LIBER QVARTVS
[recensere]<Proœmium>
[1] Patrocinia tractantes tenuerunt causarum conflictationes et caninae, ut ita dicam, contentionis iurgiosa certamina: ex quo studio nihil mihi aliud per dies singulos nisi periculorum cumulus et graue onus inuidiae conferebatur; semper enim factiosis hominibus et quos impotentiae delectabat improbitas, uel qui auarae cupiditatis instinctu alienis inhaerebant, uel qui miseris hominibus ex iudiciorum metu terribiles uidebantur, erecta constantiae confidentia resistebam. Hinc mihi malignus liuor inuidiae et periculorum procellae improborum hominum prauis cupiditatibus parabantur.
[2] Deserui itaque hoc studium, ne imperitorum ac delatorum hominum conualescente consensu pro alienis utilitatibus excubans maximis me insidiis et maximis periculorum discriminibus implicarem; quibus semper et sine intermissione contra me saeuientibus et acerba odiorum continuatione certantibus nulla alia ratione restiti, nisi quod, liberali animo, contemptis forensibus lucris, laborantibus hominibus ac uaria rerum diuersitate sollicitis purum ac fidele patrocinium defensionis exhibui. [3] In otio itaque constitutus et forensium certaminum depugnationibus liberatus, exutus etiam quodammodo inuidiae laqueis, improbis ac perfidis hominibus crassa inuidia et rapiendi, immo potius latrocinandi, potestate permissa, hos ad te, Lolliane, solutus omni sollicitudinis cura libros scripsi, ut a terrena quodammodo conuersatione sepositus ex qualicumque parte, ad purganda animi uitia quae ex prauorum hominum conuersatione contraxeram, caelestibus me ac diuinis disputationibus applicarem.
[4] In hoc itaque libro, id principe loco explicabitur quod in posterioribus tertii libri partibus promisimus, id est Lunae omnes species ac formae, coniunctiones etiam, defluctiones et quicquid ad eius numinis pertinet potestatem; Fortunae etiam locus et Daemonis, geniturae Dominus, quem Graeci oecodespoten uocant, diligenti ratione tractabitur, et eius etiam, qui actus decernit, efficacias explicabo; sed et plenas partes ac uacuas earumque decreta monstrabo; masculinas etiam ac femininas partes pariter ostendam, et ultimas partes Luna rursus accipiet.
[5] Omnia enim quae Aesculapio Mercurius et Hanubius tradiderunt, quae Petosiris explicauit et Nechepso, et quae Abram, Orfeus et Critodemus ediderunt [et] ceterique omnes huius artis antistites, perlecta pariter atque collecta et contrariis sententiarum diuersitatibus comparata illis perscripsimus libris, diuinam scientiam Romanis omnibus intimantes, ut hoc quod quibusdam difficillimum uidebatur propter Latini sermonis angustias, ostensa Romani sermonis licentia, ueris ac manifestis interpretationibus explicarem.
I.
[1] Lunae nos omnis cursus in principiis huius libri explicaturos esse promisimus et quid qua ratione decernat; omnis enim substantia humani corporis ad istius pertinet numinis potestatem. Nam posteaquam perfectum hominem uitalis aura susceperit et posteaquam se corpori spiritus diuinae mentis infuderit, compositi corporis formam pro qualitate cursus sui Luna sustentat; unde cursus eius prudenti debemus inquisitione colligere, ut totam possimus substantiam humani corporis explicare. [2] Aliter enim natura hominis constare non poterit, nisi corpus eius ad uitae subsidia firmo fuerit praesidio fabricatum; et errant qui putant solam uitae et spiritus rationem in omnibus genituris esse tractandam, id est horoscopum et MC.; ex his enim locis uitae substantia et spiritus inuenitur; sed nos cum horoscopi parte et cum MC. etiam Lunae cursum sagaci ac sollerti inquisitione debemus partiliter inuenire.
[3] Fabricator enim hominis deus, cum animal hoc diuina ac singulari artificii ratione componeret, immortalis animi diuinitatem mortalis ac terreni corporis uinculis obligauit, ut animus <extrinsecus> intrinsecusque diffusus et magnae cuiusdam necessitatis obligatus imperio caducam seruientis sibi corporis fragilitatem diuinae potestatis licentia gubernaret. [4] Non habebit ergo animus integrum receptaculum nec se poterit circumfusus adnectere nec diuinitatis suae explicare substantiam, nisi corpus ad susceptionem animi integra et incorrupta fuerit compagine roboratum, ut animus et corpus pari necessitatis ratione coniuncti et inuicem se propriae naturae potestatibus ac uiribus sustinentes, hominem diuina ac terrena coniunctionis societate compositum integra specie ac forma perfecti operis explicarent.
[5] Quare scire debemus quod corpus hominis Luna susceperit et quod Lunae sit potestatibus deputatum; nam et crescentis Lunae augmenta in corporibus nostris et deficientis luminis damna sentimus. Medullae enim humani corporis, cum Luna creuerit, crescunt; cum uero inanescere coeperit destituta luminibus, tenuati corporis fatigatione languescunt; sed et humanum corpus, Luna deficiente, arescit, et rursus crescentis Lunae complementis sollemnibus inundatur. [6] Sic omnis substantia terreni corporis istius numinis prouidentia gubernatur. In posterioribus enim caeli regionibus collocata et terrae imperium ex uicinitate sortita, omnia corpora, quae inspiratione diuinae mentis animantur, cursus sui multiplici uarietate sustentat, et per signa omnia festina celeritate discurrens, et omnibus stellis adsiduis se coniunctionibus socians; ex contrariis mixturis et ex disparibus elementis integra compositi operis substantia mutuata, omnia animantium corpora et concepta procreat et generata dissoluit.
[7] Laborandum itaque et, in omni geniturae substantia, ista <pars> magno opere requirenda in qua est Luna constituta; quanto enim Luna uelocibus se agitationibus transfert et quanto se stellis omnibus celeri festinatione coniungit, tanto nos cursus eius diligenti debemus contemplatione colligere. Nam et primus dies et tertius eadem simili ratione decernit, septimus etiam et undecimus per Lunam totius uitae substantiam monstrat. [8] Sed et geniturae Dominus et uitae Dator ex Lunae coniunctionibus inuenitur, dies etiam ultimus uitae ex Lunae rationibus discitur. Sed et temporum Dominum, quem Graeci chronocratorem uocant, cum Sole nobis Luna demonstrat; nam in nocturnis genituris initium ac dominium ipsa suscipit temporum, in diurnis uero genituris Sol; quod quale sit uel ubi proficiat, in libris posterioribus explicamus.
[9] Lunae plurimas species ac formas esse <in> institutionis libro diximus, sed et nunc has easdem breuiter explicamus; omnia enim quae difficiliora sunt debemus frequentius intimare, ut istas difficultates crebro tractatu facilius adsequamur. [10] Est itaque Luna aut synodica aut plena, aut dichotomos, aut menoides aut amficyrtos, et per has mutata formas cursum menstrui luminis complet. Haec itaque luminis eius uel augmenta uel damna et diuersarum formarum mutabiles species, et primo natalis die tractantes genituram et tertio rursus die diligenter debemus inspicere, et quibus se coniungat, et a quibus defluat et recedat; et quatenus se post primam coniunctionem secundis coniunctionibus societ; quibus etiam per uentum se coniungat, quando per altum feratur; quas stellas trigonica, quas quadrata, quas diametra radiatione respiciat; quando et ad quas stellas plena feratur <uel> minuta luminibus, qualiter conditionis suae stellis iungatur; quando, in eadem parte posita, synodica se copulatione coniungat; quando eam in isdem partibus collocatam Sol orbe suo rapiat et abscondat, ut, sic exploratis omnibus atque tractatis, in genituris hominum plenam pronuntiandi scientiam consequamur.
II. LVNA AD SATVRNVM
[1] Si se Luna Saturni applicauerit stellae et, crescens lumine, ista se Saturno societate coniungat, uel sic ad Saturnum feratur, matri uiduitatem et mulieri oculorum adsiduos dolores decernit, ipsos facit in templorum conuersationibus detineri et patrimonium eorum uariis lacerationibus dissipat; sed rursus, procedenti temporis cursu, proprio labore aliam sibi facit patrimonii substantiam quaerere. [2] Si uero deficiens et minuta lumine Saturno iungatur, parentes faciet aut degeneres aut seruos aut miserae infelicitatis squalore demersos; quorumdam autem matres aut debilitatas perimit aut certe facit biothanatas interire, ipsis in annis minoribus constitutis, sed et ipsos facit aut uitiosos debiles aut oligochronios aut malo quodam exitu intereuntes, praesertim si, in ista coniunctione, in necessariis geniturae locis fuerit inuenta, id est si [in] horoscopo partili radiatione iungatur.
III. LVNA AD IOVEM
[1] Si Luna se Iouis applicauerit stellae et, crescens lumine, ista se societate coniunxerit uel ad Iouem feratur, faciet felices, gloriosos, diuites, multorum et magnorum fundamentorum et latissimarum possessionum dominos; sed sic habentes Lunam etiam futura praedicunt, aut propria animi diuinitate, aut deorum monitu, aut ex oraculis, aut artis cuiusdam uenerabili disciplina. Si tamen in ista coniunctione Lunam positam de quadrato uel de diametro Martis stella [non] uiderit, minuuntur haec omnia, cum maximo uitae discrimine. [2] Si uero in ista coniunctione fuerit minuta luminibus, faciet adoptari uel expositos antea postea parentibus reddi, per semetipsos sibi patrimonia quaerentes, et reddit tales qui, gradatim et processu temporis, crescant, et qui habeant alicuius gloriae potestatem; sed haec tunc complentur, si sic Lunam positam uel crescentem uel minutam Mars de diametro uel de quadrato non uiderit. [3] Quodsi sic Lunam positam Mars ista qua diximus radiatione respexerit, faciet expositos sempiterno seruitutis onere deprimi aut ab ancilla matre aut a debili faciet procreari; aut ipsi certe fiunt parte quadam corporis debiles et misero[s] infelicitatis onere praegrauati, praesertim si istam coniunctionem Mars in diurna genitura respexerit uel Saturnus in nocturna, sed Saturnus tunc cum minuta deficit Luna.
IV. LVNA AD MARTEM
[1] Si se Luna Martis applicauerit stellae et, crescens lumine, Marti se societate coniunxerit uel ad Martem feratur et sit nocturna genitura, facit calidos, periculosos, uiolentos, sed qui frequentibus soleant rationibus decipi et quorum uita sit maximis periculis mancipata, efficaces tamen et omnia complentes, aut armis dedicatos aut athleticis certaminibus deputatos, praesertim si in primis geniturae locis fuerint constituti; erunt tamen uitio laborantes. Matres uero eorum aut debilitatas ante perimit aut facit biothanatas interire. [2] Si uero diurna fuerit genitura et sic se Marti Luna coniunxerit, omni faciet parte corporis debiles aut parte corporis amputatos; aliorum oculis nocet, aliorum stomachum latentium uitiorum continuatione [Luna] debilitat, quosdam oligochronios, biothanatos facit. Sed haec omnia secundum propriam naturam singulorum signorum facit atque decernit; et, secundum cardinum diuersos situs, et secundum anaforas cardinum, et secundum ea signa quae aliena esse ab horoscopi societatibus diximus, decretorum diuersa uarietas inuenitur. [3] In his enim signis quae aliena esse a societate horoscopi diximus, id est in sexto ab horoscopo uel in duodecimo loco, si crescens lumine Luna se Marti coniunxerit, matrimonium minuit, parentes separat et, interemptis parentibus, orbitatis faciet miseriis fatigari; aliorum corpus ferri laceratione conciditur, aliis talia nascuntur uulnera, ut nulla re alia nisi ignitis sanari cauteriis possint. Largitur autem artes quae aut ignem tractent semper aut ferrum; alios milites faciet, sed qui sempiterno onere militiae deterantur. In quinto uero loco uel in undecimo ab horoscopo, uel in secundo uel in octauo loco, uel in ipso horoscopo constituta, si per diem ad Martem Luna feratur, uitia laterum et paruum uitae spatium decernit et biothanatos facit. [4] Si uero fuerit nocturna genitura et minuta luminibus feratur ad Martem, in his scilicet in quibus diximus locis, magnos, potentes, terribiles, efficaces faciet, qui maximas ciuitates potestatis alicuius licentia subiugent, praesertim si in primis cardinibus geniturae sic fuerit inuenta. [5] Si uero per diem <in> principalibus geniturae locis sic fuerit inuenta, paternam substantiam dissipat, sed et parentes ipsos debilitat aut biothanata morte perimit; artifices tamen publicos aut milites faciet, sed ualitudinibus aut uitiis implicatos, aut frequenter maxima pericula et uiolentae mortis decernit exitium.
V. LVNA AD SOLEM
Si Luna feratur ad Solem et ei se partili radiatione coniungat, in qualicumque schemate, faciet periculosos, miseros, deiectos, ac miseris facultatibus et <in> omni uita humili conuersationis deiectione prostratos. Interdum facit spasticos et qui adsiduis ualitudinem uitiis contrahantur; alios facit caducos, aliis alienationis decernit incommoda, aliis plerumque decernit insanias.
VI. LVNA AD VENEREM
[1] Si Luna feratur ad Venerem et Venus partiliter radios Lunae uenientis exceperit, si [se] crescens Luna coniunctioni se Veneris applicauerit, faciet parentes nobiles et maximae potestatis potentia subleuatos; sed eis qui nati fuerint, a parentum adfectibus separatis, cito onus miserae orbitatis indicit. Erunt sane noti semper et nobiles, et qui semper in omni actu proficiant et qui omnia quae desiderant facile consequantur, et qui potentiae maximis honoribus fulgeant, pleni uenustatis et gratiae, sed omnia incrementa processu temporis consequentur. [2] Si uero Luna deficiens sic feratur ad Venerem, magnos actus, honores maximos et magnae potestatis decernit insignia, et quibus a parentibus, et a prima aetate, magna felicitatis conferantur augmenta; sed hos facit adsiduis infamari rumoribus <...> appetatur. [3] Sed semper Luna, in omni orbis sui figuratione, si feratur ad Venerem, faciet praeposteris amorum uitiis implicatos et qui ob hoc adsiduis pulsentur infamiis, impuros, libidinosos et circa amores mulierum immodica semper cupiditate flagrantes, et quos ad nefarios coitus incesta cupiditas semper incendat; aut enim sorores suas semper stuprant, aut sororum filias, aut uxores filiorum, aut uxores priuignorum, aut cum nouercis suis coeunt, aut concubinas patrum latenti cupiditate corrumpunt, aut patruis similis per illos irrogatur iniuria, praesertim si istam coniunctionem Mars de diametro respexerit. Nam si sit diurna genitura et Luna, in cardinibus geniturae posita, sic feratur ad Venerem, Mars uero in Occasu uel in MC. fuerit inuentus, ob haec facinora quae diximus, gladio faciet interire. [4] Si uero in mulieris genitura sic Luna feratur ad Venerem, erit inuido stridore semper impatiens, et quae ad promiscuas libidines prauis cupiditatibus erigatur, et quae incestarum et illicitarum cupidinum uota concipiat, et impuris semper libidinum cupiditatibus aestuet. Aut enim cum fratribus aut cum filiis coit, aut cum filiis fratrum aut patruis suis; aut illecebris suis captos ad genialis iniuriam tori priuignos praepostero adducit cupiditatis ardore, aut adfines suos sibi stupro cognitos iungit. Alias uiragines facit, praesertim si, in tropicis uel in erraticis signis uel in duplicibus uel in squamosis Venere constituta, sic ad eam Luna, sicut diximus, pergat, ipsa quoque in signis similibus constitutea [5] Sed haec fortiori concitantur ardore, si istum cursum Lunae Mars uel Saturnus quadrata uel diametra radiatione respexerit, uel si Venerem isdem coeperit radiationibus intueri. Fortiora haec autem erunt mala, si Venerem et Lunam, in Saturni uel Martis domo sic, sicut diximus, constitutas, sine oportuno testimonio Iouis, Mars uel Saturnus quadrata uel diametra radiatione respexerit.
VII. LVNA AD MERCVRIVM
[1] Si Luna ad Mercurium feratur et ei se cursus sui radiatione coniungat et sit plena luminibus, faciet cordatos, ingeniosos, oratores summa eloquentiae nobilitate fulgentes, praesertim si Mercurius in oportunis geniturae locis constitutus in signis suis uel in partibus suis fuerit inuentus et eum Iuppiter trigonica radiatione respexerit; tunc enim litterarum merito et eloquentiae splendore maxima illis conferuntur insignia. Hi enim populi leues animos et turbulentis seditionibus concitatos eloquentiae suae potestate compescunt, et furentes animos et perditi furoris indignationibus concitatos orationis suae possunt licentia mitigare; scibunt computos, scibunt musicam, palaestricam semper exercebunt et caelestium ac diuinarum disputationum secreta cognoscunt; ex quibus occasionibus gloriae substantia et maximus illis decernitur principatus. [2] Si uero ad Mercurium sic positum <cum> tali testimonio Iouis feratur Luna, faciet rationibus praeponi fisci semper aut populi, uel certe tales reddit quibus res deposita uel a peregrinis nationibus credatur; faciet etiam his pecuniarum actus adsiduis conuersationibus credi. [3] Si uero deficiens Luna ad Mercurium feratur, faciet malignos, malitiosos, sceleratos, instabiles cupiditatibus, errore dubios, et qui omnia consilia multiplicent et erratica semper dubitatione suspendant, et qui actus suos adsidua commutatione conuertant, et qui res sibi creditas abnegent uel absconsas publicare desiderent, et qui commissa sibi consilia public[ent h]is delationibus deferant, impostores malitiosa semper cupiditate fallentes aut qui cum effractoribus aut cum furibus conscientiam iungant, uel certe ipsi erunt fures aut effractores; erunt sane corpore debiles, languidi, uitiosi, et quos semper malitiosis humoribus aegritudo comparata debilitet.
VIII. LVNA SI AD NVLLVM FERATVR
[1] Si uero Luna sic fuerit collocata ut ad nullum feratur nec alicui se stellae propria radiatione coniungat nec cardines beniuolum sidus obsideat, faciet pauperes, deiectos, et qui ab omnibus sint necessariis destituti, et quibus cotidianae uitae subsidia denegentur, et qui ad sustinendam uitam semper aliena praesidia desiderent et qui paupertatis angustiam misera mendicatione sustentent; erunt autem a parentibus in infinitum inferiores, corpus uero eorum debile, languidum et adsidua macie confectum. Impugnabuntur malignis humoribus et adsiduo tumore uulnerum fatigantur; sed illis intra cutem malignus humor semper illabitur articulis obligatus, praesertim si, per uacuum currens quam Graeci cenodromon dicunt, a Saturno uel Marte, quadrata uel diametra radiatione pulsetur, uel si, per uacuum currens tertio natalis die, a Marte uel Saturno eadem qua diximus fuerit radiatione pulsata, uel si maliuolae in cardinibus fuerint constitutae. [2] Verum si sic currens, id est per uacuum, beniuolarum stellarum fuerit radiatione conuenta, in prima aetate uacuos faciet semper et nudos, sed adsiduis facit laboribus fatigari et miserarium adsiduis rationibus quatit, maximis sudoribus et maximis laboribus praesidia quaerentes; et cum eos uicinos felicitatibus fecerit, a summo gradu caduca rursus facit deiectione delabi et interdum usque ad summum perductos non patitur plenam apprehendere felicitatem. Per uacua enim signa cursus suos dirigens primam aetatem facit miseris ac uariis infortuniorum casibus implicari. Sed, cum animum et corpus graui infortuniorum continuatione quassauerit, et multis iuuentutem periculis fregerit, et hac atque illac misera peregrinatione pertraxerit, tunc multorum bonorum et maximae felicitatis decernit augmenta, ut, quantum primae aetati fuerit infortuniis derogatum, tantum posteriori felicitatis conferatur. [3] Si uero, per uacuum currens, Saturno se postea uel Marti coniunxerit, infelices, lunaticos, caducos faciet et qui, <a> prima aetate usque ad nouissimam, uario infelicitatis genere deprimantur; faciet pauperes, miseros, destitutos, et quorum corpus sit <pannis> male pendentibus nudum, custodes sepulchrorum aut qui perpetui carceris poena cludantur.
IX.
[1] Explicatis coniunctionibus Lunae et diligenti significatione monstratis, ad aliam interpretationem transferatur oratio, ipsius scilicet Lunae, ne quid a nobis in tam subtilibus disputationibus praetermissum esse uideatur, praesertim cum tuta uitae substantia ex istius numinis cursibus colligatur.
[2] <A Saturno Luna ad Iouem.> A Saturno defluens Luna si se Iouis stellae coniunxerit uel ad Iouem feratur, si crescens isti fuerit societati coniuncta, faciet locupletes, diuites, copiosos, claros, nobiles, magnis populis uel magnis ciuitatibus praepositos; aliis hereditates maximas, aliis thesauros, aliis maxima dona largitur. [3] Si uero fuerit minuta luminibus, nihil tale decernit, sed facit procuratores, curatores, aut quibus priuatarum rerum tuitio credatur et qui peregrinis negotiationibus immorentur, aut gubernatores aut naucleros aut uectigalium conductores reddit, et quorum actus circa aquam ius conductionis exerceant, ut ex istis actibus parua illis substantia conferatur.
[4] A Saturno Luna ad Martem. Si, a Saturno defluens, Luna ad Martem se iungat plena luminibus, ualitudines et uitia decernit et prima iuuentute faciet interire; si uero minuta luminibus, matri longae ac maximae aegritudinis tormenta decernit et quibusdam eam facit uitiis obligari, sed et malae mortis eidem matri discrimen impingitur, ut adsidue uomens sanguinem pereat; et ipsos facit qui nati fuerint miserae orbitatis languoribus fatigari aut parentes eorum perpetua dissensione dissociari.
[5] Sed et paternam et maternam substantiam uaria laceratione dilapidat, et adsidua ferri illis uulnera inficit, et tales decernit aegritudines ut curae gratia medela illis cauteriorum adustionibus conferatur; facit etiam absconsarum partium adsiduos dolores aut longae aegritudinis labore demersos uitae munus implere, aut facit biothanatos uariis generibus interire; aut enim submersi fluentibus, aut incensi depereunt, aut laqueo se suspendunt, aut gladio se extingunt.
[6] A Saturno Luna ad Solem. Si, a Saturno defluens, Luna feratur ad Solem, maxima infortunia et maximas decernit calamitates; faciet enim insanos, lunaticos, caducos, hydropicos, elefantiacos; sed haec infortunia pertinaci adsiduitate perpetuat, ut usque ad ultimum diem uitae istis calamitatis laqueis implicetur.
[7] A Saturno Luna ad Venerem. Si, a Saturno defluens, Luna Veneris se stellae coniungat, si crescens lumine fuerit, faciet magnos, nobiles et potentes, felices, locupletes et diuites, et magnae quidem potestatis, saeuos, libidinosos et qui ex istis graui pulsentur infamia. Si, uero fuerit minuta luminibus, prauas amorum decernit illecebras, aut impuris aut impudicis facit libidinibus implicari, aut turpes actus adsidua continuatione decernit; sed nihilominus facit hos eosdem quaerentes et habentes maximas substantiae facultates, et quibus, pecuniarum praesidio, et felicitas et potestas maxima comparetur.
[8] A Saturno Luna ad Mercurium. Si, a Saturno defluens, Luna Mercurii se stellae coniunxerit et sit crescens uel plena luminibus, facit obscuros et absconsos et tacitos, secretarum et illicitarum litterarum conscios, aut caelestibus religionibus occupatos, aut peritis computationibus interpretantes siderum cursus. Facit etiam negotiationibus praepositos et liberalium artium publicos magistros, facit oratores eloquentiae splendore fulgentes aut medicos cunctorum testimoniis adornatos. [9] Si uero fuerit minuta luminibus, aut sonum uocis impedit aut aures obtundit, sed et corpus eorum qui sic habuerint misera fatigatione debilitat; facit melancholicos, ictericos, spleneticos, pthisicos, hydropicos, pleumaticos, et angusto meatu cum acerbo doloris incommodo collectum uesicae stringit humorem.
X.
[1] A Ioue Luna ad Martem. Si, a Ioue defluens, Luna feratur ad Martem et sit nocturna genitura, et crescens Luna sic Martis societati iungatur, facit magnos, potentes, ciuitates uel regiones maximas suis uiribus optinentes, sed cum sollicitudinibus et cum periculis istius decernit potentiae potestatem. Non erunt tamen hii sine uitio aut ualitudine, sed existunt tales qui facile cuncta patiantur, praesertim si in principalibus geniturae locis Mars fuerit inuentus; quodsi, in deiectis locis Marte constituto, sic ad eum Luna feratur, ignitas artes decernit, sed ipsos facit humiles et abiectos, et ualitudines et uitia et malae mortis discrimina frequenti ratione decernit. [2] Si uero per diem Luna a Ioue defluat crescens et stellae se Martis adsociet, faciet expositos, seruos, misero onere mendicitatis oppressos, uitiis ac ualitudinibus implicatos et quorum seruitus captiuitati sit similis et qui uitam uiolenta morte deperdant. [3] Si uero Luna deficiens, in nocturna genitura, a Ioue defluens feratur ad Martem, primos, claros faciet; et si Mars in principalibus geniturae locis fuerit inuentus et Luna, minuta luminibus, in nocturna genitura, a Ioue defluens feratur ad Martem, faciet iudices, duces et quibus summum potestatis credatur imperium. Quodsi in deiectis geniturae locis Mars fuerit inuentus et si, sicut diximus, ad eum feratur Luna, faciet milites athletas, aut qui ex igni et ferro quaerant sibi uitae subsidia, aut medicos, chirurgos facit. [4] Si uero per diem deficiens Luna et a Ioue defluens feratur ad Martem, paternum ac maternum patrimonium dissipat et parentes in prima aetate eius perimit et onus extremae mendicitatis imponit; aliis uitium acerbi doloris infligit; facit interdum seruos, interdum captiuos, plerumque biothanatos, praesertim si, sic currente Luna, Mars in cardinibus geniturae fuerit inuentus uel si in anaforis uel cataforis; tunc enim, quae diximus, <...> cum in his locis constituto Marti Luna ista se societate coniunxerit.
[5] A Ioue Luna ad Solem. Si a Ioue Luna defluens feratur ad Solem, paternum ac maternum patrimonium uaria laceratione dilapidat et ipsos a parentibus alienat aut in longinqua peregrinatione constituit, alios exules, alios fugitiuos facit, aliis seruitutem inhonestae captiuitatis imponit, praesertim si in Saturni uel Martis domo Sol uel Luna fuerit inuenta.
[6] A Ioue Luna ad Venerem. Si, a Ioue defluens, Luna feratur ad Venerem, quodsi sit crescens uel plena luminibus, faciet parentes nobili potestatis auctoritate praefulgidos et qui maximam fuerint potentiam consecuti; sed alienari a suis tunc qui natus fuerit cogit et cito eum orbum a parentibus facit; sed nihilominus etiam ipsi potentiam, gloriam nobilitatemque decernit; sed haec omnia processu largitur aetatis et ab uxoribus maxima felicitatis decernit augmenta. Facit etiam ipsos uenustos, gratos, lepidos, et quibus ex gratia uel uenustate potestas maxima comparetur. [7] Si uero, a Ioue defluens, ad Venerem feratur, minuta luminibus, et sit in principalibus uel in necessariis geniturae locis, infinita felicitatis incrementa decernit, et erit nimium felix, in cuiuscumque genitura sic fuerit inuenta; decernit enim honores, potentias, fasces, praetextas et magnificae potestatis insignia, et quibus a parentibus hoc dignitatis meritum conferatur, et in primo aetatis gradu positis potentissimae dignitatis ornamenta decernit, et <ab> uxore et mulieribus diuitiarum et felicitatis facit incrementa conferri.
[8] A Ioue Luna ad Mercurium. Si, a Ioue defluens, Luna ad Mercurium feratur, plena luminibus, facit criticos, id est bono iudicio, bonos, benignos, gloriosos; erunt enim aut exactores fiscalium praestationum aut religionibus praepositi aut iuris interpretes; ex quibus occasionibus maxima illis felicitas et diuitiae maximae conferuntur, ut ipsa felicitas per omnia uitae spatia perseueret. [9] Si uero minuta lumine a Ioue defluens feratur ad Mercurium, ex litteris uel ex disciplina aliqua aut ex horreis et ex negotiationibus faciet uitae substantiam uel subsidia quaerentes; quidam hereditates aliquas consequuntur, alii <...> inuenient, alii commendatas sibi res abnegant, ut ex ista perfidia patrimonii sibi praesidia comparent.
[10] A Ioue Luna ad Saturnum. Si a Ioue defluens Luna ad Saturnum feratur, et sit crescens uel plena luminibus, faciet ab extraneis adoptari uel ipsos alienae subolis patres aut minorum tutores uel procuratores facit; alii expositos uel subtractos filios post multum temporis spatium inuenire coguntur. Erunt aquosis semper atque humidis actibus implicati aut adsiduis peregrinationibus errantes aut peregrinarum mercium gratia nauigantes, ut ex ista conuersatione uitae illis praesidia quaerantur. [11] Si uero minuta luminibus a Ioue defluens ad Saturnum feratur, aut exponi faciet aut onus seruitutis imponit aut infortunium miserae captiuitatis indicit aut alia uitia aut ualitudines facit, ut omnis uita eorum, graui doloris acerbitate confecta, cito finem miserae mortis incurrat. Quodsi nocturna genitura fuerit et Luna minuta luminibus, a Ioue defluens, ad Saturnum feratur, facit quolibet genere biothanatos interire.
XI.
[1] A Marte Luna ad Solem. A Marte defluens Luna si feratur ad Solem, maxima uitia ualitudinesque decernit, et breuitatem temporis tribuit, et facit biothanatos interire et generaliter maxima infelicitatis decernit incommoda. Quosdam uero sic posita facit in extraneis et in peregrinis finibus interire.
[2] A Marte Luna ad Venerem. Si, a Marte defluens, Luna feratur ad Venerem et sit crescens uel plena luminibus, facit adulteros, libidinosos, amatores et uenereis semper cupiditatibus deditos, frequentibus periculorum casibus implicatos; exercebunt autem artes aut pigmentorum et aromatum aut lapidum et margaritarum, et fiunt frequenter ex ista Lunae societate tinctores; metalli etiam cuiusdam commercia tractabunt et fiunt, pro signorum uel locorum qualitate, caupones, ut ea quae ad uictum et potum sunt necessaria famosis et publicis mercimoniis praeparent. [3] Si uero, a Marte defluens, Luna, minuta lumine sic feratur ad Venerem, efficaces, beatos felicesque faciet, sed diuites; hi sane mulieres sollicitabunt, et auferent locupletes, sed [in] alieni uiri uxores, ex quibus comparabuntur illis maxima felicitatis insignia; nam per has mulieres honestantur maximo dignitatis ornatu, praesertim si sit nocturna genitura. <Si uero diurna fuerit genitura>, faciet laboriosos et uariis operibus inhaerentes et qui, ob res uenereas, frequenti pulsentur infamia, et quos semper promiscuae libidinis uota sollicitent.
[4] A Marte Luna ad Mercurium. Si, a Marte defluens, Luna ad Mercurium feratur, plena lumine, in nocturna genitura, milites faciet et athletas, gloriosos interdum, alios publicis et gloriosos officiis praeponi, sed erunt maligni, malitiosi, et quorum cupiditas ad omne facinus per dies singulos crescat; erunt enim aut carnifices aut spiculatores et quibus deferendi licentiam publica committat auctoritas. Si uero per diem ista se Luna societate coniungat et sit plena lumine, decernit miserae damnationis incommoda, ut sententia iudicis depugnare cogantur et fiant ex ista damnatione biothanati. [5] Si uero minuta lumine, in diurna genitura, a Marte defluens ad Mercurium feratur, in infinitum et immensum decernit cupiditates; facit enim grassatores, latrones, sed qui in isto deprehensi facinore seuera iudicantis animaduersione plectantur; alii premuntur cadentium ruina tectorum; alios a rectae uitae cursu mutat insania. Si uero fuerit nocturna genitura, faciet carceris praepositos custodiarumque custodes et qui ex hoc officio patrimonii sui substantiam comparent; erunt sane amatores nauium et athletarum et qui quadrupedia animalia adsiduis officiis prosequantur. Habebunt sane uitia et adsiduis periculorum incommodis deteruntur.
[6] A Marte Luna ad Saturnum. Si, a Marte defluens, Luna plena uel crescens ad Saturnum feratur, facit tardos, pigros, et qui ad nullos actus possint proficere et qui nihil ex his quae desiderant consequantur. Matrem uero, aut uiduam reddit aut uitiis aut ualitudinibus implicatam, sed hanc eamdem malae mortis fine perimit; ipsorum patrimonium adsiduis lacerationibus dissipat, facit eos uariis uitiis implicari. [7] Si uero deficiens lumine, a Marte defluens, ad Saturnum feratur, fames, aegritudines ualitudinesque decernit; facit, lunaticos, aemorroicos, claudos, paralyticos, gibberosos; oligochronios aut, si nihil horum fuerit, facit biothanatos. Quorumdam uero matres aut patres, pro signorum qualitate, aut uitiis oppressos ante perimit, aut facit biothanatos interire.
[8] A Marte Luna ad Iouem. Si, a Marte defluens, Luna, plena uel crescens lumine, ad Iouem feratur, in oportunis geniturae locis, facit duces ducentes exercitum, potentes, imperiosos, et qui sint omni ratione terribiles et qui prouincias ciuitatesque potentiae suae potestate possideant. Erunt sane diuites, locupletes, pecuniosi, et qui omnia quaeque uolunt facillimis rationibus consequantur, et qui sint in omni certaminum conflictatione uictores. [9] Si uero sit minuta lumine et sic a Marte defluens ad Iouem feratur, faciet publicis quibusdam certaminibus destinatos, sed qui semper praeconio bonitatis ornentur; aut gloriosos milites facit et his adsidua felicitatis incrementa decernit et hos eosdem crebris honorum promotionibus <fama ornat quae> late patet et uariis facit generibus gloriosos; latentia tamen uitia infligit et frequentibus faciet ualitudinibus implicari.
XII. [1] A Sole Luna ad Venerem. Si, a Sole defluens, Luna feratur ad Venerem et sit diurna genitura, faciet steriles et qui sobolem generare non possint, et qui difficile coniugalibus copulentur adfectibus; aut enim steriles aut anus aut ancillas et ipsas nihilo minus steriles uxores ducunt, aut puerorum turpes ac miseros coitus sectantur, ex qua causa filiorum illis soboles in perpetuum denegetur. Erunt sane praeposteris amorum uitiis obligati aut impuris aut turpibus cupiditatibus dediti, seruilibus semper studiis et seruilibus actibus occupati, facultates nimias comparantes et per semetipsos uitae sibi subsidia maxima quaerentes, et qui felicitatis augmenta processu temporis consequantur. [2] Si uero per noctem, a Sole defluens, feratur ad Venerem, multas decernit uxores, facit communes, gratos, acceptos et magnos actus et magnas decernit facultates; erunt nobiles, gloriae splendore fulgentes. Facit autem imperiosos, potentes, diuites, et quibus maxima felicitas conferatur, praesertim si nullum [d]eorum Saturnus quadrata uel diametra radiatione pulsauerit. Tunc autem haec felicitas et hii honores decernuntur, si in necessariis geniturae locis fuerit ista coniunctio.
[3] A Sole Luna ad Mercurium. Si a Sole defluens Luna ad Mercurium feratur et sit diurna genitura, facit in uita et actibus periculosos, et moribus malis, et sacrilego semper errore praeposteros, et diuinitatem negantes; sed hii tamen etiam commendatas res sibi abnegant. [4] Si uero per noctem, a Sole defluens, Luna ad Mercurium feratur, facit publicanos uel tabelliones, et qui litteris quaerant uitae subsidia; erunt tamen ex studio in suis ciuitatibus ornati et qui omnibus eiusdem negotii uiris cunctorum iudiciis praeferantur. Frequenter tamen, si eos Iuppiter trigonica radiatione respexerit, curam ciuitatis tuitionemque suscipiunt. Erunt autem difficilium litterarum aut sophiae cuiusdam inuentores aut caelestibus religionibus dediti, et quibus diuinitatis secreta credantur, aut absconsarum aut illicitarum litterarum actibus inhaerescunt; alii absconsas res inueniunt, aliis confertur hereditas, si tamen alieni ab his fuerint Mars pariter et Saturnus.
[5] A Sole Luna ad Saturnum. <Si a Sole defluens Luna ad Saturnum> feratur et sit diurna genitura, patrimonium dissipat, parentes diuidit et ipsis miserae orbitatis indicit incommoda; sed, processu temporis, ipsis maximam decernit substantiam facultatum et magnarum felicitatum tribuit augmenta et multorum fundamentorum dominia largitur. [6] Si uero per noctem, <a Sole> defluens, Luna ad Saturnum feratur, orbitates decernit et patrimonia minuit et malarum peregrinitatum decernit incommoda; facit etiam grauia uitia et graues ualitudines, aut periculorum grauium et uiolentorum facit casibus implicari.
[7] A Sole Luna ad Iouem. Si, a Sole defluens, Luna feratur ad Iouem, et sit diurna genitura, a parentibus fortunae et felicitatis largitur insignia; quidam regiones aut ciuitates maximas obtinebunt, erunt tamen ultra modum beneficio felicitatis ornati. [8] Si uero per noctem, a Sole defluens, ad Iouem feratur, faciet per semetipsos sibi facultatum substantiam comparantes et qui sint adsiduis peregrinationibus dediti; sed hos in prima iuuentute decipit et, cum fuerint eorum prouectae temporis aetates, glorias, commendationes, bonitates et idoneas decernit subsidii facultates.
[9] A Sole Luna ad Martem. A Sole defluens Luna si feratur ad Martem, et sit diurna genitura, parentes eius celeri morte prosternit, ut sic ipse orbitatis onere deprimatur. Pereunt autem parentes ex ista coniunctione frequenter biothanati; et ipsis qui nati fuerint decernit uitiosas luminum caecitates, aut facit eos amputata parte corporis debiles, aut in prima eos perimit aetate, uel, si nihil horum fecerit, facit biothanatos interire. [10] Si uero per noctem, a Sole defluens, Luna feratur ad Martem, facit uiolentos, crudeles, et qui periculosa semper facinora committant, aut facit uitiis et ualitudinibus implicatos. Actus tamen publicos militiamque decernit aut athletas facit gloriosos pariter, praesertim si Mars et Luna in necessariis geniturae locis fuerint inuenti. Si uero in deiectis locis fuerit ista coniunctio sine beniuolae stellae testimonio, patrimonium minuit, orbari a parentibus facit, humilitat uitam, uitia, ualitudines decernit aut certe facit biothanatos interire. Actus uero aut ex igne aut ex ferro aut ex metallo facit, aut tales certe ut sempiterni laboris continuationibus deterantur.
XIII. [1] A Venere Luna ad Mercurium. A Venere defluens Luna si ad Mercurium feratur, si sit crescens uel plena luminibus, defensores uel procuratores facit nobilium feminarum, et qui mulierum praesidio ordinem aliquem promotionis accipiant; erunt tamen aut tinctores aut margaritarii aut aromatum inuentores, musici frequenter et medici, aut athletarum principes et magistri, sed libidinosi et adsiduis amorum cupiditatibus subleuati, grati tamen et circa uenerios coitus amabiles. [2] Si uero, a Venere defluens, Luna, minuta lumine, ad Mercurium feratur, uitia, impuritates ualitudinesque decernit; actus uero uarios multiplicesque faciet: aut enim oratores aut tor<na>tores aut plastas aut sculptores faciet aut pigmentarios aut colorum repertores aut farmacopolas aut popinarios facit et qui alienarum uoluptatum et delectationum curam sollicitudinemque sustineant.
[3] A Venere Luna ad Saturnum. Si, a Venere defluens, Luna ad Saturnum feratur, si sit crescens aut plena luminibus et sit nocturna genitura, aut prouectae aetatis dabit uxorem, aut publicam mulierem ad consortium tori genialis adducit, aut ex adfinibus aliquam sortitur uxorem, ut praesidio tamen coniugii honoris principem locum et incrementa dignitatis et promotionis insignia consequatur. [4] Si uero, a Venere minuta defluens Luna, in diurna genitura, ad Saturnum feratur, facit passiuis libidinum cupiditatibus natos et uitiosis uoluptatibus deditos, et qui, ex libidinosis actibus, crebra pulsentur infamia; erunt sane turpes, erratici et seruili deiectione miseri, locatores meretricum aut certe lenones. Si uero mulieris sit ista genitura, erit publica meretrix et quae uitae subsidium, in publico constituta loco, pudoris iactura quaerat corpore. [5] Si uero, a Venere defluens, Luna, in nocturna genitura, minuta luminibus ad Saturnum feratur, aut steriles aut eunuchos aut archigallos aut hermafroditos faciet aut certe tales, qui muliebria pati miserae libidinis cogantur ardore; erunt sane oligochronii aut biothanati. [6] Si uero, a Venere defluens, Luna, minuta luminibus, per diem, ad Saturnum feratur, faciet uitiosos et debiles et quos malignus semper humor infestet; circa aquam tamen dabit actus, sed qui miseris laborum continuationibus defatigant. Aut enim ex altis puteis cotidiano opere aquam leuare coguntur <aut> iubentur adsidue lacunas cluacasque purgare aut erunt hortulani, sed miseri aut nautae, aut aquarii, aut piscatores, aut urinatores. [7] Sed hos actus signorum frequenter qualitas mutat[a]; faciet enim bubulcos, armentarios, equ[it]arios, pastores et qui iumentorum stabula purgare uel mundare iubeantur; sepulchrorum etiam facit plerumque custodes aut certe pollinctores facit, qui sepeliendorum hominum curam cunctorum iudicio consensuque suscipiant. Sed haec pro locorum uel signorum uarietate decernit; de qua uarietate etiam in aliis apotelesmatibus plenissime diximus.
[8] A Venere Luna ad Iouem. Si, a Venere defluens, Luna ad Iouem feratur, faciet magnos, potentes et nobiles, ciuitatibus praepositos; quosdam uero facit praesidio mulierum subleuari; erunt sane grati, uenusti, erunt tamen amatores mulierum et qui, uenustatis gratia, omnia quae desiderant consequantur. [9] Si uero, defluens a Venere, minuta lumine ad Iouem feratur, de muliebribus personis dabit subsidia facultatum et reddit tales, quibus a prima aetate a parentibus felicitatis et gloriae gratiae conferantur; aliis hereditates dabit, alios lucra maxima inuenire compellit aut in templis honorata decernit officia.
[10] A Venere Luna ad Martem. Si, a Venere defluens, Luna ad Martem feratur, in diurna genitura, et sit Luna crescens uel plena luminibus, amoris alicuius instinctu miserae calamitatis decernit exitia et ob hoc graue periculorum discrimen indicit, ut et ad custodiam carceris et ad damnationis <dis>crimen accedant et qui propter hoc biothanata morte depereant. Alios faciet exponi, alios subiugari, alios facit misero oneri captiuitatis addici, pro locorum scilicet potestate. [11] Si uero, a Venere defluens, Luna per noctem ad Martem feratur et sit crescens uel plena luminibus, facit artificiosos, uiolentos semper et calidos et qui uitiis et ualitudinibus implicentur. Si uero, a Venere defluens, Luna in nocturna genitura feratur ad Martem, faciet homines terribiles et potentes, qui regiones maximas suis uirtutibus ac potestate subiugent, praesertim si in horoscopo uel in quinto ab horoscopo signo aut Mars fuerit aut Luna. Si in ceteris locis fuerit ista coniunctio, aut artificiosos facit aut athletas aut milites, sed qui adsiduis periculorum casibus implicentur. [12] Si uero, a Venere defluens, minuta lumine, in diurna genitura feratur ad Martem, patrimonium misera laceratione dilapidat et ipsos facit deiecta humilitate miseros et uitia ualitudinesque decernit, alios facit exules, alios in fugam uertit, aliis onus seruitutis imponit, alios in primo uitae cursu perimit. Facit plerumque biothanatos mulierum causa uel propter amoris alicuius illecebras; ob hoc enim insidias pericula damnationesque decernit.
[13] A Venere Luna ad Solem. Si, a Venere defluens, Luna feratur ad Solem, parentes acerba dissensione dissociat aut ipsis onus dirae orbitatis indicit; patrimonii et uitae decernit angustias, impuros facit et qui miseris amorum amplexibus implicentur; sed cum primum iuuentutis tempus exierint, processu temporis augmenta patrimonii et quicquid desiderauerint facile consequuntur.
XIV.
[1] A Mercurio Luna ad Saturnum. Si, a Mercurio defluens, Luna, plena lumine, ad Saturnum feratur et sit diurna genitura, aut balbos facit semper aut surdos, aut uerba eorum tardo sono uocis impedientur. Habebunt autem actus aut ex rationibus aut ex magisteriis aut ex negotiationibus aut ex peregrinationibus aut ex uerborum interpretationibus, et secreta caelestia semper insinuant; alii aquarum uel carceris custodiarum curam tuitionemque suscipiunt, ut ex istis actibus uitae illis subsidia quaerantur. [2] Si uero per noctem, a Mercurio defluens, Luna plena lumine ad Saturnum feratur, faciet circa aquam semper adsiduis laboribus fatigari: operarios sempiternis laboribus deditos et qui corpus suum ad opus aliquod locare consueuerunt, laturarios humeris ac dorso uitae subsidia quaerentes. Alios in custodia constituit, alios intrudit in carcerem, alios publicis iudiciis opponit; alios damnari, alios squalore carceris et publicarum custodiarum oppressos, sordibus coinquinatos ac deformes faciet interire, praesertim si in maliuolarum stellarum signis fiat ista coniunctio. [3] Si uero, a Mercurio defluens, Luna, minuta lumine, ad Saturnum feratur, faciet mendicos, pauperes, pannis obsitos et miserae egestatis calamitate demersos; alios seruire in templis facit, alios uagari compellit. Facit plerumque lunaticos, aut sacrarum ualitudinum uitia decernit; facit caducos et misera commotione dementes. [4] Si uero, a Mercurio per noctem defluens, Luna, minuta lumine, ad Saturnum feratur, aut exponi facit, aut squalorem miserae seruitutis imponit, aut onus acerbae captiuitatis indicit; etiam maximas ualitudines aut uitia decernit, aut in prima aetate temporis perimit, aut facit aliqua ratione damnari; quodsi nihil horum fuerit, facit biothanatos interire.
[5] A Mercurio Luna ad Iouem. Si, a Mercurio defluens, Luna ad Iouem feratur, faciet magnos, potentes, quibus imperatorum litterae ac secreta credantur, aut qui regias opes regiosque thesauros fideli tuitione custodiant, et qui in regia domo iubendi uel disponendi habeant potestatem; facit plerumque magistros nuntiosque regum, sed et neocoros aut prophetas facit aut principes sacerdotum, ut ex istis honoribus aut ex his occasionibus maxima illis felicitatis conferantur insignia, et ut ex his actibus potentium diuitiarum incrementa conquirant. [6] Si uero, a Mercurio defluens, minuta lumine, Luna ad Iouem feratur, aut rationibus praeponit, aut fenoris negotiationibus facit esse praepositos, aut facit actores et tales quibus publica uel fiscalia instrumenta credantur, aut ponderibus publicis aut fiscalibus facit praeponi aut priuatarum litium iudices facit et ex his actibus maxima facultatum incrementa decernit, sed et felicitatis largitur insignia; aliis hereditates decernit, alios res depositas et absconsas inuenire compellit, apud alios res commendatae remanent et apud eos sine fraudis uitio perseuerant, ut ex istis rebus gloria et substantia illis et magna felicitas comparetur.
[7] A Mercurio Luna ad Martem. A Mercurio defluens Luna si feratur ad Martem, in diurna genitura, et sit Luna crescens uel plena luminibus, faciet irreligiosos, periuros, fallaces et quorum malitia ad omne facinus per dies singulos crescat. Erunt effractores, fures, et qui templa sacrilego furore semper expilent, erunt latrones, homicidae, et ad neces hominum semper armati; sed in his comprehensi facinoribus custodiae uinculis carcerisque traduntur, et gladio seuera iudicis animaduersione plectuntur aut quolibet genere ob haec facinora biothanata morte depereunt. [8] Si uero sit nocturna genitura et, a Mercurio defluens, Luna, plena uel crescens, feratur ad Martem, facit duces ac tribunos militum, sed terribiles et tyrannicis potestatibus subleuatos, uel defensores aut praesides ciuitatum, sed qui numquam in istarum potestatum licentia perseuerent et qui uario genere semper offendant; quorum alii uertuntur in fugam, alii in exilium dantur, alii biothanati intereunt, praesertim si in principalibus geniturae locis Mars et Luna fuerint inuenti. [9] Si uero in deiectis geniturae locis, a Mercurio defluens, Luna, in nocturnis genituris, [locis] plena lumine, feratur ad Martem, parricidalium scelerum facinora decernit. Aut enim filios suos parricidali perimunt furoris amentia, aut illos ad fraternas neces furor praeposterae cupiditatis impingit, aut parentibus per ipsos parricidale infertur exitium, aut adfines suos iugulant, aut, auersi coniugales adfectus, genialem torum sanguine laniatae coniugis polluunt, ut omnifariam uario furoris instinctu parricidali grassentur insania; sed haec pro locorum ac signorum uarietate decernuntur. Mors uero eorum uiolenta erit semper aut publica; aut enim propter seruos, aut propter personas in custodiam redactas, aut propter damnatos homines, graue illis periculorum discrimen infertur et propter hoc damnati publica morte depereunt.
[10] Si uero minuta lumine, in diurna genitura, a Mercurio defluens feratur ad Martem, faciet falsarios maleficos et effractores, fures aut latronum conscios et receptores; ex quibus criminibus aut in custodia constituuntur aut seuera animaduersione damnantur. Alii fiunt publici carnifices et quibus publicae animaduersionis officia credantur, aut exceptores personalium causarum fiunt aut <...> officia pertractent, aut adiutores fiunt huiuscemodi hominum, et damnatorum aut carceris publici fiunt ex ista coniunctione custodes. [11] Si uero, minuta lumine, a Mercurio defluens Luna feratur ad Martem, in nocturna genitura, aut milites <facit aut> custodes armorum aut athletas aut quibusdam certaminibus destinabit, efficaces, terribiles, famosos, et quorum officium ad omnium †crebrorum notitia mouere perueniat. [12] Quodsi in horoscopo, uel in quinto ab horoscopo loco, Marte uel Luna constituta, fuerit ista coniunctio, facit eos uiolento quodam genere mortis extingui. In ceteris enim geniturae locis uitia, ualitudines, pericula et laboriosos actus et adsiduas uigilias aut uiolenta quaedam negotia decernit. Sed haec omnia, sicut frequenter diximus, ex signorum diuersitate uariantur. [13] In signis enim erraticis uel in tropicis constituto Marte, si a Sole uel a Mercurio defluens Luna, in maliuolarum stellarum signis constituta, feratur ad Martem per diametrum uel quadratum, aut si se illi uicina aut partili societate coniunxerit, faciet pellarios, coriarios, gallicarios, coquos, aerarios, ex igni uel ex ferro artes suas officiaque complentes. Si uero in Veneris fuerit signis ista coniunctio, faciet linteones, tinctores, plastas aut tabernarios. Si uero in Mercurii aut in Martis domo fuerit ista coniunctio, amatores armorum aut palaestrae facit et publicorum negotiorum officia tractantes. Si uero in domo Iouis fuerit ista coniunctio, tribunos, duces ac magnarum legionum praepositos, aut ciuitatum uel prouinciarum praesides facit. [14] Si uero in domo Saturni fuerit ista coniunctio, grauia, misera et scelerata decernit officia; aut tortores enim aut carnifices aut delatores faciet, aut bestiarum uenatores et Marsos tales qui aspides uenari consueuerunt, agrestium pecorum uel bestiarum magistros faciet; alios piscatores, alios aucupes, alios ex puteis altissimis adsiduo labore aquas leuare compellit; alios agrestium locorum uel hortorum operarios faciet, alios naucleros nauticos uel gubernatores, alios structores, alios lapidarios, alios pollinctores facit aut per ipsos sepulturae semper officia tractantes. Si uero in domo Martis fuerit ista coniunctio, multiplici genere decreta uariantur.
[15] A Mercurio Luna ad Solem. Si, a Mercurio defluens, Luna feratur ad Solem, aut mente captos aut lingua impeditos aut surdos efficit aut pauperes et miseros, egestatis squalore depressos, erraticos semperque peregrinos et qui nusquam sedem domiciliumque constituant; sed haec infortunia processu temporis temperantur et, expleto tempore iuuentutis, parua illis ex uariis actibus uitae praesidia quaeruntur.
A Mercurio Luna ad Venerem. Si, a Mercurio defluens, Luna, in nocturna genitura, plena luminibus, feratur ad Venerem, faciet eos †publicis protegi ab aere; inueniunt omnibus actibus principatum; gloriae etiam et magnae felicitatis incrementa decernit. Alios oratores facit, sed adfluentia sermonis alios poetas facit et eos diuinorum carminum auctoritate nobilitat, aut in officiis deorum uel in officiis imperatorum adsidua honorum continuatione constituit, aut ex personis et commendationibus mulierum aut ex muliebribus quibusdam actibus ad felicitatem et potentiam perducit cum gratia uenustatis. [17] Si uero, a Mercurio defluens, Luna, plena luminibus, feratur ad Venerem, aut aromatum <aut> pigmentorum faciet aut colorum aut medicamentorum aut pretiosorum lapidum repertores, aut pretiosas tunicas arte sua facientes, aut organarios, aut pantomimos, aut qui ad omne genus saltationis adfectent aut qui alios dulci uoce delectent, sed mediocres in uita, et qui neque abundent in facultate nec necessariorum angustia deprimantur, sed his ipsis augmenta facultatum processu temporis conferuntur; in uenerio coitu facit libidinosos et uitiis quibusdam semper implicitos et qui adsiduis ob haec pulsantur infamiis. [18] Si uero minuta luminibus, in nocturna genitura, a Mercurio defluens Luna feratur ad Venerem, <facit> diuites, potentes, imperiosos, magnos et quibus regionum uel ciuitatum maximarum tuitio credatur, praesertim si liberata a Solis radiis Luna in horoscopi signo fuerit inuenta, sed et si Venus, simili modo Solis radiis liberata, in his in quibus diximus locis cursum Lunae uenientis exceperit. Si uero in ceteris geniturae locis fuerit ista coniunctio, honestos, multa negotia agentes faciet, et qui propriis uiribus patrimonii sibi substantiam quaerant.
[19] Si uero per diem, minuta lumine, ad Venerem feratur et in MC. uel in decimo ab horoscopo loco fuerit ista coniunctio, sacri certaminis palmas coronasque largitur, aut sacris certaminibus facit esse praepositos, aut templorum fabricatores aut simulacrorum consecratores facit, aut certe neocoros aut principes sacerdotum aut magna in templis officia tractantes. [20] Si uero in ceteris geniturae locis fuerit ista coniunctio, mediocres in facultatibus facit et qui artes metallicas exercere consueuerint. Facit plerumque coriarios et qui aromata mercari consueuerint, facit etiam eos politores pretiosarum gemmarum uel qui gemmis ex uario pigmentorum genere aliam speciem coloris adpingant, aut ornatores aut sculptores simulacrorum aut fabricatores efficiet, aut in templis sacra carmina praecantantes aut tibicines templorum faciet, et qui habeant rerum caelestium notionem uel qui sciant secreta caelestia uel qui res absconsas et abditas facili ratione perdiscant, ut ex his occasionibus uitae illis subsidia quaerantur.
XV.
[1] A Saturno defluens Luna. Si, a Saturno defluens, Luna [et] ad nullum feratur sed per uacuum cursus suos dirigat, et sit crescens uel plena luminibus, patrimonium misera laceratione dilapidat et facit a parentibus alienari aut, interemptis parentibus, in prima aetate reddit orbos; facit plerumque pigros aut in longinquis peregrinationibus detinet occupatos. [2] Si uero sit minuta luminibus, faciet circa uentrem frigus adsiduum, quos Graeci psychrocoelios uocant, et infinitis flegmatum uitiis laborantes, macros, splenicos, dysentericos, hydropicos, pleumaticos uel dysuriacos, et qui latentibus uitiorum doloribus torqueantur; sed haec pro signorum qualitate decernit.
[3] A Ioue defluens Luna. Si, a Ioue defluens, Luna ad nullum feratur et per uacuum cursus suos dirigat, si sit plena luminibus, faciet adsidua profectione peregrinos, pauperes et qui, processu temporis, omnia felicitatis ornamenta deperdant; si uero sit minuta luminibus, expositos, captiuos et quorum uita seruitutis onere deprimatur. Quidam erunt uitiis ualitudinibusque implicati; alios oligochronios faciet.
[4] A Marte defluens Luna. Si, a Marte defluens, Luna ad nullum feratur, sed per uacuum cursus suos dirigat et sit plena luminibus, patrimonium dissipat et parentes in primo aetatis gradu perimit, aut uitium illis aliquod aut malae mortis discrimen impingit; ipsis uero aut ex altis praecipitat locis aut a quadrupedibus pericula aut maxima illis uitia ualitudinesque decernit; alios facit publica morte biothanatos. [5] Si uero minuta lumine, a Marte defluens, ad nullum feratur, aut a genere suo alienari et separari facit et patrimonia eorum uariis lacerationibus dissipat, aut dat laboriosas artes, ut circa ignem semper ferrumque uersentur, aut miseros milites facit.
[6] A Sole defluens Luna. Si, a Sole defluens, Luna ad nullum feratur, sed per uacuum cursus suos dirigat, faciet pauperes, infelices, peregrinos, erraticos et qui seruilibus semper actibus immorentur; alios, ad uarios actus adfectantes, quod adgressi fuerint uario facit genere desperationis amittere; sed, processu temporis, huius infortunii discrimina mitigantur et praes[id]entium calamitatum ex aliqua parte miserum mutatur exitium; deposito paupertatis onere paruum illis uitae subsidium comparatur, et ad aliquos actus adfectare compelluntur.
[7] A Venere defluens Luna. Si, a Venere defluens, Luna crescens lumine ad nullum feratur, sed per uacuum cursus suos dirigat, faciet passiuos in coitu et qui numquam in uxorum amoribus perseuerent, sed qui semper incestis delectentur amplexibus; sed hos eosdem facit nudos, pauperes, et qui humeros suos laboribus subicientes cotidianae quaerant uitae subsidia. Si uero sit minuta luminibus, uitiosos, turpes, pauperes et adsiduo facit miseriarum onere praegrauatos, aut artibus et actibus inhonestis applicat semper et miseris.
[8] A Mercurio defluens Luna. Si, a Mercurio defluens, Luna ad nullum feratur, sed per uacuum cursus suos dirigat et sit plena luminibus, faciet grammaticos, oratores, medicos, musicos et qui, computationis sollertia, caelestium sciant siderum cursus; aut fenoris et negotiationis officia tractantes, ex quibus occasionibus gloriam et substantiam, sed processu temporis consequuntur. [9] Si uero fuerit minuta luminibus, ab humoribus uitia decernit aut ex aquis graue periculorum discrimen indicit; aliorum mentibus nocet, aliorum obligat linguas, aliorum auribus nocet, sed hos omnes faciet alienos a litteris, faciet alios uaticinari, sed in templis; alios ad templorum custodias sempiternas addicit, alios ministros facit seruosque templorum.
XVI.
[1] Nunc genera explicanda sunt omnia, quae ueloci cursu suo perficit Luna, ut et partiliter et generaliter omnia explicasse uideamur.
[2] Si Saturno se applicauerit Luna, miseros parentes facit; si uero se Marti coniunxerit, ambos parentes facit humiles, item patri miserias indicit. Si a Marte ad Saturnum feratur, id est si utrumque latus eius Mars Saturnusque possederint, sacrae <...>. Si uero a Saturno ad Martem feratur, mediocriter haec eadem facit; mulieribus uero tunc decernit uitia, cum eadem radiis suis impugnauerit Saturnum. Lunaticos uero tunc facit, si figura Lunae uel scema †uel similitudine Saturno comparetur ac Marti†, Ioue ac Venere <in> alienis existentibus signis; <si> enim Iuppiter et Venus istas omnes coniunctiones uel defluctiones, per quas misera hominibus decernuntur exitia, bona radiatione respexerint, decretorum malorum <et> miserae calamitatis exitia mitigantur. [3] Felix erit nimiumque felix et cum omni felicitate etiam pudicitiae decernit ornatum, si in his in quibus gaude[n]t locis sine inimica Martis aut Saturni radiatione Ioui se <et> Veneri radiatione coniunxerit aut uni de duobus. Tunc enim felicitates, tunc substantiam, tunc honores, tunc omnia uitae ornamenta decernit. Gaudet autem aut in horoscopo aut in quinto ab horoscopo loco aut in XI. ab horoscopo loco Iouis aut Veneris coniunctionibus adornata. Sed et in octauo geniturae loco, in nocturna genitura, et in his in quibus gaudet signis, sicut Iouis uel Veneris testimonio, maximam decernit felicitatem.
[4] Quemcumque itaque locum uolueris in genitura tractare, aut naturae, aut nutrimentorum, aut generis, aut parentum, aut fratrum, aut nuptiarum, aut sobolis, aut extremum diem uitae, diligenter inspice cursum coniunctiones defluctionesque Lunae, longitudines, altitudines et qui coniunctiones eius excipiant. [5] Exspectare itaque in omni genitura debemus ne Sol coniunctionem Lunae ad se uenientis excipiat; postea enim quam, de diametro Solis recedens, luminibus suis coeperit damna sentire ad synodum festinans, qualibet luminis sui figuratione, pro mensura uniuscuiusque decernit exitium. Si enim fortis eius radiatio fuerit, fortia mala et magnorum infortuniorum decernit exitia; si media fuerit radiatio, malorum temperatur exitium. [6] Si uero deficiens ad ipsos radios Solis accesserit et ipsi orbi eius quodammodo glutinata fuerit et ex aspectu hominum rapta non pareat, tunc potentiora mala, tunc omnium calamitatum decernit exitium secundum haec apotelesmata quae in praecedenti huius libri parte signauimus. [7] Si uero, a coniunctionibus Solis liberata per diem, Saturno addenti ad cursus suos numeros se Luna coniunxerit, magnorum bonorum et magnae felicitatis incrementa decernit. Sed et si Ioui se simili radiatione coniunxerit, ultra modum felicitas et ultra modum omnium honorum conferuntur insignia; erit enim felix nimiumque felix, in cuiuscumque genitura sic cum Ioue Luna fuerit inuenta. [8] Si uero cum Marte sic, sicut diximus, fuerit inuenta, magnorum malorum decernit exitia; erunt enim secundum signorum naturam biothanati; sed et mala mediocriter mitigantur, si in feminino signo Mars fuerit inuentus. Si uero cum Venere ista fuerit radiatione coniuncta in MC. uel IMC., bonas decernit nuptias, praesertim si aliena a Martis coniunctionibus fuerit. Si uero in aliis geniturae locis fuerit ista coniunctio, bonam quidem uitam decernunt, sed cum suis affinibus coeunt. [9] Si uero Mars istam coniunctionem uiderit, illicitos coitus cum misera cupiditate decernit. Si uero cum Mercurio fuerit ista coniunctio, infinita uitia et inaudita mala adsidua ra[dia]tione decernit. Vnde orare debemus et summis precibus postulare, ne quando Luna se Mercurio ista radiatione coniungat. [10] Si uero per noctem, minuta luminibus, Saturno retrogrado uel stationem facienti se Luna coniunxerit, magnas infelicitates decernit; quidam secundum naturam <signorum> uel secundum locorum potestatem biothanati pereunt, sed haec infortunia ex aliqua parte mitigantur, si in feminino signo Saturnus fuerit inuentus. [11] Si uero Ioui se per noctem ista radiatione coniunxerit, omnibus bonis abundabit. Sed et si Marti simili fuerit radiatione coniuncta, magnae felicitatis decernit insignia; sed haec maiora efficiuntur, si Mars addat ad <cursus suos> numerum. Si uero Veneri se ista radiatione coniungat, aut in MC. aut in quinto aut in XI. ab horoscopo loco aut in ipso horoscopo, bonae erunt circa nuptias, si eas Saturnus nulla radiatione pulsauerit. Erunt autem feliciores, si Venus retrograda a principalibus locis <...> nocebit et facit plerumque pthisicos; sed bona tunc decernit fortiora, cum fuerit per noctem ista coniunctio; minuuntur autem bona et mala crescunt omnia ab his scilicet stellis in diurna genitura.
[12] Explicato cursu Lunae et diligenti ratione monstrato, ad promissi operis definitionem sermonis intentio transferatur, scilicet ad explicationem Fortunae; non enim omnem possumus fati explicare substantiam, nisi iste locus diligentissima fuerit ratione collectus. Sicut enim in horoscopo quaerimus quis in eodem loco sit, quis occidat, quis in medio caelo sit, quis in imo, quis in ceteris locis, quatenus etiam dominus ipsius signi sit positus, in quo est horoscopus constitutus, ita et locum Fortunae debemus simili ratione colligere. Quo autem in loco sit locus Fortunae, facili ratione monstrabo; quem cum inueneris, inspiciens stellarum omnium societates radiationesque, omnem locum istum uero ac fideli poteris explicare iudicio.
XVII. DE LOCO ET DE EFFICACIA FORTVNAE
[1] In omni genitura nocturna, computato a Luna usque ad Solem; in diurna genitura, a Sole computato rursus ad Lunam et, quantuscumque signorum fuerit numerus, tanta ab horoscopo incipiens signa numera; et quodque signum habuerit nouissimum numerum, ipsius signum locum Fortunae demonstrat. [2] Sed haec platica computatio est, quam ideo posuimus ne quid a nobis praetermissum esse uideatur; partiliter uero locus Fortunae ista ratione colligitur, quam insequi in omni disputatione debebis. Tunc enim uera definitio [et] in apotelesmatibus proferetur, quotienscumque singula loca partili fuerint ratione collecta. Sic uitam, sic spem, sic fratres, sic parentes, sic filios, sic ualitudines, sic coniugem, sic mortem, <sic sectas>, sic actus, sic amicos, sic inimicos, sic cetera omnia, quaeque in substantia humani generis requirentur, ueris definitionibus explicabis. Quae omnia tunc explicabimus, cum ad interpretationem uenerimus sfaerae barbaricae; haec enim omnia diuinus ille Abram et prudentissimus Achilles uerissimis conati sunt rationibus inuenire.
Sed locus Fortunae, de quo loqui coepimus, partiliter ista ratione colligitur. [3] Si, diurnam genituram tractans, locum Fortunae coeperis quaerere, hac eum inuestigato ratione: a parte Solis inchoans, computatione[m] si collegeris, omnium signorum partes usque ad illud signum in quo est Luna, cum ipsis Lunae partibus, in quantamcumque totae partes fecerint summam, additis horoscopi partibus [inchoans] ab horoscopo incipiens in dexteram partem ab horoscopo signis ceteris diuide tricenas partes signis singulis reddens: et in quocumque signo totius numeri ultima pars ceciderit, ipse locus Fortunae tibi signum substantiamque demonstrat. [4] In nocturna uero genitura, a Lunae parte incipiens et per signa sequentia simili modo pergens usque ad partem Solis totas signorum colligis partes et, additis horoscopi partibus, unam numeri facis summam quam, a parte horoscopi incipiens, per omnia quae ab horoscopo sunt signa diuidis, singulis signis tribuens XXX, sicut ante diximus, partes; et, in quocumque signo totius numeri ultima pars ceciderit, ipsa pars locum tibi Fortunae monstrabit.
[5] Ex hoc loco qualitatem uitae et patrimonii substantiam et felicitatis atque infelicitatis cursus ostendi datur. Amor etiam et adfectus uirorum circa mulieres qualis sit ex hoc loco discitur, et nutrimentorum et desideriorum omnium effectus ex istius loci substantia quaeritur. Hic locus uel huius loci quadrata latera patriam facili ratione demonstrat. Appellatur autem, sicut Abraham designat, Lunae locus. [6] Vide[s] ergo dominum totius signi qui est, et dominum partis istius, id est in cuius stellae finibus ista pars sit, et quo in loco sit uterque dominus signi pariter et partis, eius scilicet partis in qua locus Fortunae fuerit inuentus; et in quibus geniturae locis sint constituti, an in principalibus, id est in cardinibus aut in secundis locis, an in deiectis, an in altitudinibus suis an in domibus an in deiectionibus; et an dominus ipsius signi [et] ex eo loco in quo est, signum ipsius, id est locum Fortunae, oportunis radiationibus respicit; et si dominus partis ipsius, id est dominus finium in quibus locus Fortunae fuerit inuentus, ipsam partem, ex eo loco in quo est, oportunis radiationibus respicit; et si sint ambo inuicem sibi cardinaliter iuncti. [7] Et cum haec omnia diligenti ratione collegeris, et sit nocturna genitura, rursus Lunae partes adtende, si diurna uero, Solis, et uide qui sit partium dominus, in diurna scilicet Solis, in nocturna uero Lunae [Solis uero dominus], et an etiam ipse locum Fortunae cardinali radiatione respicit. Si uero unus harum omnium partium dominus fuerit inuentus et bene sit in genitura <positus> et in his in quibus gaudet signis, uel in quibus exaltatur, uel [in] quorum est dominus, felicem genituram decernit. Si uero hic est collocatus <cum> Sole <uel> Luna et locum Fortunae respexerit, maior felicitas multiplicata radiatione decernitur. Si uero †his qui redditur Luna et locus Fortunae platice sit in cardinibus constitutus, etiam sic felicitas multiplicata radiatione decernitur. [8] Si uero non fuerit unus dominus signi ipsius in quo est Fortunae locus, et partium, nec partium Solis nec Lunae, ille principatum optinet in decernendo <qui> habebit maximam potestatem, et si sit beniuolus et in beniuolis signis fuerit inuentus, uel in altitudine sua uel in domo sua et in principalibus cardinibus geniturae collocatus locum Fortunae cardinaliter uiderit, magnam et nobilem genituram decernit. [9] Sed haec tum facit, si partiliter in cardinibus fuerit constitutus. Si enim generaliter fuerit inuentus in his in quibus diximus locis, mediam genituram decernit, ut nec ultra modum felix sit nec egestatis angustiis deprimatur. Si uero ambo bene ceciderint, dominus ipsius signi in quo est locus Fortunae et dominus partis illius in qua ultima pars fuerit inuenta, et in bonis signis constituti, id est in quibus gaudent uel in quibus exaltantur, uel in domiciliis suis, et partiliter in cardinibus fuerint collocati, tantas decernit felicitates, ut is, qui sic natus fuerit, imperatoribus omni genere coniungatur. Sin uero in signis cardinum non partiliter, sed platice fuerint inuenti, mediae felicitatis incrementa decernunt. [10] Si uero dominus ipsius signi in quo est Fortunae locus inuentus, sed et dominus partis ipsius, id est finium dominus, et dominus partium earum in quibus <in> eadem genitura Luna fuerit inuenta, bene fuerint collocati, uel in quibus exaltantur uei in domiciliis suis, et principalia geniturae possederint loca, uel in his in quibus gaudent locis fuerint collocati, facient imperatores, sed quorum imperium per totius orbis spatia dirigatur et quorum tanta potestas sit ut ad deorum numen accedant. [11] Si uero istarum stellarum quarum fecimus mentionem nulla bene ceciderit, is qui sic natus fuerit usque ad ultimum uitae diem infelicitatis onere deprimetur. Quod cum fuerit, inspice partiliter MC. [s]et hoc signum quod in anafora horoscopi sit; et si nulla ex illis stellis quarum mentionem fecimus bene fuerit collocata, uide an in MC., uel in anafora horoscopi, beniuola stella conditionis suae secuta potestatem inueniatur; nam si inuenta fuerit, praecedentis mali processu temporis infortunium corrigetur. [12] Si uero illis tribus quibus ante diximus male positis MC. et anafora horoscopi omni[um] beniuolarum stellarum praesidio relinquatur, infelix, misera et omni malorum erit ista genitura continuatione depressa. Sed et Fortunae duodecatemorium diligenter inquire, ne te apotelesmatum fallat intentio.
XVIII. DE LOCO DAEMONIS
[1] Locum daemonis ista ratione colligimus; quam ideo huic libro indidimus, quia Solis eum locum esse Abraham simili ratione monstrauit et iniquum erat ut a loco Lunae Solis separaretur locus. Qui locus hac ratione colligitur: [ut] in diurna genitura, a parte Solis usque ad partem Lunae omnium signorum colligis partes et totam hanc summam, ab horoscopo incipiens, per sequentia signa distribuis: et in quocumque signo ultima pars ceciderit, ipsa tibi pars daemonem monstrat. In nocturna uero, a Luna usque ad Solem omnium signorum colligis partes et omnem istam summam, ab horoscopo incipiens, simili ratione totis diuides signis, et in quocumque signo <pars ultima ceciderit, ipsa tibi> pars geniturae daemonem monstrat. [2] Hic locus uocatur et animae substantia; ex hoc loco actus omnisque augmenta substantiae quaerimus [inuenimus], et ostendit qualis circa uirum mulieris sit adfectus. Sed et hic locus et quadrata latera ipsius loci patriam nobis manifesta ratione demonstrat. Vide ergo locum hunc quae maliuolae stellae, quae beniuolae respiciant, et sic apotelesmata pro singularum stellarum testimoniis explica.
XIX. DE DOMINO GENITVRAE [1] <...> geniturae dominum, quem Graeci oecodespoten uocant, qua debeas ratione colligere. Ipse enim totius geniturae possidet summam et ab ipso stellae singulae decreti licentiam sortiuntur; qui si bene fuerit collocatus, in his in quibus gaudet signis, uel in quibus exaltatur, uel in domiciliis suis, et conditionis suae genitura fuerit nec maliuolarum nociua radiatione pulsatus nec beniuolarum stellarum praesidio destitutus, omnia bona pro naturae suae qualitate decernit et integrum annorum numerum. Si uero impeditus a maliuolis uel a beniuolis desertus fuerit, omnis eius efficacia debilitata languescit.
[2] Quatenus inuenias explicabo, omnibus ueterum sententiis intimatis. Quidam hac uoluerunt geniturae dominum ratione colligere dicentes hunc esse geniturae dominum, qui in principalibus geniturae locis positus in signis suis aut in finibus suis fuisset inuentus. Alii uero a Sole et Luna geniturae dominum requirebant, eum dicentes esse geniturae dominum in cuius stellae finibus Sol et Luna fuissent inuenti, id est Sol in diurna, Luna in nocturna genitura, et habet rationem. Alii eum dixerunt esse dominum qui altitudinis Lunae dominus fuisset inuentus. Alii uero hunc esse dixerunt dominum cuiuscumque signum, post natum hominem, Luna, relicto eo signo in quo est, secundo loco fuerit ingressa. [3] Sed et nos hanc rationem sequimur; haec enim est uerissima et ab omnibus comprobata. Sed et tu haec omnia quae diximus, diligenti ratione discute et inuenies quod dominus geniturae sic positus potest inueniri. Quia itaque hanc rationem sequitur intentio tua, etiam exemplo debemus instruere. [4] Si quis prima natalis hora Lunam in Ariete habuerit, quia post Arietem [habuerit qui] ad Taurum secundo loco Luna transitum facit, Venus geniturae dominium possidebit, quia Taurus signum est Veneris; et sic in ceteris signis. Illud tamen scire debemus, quod neque Sol neque Luna in aliqua genitura domini efficiantur; totius enim domini, dedignantur dominia sortiri. Si itaque Luna in Geminis fuerit inuenta ea die qua nascitur homo, neque in Cancro, id est in domo sua, neque in Leone id est in domo Solis dominum geniturae demonstrat. Sed cum haec signa transierit, id est Cancrum et Leonem, et ad signum Virginis uenerit, tunc ostendit geniturae dominum; quia itaque Virgo domus Mercurii est, iste geniturae dominus efficitur. [Habebunt communionem in dominatione Sol et Luna, si in diurna genitura fines tenuerit Sol et in nocturna similiter Luna.]
[5] Saturnus. Si Saturnus dominus geniturae fuerit inuentus et sit oportune in genitura positus et ei dominium crescens Luna decreuerit, faciet homines inflatos, spiritu subleuatos, honoratos, bonos, graues, boni consilii et quorum fides recto semper iudicio comprobetur et qui negotia omnia recti iudicii rationibus compleant, sed circa uxores et filios erunt alieno semper affectu; erunt sane semoti et sibi uacantes, modicum sumentes cibum et multa potatione gaudentes. Corpore erunt modici, pallidi, languidi, frigido uentri et qui adsidue reiectare consueuerint, et quos semper malignus humor impugnet et quos intrinsecus collectus dolor adsidua ratione discruciet. Vita uero eorum erit malitiosa, laboriosa, sollicita et adsiduis doloribus animi implicata, circa aquam uel in aquoso loco habentes uitae subsidium.
[6] Quodsi ipse geniturae dominus effectus, aut in domo sua sit aut in finibus suis aut in domo Iouis uel in finibus suis aut in domo Solis et sit diurna genitura [locum], faciet in uita claros et nobiles et omnem felicitatem pro locorum potestate decernit. Si uero in Martis finibus fuerit uel in domo Martis uel in domo Lunae fuerit inuentus, faciet tristes, laboriosos, sordidos, humiles, ingloriosos et qui adsiduis lugubris tristitiae <...> sordidentur.
[7] Sed haec fortiora erunt mala, si fuerit nocturna genitura et si Luna minuta luminibus dominium ei decreuerit; tunc enim caput capillorum raritate denudat, aut facit turpiter capillis defluentibus caluos et quorum lumina repentinis solent caecitatibus impediri, uel quorum lumina aciem suam ex adsidua suffusione deperdant. Facit etiam pleumonicos, hydropicos, podagricos, caducos, spasticos, praesertim si, dominus effectus geniturae et in ista signorum uel partium deiectione positus, deficientis Lunae radios exceperit. [8] Quodsi eum beniuolae stellae habentem dominium, sic sicut diximus positum, bona radiatione conueniant, istas ualitudines uel praesidium dei alicuius uel sollers medicina curabit. Si uero sic, sicut diximus, Saturnum positum malignum sidus armauerit, haec quae diximus mala cum maximo incremento calamitatis augentur. Faciet autem mortes ex longa et graui ualitudine, quae aegritudo uitiosa humorum inundatione perficitur; moriuntur autem in locis aut [in] humidis aut aquosis aut absconsis et incognitis. Si in Mercurii domo uel partibus fuerit, faciet maleficos, uenenarios, malos, periuros, inimicos fratrum pariter ac parentum.
[9] Iuppiter. Si Iuppiter dominus geniturae fuerit, faciet homines magni animi, magna appetentes, et quibus fides semper habeatur et qui ad magnos actus semper inflentur, et qui plus sibi dent quam patrimonii uel potentiae facultas exposcat, imperiosos et in omnibus actibus suis nobiles, gloriosos, honestos, amatores munditiarum, laetos et qui omni ratione delectari desiderent, plurimum capientes cibum, amantes amicos et efficaces, communes, simplices, et qui bene semper facere consueuerint. [10] Corpus uero eorum media moderatione componitur et erit ipsa corporis forma munda, formosa, candida; erunt sane pulchris oculis et capite, spissis capillorum crinibus adornantur, fixo gradu uestigia ponentes; uita uero eorum erit gloriosa, notabilis, plena fide felicitatis; omnia sane quaecumque cupierint consequuntur. Sed et bonis semper conuersationibus adornantur et [eos] magnorum uirorum testimonio proteguntur, uxores et filios tenere diligunt semper; et quorum filii dignitatis maxima consequantur augmenta, ut et ad ipsos ex filiorum honoribus magnum meritum dignitatis accedat; ualitudines circa iecur faciet ex uino uel ex crud[el]itate, mors uero ab hillae raritate et deiectione ani erit [et animi] et uenerio coitu[s]. [11] Sed Iouem, cum dominus geniturae fuerit, isdem debes quibus Saturnum rationibus intueri, sed et ceteras stellas; quod enim de uno dictum fuerit exemplum, hoc te etiam in reliquis debebit instruere. Nam si Iuppiter dominus geniturae fuerit effectus et primos geniturae tenuerit cardines, in domo sua, uel in altitudine sua, uel in finibus suis, uel in domo Solis, uel in altitudine Solis, et sit diurna genitura et beniuolarum stellarum fuerit testimoniis adornatus, et Luna ad eum feratur plena luminibus, nec Mars alium geniturae possidens cardinem aut ipsi resistat aut Lunae crescentis lumen impugnet, integra felicitatis ornamenta decernit. [12] Quodsi in his in quibus humiliatur signis uel in finibus aliis fuerit, uel in deiectis et pigris geniturae locis et ipse et Luna a maliuolis malitiosa fuerint radiatione aut pulsatione pulsati, deficiens uiribus et omni priuatus licentia potestatis nihil magnum in genitura decernit, nec integrum annorum numerum; nam si eum de quadrato uel de diametro maliuolae stellae radiauerint, pro uiribus suis a decreto tempore annorum subtrahunt numerum.
[13] Mars. Si Mars geniturae dominus fuerit effectus, faciet asperos, inuictos et qui nullis rationibus subiugentur, mobiles, contentiosos, audaces, periculosos, uiolentos, qui adsiduis soleant rationibus decipi, edaces, <qui> multum cibum facillimis rationibus digerant, fortes, aequales, ignitos, rubeis capillis, oculis sanguinolentis, imperiosos et principalia semper sibi uindicantes potestatis insignia, artes ex igni semper agentes et ferro ignito[s]; sed mentis calore praeposteros neque circa uxorem neque circa filios neque circa amicos bonos habentes affectus; audaces, et qui res alienas inuida cupiditate desiderent. Vitia uero ex igni faciet et ferro, id est praecisiones aut combustiones, et ex altissimis locis frequenti ratione praecipitat aut extremas partes corporis frangit; mortem uero faciet aut repentinam aut uiolentam. [14] Si Lunam exceperit plenam, aut a latronibus occupatos occidit, aut accusatos publicis potestatibus tradit, et delationibus oppressos publicis facit animaduersionibus percuti. Sed et si malitia eius radiis Solis fuerit accensa, incendia et publicae exustionis decernit exitia. Sed haec fortius decernit si, in diurna genitura dominus effectus, principales possederit cardines, uel si in MC. uel in occasu fuerit inuentus et Luna, in alio cardine constituta, plena se radiis Martis impegerit, et si, plena, dominium decreuerit Marti. [15] Quodsi fuerit nocturna genitura et ipse in domo Saturni uel in domo Iouis fuerit inuentus, uel in finibus eorum, uel in domo sua, uel in finibus suis, et in quinto uel in XI. ab horoscopo loco constitutus, uel in MC. uel in horoscopo, et deficientem respexerit Lunam uel deficiens Luna dominium Marti decreuerit et Iouis <stella> se cardinibus trigonica radiatione coniungat, faciet duces, tribunos, terribiles ac potentes et qui regiones maximas et multas ciuitates optineant et quibus orbis totius iudicia credantur. [16] Si uero in occasu, id est in VII. ab horoscopo loco, fuerit positus cum ista commixtione quam diximus, post haec omnia facit biothanatos interire. Semper enim in occasu Mars positus uiolentae mortis discrimen indicit; sed ipsa mors, sicut frequenter diximus, pro signorum qualitate perficitur: quae omnia genera in tertio libro speciali significatione monstrauimus; semper autem in Iouis finibus positus, si Iouis uel Veneris fuerit testimoniis mitigatus, malitiae suae ponit ardorem.
[17] Venus. Si Venus domina geniturae fuerit effecta, facit homines delectabiles, laetos, uocabiles, adsiduo lusu uacantes, amabiles, gratos, uenustos, amatores, libidinosos, pios, iustos, et apud quos integra et incorrupta amicitiae necessitudo permaneat. Corpus uero eorum erit longum, candidum; habebunt oculos grato[s] uenustatis splendore fulgentes, spissis capillis aut molliter flexis, aut grata pulchritudinis uenustate compositis, aut crispis crinium facit bostrychis comatos, aequales, multo potu gaudentes, modicum sumentes cibum et qui semper uenerios coitus crebro cupiditatis ardore desiderent, et qui omnes cibos facillime digerant; sane in omni uita nobiles mundi, et quorum uita, animus et institutum musicis semper delectationibus inhaerescat. [18] Sed haec pro signorum ac locorum qualitate cuncta decernit. Facit enim, in deiectis locis posita et geniturae dominium sortita, organarios, pictores, sed qui integras corporum similitudines pingant. In principalibus autem geniturae locis posita faciet claros et diadematibus aut aureis coronarum infulis coronatos, sacrarum disciplinarum repertores, et uiros mulierum et mulieres uirorum bonis affectibus obligabit.
[19] Sed uespertina mulieribus opitulatur, matutina uero uiris; hac ex causa biforme numen Veneris esse dixerunt. Faciet enim fecundos et multa subole gaudentes et quibus a filiabus maxima laetitia conferatur; sed uitia facit circa naturalia et necessaria, mortes uero notas gloriosasque decernit. Sed et huius sideris mixturas, cum habuerit dominium, sicut ceterarum stellarum diligenti debemus inquisitione colligere, conditionis etiam potestatem.
[20] Nam si, in nocturna genitura, in quinto ab horoscopo loco uel in undecimo uel in horoscopo uel in MC. fuerit inuenta, uel in domo sua uel in altitudine sua uel in finibus suis, et a deficiente Luna dominium acceperit et eam Iuppiter bene positus trigonica radiatione respiciat, uel si Luna ad eam sine testimonio Saturni feratur, minuta luminibus, aureas praetextas et consularium fascium decernit insignia. [21] Si uero istam coniunctionem Mars trigonica radiatione respexerit, cum istis honoribus etiam insignem potestatis licentiam et proconsulare largitur imperium, praesertim si Mars in domo sua uel in domo Iouis fuerit inuentus, uel in finibus suis uel in finibus Iouis uel in altitudine sua et si Venus a Solis radiis fuerit liberata. [22] Quodsi, sic Venere collocata, Mercurius aut in domo sua aut in finibus suis aut in altitudine sua aut in domo Veneris aut in finibus Veneris fuerit inuentus, et sit in oportunis geniturae locis positus, faciet po[t]e[s]ta[te]s, sed quorum carmina fulgido gratiae splendore nobilitat; si uero fuerit diurna genitura, decernit quidem nihilo minus paria, sed haec omnia quantulacumque ratione debilitat. Si uero fuerit nocturna genitura et Saturnus, in cardinibus geniturae positus uel oportunis locis, istam commixtionem maligna radiatione pulsauerit deficientisque Lunae radios aspexerit, totum quicquid ante promisimus impeditur. [23] Si uero Venus, dominium nacta, in deiectis uel in pigris locis fuerit inuenta, in Saturni loco uel domo uel in finibus etiam Saturni, <et Luna>, in cardinibus geniturae posita, per noctem ad Saturnum, minuta, per diem uero ad Martem feratur plena luminibus, faciet impuros, impudicos, libidinosos et qui adsiduis calamitatum casibus implicantur et qui ex istis amorum cupiditatibus publica pulsentur infamia uel qui, propter illicitas cupiditates uel adulterii crimen, publici discriminis periculis implicentur et fiant propter hoc famosa morte biothanati, praesertim si, sic his positis, Mars in occasu geniturae positus Venerem minaci radiatione respiciat.
[24] Mercurius. Si Mercurius geniturae dominus fuerit, faciet cordatos, ingeniosos, cuncta discentes, modestos, omnium artium discere secreta cupientes; et si in domo quidem sua fuerit inuentus, cum geniturae fuerit dominia sortitus, uel in finibus suis uel in altitudine sua uel in domo Veneris, et se sub trigonica radiatione formauerit, faciet poetas, oratores, affluentia grati sermonis ornatos. [25] In Lunae uero domo si fuerit inuentus, faciet facundos, sed quorum sermo sine gratia proferatur. Si uero in Saturni domo uel in finibus eius fuerit inuentus, et Iuppiter eum et Venus bona radiatione respiciant, et aut ipse sit in geniturae cardinibus aut Iuppiter aliquem geniturae possederit cardinem uel in tertio ab horoscopo loco fuerit, faciet quibusdam religionibus deditos et secretarum ac magicarum artium scientes, mathematicos, astrologos, haruspices et [qui] omnium religionum et caeli ipsius secreta quaerentes et quibus legationum credantur officia, amantes fratres et qui cupiant adfines suos fido necessitudinis auxilio protegere et qui iura amicitiae artissimis uinculis astringant, iustos, religiosos et ab omni profusionis labe sepositos, et qui firmi consilii ratione cuncta perficiant. [26] Si uero Mars se ei qualibet applicauerit ratione uel si eum de quadrato respexerit et sit Mercurius in tertio geniturae loco in humanis uel uocalibus signis Iouis testimoniis adornatus, Ioue in horoscopo uel in MC. partiliter constituto, faciet aduocatos, oratores, quorum ingenium inuicta fulgeat licentia potestatis, et omnia eum facit propriis uiribus optinere. [27] Si uero Saturnus istam commixtionem in oportunis geniturae locis positus, in nocturna genitura, respexerit, faciet insidias, pericula, accusationes, discrimina et popularis inuidiae crimen adnectit. Quodsi, sic Saturno respiciente, Mars in occasu fuerit inuentus et plenum crescentis Lunae lumen exceperit, ob maleficia uel ob illicita sacra, uel ob adulteratas pecunias publice accusatos faciet gladio interire.
[28] Corpus uero faciet Mercurius, cum dominus geniturae fuerit, medium semper et gracile, et quorum faciem tenuis pallor liuidet, oculos uero ornat pulchritudinis honestate. Erunt sane modicum cibum potumque sumentes, et quibus omnibus substantia litterarum merito conferatur, et qui propter litteras uel propter docti sermonis ornatum adsiduis soleant legationibus fungi et quos secretarum ac religiosarum litterarum arcana delectent.
[29] Faciet etiam magistros aut grammaticae artis aut oratoriae, aut philosopharum litterarum interpretes ac magistros et qui omnia negotiationis officia facili ratione pertractent, accipientes pariter ac dantes, exhibentes fidele commercium. Erunt sane in omni negotiatione solliciti, utiles et qui substantiae facultates suis uiribus colligant, patres familiae ab omni luxuriarum sepositi uoluptate, iusti, sibi uacantes et a conuersationis publicae strepitu[s] separati et qui omnes religiones ac deos cum quadam trepidatione suspiciant. [30] Si uero uitiorum ac ualitudinis possederit locum et maliuolarum stellarum fuerit minaci radiatione constrictus, <ab> humoribus uitia decernit, et si Luna male fuerit collocata, aut spasticos aut lunaticos aut caducos facit, et mors illis aut ex aquis aut ex humoribus semper infertur.
[31] Scire itaque nos oportet, sicut superius comprehendimus, quia Sol et Luna numquam accipiunt geniturae dominatum. Sed cum dominis geniturae [domini finibus] constituti [uel positi] uel opportuna cum ipsis radiatione coniuncti, uel in geniturae domini finibus constituti uel in domibus eorum collocati et locum ipsius prosperis radiationibus intuentes, plurimum ex natura[m] sua[m] communicatum decernunt et, licet sit alius geniturae dominus, plurimum illi a Sole et Luna ex opportuna societatis radiatione confertur. Quid itaque [Sol] cum geniturae domino aequata societatis potestate decernant, breuiter explicabo; nam quantum decernant singuli temporum spatium, in libro institutionis specialiter diximus.
[32] Sol cum domino geniturae. Si Sol cum domino geniturae hac qua diximus, fuerit radiatione coniunctus, cum ceteris quae dominus geniturae dederit, haec etiam a Sole pro naturae suae potestatibus conferuntur. Facit itaque homines plenos fidei, sed inflatos superbiae spiritu subleuatos, sapientes et omnia [spiritu] aequa putantes, moderatione compositos, humanos, religiosos et qui patres suos integro semper amore colant. Facit etiam corpore longos, decoros, sed quorum caput flauo capillorum crine lucescat; facit etiam agrorum cultores patrimonia propria uirtute quaerentes, efficaces, cordatos, et qui semper aquosa regionum delectatione laetentur. [33] Facit etiam tales qui omnes actus cum maxima honestate perficiant; sed hi ab uxore et a filiorum erunt affectibus separati. Vitia uero et ualitudines circa oculos <decernit> et ceteras partes corporis frequenti faciet igni comburi. Mortis uero exitus in peregrinis locis uiolentos publicosque decernit. Auget Sol tempus uitae si, bene collocatus, domini geniturae fines teneat, et si eum maliuolarum stellarum non impediuerit radius.
[34] Luna cum domino geniturae. Si Luna cum domino geniturae hac qua diximus radiatione fuerit coniuncta, cum ceteris quae dominus geniturae dederit haec etiam a Luna pro naturae suae potestatibus conferuntur. Facit itaque homines stabiles, honoratos, ordinatos, honestos, magnos corpore, sed corpus pro signi qualitate decernit, corporatos, sed quos honesta corporis pulchritudo condecoret, multum sumentes cibum, paruo potu gaudentes; sed et uita eorum inaequali semper ratione[m] mutatur, ut patrimonium eorum et augeatur adsidue et adsidua rursus iactura minuatur. Facit etiam eos in aquosis locis adsidue commorari. [35] Sed circa uxores et filios et matres pronos eorum facit semper affectus et a paternis adfectibus faciet separari. Quodsi Lunam maliuola stella radiauerit, uitia circa oculos semper efficiet; aut enim oculos uulnere dedecorat aut aciem luminum obscura nube suffusionis impugnat. Corpus uero eorum candid<ar>um facit macularum uarietate signatum, aut leprae maligna uulnera semper infligit, aut corpus adsidua contractione deformat, aut hos eosdem tremuli corporis imbecillitate debilitat, aut ex malignis humoribus concreta peste malum exitum mortis indicit. Sed haec beniuolarum stellarum testimonium subleuat.
[36] Cum ergo ex Lunae cursu dominus geniturae fuerit inuentus, non debemus ipsum solum singulari ratione respicere, sed ex omnibus stellarum illum temperationibus figurare. Cum enim alter cum altero fuerit uel cum testimonium suum praebuerit, pro natura sua cuncta aut auget aut minuit; et geniturae dominus, alienis instructus radiationibus et ex singulis stellis quaecumque illi testimonium perhibuerint, et ex loco ac signi potestate decreti licentiam mutuatus, efficaciam suam ex aliena radiatione componit. [37] Si ergo malignus fuerit, beniuolarum stellarum prosperis radiationibus mitigatur, et tota malitiae mutatur improbitas; et, licet sit ad nocendum paratus, ex bonarum stellarum testimonio gratia quodammodo inficitur, praesertim si <sit> omnium beniuolarum stellarum radiatione conuentus; sed et signum et locus maliuolam mitigat stellam. [38] Si ergo plures fuerint in quibus est salutare praesidium, imaginem etiam ipse salutaris accipit uoluntatis et melius decernendi uotum sumit, si bonarum stellarum societate nocendi mutauerit uoluntatem. Tunc infortunia et graues casus prosperis rursus actibus corriguntur, tunc accusati et in grauibus discriminibus constituti aut sententiis iudicum aut indulgentiis principalibus liberantur; tunc aegritudines deus sanat et omnia mala in ipsis infortuniorum conatibus comprimuntur. [39] Si uero maliuola stella dominandi licentiam sola perceperit, contra hominem acerba continuatione grassatur et licentiae suae uires cum magnae necessitatis exercet imperio. Sic beniuolae rursus stellae, si non fuerint maliuolarum stellarum minacibus radiis impeditae, omnia felicitatis et omnium dignitatum ornamenta decernunt; si uero maliuolarum stellarum inimicus impugnauerit radius, nihil possunt ex promissa felicitate decernere. [40] Sic semper commixtiones et radiationes omni diligentia debemus inspicere; aliter enim non poterit totius fati explicari substantia, nisi haec omnia fuerint diligenti inquisitione collecta. Illud etiam diligenti debemus ratione colligere: et cum maliuola[rum] dominium fuerit geniturae consecuta, an in opportunis geniturae <sit> locis posita an uero in pigris atque deiectis, et an in domo sua uel in altitudinibus suis sit constituta; ex his enim omnibus, cum fuerint omnia diligenti comparatione composita, cum natura stellarum signorumque, et cum ex locorum uel cardinum potestatibus cuncta collegeris, ex conditionum etiam licentia diurnarum <et nocturnarum>, omnem hunc locum uerissimis ac certissimis poteris explicare sententiis; qui locus totam geniturae continet summam, uitae finem et omnem decreti substantiam monstrans.
XX. [1] Cum ergo genituram tractare coeperis et totum stellarum cursum diligenti ratione perspexeris <et> locorum et cardinum uideris potestatem et omnia partili ratione collegeris, in ipsis principiis apotelesmatum positus, nihil aliud principe in loco nisi tempus uitae debes diligenti ratione colligere et geniturae domini potestatem. Frequenter enim cum, bene ordinatis quibusdam stellis, geniturae dominus angusta uiuendi spatia decernit, ex parte totum quicquid bene positae stellae decreuerant immaturo mortis mutatur aduentu. [2] Tempus ergo uitae a Sole et Luna et ab horoscopi parte et, quod est potissimum, [et] a domino geniturae debes diligenti ratione discutere; quae omnia, licet in hoc opere sparsim dicta sint, specialiter tamen in singulari libro quem de domino geniturae et chronocratore ad Murinum nostrum scripsimus, et comprehensa sunt et explicata. Laborandum itaque est et omni sollicitudinis intentione quaerendus geniturae dominus, ut, per hoc inuento uitae spatio et a chronocratore singulis stellis diuiso, omnia possimus quae decreta fuerint explicare.
[3] Sane extra ceteros climacteras etiam septimi anni et noni per omne uitae tempus multiplicata ratione currentes naturali quadam et latenti ratione uariis hominem periculorum discriminibus semper afficiunt, unde LXIII. annus, quia utriusque numeri summam pariter excipit, androclas appellatus est; nouies enim septeni anni LXIII efficiuntur et [qui] rursus septies noueni simili modo LXIII anni efficiuntur. Quia itaque utriusque numeri cursus in hoc anno aequata ratione concurrit, grandis semper periculi discrimen imponit. Si enim septeni et noueni anni, qui ebdomadici a Graecis et enneadici appellantur, grauia pericula hominibus semper indicunt, quid faciet LXIII. annus, qui utriusque numeri multiplicatam et inuicem sibi obligatam perficit summam? Hac ex causa ab Aegyptiis androclas dictus est, quod omnem uiri substantiam frangat ac debilitet. [4] Inter cetera ergo pericula quae a maliuolis stellis pro signorum anaforis et pro minacibus radiationibus decernuntur, haec etiam pericula diligenti debemus ratione colligere; et, in illis itaque periculis et in his quae ex septena uel nouena annorum ratione colligimus, inspicere debemus, ipso tempore quo[d] periculi discrimen immineat, et Lunam et temporum et geniturae dominum beniuolae stellae [ae]qua radiatione respiciant. [5] Si enim in opportunis geniturae locis Iuppiter et Venus fuerint inuenti in horoscopo ac Lunam partili radiatione respexerint, temporum etiam et dominum geniturae uiderint, minaces periculorum impetus salutari beniuolarum stellarum praesidio subleuantur et homines ex imminentibus periculis liberantur. [6] Periculorum autem non una substantia est; aut enim ex accusationibus aut ex delationibus aut ex insidiis aut ex nauigationibus aut ex itineribus aut ex damnis et amissione patrimonii aut ex aegritudinibus aut ex ueneribus aut <ex> delibitate corporis aut ex bestiis aut ex ruinis aut ex luto et praecipitiis omne periculorum discrimen adfertur. [7] Cum itaque uideris quale sit discrimen in loco, respice, sicut ante diximus, qualiter horam uel Lunam, uel ex quo loco beniuolae stellae respiciant et quatenus geniturae dominum et temporum dominum, ut, cum securus fueris de uitae substantia, tunc uideas quibus rationibus imminentis uel instantis periculi possint uitari discrimina. [8] Intueri etiam debes illam stellam quae periculum concitauit, id est quae est temporum domina, et uidere quo loco et quo signo et in quibus partibus sit constituta geniturae tunc, cum periculum decernit, et quatenus eam beniuolae stellae respiciant. Si enim, quae periculum facit stella in bonis locis fuerit inuenta uel in his in quibus gaudet signis et finibus, et a beniuolis respiciatur et in genitura bene sit collocata, discrimen imminentis periculi mitigatur. Si uero aliter fuerit et nocendi licentiam permissa sibi potestate perceperit, facit hominem inexplicabilium miseriarum laqueis implicari, ut mors imminens uel periculum nulla possit ratione uitari.
XXI. DE ACTIBVS [1] Nunc scire debemus quis in singulis hominibus uel quos decernat actus; et tunc debemus diligenti ratione colligere et quo loco sit positus. Sunt autem qui actus decernunt hominibus, Mars, Venus et Mercurius. Ille itaque decernit actus ex his tribus qui aut in MC. fuerit aut in dextro MC. trigono fuerit aut qui in sinistro aut qui in aliis cardinibus fuerit inuentus.
[2] <Mars>. Si uero Mars actus decreuerit et bene fuerit collocatus, et beniuolis stellis opportuna fuerit radiatione coniunctus, et sit nocturna genitura, dat arma ducatus ac gloriam, licentiam gladii et maximarum potestatum decernit insignia, prout se decreti totius potestas extulerit, aut certe claras artes et nobiles ex igni et ex ferro facit, et quae ad omnium scientiam famoso nobilitatis indicio perferantur. In pigris autem et deiectis locis constitutus et in his signis in quibus non gaudet, honestas quasdam artes, sed cum ignobilitate decernit. [3] Quodsi, si Marte posito, radios suos beniuolae commodauerint stellae, ex actu uel ex opere quodcumque fuerit decretum, et gloriam quamdam consequetur et substantiae facultates. Si uero desertus Mars a beniuolis fuerit habens ipse decernendi actus potestatem et eum maliuolae stellae respexerint, faciet subiectos, laboriosos, et qui plus impendant quam illis ex suis [p]artibus conferatur.
[4] Venus. Si uero Venus actus decreuerit et sit [diurna genitura] uel in domo sua uel in finibus suis et sit in horoscopo partiliter constituta, aut in MC. aut in XI. ab horoscopo loco aut in V. — in his enim constituta locis ipsa decernit — et si sit nocturna genitura, dabit magnos actus et magnae gloriae decernit insignia, praesertim si eam sic positam Iuppiter trigonica radiatione respexerit aut si Luna ad eam feratur minuta luminibus; in tanta enim constituit licentia potestatis ut iste, qui sic habuerit Venerem regibus uel imperatoribus conferatur. [5] Tunc coronas aureas, tunc praetextas decernit aureasque palmatas <et> consularium uel proconsularium fascium nobilitat potestate; faciet pro climate et mensura geniturae gymnasiarchas, Asiarchas, prouinciarum sacerdotes, claros semper et nobiles, et quorum honoris insignia per totius orbis spatia perferantur, gratos, amabiles, uenustos, iustos et quibus cupiant omnes quacumque ratione prodesse; sed iis a feminis uel ab uxoribus tota felicitatis insignia conferuntur. [6] Si uero non fuerit in his locis nec in his signis nec in his finibus, et in alienis signis uel in alienis finibus fuerit inuenta, dabit artes honestas semper et mundas; facit enim aurifices, inauratores, bratiarios, argentarios, musicos, organarios, pictores. Si uero in deiectis locis et in pigris fuerit inuenta, faciet hospites, popinarios, tabernarios, myropolas et qui coronas ex florum uarietate compositas festis ac sacris diebus distrahere consuerint et quaecumque ad laetitiam uel ad delectationem sunt necessaria. [7] Sed generaliter si cum eo qui actus decernit beniuola fuerit stella, uel eum trigonica radiatione respexerit, ipsi actui gloriam famam nobilitatemque decernit et maxima facultatum incrementa largitur; et quanto plures beniuolae stellae radios suos decernenti actum societatesque contulerint, in tantum immensa felicitatis conferuntur augmenta, et ex ipso actu magnae gloriae nomen accipit, praesertim si recto cursu pergentes beniuolae stellae quae testimonium perhibent in matutino ortu fuerint inuentae. [8] Quodsi sine testimonio beniuolarum stellarum eum, qui actum decernit, maliuolae stellae solae respexerint, uitae humilitatem et subiectos actus et laboriosos decernunt et reddunt tales, qui in ipsis actibus adsiduis pulsentur infamiis. Quodsi maliuolae et beniuolae stellae decernenti actum aequabili ratione consentiant, omnes omnia pro sua faciunt natura decernendi; fortiores uero erunt qui se maiori radiatione coniunxerint.
[9] Mercurius. Si Mercurius actum decreuerit et fuerit in principalibus locis constitutus, sicut de Venere et de Marte ante diximus, et sit in sua altitudine, uel in finibus suis aut in domo sua, <omnia pro sua> natura decernit; facit enim aut reges aut iudicibus praepositos aut eis rationes regias credi aut magistros imperatorum, aut his similes actus omni ratione decernit secundum signorum naturam et eorum potestatem qui ei testimonium commodarint. Facit etiam oratores, archiatros, mathematicos, astrologos, haruspices; sed haec pro signorum potestate decernit. [10] In solidis enim constitutus iudicia maxima decernit rationesque. Si uero in tropicis signis fuerit inuentus, ex mutationibus aut ex interpretationibus decernit officia. In aequinoctialibus signis positus, ponderibus publicis praeponit. In duplicibus uero signis inuentus, cordatos, ingeniosos, inuentores, astrologos et omnia quaecumque his artibus ac disciplinis similia uidentur hac ratione decernit. [11] Generaliter itaque illud scire debemus quod, quotienscumque Mercurius actum decreuerit, si beniuolarum stellarum fuerit testimoniis adornatus, gloriam honorumque processus et maximae auctoritatis decernit insignia; contra uero maliuolae stellae deiectionem, humilitates, miserias infamiasque decernunt; sed, in ipsis decretis, ex natura stellarum non modica differentia est. [12] Mars enim testimonium perhibens faciet auctores, audaces, periculosos, cito mobiles et qui omni ratione fallantur et qui numquam alicuius potestatis licentia subiugentur. Saturnus uero mansuetos, altos, tacitos inflatosque perficiet et qui omnia cum dissimulatione <...>. Hoc et in ceteris duabus stellis intueri debebis. Quae omnia cum a te <diligenti>, fuerint ratione collecta, uerissime decreti totam poteris explicare substantiam et sic a te mores hominum figurantur ut ad modum picturae omnia ex responsis tuis corporum liniamenta cernantur et latens morum inueniatur effectus.
XXII. DE VACANTIBVS LOCIS ET PLENIS [1] Explicaturo mihi nunc doctrinae istius ueneranda secreta quae diuini ueteres cum maxima trepidatione dixerunt et quae inuoluta obscuritatis ambagibus reliquerunt, ob hoc ne publicata diuina scientia ad profanorum hominum notitiam perueniret, intento <...> animo et quieto nec aliis rationibus occupato, ut, quicquid dixero in hoc tractatu, facillimis rationibus intimetur.
[2] Singula signa in libro institutionis ternos habere decanos diximus; sunt autem decani ipsi magni numinis ac potestatis et per ipsos omnia prospera et omnia infortunia decernuntur. Sic et Nechepso, iustissimus Aegypti imperator et astrologus ualde bonus, [et] per ipsos decanos omnia uitia ualitudinesque collegit, ostendens quam ualitudinem qui decanus efficeret; et, quia natura alia natura uincitur et quia deum frequenter alius deus uincit, ex contrariis naturis et ex contrariis potestatibus omnium aegritudinem medelas diuinae rationis magisteriis inuenit.
[3] XXXVI itaque decani omnem zodiacum possident circulum et per XII signorum numerum iste deorum numerus, id est decanorum, diuiditur. Sed cum sint in singulis signis terni decani, non in omnibus XXX <partibus> potestatis eorum numen extenditur, sed, per singula signa, terni decani quasdam partes possident, quasdam relinquunt. Plenae sunt itaque partes, in quibus decani fuerint inuenti, uacuae uero, ad quas partes numquam decanorum numen accedat. [4] Quicumque itaque, in genitura sua, Solem et Lunam et quinque planetas in plenis habuerit partibus, erit deus maiestatis maximae praesidio subleuatus. Sed numquam poterit fieri in genitura hominis ut hora Sol et Luna et quinque planetae in plenis constituantur partibus. Qui enim unam stellam in plenis habuerint partibus, erunt mediocres; qui uero duas, ad omnia genera felicitatis accedunt, qui tres, ultra modum felicitatis multiplicata ornamenta percipiunt, qui quattuor, ad potentiam regiae felicitatis accedunt. Vltra hunc numerum in nullis genituris plenas stellae possident partes. Nam qui nec horam nec aliquam stellam in plenis habuerint partibus, erunt miseri destituti semper et pauperes, ad omne infelicitatis discrimen miseriarum continuationibus applicati. [5] Sane in omnibus locis et in omnibus stellis istam rationem debes diligenter inspicere; si enim horoscopus in plenis partibus fuerit, erunt <substantia> uitae, uirtute animi, qualitate corporis et auctoritatis potestate praeualidi. Qui uero in uacuis partibus horoscopum habuerint, erunt minori corpore, deiecti animo, inualidis uiribus, semper potentioribus seruientes et in omnibus aequalibus subiacentes et qui, in omnibus negotiis, auctoritatem libertatis amittant. [6] Simili ratione etiam MC. pars, si in uacuis partibus fuerit inuenta, uacuam decreti sui efficaciam praestat; si uero in plenis partibus, omnia integra et incorrupta praestat quae locus ipse praestare consueuit; simili modo Fortunae locus, simili etiam geniturae dominus, simili modo etiam ille quem actus praestare signauimus. Omnes enim hi, licet sint in opportunis locis positi, si non in plenis partibus fuerint, perdunt licentiae potestatem; si uero plenas possederint partes, omnia quae eos decreturos esse promisimus incorrupta potestate decernunt. [7] Explicabo itaque panes plenas ac uacuas, ut disciplinae istius secreta nullus inuidiae liuor immaculet; decanorum etiam nomina proferam, ut totum tibi quod promisimus intimetur, ab Ariete faciens exordium. Illae enim sunt partes plenae, in quibus decanorum nomina inueneris, uacuae uero, quas nudas decani reliquerunt.
[8] I. Aries. In hoc signo, id est in Ariete, quae sint partes plenae, quae uacuae, speciali significatione monstrabimus. Itaque in Ariete plenae partes XII, uacuae partes XVIII.
I locus partes III uacuus
II locus partes V Senator
III locus partes IX uacuus
IV locus partes IV Senacher
V locus partes V uacuus
VI locus partes IV Sentacher.
[9] II. Tauri. In Tauri signo, quae sint partes plenae, quae uacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem in Tauro plenae partes XX, uacuae partes X.
I locus partes III uacuus
II locus partes VII Suo
III locus partes II uacuus
IV locus partes VIII Aryo
V locus partes V uacuus
VI locus partes V Romanae.
[10] III. Geminorum. In Geminorum signo, quae sint partes plenae, quae uacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem in Geminis plenae partes XVIII, uacuae XII.
I locus partes VII Thesogar
II locus partes II uacuus
III locus partes V Ver
IV locus partes III uacuus
V locus partes VI Tepis
VI locus partes VII uacuus
[11] IIII. Cancri. In Cancri signo quae sint partes plenae, quae uacuae, hoc monstratur exemplo. Sunt autem plenae partes XIX, uacuae partes XI.
I locus partes VII uacuus
II locus partes VII Sothis
III locus partes II uacuus
IV locus partes IV Sith
V locus partes II uacuus
VI locus partes IX Thiumis
VII locus partes I uacuus
[12] V. Leonis. In Leonis signo, quae sint partes plenae, quae uacuae, hoc demostramus exemplo. Sunt autem plenae partes XXI, uacuae VIIII.
I locus partes VII Craumonis
II locus partes IV uacuus
III locus partes III Sic
IV locus partes VI uacuus
V locus partes X Futile
[13] VI. Virginis. In Virginis signo, quae sint partes plenae, quae uacuae, hoc demonstramus exemplo. Sunt autem plenae partes XIV, uacuae partes XVI.
I locus partes V uacuus
II locus partes IV Thumis
III locus partes II uacuus
IV locus partes VI Tophicus
V locus partes VI uacuus
VI locus partes IV Afut
VII locus partes III uacuus.
[14] VII. Librae. In Librae signo, quae sint partes plenae, quae uacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem partes plenae XIX, uacuae XII.
I locus partes V Seuichut
II locus partes V uacuus
III locus partes VIII Sepisent
IV locus partes III uacuus
V locus partes VI Senta
VI locus partes III uacuus.
[15] VIII. Scorpionis. In Scorpionis signo, quae sint partes plenae, quae uacuae, hoc demonstramus exemplo. Sunt autem partes plenae XVI, uacuae partes XIV.
I locus partes III uacuus
II locus partes V Sentacer
III locus partes VI uacuus
IV locus partes VI Tepisen
V locus partes II uacuus
VI locus partes V Sentineu
VII locus partes III uacuus.
[16] IX. Sagittarii. In Sagittarii signo, quae sint partes plenae, quae uacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem plenae partes XXIII, uacuae VII.
I locus partes IX Eregbuo
II locus partes III uacuus
III locus partes VII Sagon
IV locus partes IV uacuus
V locus partes VII Chenene.
[17] X. Capricorni. In Capricorni signo, quae sint partes plenae, quae uacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem plenae partes XIII, uacuae XVII.
I locus partes VII uacuus
II locus partes III Themeso
III locus partes V uacuus
IV locus partes IV Epiemu
V locus partes V uacuus
VI locus partes VI Omot.
[18] XI. Aquarii. In Aquarii signo, quae sint partes plenae, quae uacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem plenae partes XVIIII, uacuae XI.
I locus partes IV uacuus
II locus partes V Oro
III locus partes IV uacuus
IV locus partes VI Cratero
V locus partes III uacuus
VI locus partes VIII Tepis.
[19] XII. Piscium. In Piscium signo, quae sint partes plenae, quae uacuae, hoc demonstratur exemplo. Sunt autem plenae partes XIII, uacuae XVII.
I locus partes VI uacuus
II locus partes VI Atha
III locus partes III uacuus
IV locus partes V Tepibui
V locus partes VI uacuus
VI locus partes II Viu
VII locus partes II uacuus.
[20] Istam rationem ueteres inuolutam uariis obscuritatibus reliquerunt, ne ad omnium notitiam uerissima haec et immutabilis ratio perueniret. Sed et magnus ille Petosiris hanc partem leuiter attigit, non quod eam nesciret (ad omnia enim secreta diuinitatis accessit), sed cum docere nollet, ne immortalem operis sui relinqueret disciplinam. Itaque cum stellarum omnium et horoscopi et locorum omnium <uim> diligenti ratione collegeris, nouissime respicies partium numerum in singulis stellis; et in singulis locis quaere quae in <plenis> partibus, <quae> in uacuis, resideant. Tunc enim, secundum haec quae ante diximus, totius decreti poteris explicare substantiam.
XXIII.
[1] Nunc masculinas et femininas proferam partes. Scire debemus quod in omnibus signis et masculini generis et feminini <et quae masculinae> et quae femininae sint partes. Ex his enim partibus inuenitur, cuius genitura sit masculina, cuius feminina.
Sunt itaque masculinae partes CXCVII, femininae uero CLXIII; quae autem masculinae sint in singulis signis, quae uero femininae, specialiter explicabo. [2] Arietis a prima usque ad VII. masculinae sunt partes, ab VIII. usque ad XII. femininae; rursus a XIII. usque ad XVI. masculinae, a XVII. usque ad XXII. femininae; a XXIII. usque ad XXX. masculinae. [3] Tauri a prima usque ad VII. masculinae sunt partes, ab VIII. usque ad XVII. femininae, a XVIII. usque ad XXX. masculinae. [4] Geminorum a prima parte usque ad XVII. masculinae, a XVIII. usque ad XXIII. femininae, a XXIV. usque ad XXX. masculinae. [5] Cancri a prima parte usque ad II. masculinae sunt partes, a III. usque ad VII. femininae, ab VIII. usque ad X. masculinae, ab XI. usque ad XII. femininae, a XIII. usque ad XVIII. masculinae, a XIX. usque ad XX. femininae, a XXI. usque ad XXVII. masculinae, a XXVIII. usque ad XXX. femininae. [6] Leonis a prima parte usque ad V. masculinae sunt, a VI. usque ad VII. femininae, ab VIII. usque ad XV. masculinae, a XVI. usque ad XXVI. femininae, a XXVII. usque ad XXX. masculinae. [7] Virginis a prima usque ad VII. femininae sunt partes, ab VIII. usque ad XII. masculinae, a XIII. usque ad XX. femininae, a XXI. usque ad XXX. masculinae. [8] Librae [partes] a prima usque ad V. masculinae sunt partes, a VI. usque ad X. femininae, ab XI. usque ad XXI. masculinae, a XXII. usque ad XXVIII. femininae, a XXIX. usque ad XXX. masculinae. [9] Scorpionis a prima usque ad IV. masculinae sunt partes, a V. usque ad X. femininae, ab XI. rursus usque ad XVI. masculinae, a XVII. usque ad XIX. femininae, a XX. usque ad XXVII. masculinae, a XXVIII. usque ad XXX. femininae. [10] Sagittarii a prima usque ad II. masculinae sunt partes, a III. usque ad V. femininae, a VI. usque ad XII. masculinae, a XIII. usque ad XXIV. femininae, a XXV. usque ad XXVII. masculinae, a XXVIII. usque ad XXX. femininae. [11] Capricorni a prima parte usque ad VIII. masculinae sunt partes, a IX. usque ad XII. femininae, a XIII. usque ad XIX. masculinae, a XX. rursus usque ad XXX. femininae. [12] Aquarii a prima usque ad IX. masculinae sunt partes, a X. rursus usque ad XII. femininae, a XIII. usque ad XIX. masculinae, a XX. rursus usque ad XXX. Femininae. [13] Piscium a prima parte usque ad X. masculinae sunt partes, ab XI. usque ad XX. femininae, a XXI. usque ad XXIII. masculinae, a XXIV. usque ad XXX. femininae.
[14] Explicatis his omnibus et diligenti ratione monstratis, ad terminum istius libri properat oratio; sed quia, in principio huius libri, multa de Lunae cursibus diximus, etiam posteriores partes eius simili fine claudantur, ut libro huic numen potentissimum Lunae et initium dedisse uideatur et finem. Quid itaque in cardinibus cum ceteris stellis Luna constituta decernat, generaliter uerissimis ac manifestissimis explicabo sententiis, ut in quinto libro cetera sine inuidia matheseos secreta pandamus.
XXIV. QVID SIGNIFICET LVNA CVM SINGVLIS PLANETIS IN CARDINIBVS COLLOCATA [1] Luna cum Sole si partiliter in horoscopo fuerit, in his in quibus gaudet uel in quibus exaltatur signis, uel in domicilio suo, Solis iam radiis liberata, parentes <facit> claro splendore facultatis ornatos. Hoc idem in MC. parte cum Sole similiter posita significat. In occasu uero, id est in septimo ab horoscopo loco, et in IMC. si cum Sole fuerit partiliter collocata, aut seruos aut miseros aut degeneres aut proscriptos aut mendicos parentes facit; sed haec pro signorum uel partium qualitate decernit. [2] Si uero Mars sic Lunam positam minaci radiatione respexerit et utrique, id est Soli et Lunae, partili radiatione fuerit contrarius, corpus graui uitio debilitat et indicit frequenter oculis caecitates. Si uero in isdem partibus Sol et Luna pariter et Mars fuerint, et parentes et ipsos misera deiectionis humilitate prosternit et mortis uiolenta decernit exitia.
[3] Si Luna cum Saturno in horoscopo fuerit partiliter inuenta, faciet primos nasci aut primos nutriri, sed matribus miserum pondus uiduitatis imponit aut facit eas in templorum conuersationibus detineri et ex necessariis aut ex muliebribus locis graue ualitudinis discrimen indicit. Hoc idem et in MC. decernit, si cum Saturno in hoc loco partiliter fuerit inuenta. [4] In occasu uero, id est in septimo ab horoscopo loco, et in IMC., matrem facit squalore seruitutis oppressam; ipsos uero qui nati fuerint, aut captiuos facit aut a parentibus separatos; sed haec pro signorum aut partium qualitate decernit.
[5] Si Luna cum Ioue fuerit partiliter in horoscopo constituta, matrem facit splendido genere nobilitatis ornatam, ipsos uero religiosos et quolibet genere futurorum praescios; erunt sane clari, nobiles et potentes. Hoc idem et in MC. parte cum Ioue constituta decernit. [6] In occasu uero, id est in septimo ab horoscopo loco, cum Ioue partiliter constituta et in IMC., paternas dissipabit facultates, sed postea aut amicorum praesidio aut ex adfinium hereditatibus maximas consequentur substantiae facultates. Sed in omnibus <genituris> partium ac locorum potestatem debes, sicut diximus frequenter, inspicere.
[7] Si Luna cum Marte in horoscopo partiliter fuerit inuenta, peregrinam matrem aut debilem monstrat, sed ipsorum aut oculi debilitantur aut stomachus. Si uero fuerit diurna genitura, toto corpore debilitabit et debiles reddit, aut partem amputat corporis. Hoc idem et in MC. parte. In occasu uero, id est in VII. ab horoscopo loco, uel si in IMC. cum Marte fuerit inuenta, relinquentes patriam in peregrinis regionibus commorantur. [8] Si uero Mercurius cum ipsis fuerit inuentus, faciet latrones, piratas, homicidas, spoliatores templorum, sacrilegos et qui falsi crimen semper incurrant et qui propter haec omnia crimina publica animaduersione plectantur; sed omnia, sicut frequenter diximus, pro signorum qualitate cernuntur. [9] Sed et si Saturnus <eos> aliqua radiatione respexerit, publicis custodiis, publico carcere et publicis catenarum nexibus obligantur, ut deturpet eos intonsa crinium semper inluuies; et eos in tali necessitate constituit ut ab inimicis alimenta deposcant; alii in custodia et in uinculis perseuerantes uitae terminum complent. Si uero Iuppiter hos omnes ex aliqua parte respexerit, in templis eos facit seruilibus officiis deputari.
[10] Si Luna cum Venere in horoscopo uel in MC. partiliter fuerit inuenta, faciet notos, nobiles et quibus maxima potestatis conferantur insignia. In occasu uero, id est in VII. ab horoscopo loco, et in IMC. humile genus matris ostenditur, sed quibus numquam aliquid desit ad totum uitae subsidium, sed hi in prima aetate uaria semper pulsantur infamia. In omnibus sane signis ac locis, si Luna cum Venere fuerit inuenta, duarum sororum maritos facit aut duorum fratrum uxores, aut adfines ad matrimonii uinculum sociat.
[11] Si Luna cum Mercurio in horoscopo uel in MC. partiliter fuerit inuenta, litterarum gratia claros faciet ac nobiles et aptos ad omne negotiationis officium. Si uero in occasu, id est in VII. ab horoscopo loco, uel in IMC. fuerit inuenta, actus creditarum rerum, fenoris ac rationum officia decernit. Haec nos in ultimis libri partibus breuiter dixisse sufficiat; hoc enim iste ultimus operatus est sermo, ut omnium praecedentium disputationum et omnium <...> ad memoriam tuam reuocaret effectum.
XXV. [1] Nunc illud tibi intimare debemus qua ratione partiliter defluat Luna, qua etiam ratione iungatur, quas Graeci synafas aporroicas uocant. In omnibus enim signis et a multis defluit et multis ea ra[dia]tione coniungitur. Nam in quocumque signo, <in> cuiuscumque stellae finibus fuerit inuenta, ab ea defluens, ad illam fertur cuiuscumque stellae in eodem signo fines secundo loco fuerit ingressa. [2] Respice itaque quatenus eam finium dominus uel in quo loco constitutus aspiciat; et, praecedentium apotelesmatum ratione concepta, omne fatum hominis ueris poteris explicare sententiis. Respice etiam tertio ordine cuius stellae partes ingreditur — et ipsa enim decernendi accipit potestatem — et sic usque ad nouissimas ipsius signi perge partes, ut omnia possis specialiter inuenire quae ad Lunae efficaciam pertinent.
[3] Illud etiam sciendum est quod, in omnibus signis, quotiens Luna nouissimas possederit partes, ad nullum feratur; occurrentis enim signi obstaculis impeditur. Sed et rursus in primis signi partibus posita a nullo defluit, sed tunc sola efficacia coniunctionis inquiritur. Omnis enim potestas praecedentium partium ex illo termino qui inter utrumque signum est praetermissa deseritur et aliam efficaciam ex prima signi parte sortitur.
[4] Haec est partilis coniunctio defluctioque Lunae; nam platice integris faciunt signis; sed nos in omni tractatu partili debemus omnia ratione tractare. Vnde iterum te atque iterum isdem commonitionibus conuenimus ut, quotienscumque tracta[n]s genituram, totum pariter decreti corpus inspicias et omnia ex singularum stellarum ra<dia>tione componas, locorum etiam ac partium diligenter inspicias potestatem, sed et signorum [ge]naturam cum locorum qualitatibus compares, conditiones etiam inspicias stellarum, cursus etiam pariter ac formas et defluctiones coniunctionesque Lunae. Sic enim, quaecumque tractaueris, [uel locum] uerissimis poteris explicare sententiis, si haec omnia sollertiae sagaci inuestigatione collegeris.
[5] Nunc residuus tractatus ad quinti libri principia transferatur, ut, explicatis omnibus atque monstratis, ad partilia apotelesmata et ad sfaeram barbaricam omnis oratio transferatur.