditionem itaque Solis sequuntur Iuppiter et Saturnus; non ideo in diurnis genituris in oportunis locis positi <...>

VIIb. <DE LVNA QVID CVI ASTRO SE IVNGENS SIGNIFICET> [2] <...> malaque decernunt.

[3] . Nam si deficientem Lunam deficiens Venus exceperit aut Mars in nocturna genitura, tunc prospera omnia deficiens Luna felicitatesque decernit; si uero plena lumine uel crescens Luna Veneri uel Marti se aliqua radiatione coniunxerit, maximas calamitates et maxima facit infortunia concitari. Sed ideo Venus crescenti Lunae contraria est, quia naturali quodam inuidiae sibi stridore dissentiunt.

[4] Haec nos in hoc institutionis libro summatim dixisse sufficiat. Omnia enim plenissime et de Luna et de ceteris stellis in ceteris libris specialiter explicabimus.

VIII. DE STELLIS QVANDO SINT MATVTINAE VEL QVANDO VESPERTINAE [1] Stellae quinque, id est Saturnus, Iuppiter, Mars, Venus, Mercurius, matutinae sunt aut uespertinae aut occiduales aut absconsae, quae a Graecis ἀφανεῖϛ et συνοδικὰι dicuntur, aut ἀκρονύκτοι. Qua autem ratione tales fiant uel qua ex causa haec accipiant nomina, explicemus. Matutinae sunt in ortu[m], quae praecedentes orbem Solis oriuntur; uespertinae uero in ortu, quae orientem Solem sequuntur; absconsae uero, quas <Solis> orbis tegit; ἀκρονύκτοι, quae tunc oriuntur cum Sol occidit. [2] Hae figurae stellarum quando prosint, quando noceant, in libris posterioribus explicabimus; neque enim hoc a nobis sine causa dictum est. In summa autem dicendum est quod omnibus stellis noceat uicinitas Solis. Quidam uero uolunt Martem prospere cadere, cum Solis radiis fuerit oppressus; naturalem enim malitiam Solem ueneratus amittit.

[3] Scire etiam illud nos oportet, cum quo stellae matutinae gaudent, cum quo uespertinae; tunc enim proteguntur quotienscumque oportuna radiatione praecesserint. Cum Sole ceterae stellae in matutino ortu constitutae gaudent; tunc numen Solis optima radiatione protegitur, quotienscumque stellarum matutino ortu fuerit ornatus. Inefficaces uero stellae fiunt, quotiens Solis orbem uespertino ortu fuerint subsecutae. In Lunae positae lumine eius maximis radiationibus proteguntur, cum orbem eius aliqua radiatione praecesserint. [4] Quid autem stellarum mixtura in genituris [s]or[t]ientium operetur, quando stellae matutinae efficiantur, quando uespertinae <...> ostendere etiam debemus quantis a Sole stellae partibus recedentes matutinae efficiantur.

IX. QVIBVS PARTIBVS MATVTINAE STELLAE VEL VESPERTINAE FIANT

[1] Explicabimus enim qua ratione uespertinae, qua uero matutinae fiant. Saturni stella cum a Sole XV recesserit partibus, id est cum praecedens orta fuerit, matutina est. Simili modo etiam Iouis XII partibus recedens <se> matutinum facit praecedentem; Venus VIII. Mars etiam praecedens et in VIII. parte constitutus matutinus efficitur. Mercurius praecedens et in XVIII. parte constitutus matutinus est. Vespertinae uero sunt, cum in isto partium constitutae Solem fuerint subsecutae.

X. DE XII SIGNIS ET NATVRA EORVM ET ANAFORIS [1] Nunc de XII signorum natura, formis, qualitate, substantiis, anaforis explicare debemus, ut totam plenissime huius artis scientiam manifestis expositionibus intimemus.

[2] Aries est signum in caelo masculinum, aequinoctiale, solstitiale, regale, ignitum, lanatum, quadrupes, corporale, oculis languidis, erraticum, quod a Graecis <...>, consonans, indomitum, impurum, libidinosum; domus Martis, altitudo Solis circa partem XIX., deiectio Saturni circa partem XX., trigonum per diem Solis, per noctem Iouis. [3] Aequinoctiale uel solstitiale ideo dictum est quod, in hoc signo, horas noctis ac diei aequata moderatione componit, quod a Graecis τροπικὸν ἰσημερινόν appellatum est. Cum enim in Ariete Sol fuerit, diurnas nocturnasque horas componit aequaliter, ut dies habeat XII, nox quoque XII. Crios autem ideo a Graecis dictum est hoc signum, quod, cum in eo Sol fuerit, inter diem et noctem quodammodo iudicat, quod κρίνειν dicitur, et quod in eo signo inter hiemem positus et aestatem ipse rursus iudicetur. [4] Tropicum autem ideo dictum est quod in eo signo Sol constitutus uernum tempus faciat; uer enim tunc initiatur, cum primam eius signi partem Sol fuerit ingressus. Ignitum ideo dictum est quia, quicumque in genitura dominium [omnia specialiter explicemus] <...>

[5] Pisces sunt signum femininum, duplex, humidum, aquosum, biforme, fecundum, squamosum, maculosum, incuruum, mutum, mobile; sed unus piscis ad austrum fertur, alter ad aquilonem. Est autem domus Iouis, trigonum per diem Veneris, per noctem Martis, altitudo Veneris circa partem XXVII., deiectio Mercurii circa partem XV. Positum est autem hoc signum in uento aquilone.

XI.

[1] Explicatis signorum generibus ac formis et natura eorum diligenti ratione perscripta, sicut nobis prudentissimis Graecorum magisteriis traditum est, illud sequenti loco debemus ostendere, quoto anno unumquodque signum in genituris oriatur. Hoc autem quo proficit, breui definitione monstramus. [2] Omnes stellae tunc accipiunt maximam decernendi potestatem et tunc uires suas exerunt, cum signa, in quibus collocata sunt, orta fuerint. Oriuntur autem uariis temporibus ac diebus et secundum climata; unde, quae signa in quibus climatibus et quo tempore oriantur, hac ratione monstramus.

[3]

In climate primo, id est Alexandriae, atque in climate secundo, quod Babylonis est, ceterisque omnibus regionibus quae his climatibus subiacent, hoc temporis cursu oriuntur signa: Aries oritur anno XX., Taurus XXIV., Gemini XXVIII., Cancer XXXII., Leo XXXVI., Virgo XL., Libra similiter XL., Scorpius XXXVI., Sagittarius XXXII., Capricornus XXVIII., Aquarius XXIV., Pisces XX. [4] In climate quod est per Rhodum ceterisque regionibus quae huic climati subiacent, oritur Aries anno XIX., Taurus XXIII., Gemini XXVII., Cancer XXXXII., Leo XXXVI., Virgo XL., Libra similiter XL., Scorpius XXXVI., Sagittarius XXXII., Capricornus XXVII., Aquarius XXIII., Pisces XIX. [5] In climate uero Hellesponti ceterisque regionibus quae huic climati subiacent, oritur Aries anno XVII., Taurus XXII., Gemini XXVII., Cancer XXXII., Leo XXXVII., Virgo XLII., Libra similiter XLII., Scorpius XXXVII., Sagittarius XXXII., Capricornus XXVII., Aquarius XXII., Pisces XVII. [6] In climate Athenarum ceterisque regionibus quae huic climati subiacent, oritur Aries anno XVIII., Taurus XXIII., Gemini XXVII., Cancer XXXII., Leo XXXVI., Virgo XLI., Libra similiter XLI., Scorpius XXXVI., Sagittarius XXXVI., Capricornus XXVII., Aquarius XXIII., Pisces XVIII. [7] In climate Anconis ceterisque regionibus quae huic climati subiacent, oritur Aries anno XV., Taurus XXI., Gemini XXVII., Cancer XXXII., Leo XXXVIII., Virgo XLIV., Libra similiter XLIV., Scorpius XXXVIII., Sagittarius XXXII[I]., Capricornus XXVII., Aquarius XXI., Pisces XV. [8] In climate Vrbis ceterisque regionibus quae huic climati subiacent, Aries oritur anno XVII., Taurus XXII., Gemini XXVII., Cancer XXXII., Leo XXXVII., Virgo XLII., Libra similiter XLII., Scorpius XXXVII., Sagittarius XXXII., Capricornus XXVII., Aquarius XXII., Pisces XVII.

[9]

Hi sunt signorum ortus, quibus stellae singulae ad sui efficaciam promouentur.

XII. QVAE SIGNA QVIBVS VENTIS SVBIACENT Illud etiam nos scire conuenit quae signa quibus sint subiecta uentis; haec enim nobis scientia maxime in apotelesmatibus necessaria est. Aquiloni subiacent signa Aries, Leo, Sagittarius; Austro Taurus, Virgo, Capricornus; Afelioti, quem nos Solanum dicimus, Gemini, Libra, Aquarius; Africo, qui a Graecis Libs dicitur, Cancer, Scorpius, Pisces.

XIII. DE DVODECATEMORIIS

[1] Nunc de duodecatemoriis qua ratione perquiras breuiter ostendam. Quidam enim ex his putant totam se posse geniturae substantiam inuenire et, quicquid in decreto celatur, ex duodecatemoriis posse prodi significant.

[2] Quid autem sint duodecatemoria hoc docetur exemplo. Cuiuscumque stellae uolueris duodecatemorion quaerere, partem eius duodecies computas et, quantae fuerint, diuides eas triginta signis singulis redde<n>s, ab ipso signo incipiens in quo stella est cuius duodecatemorion quaeritur; et, in quocumque signo ultimus uenerit numerus, ipse tibi partem duodecatemorii ostendit. Sed ut manifestius intellegas, etiam exemplum huius rei dicimus. [3] Pone Solem in Ariete esse parte quinta et minutis quinque; duodecies V. faciunt partes sexaginta, et duodecies quina faciunt minuta LX; LX minuta unam faciunt partem, ac per hoc fiunt partes LXI; das Arieti, in quo Solem esse diximus, XXX, Tauro XXX: inuenitur duodecatemorion in parte prima Geminorum.

[4] Quaere itaque, ne Luna plena per diem in finibus Martis duodecatemorion mittat, ne minuta, id est deficiens, in Saturni aut ne Mars in occasu <...> aut ne Venus in Martis et Mars in Veneris <...>

[5] <...> et a finibus et a decanis et a conditionibus, ut prosint uel ut noceant accipiant potestatem. Deficit Iouis benignitas, cum infirmitate signi uel partium uel decani uel conditionis immutatione benignitas eius fuerit impedita. Sed et malitia Saturni fortius crescit, cum ex loci qualitate uel ex finium uel ex decani uel ex signi uel ex conditione prouocata ad nocendum acceperit potestatem; simili modo etiam ceterae stellae. [6] Vnum tamen sciendum est quod, licet beniuola sit Iouis stella, tamen contra impugnationem Martis et Saturni, si eam uiolenti radiatione constringant, resistere sola non possit; essent enim immortales homines, si numquam in genituris hominum Iouis benignitas uinceretur. Sed quia sic artifex deus hominem fecit ut substantia eius, transacto certo uitae spatio, solueretur, necesse fuit ut, detento Ioue, per quem uitae confertur hominibus salutare praesidium, in extinguendo homine maliuolarum stellarum malitiosa uel perniciosa potestas cum augmento malitiae permaneret, ut maliuolis radiationibus impugnata compago corporis solueretur.

XIV. DE OCTO LOCIS

[1] Nunc ad expositionem cardinum locorumque omnium transferatur intentio; nam cum haec omnia a nobis fuerint diligenter inuenta, debemus singula †hominis, per quae omnis uitae hominum substantia diuiditur, inuenire; sed interim platice. Nam paulo post, cum ad libros apotelesmatum uenerimus, partiliter ostendemus rationem, qua possint loca singula secretis inquisitionibus colligi; debet enim is qui instituitur primum platice institui, ut compositus atque formatus secretiora geniturae confidentius consequatur. [2] Cum enim locus ipse partiliter fuerit inuentus, considerandum est qualis sit, in quo signo et in cuius sit finibus, et quae illi stellae quatenus testimonium perhibeant. Illud etiam maxime considerandum est, dominus loci ipsius, id est signi, quo in loco sit positus uel in quali signo uel in qualibus finibus: quae res diligentissime requirenda est; et an beniuolarum stellarum testimoniis adornetur an uero maliuolarum impugnatione pulsetur.

Nunc ad platicam locorum definitionem reuertamur, ut sic ordinem cardinum et ceterorum locorum explicare possimus.

[3] [Sollicite legendum.] Platice uitae locus est in eo signo in quo est horoscopus constitutus, spei uel pecuniae in secundo horoscopi signo, fratrum in tertio, parentum in quarto, filiorum in quinto, ualitudinis in sexto, coniugis in septimo, mortis in octauo. Quae omnia initium ab horoscopo facientes hac nominum definitione signauimus: uitae, spei, fratrum, parentum, filiorum, ualitudinis, coniugis, mortis.

[4] Sed haec, sicut superius diximus, platice ad informanda initia discentis dixisse sufficiat; postea uero, quatenus haec loca suptili partium definitione monstrantur explicare curabimus. Sane illud scire debes quod ea, quae in uirorum genituris dicimus, haec eadem et in mulierum genituris operantur, illud scientes quod uxorem Veneris, maritum Martis sidus ostendit.

XV. DE CARDINIBVS GENITVRARVM [1]

In genituris cardines sunt quattuor; ortus, occasus, MC., IMC.; quae loca a Graecis solent appellari his nominibus: ἀνατολή, δύσιϛ, μεσουράνημα, ὑπόγειον. [2] Ortus est pars horoscopi <...> posita, quod a Graecis διάμετρον δυτικόν dicitur; [3] quod ut facilius intellegas, a parte horoscopi computa per cetera signa partes CLXXX, et in quocumque signo CLXXXI pars fuerit inuenta, in ipso signo uel parte geniturae constituitur occasus. [4] Medium uero caelum est ab horoscopo X. signum, sed interdum medium caelum etiam in XI. ab horoscopo signo partiliter inuenitur; quod ut manifestius intellegas, a parte[s] horoscopi computa per cetera signa quae sequentur, partes CCLXX; et in quocumque signo CCLXXI. pars fuerit inuenta, haec medium caelum sortita est, quod a Graecis μεσουράνημα dicitur. [5] Imum uero caelum, quod a Graecis ὑπόγειον dicitur, in quarto horoscopi constituitur loco; quod ut facilius intellegas, computa a parte horoscopi per ordinem XC partes et, ubi XCI. pars ceciderit, illic IMC. locus ponitur. [6] Hi sunt geniturarum ac decretorum IV cardines; quos diligenti semper debemus ratione colligere, ut omnem substantiam fati uerissimis pronuntiationibus explicemus.

XVI. DE QVATTVOR SECVNDIS LOCIS [1] Post hos quattuor cardines, id est post ortum, occasum, medium caelum, imum caelum, alia sunt in genituris quattuor loca, quae sequentem et secundam habent potestatem, id est, Dea, Deus, Bona Fortuna ac Bonus Daemon, quae a Graecis hactenus nominantur: Θεά, Θεόϛ, Ἀγαθὴ, Τύχη, Ἀγαθὸϛ, Δαίμων. [2] Dea est tertius ab horoscopo locus, id est tertium ab horoscopo signum; hic locus a Graecis, sicut diximus, Θεά dicitur. Deus uero illud signum dicitur quod contra hoc signum in diametro fuerit constitutum, id est IX. ab horoscopo signum; hic locus a Graecis Θεόϛ dicitur. Bona Fortuna in quinto ab horoscopo signo collocatur; qui locus a Graecis dicitur. Ἀγαθὴ Τύχη. Bonus uero Daemon in diametro huius signi collocatur, id est in XI. ab horoscopo loco; hic locus a Graecis Ἀγαθὸϛ Δαίμων dicitur.

XVII. DE PIGRIS ET DEIECTIS LOCIS


Residua quattuor loca pigra et deiecta esse dicuntur ob hoc quod nulla cum horoscopo societate iunguntur. Est autem ex his residuis quattuor locis primus, qui in secundo ab horoscopo signo constituitur: qui locus Inferna Porta dicitur uel Anafora; in diametro huius signi locus qui fuerit, id est in VIII. ab horoscopo signo, Epicatafora appellatur. Nouissima uero sunt Malae Fortunae et Mali Daemonis; et Mala Fortuna in VI. ab horoscopo signo constituitur. Malus uero Daemon in XII. ab horoscopo signo ponitur, sed Malam Fortunam Graeci Κακὴν Τύχη appellant; Malum Daemonem id est [in] XII. ab horoscopo signum Κακὸν Δαίμονα Graeci uocant.

XVIII. DE OMNIVM LOCORVM ORDINE [1] Nunc scire debemus, ex his XII locis, quae praecedant, quae sequantur, id est quae loca prima sint, quae secunda, ut omnia diligenti possimus ratione colligere. [2] Horoscopus praecedit Occasum, Medium Caelum Imo Caelo praeponitur; XI. locus, id est Bonus Daemon, Bonae Fortunae praefertur; IX. locus, id est Deus, tertio loco, id est Deae, praeponitur; Anafora, id est <II. locus, Epicataforae, id est > VIII. ab horoscopo loco, praeponitur; Mala Fortuna, id est VI. ab horoscopo locus, Malo Daemoni, id est XII. ab horoscopo loco, praeponitur. [3] Scienda sunt haec autem omnia, ut, cum ad apotelesmata uenerimus, cuncta miscentes et temperantes, sententias nostras fideli ueritatis ratione firmemus.

XIX. DE DVODECIM LOCORVM POTESTATIBVS


[1] Specialiter nunc duodecim locorum significationes explicare debemus ab horoscopo incipientes, ut, expositis per ordinem omnibus, confusionis obscuritas luminetur.

[2] Primus est locus [id est] illa pars in qua horoscopus est constitutus. In hoc loco uita hominum et spiritus continetur, ex hoc loco totius geniturae fundamenta noscuntur, hic locus ab ea parte, in qua fuerit horoscopus, uires suas per residuas partes XXX extendit. Est autem cardo primus et totius geniturae compago atque substantia.

[3] Secundus ab horoscopo locus in secundo signo constituitur et accipit initium a XXX. horoscopi parte et uires suas per XXX residuas partes extendit. Ex hoc signo spei ac possessionis incrementa noscuntur. Est autem piger locus, ab horoscopo alienus; ideo et Inferna appellatur Porta, quod nulla cum horoscopo radiatione coniungitur.

[4] Tertius locus est, qui in tertio ab horoscopo signo constituitur, qui a LX. ab horoscopo parte initium accipiens in XC. desinit. Ex hoc loco de fratribus et de amicis cuncta dicemus. Huic loco Dea nomen est; est autem peregrinantis locus. Hic primus cum horoscopo tenui societate coniungitur; respicere enim horoscopum de exagono uidetur.

[5] Quartus ab horoscopo locus, id est [in] IM[o]C[aelo], in quarto ab horoscopo signo constituitur, cuius initium a parte XC. profectum usque ad partem CXX. peruenit. Hic locus ostendit nobis parentes, patrimonium, substantiam, fundamenta, mobilia, et quicquid ad latentes et repositas patrimonii pertinet facultates. Est autem hic geniturae cardo, Imum Caelum autem ideo dicitur, quod in diametro M[edium]C[aelum] constituitur. Sed hic locus cum horoscopo maxima societate coniungitur, quia de quadrato horoscopum respicit et per quadratum ab horoscopo uidetur.

[6] Quintus ab horoscopo locus in V. ab horoscopo signo constituitur; qui a CXXI. ab horoscopo parte initium accipiens usque ad CL. partem extenditur. Ex hoc loco filiorum numerus et generis [ae]qualitas inuenitur. Appellatur autem Bona Fortuna, quia locus est Veneris. Sed et hic locus horoscopo maxima societate coniungitur et interdum in diametro huius signi MC. pars constituitur. Ideo autem cum horoscopo maxima coniunctione sociatur, quia horoscopum <de trigono respicit et> de trigono ab horoscopo uidetur.

[7] Sextus locus in VI. ab horoscopo signo constituitur; qui a CL. parte horoscopi initium accipiens usque ad CLXXX. extenditur. In hoc signo causam uitii ac ualitudinis inueniemus. Qui locus Mala Fortuna appellatur ob hoc quia locus est Martis. Est autem etiam hic locus piger, quia nulla cum horoscopo societate coniungitur; sed interdum loci ipsius [sine] malitia subleuatur, si in eo loco stella collocata alia stella in X. ab horoscopo loco inuenta prospera fuerit radiatione coniuncta.

[8] Septimus locus in septimo ab horoscopo signo constituitur; qui a CLXXX. parte profectus usque ad CCX. extenditur et illic desinit; est autem initium eius in CLXXX. parte constitutum. In hoc loco alius cardo est geniturae; appellatur autem Occasus a nobis, a Graecis uero, sicut superius diximus, Δύσιϛ; qui cardo est contra horoscopi cardinem positus. Ex hoc loco qualitatem et quantitatem quaerimus nuptiarum. Sed et hic locus uiolenta cum horoscopo societate coniungitur; de diametro enim ab horoscopo uidetur.

[9] Octauus locus in VIII. ab horoscopo signo constituitur; qui a CCX. parte ab horoscopo profectus usque ad CCXL. partem extenditur et illic desinit. Hic locus Epicatafora dicitur. Est autem piger locus, quia nec ipse aliqua cum horoscopo societate coniungitur. Ex hoc loco mortis qualitas inuenitur. Scire autem nos conuenit quod nulla in hoc loco gaudeat stella nisi sola Luna, sed in nocturnis solummodo genituris. Nam si in hoc loco in nocturna genitura crescens Luna fuerit inuenta et eam sic positam sine societate uel radiatione maliuolarum stellarum Iuppiter <de> exagono uel trigono respexerit in domo sua aut in domo Veneris aut in domo Mercurii constitutam aut in domo Iouis uel in finibus earum quarum diximus stellarum, maximas decernit felicitates et ultra modum diuitias et magnificas potestatum glorias et nobilitatis ornamenta perspicua.

[10] Nonus locus in IX. ab horoscopo signo constituitur; cuius mensura a CCXL. <parte> profecta usque ad CCLXX. partem extenditur. Est autem Dei Solis locus. In hoc loco hominum sectas inuenimus; est autem de religionibus et peregrinationibus. Et hic locus cum horoscopo maxima radiatione coniungitur; de trigono enim ab horoscopo uidetur.

[11] Decimus locus in X. ab horoscopo signo constituitur; qui a CCLXX. parte initium accipiens usque ad CCC. partem extenditur et illic desinit. Sed hic locus principalis est et omnium cardinum potestate sublimior. Hic locus a nobis Medium Caelum, a Graecis μεσουράνημα appellatur; est enim in media parte totius mundi constitutus. In hoc loco uita et spiritus; actus etiam omnes, patriam, domicilium totamque conuersationem inuenimus, artes etiam et quicquid nobis artium suffragio confertur; ex hoc loco animi uitia facili ratione perspicimus. Huius loci potestas cum horoscopo <...> societate coniungitur; de quadrato <enim> ab horoscopo uidetur.

[12] Vndecimus locus in XI. ab horoscopo signo constituitur; qui locus a CCC. parte profectus usque ad CCCXXX. partem constituitur. Appellatur autem hic locus a nobis Bonus Daemon uel Bonus Genius, a Graecis Ἀγαθὸϛ Δαίμων. In hoc loco Medium Caelum frequenter partiliter inuenitur. Est autem locus Iouis et cum horoscopo non parua societate coniungitur; de exagono enim horoscopum uidet, de exagono ab horoscopo uidetur.

[13] Duodecimus locus in XII. ab horoscopo signo constituitur; qui locus a CCCXXX. parte profectus usque ad CCCLX. partem constituitur. Hic locus a Graecis Κακὸϛ Δαίμων appellatur, a nobis Malus Daemon. Ex hoc loco inimicorum qualitas et seruorum substantia facili nobis significatione monstratur. Vitia etiam in hoc loco et aegritudines inuenimus. Sed et hic piger locus est, quia nulla cum horoscopo societate coniungitur. Est autem locus Saturni.

Sane patrem et in uiri et in mulieris genitura Sol ostendit, matrem Luna, uxorem Venus, Mars maritum.

XX. QVAE STELLA QVID SIBI VINDICET. DE DVODECIM LOCORVM NOMINIBVS [1] Nunc, quia duodecim locorum qualitates, nomina, substantiam diximus, breui debemus haec eadem loca significatione monstrare. Initium itaque sit nobis horoscopus, cuius principium loca cetera subsequuntur. [2] His itaque nominibus haec loca appellari conueniet: uita, spes, Dea uel fratres, parentes, filii, ualitudo, coniunx, mors, Deus, Medium Caelum, Bonus Daemon, Malus Daemon.

Per haec nomina et per haec loca totius geniturae substantia quaeritur. Quae cum diligenter inspexeris animoque conceperis et omnia commixta societate coniunxeris, animaduerte quae stellae loca ipsa possideant. [3] Conditiones etiam diurnarum ac nocturnarum stellarum diligenter inspicies, sed et qualia singulis locis beniuolae stellae testimonia perhibeant, qua uero haec loca maliuolae stellae radiatione percutiant. [4] Quemcumque enim locum beniuolae stellae respexerint, uel in eodem loco constitutae uel de trigono uel de exagono, omnia, quae quaerenda diximus, feliciter proueniunt. [5] Si uero sine testimonio beniuolarum stellarum solae maliuolae stellae, uel ibidem constitutae, uel de quadrato uel de diametro haec eadem infecerint loca, pro qualitate uniuscuiusque loci, omnia quae diximus in singulis locis uideri debere crebris infortuniorum calamitatibus cumulant. [6] Si uero et beniuolae et maliuolae stellae pari radiatione respexerint, et felicitas minuitur et infortunium mitigatur et tota loci substantia mediocri aequabilitatis ratione componitur, ut a maliuolis nocentibus beniuolarum stellarum salutari praesidio liberentur.

[7] Inspice etiam, quae stella, in quo loco constituta, cuius stellae domicilium uel fines possideat, et, si in aliena domo fuerit constituta, inspice dominum ipsius, quem locum geniturae possideat, et an in primis cardinibus sit geniturae an uero in secundis locis an in pigris, et in altitudine sua an in deiectione, et an in quibus gaudeat signis an in quibus naturali quodam dolore tristetur. [8] Si enim dominus signi bene fuerit collocatus, felicitatis ipsius partem etiam illa stella, de qua quaerimus, ex hospitis gaudio mutuatur; si uero dominus ipsius signi aliqua sit ratione deiectus, etiam illa stella de qua quaerimus, licet sit in oportunis geniturae locis posita et ad praestandum aliquid facili sit ratione firmata, ex deiectione illius stellae quae signi domina est participatis deiectionibus impeditur. [9] Et hoc ex nostris actibus facili potes ratione colligere: si cuius domum hospitii gratia fueris ingressus et dominus domus felicibus subleuatur augmentis, et tu particeps felicitatis existis; laetitiae enim gaudium hospitis tui felicitatibus mutuaris; si uero hospes tuus misero sit squalore deformis et deiects infortuniorum casibus implicatus, etiam et te participata doloris atque infortunii tormenta conficiunt. [10] Sic et stellae, signorum domini cum bene fuerint collocati, <...> deiciunt et ad status sui conditionem habitatorem atque hospitem domus suae [eum] aequata societatis ratione componunt et ad sui licentiam formant hospitis potestatem.

[11] Quaere etiam, si diurna genitura est, quatenus stellae, quae diurnis genituris gaudent, positae sint et quatenus quae noc[en]t [di]urnis; si enim stellae, quae per diem gaudent, in diurna genitura principales possederint locos et in primis cardinibus fuerint inuentae, maxima felicitatis incrementa decernunt. Si uero stellae, quas per noctem gaudere diximus, in diurna genitura principalia loca uel primos geniturae possederint cardines, infinita infortunia continuatis calamitatibus indicunt. [12] Hoc et in nocturnis genituris obseruare debemus, sed immutato ordine potestatis; nam si in nocturna genitura stellae, quas diximus gaudere per noctem, principalia loca uel primos geniturae possederint cardines, simili modo maxima felicitatis augmenta decernunt. Si uero in nocturnis genituris, quas diximus diurna conuersatione gaudere, principalia loca uel primos geniturae possederint cardines, totum felicitatis ornatum caducis faciunt miseriarum casibus implicari.

[13] Haec omnia si diligenti fuerint ratione collecta et si beniuolarum stellarum maliuolarumque mixturas, locorum uim et signorum et partium potestates aequata coniunctionis comparatione sociaueris, totum hominem a primo usque ad nouissimum diem et omnem eius uitam ac spem, fratres etiam parentesque et filios, ualitudinem, coniugem, mortem, sectam, actus, honores, peregrinationes, domicilium, fundamenta, substantiam amicorum inimicorum, accusationes, pericula, facili definitionis explicatione designas.

[14] Haec in hoc institutionis libro sufficienter interim diximus; uerum cum ad apotelesmata uenerimus, omnia primum platice, deinde subtili interpretatione dicemus, cuncta facili designatione monstrantes, ne pronuntiandi scientiam aliqua trepidatio dubitationis impediat.

XXI. Illud etiam scire nos conuenit quod mediocris <est> genitura quae unam stellam in domicilio suo constitutam in principalibus geniturae locis habuerit collocatam; mediis etiam felicitatibus subleuatur qui duas stellas in domiciliis suis in oportunis geniturae locis habuerit positas; ultra modum felix ac potens erit, qui tres habuerit; prope ad deorum accedit felicitatem, qui quattuor stellas in domiciliis suis habuerit constitutas. Vltra hunc numerum humani generis substantia non patitur. Qui uero nullam stellam in domicilio suo habuerit constitutam, ignotus, ignobilis, et miseris erit semper actibus implicatus.

XXII. DE DIAMETRIS, TRIGONIS, QVADRATIS, EXAGONIS, DEIVNCTIS SIVE ABLEPTIS [1] Instituendum mathematicum etiam illud in primis docere debemus quid sit diametrum, quid trigonum, quid quadratum, quid exagonum, quid ableptum; quod sit etiam trigonum dextrum, quod sinistrum, quod exagonum dextrum, quod sinistrum.

[2] Arietis diametrum est Libra et Librae Aries; Tauri diametrum est Scorpius et Scorpii Taurus, et cetera omnia signa simili modo. Sed ut non solum oculis hoc, sed et computatione inuenias, breui docemus exemplo: a signo ad aliud signum septimum quod fuerit, hoc est diametrum; sed haec semper maligna ac minax radiatio est. .

[3] Trigonum est a signo, a quo initiamus, V. signum, quod hoc docetur exemplo: ab Ariete usque ad Leonem trigonum, a Tauro usque ad Virginem; sic per omnia signa, quodcumque [in] signum V. fuerit, hoc est trigonum. [4] Scire etiam debemus quod sit dextrum trigonum, quod sinistrum. Dextrum trigonum est quod ab eo signo, a quo incipimus, retro est, sinistrum uero, quod abante; utputa Arietis dextrum trigonum est Sagittarius, sinistrum uero Leo; et simili modo Leonis dextrum trigonum est Aries, sinistrum Sagittarius; Sagittarii dextrum trigonum est Leo, sinistrum est Aries. Sic et in ceteris omnibus signis trigona quaeris; haec est prospera felixque radiatio. .

[5] Quadratum est, ab eo signo a quo inchoamus, quod quartum fuerit signum; quod hoc docetur exemplo: Arietis quadratum est signum Cancer, et Cancri Libra, et Librae Capricornus, et Capricorni Aries. [6] Sed quod sit quadratum dextrum, quod sinistrum, simili ratione, sicut in trigonis diximus, inuenies; nam quodcumque retro fuerit, quadratura dextrum est: quadratum Arietis sinistrum Cancer, dextrum Capricornus, sic et in ceteris omnibus quadratis, quod retro fuerit, dextrum est, quod abante fuerit, sinistrum. Et haec minax est radiatio et malitiosa potestate composita. .

[7] Exagona hoc idem sunt quod trigona, nisi quod minoris potestatis; exagonum est itaque ab eo signo, a quo initiamus, tertium, utputa Arietis sunt exagonum Gemini. [8] Quod uero sit exagonum dextrum, quod sinistrum, sicut cetera inuenies; sed ne qua sit controuersia, etiam huius rei damus exempla: Arieti dextrum exagonum est Aquarius, sinistrum uero Gemini; sic et in ceteris signis, quod retro fuerit, dextrum, et sinistrum, quod est abante. Sed exagona illa sunt potiora, quae habent in medio tropica uel duplicia signa, inefficacia uero, quae signis solidis diuiduntur.

XXIII. QVAE RATIO CONIVNGIT HOROSCOPO TRIGONA, QVADRATA, DIAMETRA, EXAGONA


[1] Nunc illud breuiter explicandum est, cur quaedam loca cum horoscopo diximus radiationis societate coniungi, quaedam uero auersa esse ab horoscopo et quodam modo aliena, quae non immerito pigra diximus; omnia enim explicare debemus, ut iste institutionis liber plena matheseos substantia muniatur.

[2] Omnia signa inuicem sibi obligata iunguntur; cur hoc dixerimus, breuiter addisce. Omnia signa XXX ha-bere diximus partes. Si itaque has XXX partes duodecies iunctas in unum feceris numerum, perficis CCCLX partes, quae per omnia XII signorum corpora diuiduntur. Vnde omnia sibi signa inuicem uicinitas coniunctionis adsociat; quaecumque itaque integro partium numero iuncta CCCLX partes fecerint, ipsa sibi aequata societatis ratione iunguntur.

[3] Exagonum diximus cum horoscopo et cum ceteris radiationi[bu]s societate coniungi; quod sit autem exagonum, et ante diximus et nunc partiliter intimamus: a parte horoscopi quaecumque LX. pars fuerit, ipsa exagonum latus demonstrat; si itaque sexies LX miscueris, ut integre CCCLX partium numerus impleatur, aequa societate coniungitur.

[4] Trigonum, id est V. ab horoscopo locus et ceteris, siue sit dextrum trigonum siue sinistrum, maxima diximus cum horoscopo uel cum ceteris societate coniungi; sed et hoc qua ratione fiat, breuiter explicamus. A prima horoscopi parte profecti in CXX. parte hunc locum constituimus. Si itaque CXX partes triplicauerimus, [primum] integrum CCCLX partium numerum complemus; hac ra[dia]tione coniunctionis iste locus horoscopo iungitur, sed et omnia trigona hac sibi societatis ra[dia]tione iunguntur.

[5] Quadratum quoque cum horoscopo diximus ualidissima radiationis societate coniungi; sed et huius coniunctionis ra[dia]tionem breuiter ostendam. A parte horoscopi profecti in XC. parte hunc locum constituimus; quadruplicantes itaque XC partes integrum CCCLX partium numerum complemus. Vide quam oportune quadratum sit latus signi: quia quadruplicatus XC partium numerus omnem substantiam CCCLX partium complet, ideo quadratum nomen accepit. Haec in omnibus quadratis ratio est.

[6] Diametra etiam diximus cum horoscopo radiationis societate coniungi; sed et huius coniunctionis ra[dia]tionem explicabo. A prima horoscopi parte profecti in CLXXX parte hunc locum constituimus; si itaque CLXXX partes duplicauerimus, integrum numerum CCCLX partium facimus. Vnde quia duo integri numeri, id est CLXXX bis iuncti, integram CCCLX partium substantiam reddunt, maxima sibi haec loca societatis radiatione iunguntur. Haec in omnibus diametris ra[dia]tio est.

[7] Quae uero loca sunt ita posita, ut partes eorum nulla uel duplicatione[m] uel triplicatione[m] uel quadruplicatione[m] integrum CCCLX partium numerum perficiant, nulla cum horoscopo nec cum alio signo societatis radiatione iunguntur. Ac per hoc, quodcumque signum extra hunc numerum fuerit inuentum, pigrum et ableptum dicitur.

XXIV. DESCRIPTIO CORPORIS


Explicare debemus signa XII quas partes humani corporis teneant; hoc enim et ad apotelesmata uehementissime proficit, praesertim cum locum ualitudinis uel uitii uolueris inuenire. Caput hominis in signo Arietis est, ceruix in Tauro, umeri in Geminis, cor in Cancro, pectus et stomachus in Leone, uenter in Virgine, renes, uertebrae in Libra, natura in Scorpione, femora in Sagittario, genucula in Capricorno, tibiae in Aquario, pedes in Piscibus. Sic per haec signa tota membra hominis diuiduntur.

XXV. QVIS DEORVM QVOT ANNOS DECERNAT


[1] Nunc illud explicare debemus, quae stella quot horas, dies, menses, annos, bene collocata plures, pauciores uero male collocata decernat.

[2] Cum datorem uitae diligenter inspexeris, id est dominum geniturae, et uideris quo sit in loco positus et in quali signo et in qualibus partibus, sed et dominus signi ipsius, in quo est uitae dator constitutus, simili ratione perspexeris quo sit in loco et in quo signo et in quibus partibus constitutus, <Solem> quoque et Lunam quatenus dator uitae et beniuolae stellae respiciant, facile totius uitae poteris definire substantiam. Nam si et ipse dator uitae bono in loco sit positus et in bono signo et in bonis partibus, integer annorum decernitur numerus; praesertim si datorem uitae Iuppiter in diurna genitura, Venus in nocturna prospera radiatione sustentent.

[3] Saturnus si dator uitae fuerit et integrum decreuerit annorum numerum, LVII annos decernit; si uero male decreuerit, XXX annos aut menses XXX et horas XII decernit. [4] Si Iuppiter dator uitae fuerit et bene decreuerit, LXXIX annos decernit; si male, annos XII aut menses XII et dies XII horas XII. [5] Mars si dator uitae fuerit, si bene decreuerit, LXIII annos decernit; si male, annos XV aut menses XV dies XV horas XII. [6] Sol si bene decreuerit, CXX annos decernit, si male, XVIII annos, si medie, XLV. [7] Venus si bene decreuerit, LXXXIV annos decernit, si male, annos VIII dies VIII horas XII. [8] Mercurius si bene decreuerit, CVIII annos decernit, si medie, LXXIX, si male, annos XX aut menses XX dies XX horas XX. [9] Luna si bene decreuerit, LXXXIV annos decernit, si male, XXV.

[10] Si itaque dominus uitae, uel dator uitae, id est dominus geniturae, in domo sua uel in altitudine sua uel finibus suis fuerit et conditionis suae stellae bonum ei testimonium perhibeant, id est bona illum radiatione respiciant, et ipsae stellae, quae testimonium perhibeant, bene sint positae, maior annorum decernitur numerus. Mediam uero aetatem tunc decernunt, si dator uitae sit quidem in finibus suis uel in suis domiciliis aut in ortu suo, horoscopus uero in Libra.

XXVI. DE TEMPORVM DIVISIONE, DE CHRONOCRATORE DIVRNO ET NOCTVRNO ET CVI QVOT ANNOS DIVIDAT ET DE ANNO ET DE DIEBVS


[1] Chronocratorem dixerunt Graeci temporum dominum; sed initium temporum in diurnis genituris Sol accipit et ceteris diuidit, in nocturnis Luna; nec aliam rationem admittas, quia haec ab omnibus probatur.

[2] Cum itaque Sol dominus temporum fuerit, tenet dominatum annos decem menses nouem; simili modo et Luna, cum domina temporis fuerit, tenebit annos decem menses nouem. In diurna itaque genitura primum decennium Sol accipit, secundum, qui in genitura per signorum cursum in secundo loco fuerit inuentus, tertium, qui post secundum fuerit, et simili modo ceteri; quod ut manifestius intellegas, hoc docemus exemplo. [3] Si in diurna genitura Sol in Ariete fuerit inuentus, ipse erit decennii dominus (sed et in quocumque alio signo fuerit); quicumque itaque in Tauro fuerit, ipse erit secundo loco; qui post Taurum fuerit, ipse enim est tertius; sic et in ceteris. Hoc modo et in nocturnis genituris a Luna inchoantes faciemus.

[4] Sed quicumque decennium sortitus fuerit, licet sit totius temporis dominus, omnibus tamen stellis totam decennii substantiam diuidit a se incipiens et postea illis tradens qui sunt per ordinem positi, primo illi tradens, de his qui sunt per ordinem positi, quicumque in themate secundus fuerit inuentus.

XXVII. DE DISTRIBVTIONE TEMPORVM [] Quanta autem sit temporum distributio, breuiter ostendemus: Sol accipit menses XIX, Luna menses XXV, Saturnus menses XXX, Iuppiter menses XII, Mars menses XV, Venus menses VIII, Mercurius menses XX.

[2] Quid autem ista temporum distributione fiat in libris apotelesmatum dicemus, ostendemusque quid quae stella suscipiens tempus ab alia stella decernat; omnia enim quae nobis proueniunt, bona uel mala, ista temporum ratione colligimus. Fines etiam uitae sic inuenientur et omnis geniturae substantia et totum quod stellarum orde decreuerit.

[3] Annum autem facillimis rationibus inuenimus; nam ab horoscopo semper sumit exordium, et primus annus erit in quo est horoscopus constitutus, secundus in secundo signo, tertius in tertio, et sic ceteri per ordinem. [4] Alii in diurna genitura a Sole hoc idem faciunt, in nocturna a Luna; et habet rationem.

XXVIII.

[1] Dies etiam totius anni stellis singulis diuiduntur; quatenus autem diuidantur uel unde initium accipiant, etiam hoc monstrare curae habebo <...> [2] quando aegritudines, quando imbecillitates, quando lucra, quando damna proueniant, quando gaudia, quando dolores. Nam cum beniuolae stellae dies acceperint, ab omni malo liberamur; cum maliuolae, tunc nos repentini infortuniorum casus impugnant.

[3] In quocumque itaque signo anni <principium> fuerit, eius signi dominus primos accipit dies et post ipsum ceteri, prout sunt singuli constituti. Quae itaque stella quot dies sortitur etiam hoc docebo: Sol dies LIII, Luna LXXI, Saturnus LXXXV, Iuppiter XXX, Mars XLVI, Venus XXIII, Mercurius LVII. 4. In hoc dierum spatio, omnia quae nobis obueniunt inuenire possumus, sed prius signorum ac locorum qualitate perspecta; nam bene collocata si aut tempus aut menses aut dies fuerit sortita et sit beniuola, omnia bona decernit. Si uero maliuola stella tempus aut menses aut dies acceperit, et male sit collocata, infortunia pro locorum qualitate decernit. Omnia itaque prudenti inquisitione pertractans totam uerissime geniturae poteris explicare substantiam.

XXIX. DE ANTISCIIS [1] Ex istis institutis omnibus, quia tractatum antisciorum paulo ante distulimus, hunc locum nunc explicare debemus, ne quid a nobis in ista institutione praetermissum esse uideatur.

[2] Antiscia Graecorum sunt nobis magisterio tradita; nam nolo aliquis suspicetur quod non sit apud Graecos iste tractatus; nam <et> Ptolomaeus nullam aliam rationem sequitur nisi antisciorum, et Antiochus, cum dicit quod enim Libra Arietem propter terram quae media est non uideat, quasi per speculum quidem antisciorum rationem attigit; Dorotheus uero Sidonius, uir prudentissimus et qui apotelesmata uerissimis et disertissimis uersibus scripsit, antisciorum rationem manifestis sententiis explicauit, in libro scilicet quarto.

[3] Nunc, qua ratione colligantur antiscia breuiter explicabo. Initium antisciorum aut a Geminis et Cancro est aut a Sagittario et Capricorno. Inchoamus itaque nos instituentes a Geminis et Cancro; Gemini in Cancrum antiscium mittunt et Cancer in Geminos, Leo in Taurum et in Leonem Taurus, Virgo in Arietem et Aries in Virginem, Pisces in Libram et Libra in Pisces, Aquarius in Scorpium et Scorpius in Aquarium, Sagittarius in Capricornum et Capricornus in Sagittarium. Si rursus initium a Sagittario et Capricorno fecerimus, simili modo in Geminis et in Cancro desinunt. Haec itaque semper omnia sagaci debemus inquisitione tractare, ne aliquando tam honesta professio falsis apotelesmatum mendaciis obumbretur.

[4] Sed hoc quod de antisciis diximus non sufficit, nisi etiam partes explicatae specialiter fuerint, quae in quam partem mittant et cuius antiscium rursus ipsae suscipiant. Et illud scire inter cetera oportet, quod in XXX. partem signi nulla pars mittat et quod XXX. in nullam partem mittat antiscium. [5] Hoc itaque exemplum, quod de Geminis et Cancro fecimus, ad omnium signorum antiscia pertinebit: Geminorum pars I. in XXIX. Cancri partem mittit antiscium, rursus Cancri XXIX. pars in primam Geminorum partem antiscium mittit; II. in XXVIII., XXVIII. in II.; III. in XXVII., XXVII. in III.; IV. in XXVI., XXVI. in IV.; V. in XXV., XXV. rursus in V.; VI. in XXIV., rursus XXIV. in VI.; VII. in XXIII., XXIII. in VII.; VIII. in XXII., XXII. in VIII.; IX. in XXI., XXI. rursus in IX.; X. in XX., XX. rursus in X.; XI. in XIX., XIX. rursus in XI.; XII. in XVIII., XVIII. rursus in XII.; XIII. in XVII., XVII. rursus in XIII.; XIV. in XVI., XVI. rursus in XIV.; XV. in XV., rursus XV. in XV.; XVI. in XIV., XIV. rursus in XVI.; XVII. in XIII. et rursus XIII. in XVII.; XVIII. in XII., XII. rursus in XVIII.; XIX. in XI., rursus XI. in XIX.; XX. in X., rursus X. in XX.; XXI. in IX., rursus IX. in XXI.; XXII. in VIII., rursus VIII. in XXII.; XXIII. in VII. et rursus VII. in XXIII.; XXIV. in VI., VI. rursus in XXIV.; XXV. in V., rursus V. in XXV.; XXVI. in IV., rursus IV. in XXVI.; XXVII. in III., III. rursus in XXVII.; XXVIII. in II., II. rursus in XXVIII.; XXIX. in I., rursus I. in XXIX. [6] Ita Gemini et Cancer in se mittunt antiscia; nam pars, a qua exceperit antiscium, ad eam a se rursus mittit antiscium. Sic itaque in semetipsos mittunt Taurus et Leo, sic Virgo et Aries, sic Libra et Pisces, sic Scorpius et Aquarius, sic Sagittarius et Capricornus. [7] Vt hoc itaque manifestius intellegi possit, scilicet quod signum in quod signum antiscium mittat, ipsas partes specialiter scripsi, ut omnis obscuritas solueretur: in quamcumque itaque pars prima antiscium miserit, ab ea suscipit ipsa rursus antiscium, sic secunda, sic ceterae. Geminorum itaque et Cancri scripsimus partes, quod exemplum etiam in ceteris signorum partibus seruari conuenit, et eorum scilicet signorum quaeque inuicem in se dicimus antiscium mittere.

I... XXVIIII
II... XXVIII
III... XXVII
IIII... XXVI
V ... XXV
VI ... XXIIII
VII... XXIII
VIII... XXII
VIIII... XXI
X ... XX
XI... XVIIII
XII... XVIII
XIII... XVII
XIIII... XVI
XV ... XV
XVI... XIIII
XVII... XIII
XVIII... XII
XVIIII ... XI
XX ... X
XXI... VIIII
XXII... VIII
XXIII... VII
XXIIII ... VI
XXV ... V
XXVI... IIII
XXVII... III
XXVIII... II
XXVIIII... I

[8] Sic Taurus in Leone, sic Leo rursus in Tauro; sic Aries in Virgine, sic Virgo rursus in Ariete; sic Pisces in Libra, sic Libra rursus in Piscibus; sic Scorpius in Aquario, sic Aquarius in Scorpio; sic Sagittarius in Capricorno, sic Capricornus rursus in Sagittario.

[9] Si quae se itaque stellae in ordinatione geniturae non uiderint, quaerendum est an sibi per antiscium sociata radiatione iungantur. Cum enim antiscium sic miserint ut trigonica se per antiscium uel quadrata uel diametra uel exagona radiatione coniungant, sic decernunt quasi sic sint simplici ordinatione compositae; et sic omnia ista mixturarum ra[dia]tione complentur. Quod cum feceris, omnia quae in fatis hominum quaeruntur facillime poteris inuenire. Est autem ratio haec latens antisciorum naturali firmata consensu; quam rationem alio tempore explicare curabo.

[10] Quantum autem antisciorum uis ualeat et quantum antisciorum ratio operetur, ex hac genitura discere poteris quam subicere curabimus. Is, in cuius genitura Sol fuit in Piscibus, Luna in Cancro, Saturnus in Virgine, Iuppiter in Piscibus in eadem parte in qua Sol, Mars in Aquario, Venus in Tauro, Mercurius in Aquario isdem cum Marte partibus, horoscopus in Scorpione; eius geniturae pater post geminum ordinarium consulatum in exilium datus est, sed et ipse ob adulterii crimen in exilium datus et, de exilio raptus, in administrationem Campaniae primum destinatus est, deinde Achaiae proconsulatum, post uero ad Asiae proconsulatum et praefecturam urbi Romae.

[11] Quicumque hominum, antisciorum nesciens rationem, si Solem cum Ioue isdem partibus in V. ab horoscopo loco, id est in Bona fortuna, †inde etiam Iouis Iouem cui dederit†, patrem beatum, felicem, potentem, et cetera de ipso huiusmodi pronuntiat; de exilio uero eius et adsiduis insidiis nihil poterit pronuntiare, nisi intentionem suam ad antisciorum rationem transtulerit. [12] Meministi dixisse nos, quod Pisces antiscium in Libram mittant et Libra rursus in Pisces. Sol itaque et Iuppiter in Piscibus pariter constituti, in Libram mittentes antiscium, in hoc signo, in quo humiliatur atque deicitur, et in XII. loco geniturae, id est in cacodaemone, paternum genus ostendit ignobile et ipsi patri famosum decernit exilium; Iuppiter uero, cuius uim ac potestatem antiscii radius ex signo Piscium ad Librae transtulit signum, in XII. loco, id est in cacodaemone, per antiscium [fuisset] constitutus, plurimos et ipsi et patri eius excitauit inimicos et eos superiores esse perfecit. [13] Ecce etiam aliud quod patri decreuit exilium: nam in Virgine constitutus Saturnus Solem de diametro uidit et antiscium eius [de] diametra radiatione respexit; nam in Virgine constitutus antiscium in Arietem misit. Antiscium itaque eius in Ariete constitutum <et> Solis antiscium, quod in Libram fuerat missum, per diametrum sibi facta contraria amplissimi ordinis decreto in exilium mitti fecerunt ob hoc quod Saturni et Solis antiscia in cosmicis constituta sideribus de diametro se uiderunt.

[14] Ipsum uero quae ratio exulem fecit uel quae ratio adulterum (hoc enim illi crimen obiectum est), hac ratione monstratur. Diximus Cancrum in Geminos antiscium mittere; in Cancro itaque Luna constituta antiscium suum misit in Geminos, cuius antiscium in Aquario constitutus Mars de dextro latere respexit; et est perniciosus, quotiens de quocumque latere crescentis Lunae lumen exceperit. Nam superior effectus cum multis corporis uitiis postremo hunc eumdem exulem fecit. [15] Sed ipse Mars, in Aquario constitutus, in Scorpionem antiscium misit, in quo signo pars horoscopi fuerat constituta; et primum quidem partem uitae, id est horoscopi, in IMC. constitutus uiolenta radiatione percussit; deinde Lunae antiscium [eius] in Geminis constitutum plena trigoni radiatione respexit; tertio antiscium eius in horoscopi parte sedit; quarto antiscium Martis, quod in horoscopum miserat, Lunam in Cancro constitutam de trigono uidit. [16] Ex omnibus itaque lateribus crescens Luna Martis percussa radiis multis ualitudinibus oppressum postremo exulem fecit; et, nisi Iuppiter, in Pisces constitutus, horoscopum de trigono uidisset, numquam fuisset de exilio liberatus; et, nisi Lunam, altitudine sua, (altitudo enim Iouis est Cancer) de trigono uidisset, biothanatus interisset. Sed et deficere huiusmodi Iouis beneficia in prioribus partibus diximus ob hoc quia tertio die Luna in Leone constituta de diametro se plena lumine Martis radiis impegit; et hic enim dies, id est tertius, plurimum in modum in genituris operatur.

[17] Quae uero illum ratio adulterum fecit, etiam hoc explicare curabo. In Aquario constitutus Mars antiscium in Scorpionem misit; in Occasu itaque geniturae Venerem positam antiscium Martis inuenit; est enim misera Venus et multis calamitatibus implicata, si, in Occasu posita, uiolenta Martis radiatione pulsetur. Et rursus antiscium Veneris, in Leonem missum, Martem in Aquario constitutum in IMC. de diametro respexit; sed ex Imo Caelo Mars, sine antiscii ratione, Veneri quadrata radiatione coniungitur. Ex omnibus itaque rationibus et per semetipsos et per antiscia in principalibus cardinibus geniturae, Venus et Mars aut quadratis aut diametris radiationibus inimico se genere societatis impugnant. Haec illum ratio adulterii reum fecit.

[18] Mercurius uero in Aquario constitutus sine testimonio Iouis, id est in domo Saturni, et Saturnis in domo Mercurii, commutatis inuicem domibus, absconsarum litterarum scium faciunt. Quod uero Venus de Tauro in Leonem misit antiscium, id est in domum Solis, et in Medium Caelum, de istis criminibus imperatorem in illum fecit sententiam dicere.

[19] Honores illi maximos in IX loco in domo sua pleno lumine Luna constituta decreuit, praesertim quia in nocturna genitura conditionis suae secuta potestatem in decernendis honoribus habuit principatum; doctrinam etiam et tantam litterarum scientiam immutatis domibus Saturnus Mercuriusque decreuerunt, ut oratio eius ac stilus ueteribus auctoribus conferatur. [20] Cuius haec genitura sit, Lolliane decus nostrum, optime nosti. Tractatis itaque his uniuersis inuenies quanta uis sit antisciorum; quam si qui diligenti fuerit disciplina consecutus, numquam eum tractantem fata hominum coniecturae fallet intentio.

XXX. QVALIS VITA ET QVALE INSTITVTVM ESSE DEBET MATHEMATICIS


[1] Nunc tu, quicumque hos libros legere conaris, cum omnem diuinitatis scientiam acceperis et cum naturae sacris imbutus atque initiatus sacrati operis disciplinam <...> ad imaginem te diuinitatis similitudinemque forma, ut sis semper praeconio bonitatis ornatus. Oportet enim eum qui cotidie de diis uel cum diis loquitur animum suum ita formare atque instruere ut ad imitationem diuinitatis semper accedat. [2] Quare et disce et exequere omnia ornamenta uirtutis et, cum te his instruxeris, esto facilis accessu, ut, si qui uoluerit aliquid sciscitari, ad te cum nullo terrore trepidationis accedat. Esto pudicus, integer, sobrius, paruo uictu, paruis opibus contentus, ne istius diuinae scientiae gloriam ignobilis pecuniae cupiditas infamet. Dato operam ut, instituto ac proposito tuo bonorum, institutum ac propositum uincas sacerdotum; antistitem enim Solis ac Lunae et ceterorum deorum, per quos terrena omnia gubernantur, sic oportet animum suum semper instruere ut dignus esse tantis caerimoniis omnium hominum testimoniis comprobetur.

[3] Dabis sane responsa publice et hoc interrogaturis ante praedicito, <quod> omnia quidem illis, de quibus interrogant, clara sis uoce dicturus, ne quid a te tale forte quaeratur, quod non liceat nec interrogare nec dicere. [4] Caue ne quando de statu reipublicae uel de uita Romani imperatoris aliquid interroganti respondeas; non enim oportet nec licet ut de statu reipublicae aliquid nefaria curiositate discamus. Sed et sceleratus atque omni animaduersione dignus est, si quis interrogatus de fato dixerit imperatoris, quia nihil nec dicere poterit nec inuenire; scire enim te conuenit quod et haruspices, quotienscumque a privatis interrogati de statu imperatoris fuerint et quaerenti respondere uoluerint, exta semper, quae ad hoc fuerint destinata, uenarum ordinis inuoluta confusione conturbent. [5] Sed nec aliquis mathematicus uerum aliquid de fato imperatoris definire potuit; solus enim imperator stellarum non subiacet cursibus et solus est, in cuius fato stellae decernendi non habeant potestatem. Cum enim fuerit totius orbis dominus, fatum eius dei summi iudicio gubernatur, et quia totius orbis terrenum spatium imperatoris subiacet potestatibus, etiam ipse in eorum deorum numero constitutus est quos ad facienda et conseruanda omnia diuinitas statuit principalis. [6] Haec ratio et haruspices turbat; quodcumque enim ab his inuocatum fuerit numen, quia minoris est potestatis, maioris potestatis quae enim est in imperatore non poterit explicare substantiam; cui enim omnes ingenui, omnes ordines, omnes diuites, omnes nobiles, omnes honores, omnes seruiunt potestates, diuini numinis et immortalis sortitus licentiae potestatem in principalibus deorum ordinibus collocatur.

[7] Quare, quicumque aliquid de imperatore quaesiuerit, nolo eum truci ac seuera responsione conturbes, sed ei docili sermone persuade quod nullus possit de uita principis aliquid inuenire, ut, persuasionibus tuis monitus, istum furorem temeritatis correcto mentis errore deponat. Sed nec deferre te uolo, Si quis aliquid male quaesiuerit, ne, cum ille ob illicitas animi cupiditates capitali sententia fuerit subiugatus, mortis ipsius causa extitisse uidearis; quod alienum est a proposito sacerdotis.

[8] Sit tibi uxor, sit tibi domus, sit honestorum amicorum copia, sit ad publicum assiduus accessus, esto ab omnibus contentionibus separatus, nulla negotia nociva suscipias, nec te aliquando pecuniae augmenta sollicitent, esto ab omni crudelitatis ardore sepositus, numquam alienis iurgiis uel capitalibus ac pestiferis inimicitiis gaudeas, sed tibi in omni conuersatione placeat quieta moderatio; fuge seditiones, fuge semper turbulenta certamina. [9] Amicitiae fidem fortibus copulationibus stringe. Da operam ut in omnibus actibus fides tua incorrupta permaneat; numquam conscientiam tuam falsis testimoniis polluas, numquam pecuniae fenus exerceas, ne[c] alienis necessitatibus miserum tibi pecuniae conferatur augmentum; iurisiurandi fidem nec promittas nec exigas, praesertim si propter pecuniam exactum fuerit, ne propter pecuniae miseram stipem diuina numinum praesidia implorata esse uideantur. [10] Errantibus hominibus, praesertim quos tibi amicitiae necessitudo coniunxit, rectam uiuendi uiam monstra, ut, tua institutione formati, praeteritis uitae liberentur erroribus, ut non solum responsis, sed etiam consiliis perditas hominum possis instituere cupiditates. Numquam nocturnis sacrificiis intersis, siue illa publica siue privata dicantur; nec secrete cum aliquo fabulas conferas, sed palam, sicut superius comprehendi, sub conspectu omnium istius diuinae artis exere disciplinam. [11] Nolo te uitia hominum in tractatu geniturarum manifestius explicare, sed, quotienscumque ad hunc locum ueneris, responsum tuum cum quadam ruboris trepidatione suspende, ne, quod homini malus stellarum decreuit cursus, non dicere, sed exprobrare uidearis. [12] Secerne te ab spectaculorum semper illecebris, ne quis te fautorem alicuius esse partis existimet; antistes enim deorum separatus et alienus esse debet a prauis illecebris uoluptatum.

[13] Cum animum tuum his ornamentis ac praesidiis uirtutis ornaueris, adgredere hoc opus et posteriores libros, quos de apotelesmatibus scripsimus, secura mentis animositate persequere. Quodsi ab his institutis, quae de moribus diximus, animum tuum ex aliqua parte transtuleris, uide ne praeposterae cupiditatis instinctu aut sacrilego temeritatis ardore ad huius disciplinae secreta peruenias. [14] Nec errantibus animi cupiditatibus religionis istius arcana committas; non enim oportet perditas mentes hominum diuinis initiari caerimoniis. Sed nec occupato animo et perdita cupiditate polluto inhaerere aliquando poterit istius uenerandae scientiae disciplina, et patitur semper iacturam maximam, cum eam improba professorum uoluntas immaculat. [15] Itaque purus, castus esto; et si te ab omnibus nefariis actibus separasti, qui animum pessumdare consuerunt, et si te rectum uiuendi uotum ab omni scelerum liberauit inuidia et si te purgatum et memorem diuini seminis geris, adgredere hoc opus et posteriores hos libros memoriae trade, ut integram tibi scientiam diuinitas tradat et ad animum tuum latente praesaga maiestate accedat, ut ueram diuinitatis scientiam consecutus in definiendis fatis hominum et in explicando uitae cursu non tantum lectionibus, sed propriis mentis iudiciis instruaris, ut plus tibi diuinitate animi quam lectionum magisterio conferatur.