Mathesis/VI

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

LIBER SEXTVS[recensere]

I.

[1] Frequenter, Mauorti decus nostrum, de mixturis stellarum sermo noster admonuit, nihil tibi aliud in omnibus sententiis, nihil in decretorum substantia nisi efficaciam mixtae temperationis insinuans, praesertim cum, in genituris hominum, aliud primi, aliud secundi cardines faciant. [2] Primi enim cardines horoscopum mediumque possident caelum, secundi cardines IMC. occasumque suscipiunt; et ex quattuor istorum cardinum uaria semper et contraria potestate <...> substantia, et omnes stellae pro naturae suae potestatibus aliud in primis constitutae decernunt cardinibus, aliud in secundis.

[3] Sed et quintus et undecimus ab horoscopo locus, id est bonae fortunae <et boni daemonis>, [signa] a pigrorum locorum inerti humilitate dissentiunt, nec cum pigris ac deiectis locis aliqua ra<dia>tionis societate iunguntur, sed horoscopo felici societate radiationis adsociantur. Tertiam uero decernendi efficaciam nonus ac tertius locus ab horoscopo sortiuntur, qui<a> et haec loca horoscopo maximum consortium societatis adiungit. [4] Secundus uero et octauus ab horoscopo locus ab omni horoscopi uinculo dissoluto societatis consortio separantur. Sextus et duodecimus ab horoscopo locus omni ratione societatis excluditur et caduca humilitate deiectionis impugnatur.

[5] Ex ista locorum uarietate aut erigitur stellarum potestas aut decidit, sicuti praecedenti explicatione monstrauimus; in tertio enim libro specialiter comprehendimus quid in quo loco singulae stellae constitutae decernant. [6] Sed tu, quibuscumque precibus implora ne quando sextum aut duodecimum ab horoscopo locum, secundum etiam aut octauum in decretis hominum aut beniuolarum aut maliuolarum stellarum cursus obtineat. Haec enim loca ab omnibus stellis inimicis semper radiationibus occupantur.

[7] Nam haec loca quodcumque stellarum sidus insederit, aut bonitatis suae perdit salutare praesidium, aut si malignum fuerit, fortius ad nocendum exasperat[a] malitiae potestate[m] firma[n]tur. In his locis maliuolae stellae cum Luna positae omnia generaliter sine aliquo remedio infortuniorum exitia decernunt, beniuolae uero, in absconsis locorum quodammodo humilitatibus clausae, potestatis suae perdunt salutare praesidium.

[8] Sed et aliud in diurnis, aliud in nocturnis <genituris> operatur diuersa stellarum mutabilisque condicio, et uarias habent decernendi potestates, cum fuerint trigonica uel quadrata uel diametra sibi singulae stellae radiatione coniunctae. [9] Hinc enim omnis mixturarum societas temperatur, hinc tota decretorum potestas inspicitur. In uicem sibi enim stellae pro natura sua uel pro condicione semper oppositae, fata hominum in aequabili uarietatis moderatione componunt.

[10] Hanc tibi nunc, Mauorti decus nostrum, mixturarum explicabo substantiam, ut plenam tibi insinuem huius diuinae prudentiae disciplinam. Sed antequam ad explicationem mixturarum sermo noster accedat, pauca tibi de splendidarum stellarum dicam regiis potestatibus, ut huius libri principia augustarum stellarum explicationibus adornentur.

II.

[1] De claris signorum stellis. Claras stellas et augusta maiestatis radiatione fulgentes in signis omnibus inuenimus, sed regales in quattuor, in Leone scilicet, in Scorpione, in Aquario et in Tauro. Sed in quibus partibus istarum augustum lumen inuenias, breui oratione monstrabo. [2] Quinta pars Leonis habet stellam lucido splendore fulgentem. In hac stella si crescens lumine Luna fuerit inuenta, horoscopi aut MC. partiliter possidens cardinem, regna et maximae potestatis decernit imperia. [3] Sed et Aquarii XX. pars simili maiestatis splendore decoratur. Nam et in hac stella, id est in Aquarii parte XX., si fuerit Luna orta plena luminibus, possideatque primos geniturae cardines, simili modo regalis potentiae et imperatoriae dignitatis decernit insignia. Sed et XV. Tauri pars et XXVII. et XXX. honorum lumine pariter et maiestatis ornantur. In XV. enim parte Tauri Luna si fuerit inuenta, potentissimae et affluentis substantiae decernit augmenta, si primos geniturae possederit cardines.

[4] In uigesima uero et septima parte Tauri Luna si fuerit inuenta, magnae dignitatis decernit insignia, et facit tales homines qui maximorum populorum uitam sua potestate sustentent, donantes populo quicquid populari fuerit studio postulatum, magnifica et praeclara templis donaria consecrantes, ut ex istis perpetuis gloriae splendoribus honorentur.

[5] Trigesima etiam pars, sicut diximus, Tauri diuino maiestatis micat lumine, et in hac enim parte si Luna fuerit inuenta, magnae potestatis insignia licentiamque decernit. Si uero in ista parte constituta in primis cardinibus fuerit inuenta, ducatus, imperia regnumque decernit, praesertim si eam lumine crescenti prospera Iuppiter radiatione respexerit. [6] Tunc enim potestatis suae licentia subleuati, et maris et terrae dominia possidentes, et per mare et per terras exercitum feliciter ducunt.

Haec eadem etiam in VII. Scorpionis perficiet. Ipsam enim partem similis splendor maiestatis exornat. [7] Sed in ista parte Luna, in primis cardinibus constituta, cum praecedentibus dignitatis insignibus dirae crudelitatis et immodici terroris decernit horrorem. Qui sic enim habuerint Lunam, in maxima potestatis licentia constituti, contra omnes homines effrenata crudelitate grassantur.

[8] Haec tibi interim ex libris Moerogeneseos parua collegimus, sed, hoc explicato opere, etiam illa promissa reddemus. Nunc mixturas stellarum omnes sicut promisimus intimamus, ut, omni mixturarum temperatione composita, totum quicquid promisimus explicemus. De claris enim stellis omnium signorum in postremo libro, id est in octauo, et de decretis earum omnia tibi specialiter dicam.

III.

[1] Saturnus et Iuppiter trigoni. Omnes stellae, si se trigonica radiatione respexerint, siue beniuolae siue maliuolae stellae, prosperis mixturarum temperationibus comparantur: et maliuolarum quidem ex ista radiatione mitigatur improbitas, beniuolarum uero salutaria beneficia conualescunt. [2] Si itaque Saturnus Ioui fuerit trigonica radiatione coniunctus, et pigra et deiecta loca uitauerit ista coniunctio, sint et ambo in his in quibus gaudent signis, uel unus eorum in domo sua constitutus alium trigonica radiatione respiciat, sintque horoscopi partibus radiatione sociati, infinitas copias cum maxima felicitate decernunt, praesertim si unus de duobus, id est aut Saturnus aut Iuppiter, lumen Lunae crescentis exceperit. [3] Tunc enim Saturnus infinitarum <diuitiarum> ac magnarum possessionum dominia largitur, tunc sementes agros, tunc pascua siluasque decernit. Sacrarum etiam quarumdam aedium publicos fabricatores efficiet, [et] ut ex ista fabricatione maximum meritum dignitatis accedat. Fiscalium etiam praestationum exactores aut sacrae faciet praepositos annonae, et in istis actibus maximam confert potentiae dignitatem. [4] <In> infinitum etiam superiores paterna dignitate perficiet; sed pro mensura substantiaque geniturae aliis procurationum officia, aliis ex maximis hereditatibus commoda, aliis confert lucra ex alieno labore quaesita. Omnes hos tamen apud potentes et maximos uiros incorrupta fides insinuatione commendat.

[5] Si uero Saturno ac Ioui trigonica, sicut diximus, radiatione coniunctis aequabili Mercurius et ipse radiatione sociatur, sacrarum et inaccessarum religionum secreta committit, ita ut magnarum ciuitatum uel reg<ion>um facia[n] t officia tractare, et tales eos efficit ut illis reges omnia actus sui officia committant; frequenter etiam munus praeclarae legationis imponunt. [6] Sed hi nimiis infortuniis ex filiorum casibus fatigantur, et amittentes filios aut alienam sobolem nutrire coguntur, aut certe filios suos [si] post multum temporis spatium recipiunt ab aliis educatos. Sed haec tunc efficiuntur si sine testimonio Martis fuerit diurna genitura.

[7] Si enim aut Mars istam mixtionem minaci radiatione pulsauerit, aut sit nocturna genitura, haec quae diximus minuuntur omnia. Hoc amplius et reprehensionem inuidiae et contrarietates <...>, et malae insinuationis latenti pulsat inuidia; aut totum quicquid boni decretum fuerit inimicum testimonium Martis impugnat.

[8] Saturnus et Mars trigoni. Si Saturnus Marti fuerit trigonica radiatione coniunctus, et in oportunis geniturae locis <sit> ista sociatio, sintque ambo in his in quibus gaudent signis, uel in quibus gaudent partibus, uel in quibus exaltantur, nec illis Iouis aut Mercurii testimonium desit, facient lucra maxima et cottidiani quaestus incrementa decernunt. [9] Facient etiam tales homines quos in omnibus actibus prospere sequatur euentus, et qui <in> omni actu eriguntur licentia potestatis, propriis laboribus maxima sibi comparantes dignitatis insignia, notos, nobiles, imperiosos et maximarum ciuitatum offiicia gubernantes. Sed isti maiorum fratrum mortes assidua ra[dia]tione [consequantur] conspiciunt.

[10] Saturnus et Sol trigoni. Si Saturnus Soli fuerit trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus humilitatibus separati, sit etiam diurna genitura, uitae insignia assiduis promotionibus dignitatis cumulant; et maximae decernunt gloriae potestatem, et notitiam nobilitatemque conferunt; parentes etiam ipsorum simili facient incremento dignitatis ornari, praesertim si in masculinis signis constituti ista fuerint radiatione sociati. Si uero fuerit nocturna genitura, paternis facultatibus dissipatis, patrimonium illis propria facient uirtute conferri.

[11] Saturnus et Venus trigoni. Si Saturnus fuerit Veneri trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, facient uitam hominum mansueta moderatione perspicuam, et mores eorum ornamento pudicae bonaeque conuersationis exornant, et faciunt eos ab omni pudicitiae impuritate sepositos, sed et grat[a e]os pudicitia et puritate perspicuos, ut ex ista perspicuitate inuidia illis † a satis ab inferioribus concitetur. Sed hos eosdem tarde faciunt nuptialibus affectibus copulari.

[12] Saturnus et Mercurius trigoni. Si Saturnus cum Mercurio fuerit trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, facient cordatos, ingeniosos et ad omnia disciplinarum officia semper applicatos; sed mores eorum mature facient pondere grauitatis ornari, et tales reddunt quorum consilia uiuacibus semper rationibus conualescant; sed actus aut ex rationibus dabunt, aut certe publicis computationibus fiscalibusque praeponunt, aut regios scribas efficient, ut ex istis actibus magna illis conferantur subsidia facultatis. Sed illud meminisse nos conuenit, quod sola Mercurii stella in XII. ab horoscopo loco gaudet constituta.

[13] Saturnus et Luna trigoni. Si Saturnus Lunae fuerit trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, et <sit> Luna plena luminibus, eos qui sic habuerint, regibus aut imperatoribus aut potentibus uiris prospera aut felici commendatione semper insinuant, et maxima ex ista coniunctione gloriae decernuntur insignia. Si uero fuerit Luna minuta luminibus, praedicta felicitatis incrementa minuuntur. [14] Sed et in Luna hoc meminisse debemus, quod sola in VIII. ab horoscopo loco, in nocturna genitura, feliciter inuenitur, praesertim si in hoc loco, in quibus gaudet signis uel finibus, fuerit plena luminibus. Tunc enim felicitatis, tunc dignitatis insignia, tunc maxima subsidia facultatum, tunc dignitates , tunc principatum ex ista loci potestate decernit. Sed per diem in hoc loco constituta similiter haec eadem decernit, si Iuppiter in XI. ab horoscopo loco fuerit inuentus.

IV.

[1] Iuppiter et Mars trigoni. Si Iuppiter cum Marte fuerit trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, maxima dignitatis imperia, et magnam decernunt licentiae potestatem, et reddunt tales qui omnes actus felicissimis rationibus compleant; et maximae etiam administrationis officia decernunt, et tales eos efficiunt ut illis crebri honores regiis iudiciis conferantur.

[2] Iuppiter et Sol trigoni. Si Iuppiter cum Sole fuerit trigonica radiatione coniunctus, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, maxima decernunt nobilitatis augmenta, et affluentium diuitiarum copiosa praesidia; magnae etiam gloriae largiuntur insignia, et facient maxima ex filiorum felicitatibus gaudia, et uitam clara semper dignitate exornant.

[3] Iuppiter et Venus trigoni. Si Iuppiter et Venus fuerint trigonica radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, maximam decernunt gratiam uenustatis, et omnibus bonis amabili illos conuersatione semper adsociant, et fidum amorem circa illos uxorum semper inducunt. Sed augmenta patrimonii et dignitatis insignia aut amicorum illis aut uxorum praesidio conferuntur.

[4] Iuppiter et Mercurius trigoni. Si Iuppiter et Mercurius fuerint trigonica radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, facient ingeniosos, cordatos, acerrima ingenii potestate firmatos, et qui omnia negotia prosperis semper actibus exequantur.

[5] Facient etiam omnibus hominibus praeponi magnificae ac potentissimae merito dignitatis, et tales eos perficiunt ut in omnibus actibus et laudentur semper et placeant. Facient etiam scribas publicis rationibus fiscalibusque praepositos, et publica officia sine aliqua reprehensione tractantes, necessitates regias suis dispositionibus ordinantes. Alios faciunt caelestium siderum secreta cognoscere.

[6] Iuppiter et Luna trigoni. Si Iuppiter et Luna trigonica fuerint radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, sit etiam Luna plena luminibus, facient homines claros, notitia nobilitatis ornatos, et bonae famae testimonium perhibent, sed pro cetera geniturae substantia. [7] Aliis potentissimarum administrationum licentiam tribuunt, alios exercitui praeponunt, aliis maximarum prouinciarum iudicia committunt. Sed hos eosdem ex integra et incorrupta iudicatione nobilitant, ut fides eorum ornetur semper incorrupta licentia potestatis.

V.

[1] Mars et Sol trigoni. Si Mars et Sol fuerint trigonica radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, maximae potestatis et maximae decernunt dignitatis insignia, praesertim si, in nocturna genitura, in dextro Martis Sol [a] latere fuerit constitutus. Tunc enim gloriosae licentiae potestates, tunc honorum decernuntur imperia. [2] Si uero, his sic constitutis, ex alio trigoni latere hos eosdem Iuppiter prospera radiatione respexerit, in primis geniturae cardinibus constitutus, et ex bono loco his omnibus Lunae radius accesserit, tunc maximas administrationes exercitusque committunt, et infinita dignitatis insignia cum maximae licentiae potestate decernunt. Sed haec erunt fortiora, si Mars et Sol et Iuppiter in masculinis signis fuerint constituti.

[3] Mars et Venus trigoni. Si Mars et Venus trigonica fuerint radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, quottidiana lucra ex assidua quaestuum continuatione decernunt, et prosperi matrimonii nuptias ex ista coniunctionis societate perficiunt, et erunt tales qui se semper grata honestate componant, superbo potentiae spiritu subleuati; et plurima matrimonia sectantes haec eadem facillimis rationibus consequantur.

[4] Mars et Mercurius trigoni. Si Mars et Mercurius trigonica fuerint radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, faciunt sapientes et ab omnibus actibus prosperis consiliorum rationibus <se> explicantes, et quos in omni negotiorum conuersatione prospere semper sequantur euentus, et qui omnium necessitatum angustias consiliorum suorum possint auctoritatibus mitigare, acutos, efficaces, rationum computationumque aut litterarum officia tractantes.

[5] Mars et Luna trigoni. Si Mars et Luna fuerint trigonica radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, et sit Luna minuta luminibus, sit etiam nocturna genitura, omnia felicitatis ornamenta decernunt, et in omnibus actibus prosperos exitus assiduis felicitatibus largiuntur. Faciunt etiam ut omnia quae desiderent facillimis rationibus consequantur.

[6] Quodsi hanc Martis Lunaeque mixturam testimonii sui Iuppiter radiatione respexerit, maximos honores et maximae decernunt dignitatis imperia, gloriam quoque et magnae largiuntur licentiam potestatis. Si uero fuerit Luna plena luminibus, corpus assidua aegritudinum continuatione debilitant.

VI.

[1] Sol et Luna trigoni. Si Sol et Luna trigonica fuerint radiatione coniuncti, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, et [coniuncta] contingat eos sic prospera radiatione coniunctos esse <...> sed felicitatis per hos decernuntur insignia, si aliorum oportuno fuerint testimonio societatis ornati, aut deficientis Lunae lumen <...> crescentis excipiat.

VII.

[1] Luna et Venus trigonae. Si Luna et Venus trigonica fuerint radiatione coniunctae, et sint ambae in oportunis geniturae locis positae, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separatae, et sit Luna minuta luminibus, sit etiam nocturna genitura, altissimae per ipsas felicitatis decernuntur insignia. [2] Tunc actus, tunc gloria ex ista coniunctionis societate decernitur, tunc circa filios maternus crescit affectus, tunc matrimonia incorrupta pudicitiae fides seruat, tunc <...> filiorum caritati amabili gratia semper insinuant, tunc fratres diliguntur fido affectu, tunc gratiae uenustatis, tunc laetitiae felicitatis, tunc gloriosa traditur potentiae disciplina.

VIII.

[1] Luna et Mercurius trigoni. Si Luna Mercurio trigonica fuerit radiatione coniuncta, et sint ambo in oportunis geniturae locis positi, et ab omnibus deiectionum humilitatibus separati, omnia pro signorum uarietate decernunt. Aliis enim facundae orationis adsignant ornatum, aliis ex ista <coniunctione> praeclararum artium decernuntur insignia, aliis dulcem musicae sonum tradunt, alios pictores efficiunt, sed tales quorum artes praeclara nobilitas semper insinuet. [2] Aliis decernunt armorum potestates, aliis tradunt athleticae disciplinam, alios dulci modulatione cantantes popularibus deputant uoluptatibus. Sed hos omnes populorum iudicio fideli commendatione semper insinuant. Alios faciunt negotiationum officia saepe tractantes. Sed haec omnia pro ceterarum stellarum testimoniis et pro locorum ac signorum explicant uiribus.

[3] Quae sint autem dextra trigona, quae quadrata, in secundo libro manifeste explicatum est.

IX.

[1] Nunc tibi quadratae radiationis explicabo decreta, quae societas forti ac minaci semper radiatione componitur. Ex ista enim coniunctione maliuolarum stellarum uirtus augetur, et beniuolarum praesidia interdum uicit minax radiatio, quae cum diametra radiatione in malis perpetrandis [ac] pari semper potestate grassatur.

[2] Saturnus et Iuppiter quadrati. Si Iuppiter et Saturnus quadrata fuerint radiatione coniuncti, et si[t] superior Saturnus dextri quadrati superiorem possideat partem, Iuppiter uero in sinistro quadrato factus uideatur inferior, et uitae discrimina decernunt, et patrimonii substantiam minuunt; et omnia eorum consilia in prauum uertunt, actus impediunt, et mentes eorum uariis animi dissensionibus conturbant, et patres uario genere calamitatis impugnant, paternam etiam substantiam uariis lacerationibus dissipant.

[3] Si uero Iuppiter superior effectus et dextrum possidens latus Saturnum in sinistro quadrato positum respexerit, praecedentium calamitatum infortunia mitigantur, et parentes aliquo gloriae et laudis splendore nobilitant, et pro mensura geniturae cottidiana lucrorum illis [in]commoda conferuntur.

[4] Saturnus et Mars quadrati. Si Saturnus et Mars quadrata fuerint radiatione coniuncti, et Saturnus, superior effectus, ac dextrum quadratum possidens [locum] in sinistro quadrato Martem positum minaci radiatione respexerit, omnes actus ex ista coniunctione inefficaci studio semper impediunt, et faciunt ab omni negotiorum officio semper frigido torpore mentis alienos. [5] Aegritudines etiam diuerso genere semper indicunt, ut mixtum caloribus frigus corpus eorum horrida continuatione concutiat. Sed et paternae substantiae facultates dilapidat ista coniunctio[ne] <et> fratrum mortes graui infortuniorum casu semper ostendunt.

[6] Si uero Mars superior effectus et dextrum possidens latus Saturnum in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, matri ex ista coniunctione citum mortis praeparatur exitium. Sed istos ad omnes actus prosperi conatus efficax studium semper adducit, omni labe prioris malitiae sopita. [7] Sed nihilo minus paterna substantia etiam ex ista coniunctione dispergitur. Sed et ipsi assidua damnorum continuatione quatiuntur, et semper illis domesticorum hominum improbitas malignum infamiae uulnus infligit.

[8] Saturnus et Sol quadrati. Si Saturnus et Sol quadrata fuerint radiatione coniuncti, et Saturnus dextri quadrati superiorem possidens partem in sinistro quadrato Solem positura minaci radiatione respexerit, praecedentis honoris insignia debilitat ista coniunctio, et iacturam dignitatis cum acerbo detrimento honoris indicit, et corpus eorum assidua neruorum contractione deformat.

[9] Sed et parentes eorum hac eadem infortuniorum labe constringit, facit etiam hos eosdem patres ante perire quam matres. Sed et ipsos facit uario peccatorum genere semper errare, et nociu[ol]a conuersationis decernit exitia, et graues aegritudines ex acerbo humorum frigore semper indicit; patrimonium etiam et omnes actus et excidit pariter et frangit. [10] Si uero Sol superior effectus et dextrum possidens latus Saturnus in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, paternam substantiam dispergit ista coniunctio, et graues domesticorum hominum inimicitias semper indicit, et omnem impetum mentis, sed et omnes actus uario indi
  • gentiae genere [semper impugnat] et obscura cogitatione semper impugnat. Sed et consilia numquam prosperos habere patitur effectus, et in prima aetate acerba et crebra aegritudinum indicit incommoda, et corpus fatigatum multiplici aegritudinum continuatione debilitat. [11] Saturnus et Venus quadrati. Si Saturnus et Venus quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Saturnus superiorem possidens partem in sinistro quadrato Venerem positam minaci radiatione respexerit, ista coniunctio[ne] dilapidato patrimonio graue onus mendicitatis indicit, et a feminis acerbarum calamitatum indicit semper exitia, nec aliquam largitur gratiam uenustatis, et numquam cupiditates eorum prosperos habere patietur effectus. [12] Si uero Venus superior effecta et dextrum possidens latus Saturnum in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, ista coniunctio honestis ac pudicis moribus largitur uxores, sed quae ibi in domo omnem dominandi uendicent potestatem, maritos fido et incorrupto diligentes affectu, ut inuicem sibi amborum gratia coniugalis adsociet, sed qui amorem suum ambo cum quadam conentur dissimulatione celare. [13] Saturnus et Mercurius quadrati. Si Saturnus et Mercurius quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Saturnus superiorem possidens partem in sinistro quadrato Mercurium positum minaci radiatione respexerit, a primo natalis die exilia decernit ista coniunctio; omnes animi cogitationes et omnes consiliorum ordines et indicit pariter et impugnat, et omnes actus frigido torpore semper insequitur. Facit etiam alienis semper potestatibus subiacere, in actibus omnibus secunda negotiorum ministeria tractantes, sed ipsis maximas inuidiae tempestates indicit. [14] Aliorum obligata lingua balbum sonum uocis efficiet; alios obtusis auribus efficit surdos, et perseuerant haec uitia, nisi praecedens malum testimonio Martis fuerit mitigatum. Si uero Mercurius superior effectus et dextrum possidens latus Saturnum in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, nihil quidem boni nec ex ista coniunctionis societate decernitur, sed [in] quantulumcumque praecedentium infortuniorum mitigatur improbitas. [15] Saturnus et Luna quadrati. Si Saturnus et Luna quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Saturnus superiorem possidens partem in sinistro quadrato Lunam positam minaci radiatione respexerit, malitiosis humoribus fatigari corpus faciet ista coniunctio, et <ab> omnibus actibus pigris animi faciet torporibus separatos, et tales reddit qui ad nullos actus aliquando audere possint. Sed et maternam substantiam ista coniunctio miseris semper lacerationibus dissipat, aut contra matres filios facit paricidalia inimicitiarum suscipere certamina. [16] Si uero Luna superior effecta et dextrum possidens latus Saturnum in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, matrem ista coniunctio misera morte prosternit, et ipsum acerba periculorum continuatione circumuenit, et ex malignis humoribus grauia aegritudinis indicit exitia; et uariis errorum efficiet infortuniis fatigari, et matrimonii et honoris damna et iacturam semper indicit. Sed et si[cut] aliarum stellarum praesidio nuptiae decretae fuerint, ista coniunctio uxoris animum acerba odiorum dissensione exasperat. Sed et omnes amicorum et filiorum etiam facit praesidiis destitutos. X. [1] Iuppiter et Mars quadrati. Si Iuppiter et Mars quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Iuppiter superiorem possidens partem in sinistro quadrato Martem constitutum minaci radiatione respexerit, ista coniunctio maximae gloriae decernit insignia, et hos eosdem bona commendatione semper insinuat, et gloriosa honorum decernit insignia. [2] Alios militaribus faciet officiis publicari, alios regalibus deputat domibus, et nobilium ac publicorum actuum decernit officia. Facit istis negotiorum officiis subleuari, ut haec negotia cum maximo consequantur dignitatis augmento. Sed hi numquam poterunt bene seruare paternae substantiae facultatem. Sed ex filiorum casibus ista coniunctio assiduos dolores semper indicit, aut certe filios tarde suscipi faciet. [3] Si uero Mars superior effectus et dextrum possidens latus Iouem in inferiori loco positum quadrata radiatione respexerit, ista coniunctio in cassum omnem impetum mentis exacuit, et faciet <in> omni uita uario errore peccare, et sine causa homines cogit magni laboris sustinere semper incommoda. Sed iste labor aut ex publicis aut ex regiis actibus comparatur; et hoc amplius malarum insinuationum et acerbarum accusationum pericula ex infesto inimicorum decernit ardore. [4] Iuppiter et Sol quadrati. Si Iuppiter et Sol quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Iuppiter superiorem possidens partem in sinistro quadrato Solem positum minaci radiatione respexerit, et proprio et paterno merito ista coniunctio decernit dignitatis insignia; sed et bonorum ac magnorum honorum incrementa promotionesque largitur, et bono commendationum testimonio semper insinuat; et multi illi dignitatis merito subiacebunt. [5] Si uero Sol superior effectus et dextrum possidens latus Iouem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, patrem faciet ista coniunctio claro nobilitatis splendore decoratum, sed patrimonium patris misera facit publicatione conscribi, et fortium ac malorum inimicorum minaces concitat turbas. [6] Iuppiter et Venus quadrati. Si Iuppiter et Venus quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Iuppiter superiorem possidens partem in sinistro quadrato Venerem constitutam minaci radiatione respexerit, multorum amicitiis coniunctio ista semper adsociat, et feminarum praesidio et actus et lucra eadem faciet ratione conferri, et omnem uitae substantiam honesta dignitate semper exornat, et hos eosdem deorum religiones deuoto faciet uenerationis ardore seruare. [7] Si uero Venus superior effecta et dextrum possidens latus Iouem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, et ex ista coniunctione amorum decernit illecebras, et circa cultum uestis <et> corporis morari perficiet, ut ista coniunctione libenter semper ornetur, et luxuriosa uoluptatum desideria semper indicit. Sed quotienscunque prospera laetitiae gaudia fuerint consecuti, totiens haec eadem in contrario uertunt fatorum mutata decreta. [8] Iuppiter et Mercurius quadrati. Si Iuppiter et Mercurius quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Iuppiter superiorem possidens partem in sinistro quadrato Mercurium positum minaci radiatione respexerit, ex ista coniunctione scripturarum uel litterarum artium decernuntur officia, et rationibus facit computationibusque praepositos, et patrimonium illis et actus ex publica quadam defensione confertur. [9] Si uero Mercurius superior effectus et dextrum possidens latus Iouem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, faciet ista coniunctio sufficientia subsidia facultatum; sed hi semet ipsos in omni actu semper impediunt, omnia bona quasi mala innato mentis timore uitantes, et erunt <tales> ut quicquid alii summis consequi desiderent precibus, id totum etiamsi casu illis obuenerit, obstinato mentis iudicio contemnant. Sed nec beneficia sibi ab aliis conferri desiderant, [sed] nec ipsi bonum sibi aliquid comparare conantur. [10] Iuppiter et Luna quadrati. Si Iuppiter et Luna quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Iuppiter superiorem possidens partem in sinistro quadrato Lunam positam minaci radiatione respexerit, et matri et ipsi infinitas diuitias decernit ista coniunctio, et maxima negotiorum decernit officia, et omnibus affinibus praeponit merito maximae dignitatis; gradu positum populo eum notitia semper insinuat, et erit egregio famae testimonio semper ornatus. [11] Si uero Luna superior effecta et dextrum possidens latus Iouem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, multa felicitatis insignia largitur ista coniunctio. Sed et commendationes decernit et glorias, et potentibus ac regibus prospera commendatione semper insinuat. Sed non per omne tempus haec eadem felicitas perseuerat. Nam quodam tempore et patrimonii damna et honoris detrimenta decernit, et insignia minuit dignitatis, et pigro mentis torpore oppressos praecedentium negotiorum administrationibus alienos efficiet. XI. [1] Mars et Sol quadrati. Si Mars et Sol quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Mars superiorem possidens partem in sinistro Solem positum minaci radiatione respexerit, nullum infortuniorum casum praetermittit ista coniunctio, et omnes proficiendi occasiones promotionumque ordines maligna decreti compositione semper impugnat. [2] Si uero Sol superior effectus et dextrum possidens latus Martem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, et patri et ipse qui natus fuerit ex ista coniunctione miserum praeparatur exitium, infortuniorum cumulus ponitur, et uaria calamitatum decernuntur incommoda; seditiones concitat, pugnas indicit, et popularis animaduersionis excitat metuenda discrimina. [3] Sed et integra mentis et consiliorum fundamenta semper ex <...> aliorum oculis miserum pondus caecitatis indicit. Sed haec periculorum discrimina in diurna genitura fortius concitantur, praesertim si ista coniunctio cum horoscopo fuerit minaci radistione coniuncta, uel si Mars in occasu positus uel MC. possidens partem uel <in> alio cardine constitutus Lunae lumen crescentis exceperit. [4] Tunc publica animaduersione prostratos miseris lacerationibus dissipant; tunc populari animaduersione laceratis artubus honor denegatur debitus sepulturae, ut animaduersionis et post mortem perseuerante discrimine maior calamitatis exitus augeatur. Sed et in nocturna genitura ex ista coniunctione haec eadem simili rationis ordine perpetrantur. [5] Mars et Venus quadrati. Si Mars et Venus quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Mars superiorem possidens partem in sinistro quadrato Venerem positam minaci radiatione respexerit, omnia mala decernit ista coniunctio. Tunc rixas et accusationis indicit metuenda discrimina, tunc uirum causa mulieris profecta damna concutiunt. Quodsi in tropicis signis fuerit ista coniunctio, tunc uirorum effeminato corpore omnis impudicitiae impuritas conualescit, tunc uiri muliebrium libidinum patientur ardores, tunc cum pudoris existimationisque naufragio impudicae impuritatis labibus polluuntur. [6] Sed et uxores suas ad adulteria uenire compellent, et alienis conplexibus patientia prostituti pudoris addicunt; et malis auspiciis matrimonium copulatum alienis cogunt libidinibus cum misera calamitatis necessitate seruire, aut lenonis animo latens uxoris adulterium libenter agnoscunt. Si mulierum <...> per uirum istam prostituti corporis necessitatem cum acerbo semper animi dolore sustine[a]nt. [7] Si uero Venus superior effecta et dextrum possidens latus Martem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, haec eadem simili ratione decernit. Sed facinus suum qui sic Venerem habuerint latenter exercent, ut prostituti pudoris scelerata commercia absconsis libidinum impuritatibus protegantur, ut mala conscientia celet quicquid uitiosis animi cupiditatibus fuerit imperatum, praesertim si aliquem horum uel simul positus Iuppiter uel trigonica radiatione respexerit. [8] Mars et Mercurius quadrati. Si Mars et Mercurius quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Mars superiorem possidens partem in sinistro quadrato Mercurium constitutum minaci radiatione respexerit, omnium malorum metuendos exitus decernit ista coniunctio; nociua semper hominem malorum continuatione debilitat, et omnes actus uaria contrarietate semper impugnat, et malignis rumoribus male semper hos eosdem insinuari perficiet, et acerbarum accusationum concitat metuenda discrimina, ut ex istorum periculorum calamitatibus aut custodiis tradantur aut carceri. Sed haec mala in diurna genitura fortius conualescunt, in nocturna uero ex parte aliqua mitigantur. [9] Si uero Mercurius superior effectus et dextrum possidens latus Martem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, coniunctio ista malos, malignos malitiososque perficiet, pessima ac pestifera semper cupiditate mentis armatos, omnia circumscriptionum exercentes officia, rapaces et qui de rebus alienis uaria mentis cupiditate pascantur, et qui ab alio ad alium uirum transeant, sollicita semper agitatione quaerentes cui pestiferi morsus uulnus infringant, ut nefariis eorum machinationibus [destituti] et callidis circumscriptionibus destituti, ad eorum utilitatem quos nociua semper armat improbitas, omnem patrimoniorum suorum substantiam nudati[n], malignis circumscriptionibus transire patiantur. [10] Mars et Luna quadrati. Si Mars et Luna quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Mars superiorem possidens partem in sinistro quadrato Lunam positam minaci radiatione respexerit, matri ista coniunctio acerbum pondus uiduitatis indicit, et hanc eamdem debilitatis uiribus aut profluuio sanguinis aut miserae mortis atrocitatibus perimit; ipsos uero qui nati fuerint acerbis daemonum faciunt incursionibus implicari, ut anima maligni spiritus potestate possessa daemoni, in corpore dominandi tribuat potestatem, [11] praesertim si Mars in finibus Saturni fuerit inuentus, et Luna aut in finibus Mercurii, aut in finibus Martis; frequenter tamen ex beniuolarum stellarum finibus praecedentis militiae mitigatur improbitas. Sed cum tali fuerint infortuniorum calamitate possessi, uitantes haec incursionum discrimina ad numinis alicuius confugiunt salutare praesidium, ut sic istius periculi discrimine liberentur. [12] Si uero Luna superior effecta et dextrum possidens latus Martem in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, ignobilis et deiecti generis matrem facit ista coniunctio, sed et uitae angustias ex misera necessitate semper indicit. Fatum quoque, uitam, substantiam, miserae humilitatis deiectione prosternit, et inter haec infortunia cum infelicitatis augmento etiam malas decernit uxores. XII. [1] Sol et Luna quadrati. Si Sol et Luna quadrata fuerint radiatione coniuncti, siue dextrum siue sinistrum latus cardinaliter possidentes, in decretis hominum efficaciam ex aliarum stellarum testimoniis sortiuntur. Cum enim ad istam coniunctionem beniuolarum stellarum radius prosperae societatis accesserit, actus maximi, idonea uitae substantia, gloriosae dignitatis insignia, ex prosperis semper commendationibus conferuntur. [2] Si uero maliuolae stellae sine praesidio beniuolarum istam Solis ac Lunae societatem maligna radiatione conuenerint, maxima uitae discrimina et maxima infortuniorum decernuntur incommoda. Sed si, sic maliuolarum stellarum radiis adiunctis, Luna plena luminibus feratur ad Iouem, et Iuppiter coniunctionem Lunae crescentis exceperit, nobilitatis insignia cum maxima decernit inuidia. Quodsi praecedenti coniunctioni Iouis fuerint praesidia denegata, fortiter maliuolarum stellarum nociua crescit improbitas. XIII [1] Venus et Mercurius quadrati. Si Venus et Mercurius quadrata fuerint radiatione coniuncti, quicumque ipsorum dextrum quadratum [leuum] possederit, omnia aequabili ratione decernunt. Praeclarae enim et amabilis cuiusdam artis officia decernit ista coniunctio, aut magnae cuiusdam doctrinae ex ista coniunctione traditur disciplina, ut ex hoc institutionis officio clarae conuersationis notitiam consequantur. His a mulierum amoribus malignus sermo spargit infamiam. [2] Venus et Luna quadratae. Si Venus et Luna quadrata fuerint radiatione coniunctae, et dextri quadrati Luna superiorem possidens partem in sinistro quadrato Venerem positam minaci radiatione respexerit, maxima diuitiarum lucra decernit ista coniunctio. Sed uiros feminarum causa uariis semper afficit damnis, aut ut infamia deprimantur semper imponit. [3] Si uero Venus superior effecta et dextrum possidens latus Lunam in inferiori loco constitutam quadrata radiatione respexerit, maximam felicitatem prosperis semper auget augmentis, et praecedentibus bonis meliora decernit; et actus et uitam ista coniunctio honesta conuersatione condecorat, et incorruptum circa eos amorem seruat uxorum, et pueros ac bonos coniugum decernit affectus, plena etiam laetitiae commoda et praeclarae artis insignia et honestae conuersationis ordinem et dulcis sermonis gratiam cum maxima felicitate decernit; sed nihilominus ipsi alienos concubitus impatienti cupiditate desiderant. Matribus etiam eorum honestam largitur gloriam castitatis. Sed hi[s] alienis manumissionibus morigeras sibi sortiuntur uxores. XIV. [1] Luna et Mercurius quadrati. Si Luna et Mercurius quadrata fuerint radiatione coniuncti, et dextri quadrati Mercurius superiorem possidens partem in sinistro quadrato Lunam positam minaci radiatione respexerit, ex ista coniunctione sapientiae ornatus et docta orationis facundia honesto sermone decernitur. Sed his ex populari seditione discrimen frequenter adfertur. [2] Sed si sic Mercurium constitutum maliuola stella superior effecta quadrata radiatione respexerit, ut Lunam quidem de diametro, Mercurium uero de quadrato respiciat, metuendum falsi crimen impingit, et facit in isto facinore detectos aut in custodiam constitui, aut in carcerem trudi, aut uincula et exilium publicae sententiae animaduersione patientur. [3] Si uero Luna superior effecta et dextrum possidens latus Mercurium in inferiori loco constitutum quadrata radiatione respexerit, faciet ista coniunctio leuitate[m] mentis instabiles, et consilia eorum hac atque illac uaria cogitatione transuertit, nec animus eorum aliquando unius consilii ratione utatur. [4] Haec in genituris hominum decernit quadrata radiatio, has ex quadratis lateribus sententias per dies singulos fatorum promit auctoritas. Quas sententias in omni tractatu debes diligenter inspicere, praesertim cum haec eadem quadrata, immutato stellarum ordine, etiam statutorum faciant decreta mutari. [5] Sed his explicatis diametrorum efficacias specialiter explicabo. Quae autem sint dextra quadrata quae sinistra, in institutionis libro manifestissime diximus. XV. [1] Saturnus et Iuppiter diametri. [Si] Diametra radiatio[ne] contraria se potestate semper impugnat, et inimico contra se genere societatis exurgit, et ipsa itaque sicut quadrata minax radiatio est. [2] Vnde Saturnus et Iuppiter si diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem uirium suarum potestate pulsauerint, in omnibus actibus ista coniunctio multa infortuniorum decernit exitia, et ex casu filiorum acerba doloris tormenta semper indicit. [3] Quodsi in parte horoscopi [uel si in horoscopo] Saturnus fuerit cardinaliter constitutus, et eum in occasu Iuppiter positus diametra radiatione respexerit, post grauia infortunia iuuentutis, in ultimo senectutis tempore, felicitatis tarda commoda conferentur. [4] Saturnus et Mars diametri. Si Saturnus et Mars diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem uirium suarum potestate pulsauerint, grauissimorum discriminum et multarum sollicitudinum incommoda decernit ista radiatio. Plurimis enim ac malis faciet contrarietatibus implicari, sed et acerba faciet inuidiae labe pulsari, et miseras angustias necessitatis indicit, et corpus assiduis aegritudinum et assiduis laborum faciet continuationibus fatigari. [5] Grauia etiam uitae discrimina semper imponit, et imaginem metuendae mortis frequenter ostendit, et domesticarum inimicitiarum decernit incursus, et terribilium seditionum crebras tempestates exagitat. Sobolem quoque denegat filiorum, et patrem cita faciet morte prosterni, et ex laboribus labores assidua continuatione perpetuat. [6] Si uero in aquosis signis constituti Saturnus et Mars diametra se, sicut diximus, radiatione respexerint, tunc procellis grauibus tempestatibusque submersos naufragos saeuiens undarum fluctus exponit, aut fluuiorum torrentium submersos undis, grauioribus faciet periculorum discriminibus implicari, aut maligno humore concreta pestis fortes ac perpetuas indicit aegritudinum calamitates. [7] Si uero unus de duobus, aut Mars aut Saturnus, in ferino signo constitutus alium diametra radiatione respexerit, ex quadrupede uel ex ferae uel ex bestiae ictu miserum periculi discrimen affertur, aliorum medullis incessum ueneni uirus acerbum mortis exitium flebili calamitate decernit. [8] Si uero in quadrupedibus signis constituti, uel unus eorum in signo quadrupede inuentus alium diametra radiatione respexerit, cum his malis quae ex praecedentibus diximus definitionibus perfici, graui ruinarum pondere oppressi, et dissipati corporis laceratione confecti, aut moriuntur aut uicina mortis coguntur subire discrimina. [9] Sed haec omnia infortunia tunc forti calamitatis cumulo conualescunt, cum hos sic positos nullis Iuppiter radiationibus mitigarit. Nam si geniturae cardines possidentes Luna in quocumque cardine constituta hac eadem radiatione respexerit uel quadrata, tunc grauiora pericula tunc fugitiuos errores, tunc exilia publicasque decernit mortes ista coniunctio, tunc honore libertatis erepto iugum miserae seruitutis imponunt. [10] Si uero in V. uel in XI. ab horoscopo loco constituti, uel in IX. uel in III., diametra se radiatione respexerint, omnem s

    em[per] prosperae felicitatis extinguent, et miserae deiectionis exitum caduca humilitate decernunt. Sed haec infortunia medio uitae tempore fortius conualescunt. [11] Si uero in deiectis ac pigris locis constituti diametra se radiatione respexerint, minus quidem nocebunt, sed dolores et miserae egestatis incommoda ex ista radiatione decernunt. Sed haec omnia malorum metuenda discrimina Veneris ac Iouis oportunis testimoniis mitigantur, et maliuolarum stellarum malitia prospero testimonio dei salutaris hebetatur, et praecedentium discriminum minaces exitus resoluuntur. [12] Saturnus et Sol diametri. Si Saturnus et Sol diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem uirium suarum potestate pulsauerint, nec eos ex aliqua parte Iouis salutare sidus aspiciat, aut patrem facient laboriosis necessitatibus implicari, aut ipsis certe laboriosae uitae pondus imponunt, aut egestatis angustias cum quadam tenacitate decernunt. Aliis acerbae ualitudinis discrimen infligunt. [13] Sed et siqua habuerint subsidia facultatum, aut ipsis adhuc superstiti[oni]bus pereunt, aut post mortem eorum miseris lacerationibus dissipantur. Sed et malae mortis exitium ex ista radiatione dissipatur, et omnem uitae substantiam uariis ac malis laborum continuationibus quatiuntur. Sed horum malorum fortius crescit improbitas, si in femininis constituti signis ista <se> radiatione respexerint. [14] Saturnus et Venus diametri. Si Saturnus et Venus diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem uirium suarum potestate pulsauerint, facient homines lupanaribus deditos promiscua libidinum <cupiditate> scorta sectari, ut ex hoc cum magna nota graui pulsentur infamia. [15] Faciunt etiam eos libidinis causa <a> nuptialibus uinculis separatos; sed et si cu[t]i ex cetera geniturae substantia decretum matrimonium fuerit, aliquam cum pudoris sui detrimento sortitur uxorem, aut certe illi[s] uxor decernitur, quam pestiferum uitium misera contagione semper immaculet, aut erit uxor seruilium sordium squalore polluta, aut seruis se prostituti pudoris uoluptate semper adsociat. Sed et ipsis denegatur omnis uenereae gratia uenustatis. [16] Saturnus et Mercurius diametri. Si Saturnus et Mercurius diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem uirium suarum potestate pulsauerint, linguam sic positi tardo sono uocis impediunt, ut in ipsis faucibus tardis conatibus impedita uerba deficiant, aut uerba linguae obligatione confundunt. [17] Sed <haec mala> tunc fortius conualescunt, si in muto signo Mercurium constitutum Saturnus diametra radiatione respexerit, uel si Mercurius radiis <Solis> absconsus diametra a Saturno fuerit radiatione pulsatus. Sed et si Lunam cum Mercurio eadem societate coniunctam diametra Saturnus radiatione respexerit, haec quae diximus fortius conualescunt, nisi testimonium Martis quolibet genere conmodatum praecedentis malitiae soluat incommodum. Cum ceteris enim quae diximus sine testimonio Martis etiam exitiabile laboris pondus indicitur. [18] Sed cum his malis animi sapientis decernitur disciplina, et perita studiorum magisteria conferentur. Sed inefficaci artis suae studio semper inuigilant, et uultum eorum tristitia seueritatis semper exasperat, et erecto superbiae spiritu subleuantur. Sed hi ipsi uaria sollicitudinum per dies singulos adeunt genera[nt], et fratribus suis aetatis gradu praeferent<ur>. Nam quicumque maiores fratres fuerint, aut mortis exitu aut longis peregrinationibus diuiduntur. Sed et matres in prima perimit aetate. [19] Saturnus et Luna diametri. Si Saturnus et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, primum quidem maternarum facultatum faciunt labefactari substantiam; sed et ipsam matrem uaria dolorum et latentium aegritudinum continuatione debilitant, aut eam periculorum tristitia semper inuoluunt. [20] Quodsi ab his beniuolarum stellarum recesserit radius, et ab omni salutarium siderum fuerint testimonio destituti, tunc matrem inhonesta corporis turpitudo dedecorat, et eam assiduis incursionibus damna concutiunt. Sed et ipsis uaria periculorum discrimina semper insurgunt. Sed haec Saturnus et Luna pro signorum uarietate decernunt. [21] Nam in quadrupedibus signis si[c] constitutus unus alium diametra radiatione respexerit, ex talibus animalibus periculorum discrimen affertur. Si uero in ferinis signis constituti ista se radiatione respexerint, ex feris uel bestiis uel ex uenenatis serpentium morsibus maximi periculi comparatur exitium. Si uero in humanis signis hoc quod diximus diametrum fuerit, ex hominum insidiis uarium calamitatis exurgit exitium. [22] Si uero in aquosis signis constituti radios suos diametra obstinatione pulsauerint, ex aquarum <in>undationibus aut ex malignis humoribus miserum pestilentiae discrimen adfertur, et si nullum beniuolarum stellarum praesidium minacis radiationis fregerit potestatem, omnis corporis forma uitiosae aegritudinis calamitate mutatur, aut clarum oculorum lumen miserae caecitatis tenebris obumbratur. Alios sic positi deserere patriam uaria periculorum necessitate compellunt. XVI. [1] Iuppiter et Mars diametri. Si Iuppiter et Mars diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum <suorum> potestate pulsauerint, omnem uitae inaequalitatem et patrimonii lacerationem assidua ratione decernunt. Sed et omnium amicorum ex ista radiatione <...> et assiduis offensis contra illos odium concitatur, et maxima periculorum discrimina aut ex turbulentis conuersationibus <aut ex> temerariis actibus inferuntur. [2] Iuppiter et Sol diametri. Si Iuppiter et Sol diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, paternas facultates miseris faciunt lacerationibus dissipari; sed et omnem uitam et substantiam et praecedentis dignitatis gradus miseris honorum deiectionibus minuunt[ur], ut semper inferiores praeferantur illis licentia potestatis. Sed haec in diurna genitura minuuntur, in nocturna fortius conualescunt. [3] Iuppiter et Venus diametri. Si Iuppiter et Venus diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, omnes proficiendi ordines et omne promotionis uotum impugnat ista radiatio. [4] Sed nec aliquando fidos amicorum decernit affectus, sed eos amici subdolis et infidis cogitationibus persequuntur, nec ueris eos aliquando uolunt appellare sermonibus, sed conantur eos captiosa semper dissimulatione decipere, aliud malitiosa cogitatione tractantes, et aliud ficta sermonis bonitate dicentes. Sed et amici grauibus simultatum indignationibus incitati, uario contra illos genere dissensionis insurgunt, et cuicumque aliquam beneficiorum contulerint gratiam, statim hi ipsi contra illos grauibus inimicitiarum dissensionibus eriguntur, et cuicumque aliquid propria liberalitate contulerint, contrariae illis ab his semper gratiae rependuntur. [5] Habebunt tamen in quibusdam maxima felicitatis augmenta. Habebunt etiam sufficientes patrimonii facultates. Quodsi in finibus Veneris Iuppiter fuerit inuentus, cupiditatis prosperos habebunt semper euentus, sed circa nuptias quidem nunquam firmis affectibus perseuerant. [6] Iuppiter et Mercurius diametri. Si Iuppiter et Mercurius diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, illos impugnat ista radiatio quicumque docti sermonis disciplinam fuerint assecuti. Sed et populi metuendas seditiones exagitat, et popularis indignationis iurgium frequenter indicit, et potentioribus uiris aut regibus inuidentium studio male insinuari semper efficiet. Sed et fratrum acerbas mortes frequenter ostendit, aut eos <a> fraternis affectibus graui simultate dissociat, et cum illos una sanguinis necessitudo coniungat, paricidali odiorum contra se simultate depugnant. [7] Iuppiter et Luna diametri. Si Iuppiter et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, et sit Luna plena luminibus, et partes Iouis Lunae partium numerus antecedat, principalia dignitatis insignia decernit ista radiatio, <et> uitam eorum clara potestate nobilitat. [8] Sed et omnia potentiae ornamenta decernit, et facit talem qui nunquam possit alienis potestatibus subiacere, et qui semper uirtutis gratia et animi constantia alienis confidenter resistat potestatibus. Si uero fuerit Luna minuta luminibus, nihil de praecedentibus bonis sed maxima infortuniorum decernuntur exitia. Sed tunc mala fortius conualescunt, si fuerit nocturna genitura. XVII. [1] Mars et Sol diametri. Si Mars et Sol diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, et sit diurna genitura, patrem ista radiatio misera mortis atrocitate prosternit, aut lumina graui oculorum ualitudine semper excaecat. Ipsos uero ex altis deiectos locis misera laceratione praecipitat, aut [ex altis deiectos locis] graue nescientibus periculum semper adfertur, et omnes actus grauibus facit contrarietatibus impediri. Si uero, fuerit nocturna genitura, fractis uiribus, substantiam omnem fatigati corporis imbecillitate debilitat, et lacerato ac dissipato patrimonio, egestatem mendicitatis imponit. [2] Mars et Venus diametri. Si Mars et Venus diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, et sit diurna genitura, uagis semper facient errorum uitiis implicari, sed et aegritudinum incommoda assidua ra[dia]tione decernunt. Nuptias uero et filios Venus et Mars sic positi inuido stridore semper impugnant. Quodsi in tropicis signis constituti diametra se radiatione respexerint, decernunt ea quae eos quadratos decernere in superioribus partibus diximus, praesertim si se de Capricorno et de Cancro ista radiatione pulsauerint, et si nullum illis Iuppiter testimonium commodarit. [3] Mars et Mercurius diametri. Si Mars et Mercurius diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, maxima infortuniorum et maxima calamitatis exitia decernit ista coniunctio: aut immutata tabularum et scripturarum fide, qui sic Martem et Mercurium habuerint, falsi crimen incurrunt; aut omnibus facinoribus malae conscientiae societate iunguntur, aut cum maleficis et uenenariis criminosae uitae consortium iungunt, aut debitorum graui fenore semper oppressi cum iactura pudoris ad publica iudicia pertrahuntur; [4] aut prauo cupiditatis ardore possessi, et religiosa fidei commercia polluentes, depositas uel commendatas res abnegare conantur, ut ex ista perfidia uel ex praecedentibus criminibus publicae contra illos sententiae discrimen insurgat, et iudicantium subiecti potestatibus metuendo causarum terrore quatiantur. Alii praecedentium facinorum exagitati terroribus, et malae conscientiae oneribus fatigati, <...> uis erroribus separantur, praesertim si in finibus Saturni uel in domo Saturni uel in domo sua Mercurius fuerit inuentus in diurna genitura, nec Iuppiter aliquem ipsorum trigonica radiatione respexerit. [5] Mars et Luna diametri. Si Mars et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, aut oligochronios facient, aut grauibus periculorum continuationibus insequuntur, aut nuptias non decernunt, aut si aliarum stellarum praesidio decretae fuerint nuptiae, uxores datas miseris mortium atrocitatibus perimunt. Sed et ipsos malo exitu mortis interimunt, aut publica animaduersione prosternunt, praesertim si Luna fuerit plena luminibus. XVIII. [1] Sol et Luna diametri. Si Sol et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, uitam et statum hominis substantiaeque ordinem et omnia dignitatis insignia uaria faciunt ratione mutari. Tunc enim coll[oc]atis diuitiis rursus onus paupertatis affertur, <tunc> paupertatis incommoda aliarum diuitiarum rursus solaciis relaxantur. Faciunt etiam circa uultum indecorae ualitudinis uitia, sed et corpus misera contractione debilitant. XIX. [1] Venus et Luna diametri. Si Venus et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, infelices nuptias ex ista radiatione decernunt, sed nec aliquo patiuntur sic positi felicitatis ordine subleuari, aut numquam <dabunt> filios, aut susceptam sobolem misera morte prosternunt. Sed hi ipsi crebra mala et multas uxorum patiuntur iniurias. XX. [1] Mercurius et Luna diametri. Si Mercurius et Luna diametra se radiatione respexerint, et in contrariis constituti locis longa se inuicem radiorum suorum potestate pulsauerint, effrenatae multitudinis impetum et popularis seditionis suscitant cruenta discrimina, ut eos semper in coetu publico uox maligna populi persequatur. Sed et animo et uerbis eorum deiectam trepidationem timoris indicunt. XXI. [1] De exagonis. Cum stellae exagona[m] se radiatione[m] respexerint, haec decernunt quae ex trigonica diximus radiatione decernere. Sed decretorum ipsorum ex aliqua parte minuitur effectus, et languidis uiribus destituta radiatio in genituris omnibus efficaciam sui minori potestate componit. Sed illud meminisse te conuenit, quod hebent exagona uiribus si tropicis uel duplicibus signis diuidantur, inefficacia uero tunc sunt quotiens solidum interuenerit signum. XXII. [1] De his qui simul sunt. Vt omnifariam tibi, Mauorti, decus nostrum, integras mixturarum efficacias intimemus, extricatis trigonis mixturis pariter et quadratis, et omni diametrorum radiatione specialiter explicata, nunc iunctas stellarum societates manifesta sermonis interpretatione signabimus, ut omni mixturarum temperatione monstrata ad specialia apotelesmatum decreta ueniamus. [2] Saturnus et Iuppiter simul. Si Saturnus et Iuppiter unum hospitium partis acceperint, et in uno loco pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, si in opportunis geniturae locis et in his in quibus gaudent signis uel partibus ista fuerint radiatione societatis coniuncti, felicitatis insignia, patrimonii augmenta, gloriae commoda, uirtutis incorrupta praesidia, felicem sobolem filiorum ex ista societate decernunt, praesertim si fuerit diurna genitura. [3] Tunc enim actus maximos, tunc procurationis officia, tunc iniungunt alienae substantiae facultatem. Sed si eos sic positos ex superiori loco Mars minaci radiatione pulsauerit, totum hoc quod diximus inuida Martis radiatione mutatur. [4] Saturnus et Mars pariter. Si Saturnus et Mars unum hospitium partis acceperint, et in coder loco pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, si in oportunis geniturae locis fuerit ista coniunctio, mores hominum aequabili grauitatis moderatione componit, et omnes animi impetus mansuetis temperationibus mitigat. [5] Martis enim inconsulta temeritas et ardoris improbitas et inflammati caloris ardor impatiens coniunct[i]o sibi Saturni frigore temperatur, et, mitigatis ignibus quos natura proprii caloris incenderat, ad fingendos mores hominum grauitatem ex adiunctis sibi frigoris societatibus mutuatur, et Martis calor ad fingendos mores tardo Saturni frigore semper hebetatur. Cum itaque Saturni frigus tepefecerit calor Martis, et cum illius flammas Saturni iunctum frigus extinxerit, [et] ex ista temperationis moderatione mores hominum perfecta grauitatis ornamenta percipiunt. [6] Sed nihilominus actus contrariis stellarum istarum dissensionibus impeditur, cum in negotiis alter reuocat alter impellit. Sed et numquam quod uolunt hi qui sic Martem et Saturnum habuerint, prospere consequuntur, sed semper cum tristitia animi inefficaci cupiditate solliciti imperfecta desideriorum suorum deserunt uota. Sed et uariis etiam aegritudinum discriminibus implicantur, et corpus eorum assiduis langoris continuationibus fatigatur, et ad nociva detrimenta corporis assidue contra illos nigri fellis concitatur exitium. [7] Sed et cita mors opprimit patrem pariter et matrem; paterna etiam substantia uariis lacerationibus dissipatur, et fratribus per ipsos malum semper praeparatur exitium. Sed quicumque fuerint primi suscepti, aut misero mortis prosternuntur exitio, aut omni felicitatis destituti praesidio fraternae gloriae potestatem cum maxima humilitatis ueneratione suspiciunt. Sed ipsis difficultates maximas et errorum grauium sollicitudinem frequenter imponunt. [8] Sed haec omnia fortius conualescunt, si aliquem geniturae cardinem eadem partis societate possederint. Tunc enim numquam animus eorum mutabilibus rationum uarietatibus flectitur, sed omnem laborem et omnes periculorum impetus fortiter constantis animi uirtutibus sustinent, nisi Iuppiter in primis cardinibus constitutus et in his in quibus exaltatur signis uel in domo sua uel in oportunis geniturae locis positus omnia malorum discrimina mitigarit. [9] Saturnus et Sol pariter. Si Saturnus et Sol unum hospitium partis acceperint, et in eodem loco pariter constituti aequabili potestatis societate iungantur, paternam omnem substantiam dissipat ista coniunctio, sed et ipsi patri miserum mortis decernit exitium, et haec mala in nocturnis genituris fortius conualescunt, siue in matutino siue in uespertino ortu Saturnus fuerit inuentus. Tunc patrem grauis infortuniorum cumulus impugnat, tunc misera periculorum discrimina semper incurrunt, tunc fratribus acerba malorum decernuntur exitia, si in nocturna genitura Saturnus et Sol ista fuerint societate coniuncti. [10] Sed si in eodem signo constituti, istis fuerint partium diuersitatibus separati ut Sol quidem paucas, Saturnus uero plures habeat partes, tunc patri cum misero calamitatis exitio malae mortis discrimen indicitur, sed omnia quae diximus forti malorum continuatione proueniunt; sed et cum his omnibus malis lacerato patrimonio siue proscripto, et omni fortunae substantia dissipata, extremum onus paupertatis imponitur. Sed et languores ex uitiosis humoribus inferuntur, et uires omnes imbecillitate fatigati corporis opprimuntur. Aliorum oculos miserum exitium caecitatis impugnat. [11] Sed hos ipsos idoneos agricolas semper efficiet ista coniunctio, ut illis post multum temporis spatium ex cultura agrorum idonea facultatum subsidia conferantur. Erunt sane hi ipsi tristitia semper obscuri. Quodsi in Solis domo uel in Saturni domo Sol et Saturnus pariter fuerint collocati, gloriosum quidem efficiunt patrem, sed omni diuitiarum praesidio destitutum. Ipsos uero contra patres Sol et Saturnus simul positi paricidalibus inimicitiarum odiis exasperant. Sed hos eosdem earum infelicitatum quas diximus misera decreta semper impugnant. [12] Saturnus et Venus pariter. Si Saturnus et Venus unum hospitium partis acceperint, et in eodem pariter loco constituti aequabili societatis potestate iungantur, indignarum mulierum nuptias decernit ista coniunctio, et misera matrimoniorum infortunia semper excitat. Aut steriles enim aut debiles decernit uxores, quarum insigne uitium omnem formam corporis dedecoret, aut graui pulsat infamia, aut, ex istis infortuniis, etiam filiorum illis soboles denegatur. [13] Sic habentes Saturnum et Venerem numquam filios aut tarde suscipiunt, sed hi ipsi erunt frigidi semper ad Venerem, et † in manus eorum animus instabili semper uarietate dissentit. Haec etiam in feminarum genituris Venus et Saturnus simul positi, aequata ra<dia>tionis societate decernunt. [14] Sed haec fortius conualescunt, si in Capricorno uel in Aquario Saturnus et Venus fuerint pariter inuenti. Nam haec signa Venerem male semper inficiunt, praesertim si Saturni societas accesserit. Tunc enim malitia eius coniunctionis nec praesentia potest Iouis nec testimonio mitigari. [15] Saturnus et Mercurius pariter. Si Saturnus et Mercurius unius partis locum aequata societate possederint, uocis sonum balba confusione linguae semper impediunt, aut tardo sermone faciunt impedita uerba proferri, aut auditum graui ualitudine semper impugnant, et numquam eorum permittunt simul positi Mercurius et Saturnus desideria compleri. [16] Erunt etiam in omnibus actibus fidei testimonio destituti. Erunt etiam sic habentes Saturnum et Mercurium rigida mentis auctoritate durati, et obstinata semper ac tristi dissimulatione compositi, sed hi animi sui consilia alta malitiae taciturnitate celabunt. Ingenium uero eorum multis disciplinarum studiis imbuent. [17] Saturnus et Luna pariter. Si Saturnus et Luna unum hospitium partis acceperint, et in eodem loco pariter constituti aequabili societatis ratione iungantur, omnes impetus et omnes animi cogitationes et omnes actus imbecilla timoris trepidatione semper impugnant. Sed et materna substantia ex ista societate miseria lacerationibus dissipatur. Matres etiam eorum, sed et ipsos graui aegritudinum continuatione debilitant. Si uero fuerit diurna genitura, et sit <Luna> plena luminibus, et beniuolarum stellarum accesserit oportuna radiatio, omnium malorum prohibetur improbitas. [18] Si uero fuerit nocturna genitura, et Luna sit minuta luminibus seu plena, omnia infelicitatis genera ista coniunctio et omne malorum decernit exitium. Sed et si testimonia Veneris ac Iouis pariter accesserint, contempto salutari praesidio calamitatis exitium conualescit. XXIII. [1] Iuppiter et Mars pariter. Si Iuppiter et Mars [in unum] pariter fuerint collocati, et in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, maxima decernunt insignia dignitatum, et maximam conferunt licentiae potestatem. Faciunt enim homines magnarum ciuitatum aut magnarum regionum officia gubernantes, et in maximis populis habentes gloriosae licentiae potestates. [2] Erunt etiam tales qui omnia quae desiderant prospero consequantur euentu[s], praesertim si in oportunis geniturae locis positi uel in primis cardinibus uel in quinto aut in undecimo ab horoscopo loco in domo Iouis aut in domo Martis simul fuerint constituti. Tunc enim fasces tunc arma tunc illis maximi committuntur exercitus, tunc in magnis honoribus constituti magnificae potestatis licentiam sortiuntur. [3] Iuppiter et Sol pariter. Si Iuppiter et Sol in eodem signo pariter fuerint constituti, et sit Iuppiter radiis Solis absconsus, omnem felicitatis ordinem uariis deiectonibus minuit. Si uero Iuppiter liberatus radiis Solis in matutino ortu constitutus eiusdem signi cum Sole hospitio copuletur, fatum, substantiam, uitam, et ex istis felicitatibus fructus cum maxima etiam honoris potestate decernit; et bono parentum uidebuntur esse progeniti, ut ex die onus sui omnia parentibus felicitatis insignia conferantur. Sed et ipsi qui sic Iouem et Solem habuerint, felices suscepta sobole gaudebunt. [4] Iuppiter et Venus pariter. Si Iuppiter et Venus in eadem parte uel in eodem signo pariter fuerint constituti, honoris insignia cum maxima decernunt gratia uenustatis, bonorum etiam et magnorum uirorum fidelibus amicitiis semper associant. Faciunt etiam honesta morum conuersatione semper ornatos, et integra fide omnium religionum iura seruantes. Erunt etiam qui sic Iouem habuerint cum Venere munda pulchritudinis honestate fulgentes, iudicibus et regibus iuncti semper amabili uinculo caritatis. Sed hos ad omnes glorias bonae famae testimonium semper insinuat, et a potentissimis feminis et honoris insignia et maxima illis conferuntur praesidia facultatum. S. Sed sic habentes Venerem et Iouem etiam felix et prosperum matrimonium sortiuntur. Habebunt etiam filios, si non illos maliuolarum stellarum impugnauerit radius. Sed hi ad uenereos conatus prona mentis cupiditate ducuntur, desiderium suum per uarios coitus saepius transferentes. Haec eadem in feminarum genituris Iuppiter et Venus simul positi aequabili ratione decernunt. Si uero Iouem et Venerem in solidis geniturae locis pariter constitutos et Lunam aequalibus ra<dia>tionum societatibus intuentes <ex> alio loco Mars minaci radiatione respexerit, ob [id] adfines crebra fama et graui reprehensione pulsabuntur infamiae. [6] Coniunctio Iouis et Mercurii. Si Iuppiter et Mercurius simul fuerint collocati, facient homines potentes, bona consilia ac bona <...> proferentes, magnificae, orationis splendore fulgentes, ornatos omni sapientia, et omnium doctrinarum magisteriis imbutos, et tales eos perficiunt ut omnes eos cum quadam admiratione suscipiant. Hi enim oratoriae artis imbuti disciplinis, cum maxima affluentiae facilitate facundiam docti ac gloriosi sermonis exercent. Alios ingenii gratia et licentia docti sermonis ornatos regiarum litterarum ista coniunctio cum maximo honore faciet officia tractare. [7] Coniunctio Iouis et Lunae. Si Iuppiter et Luna in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, uitae patrimoniique <...> et maximae felicitatis incrementa decernunt, praesertim si se partiliter Ioui in eodem signo Luna coniunxerit. Tunc enim infinitus diuitiarum cumulus accedit, et talis ei felicitatis insignia decernunt, ut <in> infinitum a parentibus suis omni genere melior existat. Si uero fuerit nocturna genitura, et Luna plures possederit partes, Iuppiter uero <in> minori partium numero subsidat, omnem fortunae substantiam cum maxima deiectione debilitat semper et minuit. XXIV. [1] Coniunctio Martis et Solis. Si Mars et Sol in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, ex ista societate patri aut citum aut certe malum praeparant exitum. Quodsi simul constituti aliquem geniturae possederint cardinem, uel in aliqua anafora cardinis fuerint, tunc exitium paternae calamitatis <...> continuatione decernunt, paternae quoque substantiae facultates miseris lacerationibus dissipant. Aliorum oculis nocebunt, aut ex ferro et igni uulnera infligunt. Sed et consiliorum rectum ordinem mutata mentis stabilitate conturbant. [2] Coniunctio Martis et Veneris. Si Mars et Venus in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, ista Martis Venerisque coniunctio stupratores adulterosque perficiet, ut prauo cupiditatis ardore possessi, et indomitae libidinis stimulis incitati, captiosis pollicitationibus stupri perpetrandi causa alieni matrimonii iura sectentur. [3] Si uero cum his Mercurius fuerit inuentus, uel si eos quadrata radiatione respexerit, uoces, accusationes, causas oh haec crimina, <sed et> seditiones et turbas et publici sermonis inexplicabiles notas ex ista radiatione decernunt. Sed si hos sic positos in oportunis locis Iuppiter positus et in signis suis uel in altitudinibus collocatus salutari radiatione respexerit, ex istis criminibus potestatis alicuius praesidio liberantur. [4] Si uero, sine testimonio Iouis, Mars cum Venere et Mercurio pariter constitutus aliquem geniturae possederit cardinem, uel si in ceteris geniturae locis crescentis Lunae lumen exceperit, uel si [in] his sic constitutis Saturnus lumen Lunae deficientis exceperit, ob adulterii aut stupri uel incesti crimen publica animaduersione plectuntur. Si uero in tropicis signis Mars et Venus simul fuerint collocati, quae eos quadratos in tropicis signis facere monstrauimus, haec perficient pariter in signis tropicis constituti. [5] Coniunctio Martis et Mercurii. Si Mars et Mercurius in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, cordatos quidem et maximarum disciplinarum studiis eruditos, sed mendaces ista coniunctio et omni malitia faciet instructos, ut ingenium suum ad omne genus circumscriptionis exerceant, et ut in omnibus certaminibus malitiosa uelint semper tergiuersatione contendere. [6] Quodsi istam societatem Iuppiter oportuna radiatione respexerit, athleticae disciplinae decernunt gloriosa certamina. Quodsi hos omnes Venus aliqua radiatione respexerit, ad puerorum amores praua cupiditate mentis impingit. Quodsi his omnibus Saturni radius accesserit, hi quos diximus graui pulsabuntur <infamia>. [7] Quodsi Martem et Mercurium pariter constitutos Sol orbe suo uicino absconderit, sintque omnes in aliquo geniturae cardine, id est Mars Mercurius pariter et Sol simul positi Lunam respiciant in aliquo geniturae cardine collocatam, facient homines scelerata cupiditate mentis armatos, ad omne facinus semper applicatos, et quorum dicta omnia falsus sermo semper immaculet. Erunt etiam tales quorum etiam facinorosa commenta latronum sceleribus comparentur. Hi scripturarum fidem pro arbitrio suo falsa litterarum mutatione conuertunt. [8] Sed si eos Iuppiter in oportunis geniturae locis positus et in his in quibus gaudet uel in quibus exaltatur signis uel in domo sua constitutus prospera radiatione respexerit, et facinora tegit et maxima decernit subsidia facultatum. Si uero, non commodato testimonio Iouis, Saturnus eos minaci radiatione respexerit, detectis facinoribus publicatisque criminibus, mala et maxima illis poenarum decernit exitia. [9] Coniunctio Martis et Lunae. Si Mars et Luna in eodem signo pariter constituti aequabili societatis potestate iungantur, faciet ista coniunctio homines calidos, et quos in omnibus prospere frequenter sequatur euentus, praesertim si in aliquo geniturae cardine fuerint collocati. Sed his aut breue uitae decernitur spatium, aut uitae cursum immaturus exitus mortis impugnat. [10] Aliis imponit uitiosae ualitudinis maculam, et omnium periculorum decernit metuenda discrimina, aut si nihil horum fuerit, malae mortis flebile ac miserum decernit exitium, aut ferri uel gladii contra eum exercet potestatem. [11] Sed et matri ex ista coniunctione misera aegritudinum decernuntur incommoda, ut corpus eius per dies singulos misera debilitate quassetur. Sed si hos in oportunis geniturae locis Iuppiter positus uel in primis cardinibus collocatus, in domo sua uel in altitudine sua constitutus salutari radiatione respexerit, horum omnium infortuniorum discrimina mitigantur. XXV. [1] Coniunctio Solis et Veneris. Si Sol et Venus pariter collocati in eodem signo constituti aequabili societatis potestate iungantur, facient quidem homines gloriosos, et qui desiderata omnia facillimis rationibus consequantur, sed si in diurnis genituris matutina fuerit Venus, et in nocturnis uespertina. Sed <...> hos eosdem miseria matrimoniorum copulationibus iungit, aut difficilem decernit uxorem, aut ancillas ad consortium tori genialis associat, aut uxorum decretarum faciem inhonesta[te] foeditate deturpat. Aliis pauperes, aliis prouectae aetatis decernit uxores, aut tales qui sic habuerint Venerem et Solem sortiuntur uxores quae misera infelicitate demersae turpi sint conuersatione pollutae. [2] Coniunctio Solis et Mercurii. Si Sol et Mercurius in eodem signo pariter fuerint constituti, ista coniunctio aliis potestatibus subiacenti <...> decernuntur officia. <...> Numquam publicatis actibus enitescunt. Homines sane faciunt cordatos sui consilii, consiliorum suorum secreta alta taciturnitate celantes. Facit etiam ex omni ratione sollicitos, et qui omnia uitae officia peruigili cogitatione pertractent, in omnibus sacrorum religionibus superstitiosa trepidatione sollicitos, suspiciosos, et qui etiam in modicis rebus uaria sint semper dubitatione solliciti. [3] Si uero fuerit Mercurius in matutino ortu constitutus et rectum cursus sui ordinem seruans, in omnibus negotiis decernit principatum, faciens ad omne[m] iubendi officium praeparatum, et qui liberi sermonis ornamenta circumferant, felices et qui omnia desideria prospere consequantur. Sed hi futurorum ordinem diuina mentis instigatione perdiscunt. Erunt sane religiosi, iusti, cultores deorum, frequenter antistites. Sed his ex ista coniunctione etiam felix filiorum decernitur soboles. [4] Coniunctio Solis et Lunae. Si Sol et Luna in eodem signo pariter constituti [fuerint] aequabili societatis potestate iungantur, et sit diurna genitura, faciet ista coniunctio erecta potestatis licentia subleuatos, et qui omne[m] iubendi officium cum maxima animi constantia et cum maximis exequantur uiribus. Si uero fuerit nocturna, et adhuc intra Solis orbem destituta luminibus Luna claudatur, nec renatis luminibus deserto Solis orbe lucescat, faciet humiles, deiectos et omni licentiae potestate subiectos, imbecilles uiribus, et omni uirtutis praesidio destitutos. [5] Si uero deserto Solis orbe et antecedenti angustia liberata, renati luminis libera ornamenta circumferat, et in eodem signo cum Sole sit pariter collocata, facit efficaces et omnia negotiorum officia tractantes, et qui facile omnia dignitatis insignia consequantur. Si uero, Sole in masculino signo constituto, renata Luna feminini generis occupauerit signum, faciet principales uel principes ciuitatum, claro nobilitatis splendore fulgentes, sapientia[e] et praeconio bonitatis ornatos, et tales qui purae fidae amicitiae affectus semper exhibeant, casto ac pudico amicitiae consortio copulatos. [6] Si uero Sol et Luna luminum suorum fuerint radiis aduersi, tunc uita parentum et genialis tori societas uariis dissensionibus separa[n]tur. Si uero Sol et Luna prospera fuerint radiorum societate coniuncti, id est trigona sicut ante diximus, usque ad ultimum uitae diem parentum consortium fidi amoris copulatione seruatur. Sed si aduersis Sole pariter ac Luna medium eorum locum Mars aut Saturnus minaci radiatione possederit, aeternum parentibus iurgium et perpetuae dissensionis discidium praeparatur. XXVI. [1] Coniunctio Veneris et Mercurii. Si Venus et Mercurius in eodem signo positi aequabili societatis potestate iungantur, grata homines uenustate condecorant [grata], et tales efficiunt qui omnia quae desiderant facillime consequantur, sed quorum animum ad multarum mulierum consortium prona mentis cupiditas impellat. Docti etiam sermonis simul positi ornamenta decernunt, ut docta institutione sermo formatus audientium aures grata † tolleratore semper illiciat, aut musici carminis modos tradunt, et praeclaram poeticae disciplinam. [2] Sed hos eosdem honestarum <artium> ornamento condecorant. Sed si in signis suis simul positi primos geniturae possederint cardines, uel in finibus <suis> constituti in oportunis geniturae locis fuerint inuenti, tunc quae <...> haec maiori decretorum potestate complentur. Si uero in deiectis locis pariter <fuerint> constituti, musicos faciunt, sed popularibus uoluptatibus deputatos. [3] Quodsi simul Mercurium ac Venerem collocatos malignum sidus Martis aspexerit, faciles nuptias sed cum quadam infamia ac nota decernunt. Tunc enim puerorum mulierumque concubitus aequabili <cupidi>tate desiderant, et ultra modum stupra cum maxima animi delectatione sectantur. [4] Sed si, in eodem signo in quo est horoscopus, Venus et Mercurius fuerint pariter constituti, tunc diuinum hominibus decernitur ingenium, tunc sermo magnifico eloquentiae splendore decoratur, tunc carmina eorum divina dicentur inspiratione conscripta. Sed haec omnia maiori cumulo felicitatis augentur, si eos simul in horoscopo constitutos uel in oportunis geniturae locis positos Iuppiter et Luna et ipsi in oportunis locis positi prospera, id est trigona radiatione, respexerint. [5] Coniunctio Lunae et Veneris. Si Luna et Venus in eodem signo pariter constitutae aequabili societatis potestate iungantur, nimia uiris ornamenta decernunt. Sed hos eosdem grata pulchritudinis honestate condecorant, et faciunt dignitate bonitatis ornari. Sed nuptias illis instabiles semper ex ista coniunctione decernunt: nullus enim pariter habens Lunam ac Venerem in affectu uxoris fundato ac stabilito amoris iudicio perseuerat. [6] Sed et uxoris animos ab affectu suo uitio cupiditatum suarum alienari perficiet, alienarum mulierum concubitus prono desiderans cupiditatis ardore. I[s]dem etiam uxorem suam cogit cupiditatibus implicari, ut quicquid ipsis passiuis desideriorum suorum cupiditatibus infoedatur, id totum etiam uxori ad simile studium uoluptatis mariti errantis peccata commendent, ut et ipsa faciat quicquid maritum facere praua cupiditate cognouit, ut adulter maritus suis magisteriis imbutam adulteram faciat uxorem. XXVII. [1] Coniunctio Lunae et Mercurii. Si Luna et Mercurius pariter collocati aequata societatis potestate iungantur, omnes doctrinas cum maxima potestate insinuant. Nam qui simul habuerint Lunam et Mercurium omnia quae discunt facillimis rationibus consequuntur. Sed et si<c> simul positi Luna et Mercurius docile ingenium sapientiae largiuntur. [2] Sed si simul positi Iouis fuerint testimonio destituti, faciunt mendaces et quorum omnes actus instabili ac uariata semper facilitate mutentur. Sed et matres eorum sapientes efficient; sed infamiam illis ex inferiorum hominum concubitu[s] semper infligunt. Sed est melior Luna ex ista coniunctione, si minorem partium possederi[n]t numerum, et si Mercurius in ampliori partium numero fuerit inuentus. XXVIII. [1] Completis his omnibus, antequam sermo noster ad ho<roscopo>rum transferatur exempla, illud prudentiam tuam breuiter admonemus, ut <in> omni[bus] genitura consideres, antequam nasceretur homo, cui se primum nascens Luna coniunxerit. Si enim ortum Lunae aut simul constitutum beniuol[ar]um sidus exceperit, aut eam prospera radiatione respexerit, eum quem imminens partus uicinum fecerit luci, bonum faciet ordinem geniturae sortiri. Si uero mal<iuol>arum stellarum fueri[n]t sociata consortio, mediocris et ingloriae genitura substantiae praeparatur. [2] Omnes tibi, Mauorti, decus nostrum, mixturarum explicauimus potestates: quid singulae stellae iunctae trigonica societate perficiant, quid quadrata radiatione decernant, quid efficiant diametra sibi potestate semper oppositae, quid largiantur aequabili copulatione coniunctae, quid exagonae humilis potestatis auctoritate perficiant. Sed ut haec omnia prudentiae tuae manifestius intimemus, omni apotelesmatum ratione confusa, et comparatis et coniunctis inuicem potestatibus, omnia tibi decretorum insinuabo secreta, ut quicquid generali explicatione monstrauimus, specialiter rursus iunctis sententiis explicemus. XXIX. [1] De seruorum natiuitatibus. Si Luna et Iuppiter partili fuerint radiatione coniuncti, et eos simul partili- ter collocatos in dextro quadrato positus Saturnus partili radiatione respexerit, et Mars simili hos eosdem per quadratum minaci radiatione percutiat, Sol uero sit in VI. uel in XII. loco, ex ista coniunctione [percutiat societate] seruilis genitura decernitur, nec expugnatus ex utroque latere Iuppiter seruilibus poterit necessitatibus liberare. [2] Si in MC. Luna fuerit inuenta, et in eodem loco fuerit Iuppiter constitutus, et Mars coniunctionem Lunae currentis exceperit, et coniunctionem Martis et Lunae Saturnus minaci radiatione respexerit, bonos quidem seruos facient, sed infelicitatis onere semper grauatos. [3] Si Lunam de diametro Mars et Saturnus pariter aspexerint, et nulla beniuolarum stellarum uel Lunam uel illos qui sunt in diametro constituti, salutari radiatione conueneri[n]t, aut seruos efficiet ista coniunctio, aut privatos parentum praesidio misero faciet orbitatis onere praegrauari. [4] Si Venerem et Lunam in diuersis locis constitutas Saturnus et Mars quadrata uel diametra radiatione respexerint, et his omnibus Iouis oportunum testimonium denegetur, a seruis parentibus natos ista coniunctio perpetuo faciet seruitutis onere praegrauari. [5] Si horoscopi partem Iuppiter et Venus prospera radiatione respexerint, et si hanc eamdem partem, id est horoscopum, Sol et Luna qualibet radiatione uiderint, Mars uero <et> Saturnus ab horoscopi parte malignos potestatis suae radios separarint, prospere natus prosperius nutrietur. [6] Si uero sine praesidio uel testimonio beniuolarum stellarum horoscopi partem Saturnus et Mars minaci radiatione respexerint, aut uno de maliuolis in horoscopo constituto alius in occasu constitutus horam diametra radiatione percusserit, aut in primo moriuntur uitae uestibulo constituti, aut prima uestigia lucis ingressis uitale pabulum denegatur, aut obstinato matris animo nata soboles exponitur. Quodsi sic maliuolis sicut diximus constitutis horoscopo Venus aut Iuppiter testimonium conmodauerint, expositus colligetur et alienae misericordiae praesidio nutrietur. [7] Si Iuppiter in horoscopo partiliter fuerit constitutus, et in diametro Mars positus horam et Iouem partili radiatione respexerit, ceteris stellis nullum his testimonium commodantibus, mediocris substantiae facultatem decernit ista coniunctio. Sed his ipsis multa inimicorum <...> praesidia denegari. [] Sed sic Ioue et Marte sicut diximus constitutis, Ioue scilicet in horoscopo et Marte in occasu posito, si Saturnus uel Mercurius Martem qualibet radiatione respexerint, aut lunaticos faciunt, aut caducos furore mentis oppressos. [9] Si uero Ioue in parte horoscopi constituto in occasu, id est in diametro, Saturnus constitutus Iouem horamque respiciat, in diurna genitura, et Luna plena feratur ad Iouem, diuitias, felicitates et summae beatitudinis incrementa decernunt. Si uero, Ioue in horoscopo constituto, Venus in occasu, id est in diametro, fuerit inuenta, et fratres denegant pariter et filios. Sed nihilominus diuitiarum et felicitatis incrementa decernunt. [10] Si Saturnus in horoscopo par<til>iter fuerit constitutus, et Martem habeat in occasu, id est in diametro, partiliter constitutum aut in IMC. partili sibi et horae societate coniunctum, et Luna aut plena ad Martem aut minuta ad Saturnum feratur, ista coniunctio graue ac miserum mortis decernit exitium. Aut enim ferarum morsu consumpti artus miseris lacerationibus dissipantur, aut facient per praecipitia iactari, aut corpus cadentium culminum ruinis opprimitur; aut certe qui sic Saturnum habueri[n]t et Martem, acerbae destinatus neci, cruentis latronum traditur manibus, aut acerbis tempestatibus quasi submersus inaudito genere mortis opprimitur. [11] Sed pro signorum genere mortis inuenietur euentus. In ferinis enim et in agrestibus constituti signis, ad necem praeparatos ferarum adferunt morsus. In solidis uero signis constituti, nutantium tecto<rum> culmina impingunt; in aquosis signis, aut in pugna faciunt interire, aut iugulum eorum saeuus latronum mucro persequitur, aut certe potestate aliqua animaduertente plectuntur. [12] Omnifariam enim Saturno in horoscopo constituto si in occasu Mars fuerit inuentus, miserae mortis decernit exitium. Sed tunc iudicantis animaduersione plectuntur, cum his omnibus de quadrato Mercurius accesserit. [13] Si Mars in horoscopo partiliter fuerit constitutus, et eum de occasu, id est <de> diametro, Iouis stella respiciat, pericula et sollicitudines et dolores ista radiatio in media decernit aetate, pericula autem ex seditionibus et ex turbis; sed et causas et damna simili ratione perficiet. Sed his post multa uitae naufragia felicia decernuntur tempora senectutis. Vxores uero aut ancillas aut prouectae dabit aetatis, aut publicas <meretrices>, aut alicuius artis tractantes officia. Sed nec fratrum in eadem ciuitate integer numerus reseruatur, sed omnes fratres ab his aut peregrinatione separantur aut morte. [14] Si, Luna in aliquo cardine constituta, Mars in diametro positus † et ad Saturnum <...> , uel in eadem parte fuerit inuentus, uel horoscopum ex alio cardine aequata partis radiatione respiciat, Iuppiter uero in VI. ab horoscopo loco uel in VIII. uel in XII. cum Luna fuerit inuentus, tam diu uiuit qui natus fuerit quam Luna cum Ioue fuerit inuenta. Mox Luna cum Iouis transierit partem, statim ei qui natus fuerit mors properata decernitur. [15] Si Luna et Sol synodica fuerint radiatione coniuncti, et in eodem signo inter Solem et Lunam Mars medius fuerit inuentus, et eos de quadrato Saturnus respiciat aequata partium radiatione coniunctus, qui sic habuerint stellas, uitiosis oppressi moribus interibunt, aut insaniae furoribus capiuntur, aut maris saeuis inundationibus miserae habebunt mortis exitium. [16] Si uero his sic ut diximus, id est Sole, Luna, Marte et Saturno <...> in VIII. ab horoscopo loco fuerint inuenti, ceterae uero omnes stellae in VI. uel in VII. ab horoscopo loco fuerint constitutae, facient lunaticos, epilempticos, et quorum mentem iratum uel malignum numen semper exagitet, ut, omni mentis ratione turbata, inconsulta sine ratione repente uerba proiciant. [17] Si in uir[g]i[ne] genitura in XII. loco ab horoscopo Luna uxoris fuerit inuenta, id est si hoc signum in quo est uxoris Luna posita, in cacodaemone mariti fuerit inuentum, faciet uxorem omnibus mariti iniuriis subiacere, et tali eam mentis moderatione componit, ut usque ad ultimum diem uitae uiri iniurias patienter excipiat. [18] Si rursus hoc signum in quo uiri est Luna posita, in cacodaemone [mater] uxoris fuerit constitutum, adulteram ex hoc pronuntiabis uxorem, et talem quae impudenter contra maritum omnium iniuriarum genere grassetur, <ut> iudicio sceleratae mulieris marito adulteri omni genere praeferantur. Sed et mariti, has iniurias sustinentes, totum quicquid uxores fecerint patienter ferunt. [19] Si uero uxor et maritus in genituris suis in eodem signo Lunam habuerint collocatam, uel si Lunam uiri Iuppiter mulieris prospera radiatione respiciat, aut rursus mulieris Lunam uiri[s] Iuppiter simili radiatione respexerit, uel si utriusque geniturae Luna [a] trigonica radiatione iungatur, amor ipsos pari caritatis uinculo copulatus aequabili semper desiderio cupiditatis sustentat. [20] Si Venus in terreno signo fuerit inuenta, et in hoc signo constituta VII. ab horoscopo locum uel MC. possederit, aut in XII. ab horoscopo loco constituta et in diametro Saturni posita partiliter radios exceperit, longae ac diuturnae uiduitatis infortunia ex ista radiatione decernit. [21] Sed <si> sic posita Venus in matutino ortu [posita] fuerit inuenta, in prima aetate constitutis infortunia uiduitatis indicit. Si uero in uespertino ortu fuerit inuenta, <...> aetatis uiduitatis decernuntur incommoda. Sed et quosdam incesto cupiditatis ardore possessos illicitos filiarum concubitus adire compellunt. [22] Si Luna et Venus partiliter collocatae in nocturna genitura et in femininis signis positae occasum uel MC. possederint, et eas de[m] diametro Mars Saturnusque respiciant, faciunt incesto furoris ardore et nefariae cupiditatis instinctu filias patribus illicitis matrimoniorum uinculis copulari. [23] Si nuptialis signi dominus in feminino signo constitutus occasum uel MC. possederit, uirgines latenter stupra <...> cupiditate compellit. Sed stupr<or>um genera[re] pro stellarum uarietatibus inuenimus. Nam si Saturnus nuptialis signi dominus fuerit inuentus, aut a patre <a> patruo aut a uitrico stuprum uirgini praeparatur, aut a sene aut a seruo. Si uero nuptialis signi dominus Mars fuerit effectus, et sic et ipse fuerit sicut diximus positus, cum quadam uiolentia flos uirginitatis eripitur. [24] Si uero Venus nuptialis signi domina fuerit effecta, et sit etiam ipsa sic ut diximus posita, in nocturnis sacrorum uigiliis spontaneum stupri crimen admittitur. Si uero Mercurius nuptialis signi dominus fuerit <...> ante collocatus, promissionum captae persuasionibus uirginitatem suam desiderio corruptoris addicunt. Sed ex occasione et crimina concitatur, et tumultus seditiosae uocis infertur; et fiunt maiora periculorum discrimina, si cum Mercurio Mars fuerit inuentus. XXX. [1] Si in Saturni signo Iuppiter et Venus simul positi easdem possederint partes, et Saturnus in uicino sit signo, id est in secundo fuerit inuentus, ut ipse primus coniunctionem Veneris uenientis <ex>cipiat, et Mars Lunam respiciens quacumque Veneri radiatione iungatur, Saturnus etiam Lunam pariter aspiciat, et Sol sit in MC., Luna et horoscopo in Cancro constitutis [si], incesto furoris ardore et potestatis alicuius praesidio subleuati matrum suarum conubia sortiuntur, aut nouercas suas praepostero mentis ardore; cupiditate possessi ad consortium tori genialis inuitant. Si uero mulieris fuerit ista genitura, matrimonii gratia haec eadem mulier aut patri iungetur aut uitrico. Talem Oedipodem habuisse genituram antiquae ferunt memoriae lectionum. Fuit enim horoscopus in Cancro, Sol in Ariete, Saturnus in Piscibus, Iuppiter et Venus in Aquario, Mars in Libra, Luna in nebula Cancri, Mercurius cum Sole. [2] Si in finibus Mercurii Luna fuerit inuenta, et masculini generis sidus acceperit, praesertim si in Aquario fuerit inuenta, nec Venus Ioui trigonica radiatione iungatur, qui sic has stellas habuerint, numquam filios sortiuntur. [3] Si in aequinoctialibus <signis> Luna in horoscopo fuerit inuenta, id est in Ariete uel Libra, Iuppiter uero et Mars partili societate coniuncti in MC. uel in occasu fuerint collocati, Venus uero et Saturnus in Capricorno uel Aquario pariter constituti et eumdem partium numerum possidentes Martem et Iouem qualibet radiatione respiciant, facient steriles effeminatos et abscisos gallos, religionum caerimoniis seruientes. [4] Si in domo Veneris aequata partis societate coniuncti Saturnus et Mars pariter fuerint constituti, occasum uel IMC. possidentes, et in diametro eorum Venus in domo Martis posita Saturno et Marti aequata partis sit ratione contraria, haec stellarum ordinatio eunuchi genituram nobis ostendit. [5] Si Mars et Luna diametra sibi fuerint radiatione contrarii, et easdem ambo in diametro constituti partes accipiant, Venus uero in dextro eorum quadrato fuerit constituta, et Venerem de diametro Saturnus respiciens per sinistrum quadratum Lunam Martemque pulsauerit, ut Venerem quidem de diametro, Lunam uero et Martem de quadrato respiciat, et Mercurius MC. possederit, post ex hac stellarum mixtura aut steriles aut hermaphroditi aut certe generantur eunuchi. [6] Si Saturnus et Venus in signo uel in finibus Veneris pariter constituti MC. possederint partem, et Mars ab his alienus fuerit effectus, aut pauperem ista coniunctio aut prouectae aetatis decernit uxorem. Si uero sic Saturnum et Venerem constitutos trigonica Iuppiter radiatione respiciat, uel si cum ipsis fuerit inuentus, ex isto Iouis testimonio uidua quidem uxor decernitur, sed diuitiarum affluentia copiosa. [7] Si Venus in MC. pariter cum Ioue fuerit inuenta, sociato ista adulterio cognitam decernit uxorem. Si uero his pariter constitutis Mercurii stella ad hoc idem consortium partis accesserit, [et] hoc marito relicto quem adulterio fuerat interueniente sortita, ad alterius mariti rursus nuptias transit, et hoc aut iuuenis amore capta perficiet, aut pauperis cuiusdam secuta concubitus, aut ignobilis concubitus humilitatem prona mentis cupiditate desiderans, ut omnifariam praui amoris illecebris inferioris uiri consortium sortiatur. [8] Si Luna in MC. partiliter fuerit inuenta, et Sol in horoscopo partiliter fuerit collocatus, Iuppiter uero in anafora horoscopi partiliter constitutus Lunae trigonica radiatione iungatur, ex ista coniunctione clara nobilitatis decernuntur insignia. [9] Si in MC. Venerem constitutam trigonica Iuppiter radiatione respiciat, uel si cum ea fuerit inuentus, et Venus ab omnibus scilicet stellarum maliuolarum fuerit radiationibus separata, feminarum praesidio ex ista coniunctione maxima felicitatis insignia conferuntur, aut ex aliquo femineo opere initium felicitatis accipiunt. Sed hos eosdem facit musici carminis modos dulciter flectere, aut citharam lyramque percutere, aut certe molli corporis flexu cum grata uenustate saltare. [10] Iuppiter semper in MC. partiliter constitutus misero libidinis studio ad sordidarum mulierum concubitus impellit. Si uero cum eo Mars fuerit inuentus, et ipse eamdem possidens partem, uxorem eius alter uiolenter arripiet. Si uero his Veneris accesserit stella illustribus uiris de meritorio detracta mulier coniugali gratia copulatur. Si uero his omnibus Sol quadratus accesserit, concubinis patrum aut nouercis suis nefaria cupiditate iunguntur, et retractas patrum uxores matrimonii societate coniungunt. Sed cum fuerint nuptiae praua cupiditate completae, interueniente mulieris fuga, dissoluitur matrimonium quod fuerat infaustis ominibus copulatum. [11] Si Mars in MC. cum Luna fuerit inuentus, et Iuppiter in horoscopo fuerit partiliter collocatus, in occasu uero Sol fuerit constitutus, Iouem de diametro, Martem uero et Lunam quadrata radiatione respiciens, nuptias ista coniunctio cum exitiabili certamiinis conflictatione decernit. Tunc grauia uulnera minax contendentium gladius infligit, tunc grauis pugna[e] saeui ardoris certaminibus concitatur, tunc famosa proeliorum certamina saeui ardoris cupiditatibus excitantur, tunc <cum> cadentium gemitu strepituque pugnantium acerba profusione sanguinis contractae nuptiae cruentantur. [12] Tale Paris Alexander decretum habuisse suggeritur, cuius ex nuptiis pugnarum famosa certamina et fabulosa patriae excidia contigerunt. Sed totum Alexandri Paridis decretum hac fuerat ratione compositum: Hora fuerat in Aquario, Sol in Leone, Luna in Scorpione, Saturnus in Leone, Iuppiter in Aquario, Mars in Scorpione, Venus et Mercurius in Geminis. [13] Si Saturnus et Mars in MC. fuerint partiliter collocati, aut hunc eumdem locum in aliis cardinibus constituti quadrata uel diametra radiatione respiciant, nec eorum malitiam Iouis ac Veneris salutaria praesidia mitigarint, laboriosos, pauperes, misero onere paupertatis oppressos et quottidiani laboris continuatione quassatos perficiet ista coniunctio, ut quottidianis corporis laboribus misera uitae alimenta quaerantur. Si ue<ro> hunc eumdem locum Mars de diametro respexerit, Saturno in MC. siue in IMC. aut certe in horoscopo constituto, sintque omnes Iouis diuino testimonio destituti, cum praecedentibus malis publici carceris custodia[m] et ferrea decernuntur uincula [carceris] catenarum. Si uero, his sic constitutis, plenam luminibus Lunam Iuppiter clementi radiatione respexerit, post multos labores et post multa discrimina liberantur. [14] Si Mars in MC. partiliter fuerat inuentus, et secundum ab eo signum uicina posita Saturni stella possideat, laboriosos pauperes et uitam manu quaerentes efficiet ista coniunctio; sed et faciem eorum tristis semper uultus innubilat. Sed et si in MC. Mars constitutus <...> aequata parte respiciat, et in medii caeli secundo signo Saturnus sic sit, sicut ante diximus, constitutus, maiora decernuntur onera infelicitatis, et maiorum infortuniorum cumulus accedit. Sed et numquam hi qui sic eos habuerint quod desiderant consequuntur. [15] Si Luna in labiis Arietis uel in Capricorno fuerit inuenta, uel Tauri labia simili ratione possederit, mulieres quidem uiragines faciet, uiros uero ad omnia uitia libidinum semper impellit, ut misero concitati libidinis stimulo impuri et impudici coitus uota concipiant. Quod si Luna in his in quibus diximus signorum fuerit partibus collocata, et has easdem partes Mercurius et Mars cum Luna positi eadem ratione possederint, et Luna a Martis defluat stella, in quacumque signi parte Luna fuerit inuenta, ex hac parte uitium libidinis inuenitur. Sed si hos sic collocatos Iuppiter trigonica radiatione respiciat, uel si cum ipsis fuerit inuentus, praedictorum uitiorum tegitur et mitigatur improbitas. 16. Si uero, sine testimonio Iouis, Venus fuerit cum his inuenta, omne uitium impudicae impuritatis indicitur. Tunc uiri spontaneo furoris ardore muliebria patiuntur, tunc impura facinora ardorem uitiosae libidinis exequuntur. Si uero fuerit mulieris ista genitura, meretricem prostituti pudoris efficiet, et quae corpus suum prauis libidinum cupiditatibus tradat, pudorem suum mercedis quottidianae gratia potestati lenonis [se] addicens, et erit in publicis meritoriis prostituta, etiamsi recto genere uideatur esse progenita. [17] Si Sol et Luna et horoscopus ita sint in genitura collocati ut nulla sibi sint omnes ratione coniuncti, ut Sol horoscopum non uideat, ut Luna rursus nec Solem nec horoscopum similiter aspiciat, nec sint aliqua partium societate coniuncti, tanto paupertatis onere defatigantur ut hi qui sic eos habuerint, uario infelicitatis onere praegrauati, ad extremum exitium mendicitatis accedant. [18] Si Sol et Luna feminini generis possederint signa, <et> horoscopus in feminino signo fuerit inuentus, et in horoscopo sit Mercurius positus partiliter, manibus suis naturam suam <am>putare coguntur. [19] Si Sol et Luna in horoscopo partiliter fuerint constituti, aut unus horoscopum praecedat et alius subsequatur, ita tamen ut hoc in horoscopi fiat signo, et in anafora horoscopi Mars sit constitutus, et Saturnus Marti aliqua testimonii radiatione iungatur, oculis miserum onus caecitatis imponitur. [20] Si Luna in MC. fuerit inuenta, et in IMC. Venus constituta partili Lunam radiatione respiciat, ista coniunctio incestae cupiditatis ardore sorores fratribus iunget uxores. [21] Si in dextro quadrato Lunae Venus fuerit collocata, faciet homines ad omnia officia negotiorum praeparatos, qui sibi multarum amicitiarum praesidia conquirant, et quos uxores fido diligunt semper affectu, et facit omnibus amicis amabili caritate coniunctos. Sed haec fortius conualescent, si unum de duobus trigonica Iuppiter radiatione respiciat. [22] Si horoscopus in signo Virginis fuerit inuentus, et in eadem hora Mars et Mercurius et Venus partiliter fuerint collocati, Iuppiter uero in occasu collocatus Piscium possederit signum, et his qui in horoscopo sunt partili radiatione iungatur, Sol uero in anafora horoscopi, id est in Libra, sit constitutus, et Luna quintum ab horoscopo locum in Capricorno constituta possideat, Saturnus uero in nono ab horoscopo loco positus signum Tauri teneat, qui sic hos omnes habuerit talis erit orator, ut in modum fulminum dictorum eius sententiae proferantur, ut pro arbitrio eius multitudinis animi aut quiescentes excitentur, aut incensi facile mitigentur. Talia etiam erunt eius dicta, ut haec ad augmentum et ad nutrimentum ingenii sui posteritas contentiosa animositate perdiscat. Talis orator † apud Macedonem Philippum no[mi]n[e] armorum ui sed orationis licentia persequebatur, et ut manifestius explicemus: haec genitura diuinum Demostheni inspirauit ingenium. [23] Si in Sagittario in finibus Veneris Mars et Mercurius et Venus simul fuerint collocati, et horoscopus eiusdem partis possederit finem, Iuppiter uero in Geminis constitutus ex occasu hos omnes diametra radiatione respiciat, sitque illis aequalium partium societate coniunctus, Sol uero in Capricorni signo et Luna in quinto ab horoscopo loco constituta Arietis signum teneat, ita ut in capite sit Arietis (in his enim partibus facit caecos), Saturnus uero in nono ab horoscopo loco sit positus <id est> in Leone constitutus, haec genitura diuinum poetam heroici cuiusdam carminis facit, ut Martios strepitus pugnarumque metuenda certamina famosi carminis nobilitate perscribat. Talis genitura Homerum diuinum Iliaci carminis fecit interpretem. [24] Si horoscopus in Aquario fuerit inuentus, et in parte horoscopi Mars et Mercurius et Venus sint partiliter collocati, in occasu uero Iuppiter positus Leonis habeat signum, et in anafora horoscopi Sol constitutus signum Piscium teneat, Luna uero in Geminis collocata, et in quinto geniturae loco constituta, horoscopum trigonica radiatione respiciat, et Saturnus nonum ab horoscopo <locum> tenens in Librae sit signo constitutus, haec genitura diuinarum et caelestium institutionum reddit interpretem, qui docili sermone et diuini ingenii potestate compositus, <et> caelesti quodammodo institutione formatus, uera disputationum licentia ad omnia secreta diuinitatis accedat. Haec genitura Platonis fuisse suggeritur. [25] Si horoscopus in Libra fuerit inuentus, et Mars et Venus et Mercurius in eodem sint horoscopo partiliter collocati, Iuppiter uero in occasu positus, id est in signo Arietis collocatus, Martem Venerem et Mercurium et horoscopum diametra radiatione respiciat, Sol uero in Scorpione positus in anaphora sit horoscopi constitutus, Luna etiam in Aquario posita quintum ab horoscopo locum teneat, Saturnus uero in nono ab horoscopo loco constitutus in Geminis sit collocatus, haec genitura diuinum poetam lyrici carminis reddit, qui choreas libero rhythmo seuera religiosi carminis moderatione componat. Talis genitura Pindaro et Archilocho dulcissimi carminis modos diuina ingenii inspiratione largita est. [26] Si hora in Ariete fuerit inuenta, in finibus scilicet Iouis, et Mars et Venus et Mercurius in eodem sint horoscopo partiliter constituti, et Iuppiter in Libra positus, id est in occasu, diametra horam radiatione respiciat, Sol uero in anafora horoscopi positus signum Tauri possideat, et Luna in quinto ab horoscopo loco collocata Leonis signum teneat, Saturnus uero in nono ab horoscopo constitutus loco Sagittarii habeat signum, haec genitura diuinum facit artis mechanicae repertorem. Hic ille est noster, cuius ingenio fabricata sphaera lapsum caeli et omnium siderum cursus exemplo diuinae imitationis ostendit. Hic est Syracusanus Archimedes qui naues, qui Romanos exercitus mechanicis artibus saepe prostrauit. Hunc Marcellus in triumpho uictoriae constitutus, inter ouantes militum strepitus et triumphales laureas collocatus, lugubri maerore defleuit. XXXI. Sed sufficienter tibi, Mauorti decus nostrum, illustrium uirorum decreta narrauimus. Nunc ad incepti operis ordinem reuertamur. [1] Si Saturnus in Libra fuerit constitutus, in finibus scilicet Iouis [id]e[s]t in altitudine sua, et in eadem parte horoscopus fuerit inuentus, in Ariete uero Venus constituta horoscopum ex occasu diametra radiatione respiciat, Mars uero et Luna aequata partium societate coniuncti in MC. sint partiliter collocati, Sol uero et Mercurius in Geminis constituti nonum ab horoscopo locum teneant, Iuppiter uero in Aquario positus et stationem faciens quintum geniturae possederit locum, haec genitura potentissimum regni decernit imperium, uel potentis dignitatis decernit insignia. [2] Si Luna in duodecimo ab horoscopo loco, id est in cacodaemone, fuerit inuenta, et sit in eo signo quod Saturni dicitur trigonum, id est in Aquario aut in Geminis aut in Libra, Sol uero in sexto ab horoscopo loco constitutus Lunam diametra radiatione respiciat, similique sint partium societate coniuncti, Iuppiter uero in octauo sit geniturae loco constitutus, laboriosae paupertatis ex ista genitura et miserae mendicitatis decernuntur incommoda. [3] Si Luna et Mars in septimo sint ab horoscopo loco constituti, id est in occasu, et sint in eo signo constituti in quo Martis inuenitur trigonum, id est aut in Cancro aut in Scorpione aut in Piscibus, Iuppiter uero in MC. sit partiliter collocatus, et eis Sol trigonica radiatione iungatur, athletam faciet ista genitura, sed qui sacris certaminibus uictor famosa reportet insignia coronarum. [4] Venus si in feminino signo collocata in occasu geniturae fuerit inuenta, et Mars in feminino similiter signo fuerit inuentus, Sol etiam et Luna signa feminina possideant, cinaedum tibi hominem ista genitura demonstrat. [5] Si in parte horoscopi Saturnus et Mars simul fuerint constituti, et sit feminini generis signum, et in occasu Venus et Mercurius positi femininum teneant signum, uel si in MC. Mars et Saturnus partiliter constituti feminini habeant generis signum et Mercurius et Venus in IMC. positi feminini generis signum calcent, publicos cinaedos haec genitura aut certe abscisos gallos efficiet. Si uero mulieris ista genitura fuerit, meretricem publicam nundinato pudore perficiet. [6] Si in octauo ab horoscopo loco Luna et Mars simul fuerint collocati, et eos Mercurius in diametro constitutus partili radiatione respiciat, immodico crudelitatis ardore latrones ista genitura perficiet, sed facinora eorum pro stellarum uarietatibus inuenimus. Si enim in terrenis signis Mars et Luna fuerint collocati, in desertis locis grassator constitutus latrocinantem manum profusione sanguinis cruentabit. Si uero in aquosis signis fuerint constituti, pecorum abactores efficient, insequentibus hominibus minaci semper gladio resistentes. In solidis uero signis constituti, famosos domorum effractores efficient, sed qui armati gladio quiescentibus hominibus et patrimonii iacturam et uitae discrimen infligant. Sed hi omnes in istis facinoribus comprehensi publicae animaduersionis seueritate plectuntur. Sed si Mars et Mercurius in IMC. uel in occasu simul fuerint constituti, Luna uero aut in diametro eorum aut in quadrato sit aut cum ipsis plena luminibus, haec eadem quae diximus simili ratione decernuntur. [7] Si Saturnus et Venus in occasu geniturae fuerint collocati, in octauo uero ab horoscopo loco Mars fuerit constitutus, Mercurius uero aut cum Marte aut cum Saturno et Venere, nec aliquem horum Iuppiter prospera radiatione conueniat, haec genitura aut seruos faciet aut gallos, sed qui omnia impudicae impuritatis uitia sustineant. [8] Si Mars in horoscopi parte fuerit inuentus, et in occasu Venus partiliter constituta, MC. uero partem Saturni stella possideat, et Luna sit in IMC. posita, impurum hominem ista genitura perficiet. [9] Si Mars in MC. fuerit inuentus, in feminino scilicet signo, et Saturnus et Venus in XI. sint ab horoscopo loco constituti, horoscopus uero cum Ioue et Luna et Mercurio in Veneris signo sit constitutus, aut matres suas aut nouercas aut matrum sorores qui sic has stellas habuerint incesta libidinis cupiditate corrumpunt. [10] Venus cum Saturno in horoscopo constituta, in quocumque signo, in quibuscumque partibus posita, geniturae licentia potestatis aut meretrices publicas aut prouectae aetatis decernit uxores, praesertim si nulla illos Iuppiter radiatione respiciat. [11] Iuppiter et Mars si in MC. simul fuerint partiliter collocati, faciunt homines praeconio bonitatis ornatos, et quibus semper beatae felicitatis insignia conferantur, praesertim si in domo Iouis uel in finibus Iouis fuerit ista coniunctio. [12] Si in MC. Mars fuerit, aut in domo sit Lunae constitutus, et in eo loco Iuppiter cum Venere et Marte sit pariter collocatus, et ad Iouem feratur Luna plena luminibus, maximae felicitatis insignia decernit ista sociatio. [13] Si in MC. Mercurius Saturnus Mars Venus pariter et Luna consistant, aequata partium societate coniuncti, egestatem et onus miserae paupertatis indicunt, et hos eosdem faciunt ianitores, ad hoc obsequium mendicitatis necessitate compulsos; sed et filiorum mortes frequenti infortuniorum calamitate demonstrant. [14] Si in quinto ab horoscopo loco Mars et Venus simul fuerint constituti, et sit Luna in horoscopo partiliter collocata, clarae nobilitatis decernuntur insignia, et regum fidus amor ex ista societate decernitur. Sed hi adulteriis cognitas sortiuntur uxores. Decernuntur etiam illis ad honoris ornatum praetextae et aureae uestes et aurearum insignia coronarum. [15] Si in maliuolae stellae signo horoscopus fuerit inuentus, et <sit> ipse stella maliuola in XII. ab horoscopo loco posita, homines faciet canum morsibus dissipare. Et si XII. ab horoscopo locus in maliuolae stellae sit signo constitutus, et ipsa maliuola stella (cuius esse domicilium diximus XII. scilicet locum) in VII. ab horoscopo loco, id est in occasu, sit constituta, hoc idem mortis discrimen indicit, nisi flebile mortis exitium et grauium infortuniorum metuenda discrimina bonum testimonium Iouis pariter ac Veneris salutari numinum suorum praesidio mitigarit. [16] Si in trigono Martis Luna et Sol simul fuerint constituti, id est aut in Cancro aut in Scorpione aut in Piscibus, et ipse Mars aut in MC. aut in occasu fuerit inuentus, assiduae peregrinationis decernuntur incommoda, et in extraneis regionibus et in peregrinis <locis> constituti extremum complent diem uitae. [17] Si Mars cum horoscopo pariter in trigono suo fuerit inuentus, id est aut in Cancro aut in Scorpione aut in Piscibus, et horoscopante Marte Venus cum Mercurio in occasu fuerit constituta, et sint Marti aequata partium societate coniuncti, hi qui sic has stellas habuerint uxorum suarum mali interfectores existunt. [18] Si horoscopus in signo Veneris fuerit inuentus, <et> in eodem horoscopo Venus sit partiliter collocata, Mars uero et Luna in occasu sint in signo Martis pariter constituti, in finibus scilicet Martis, mater geniturae eius gladio percussa morietur. [19] Si Luna in MC. fuerit inuenta, et in IMC. Saturnus et Mars et Iuppiter sint pariter constituti, is qui sic <eos> habuerit de patriis la[bo]ribus retractus graue iugum captiuitatis accipiet. [20] Si Luna in MC. fuerit inuenta, et cum ea Mars et Saturnus constituti aequata partium societate iungantur, aut sequestres aut ministros turpium libidinum <facient> ut <...> quaestum uitae illis praesidia comparentur. [21] Si Saturnus in VI. ab horoscopo loco fuerit inuentus, et Venus et Mercurius in XII. ab horoscopo loco sint constituti, et hi omnes diametra se radiatione pulsantes aequata partium societate iungantur, filias suas incesto cupiditatis ardore ad coniunctionem tori genialis adsociant. Sed et si Venus et Mercurius et Saturnus domicilia sua mutauerint, hoc idem simili ratione decernunt. [22] Si in XI. ab horoscopo loco Venus et Mercurius et Iuppiter et Saturnus simul fuerint partiliter constituti, et omnes aequata partium societate iungantur, uxores sic positi ancillas potentissimorum uirorum decernunt. [23] Si Saturnus et Venus in MC. sint partiliter constituti, et eos Iuppiter nulla radiatione respiciat, et sit mulieris ista genitura, cum eunuchis uel cum sterilibus uiris inefficaci libidinis cupiditate concumbit. [24] Si in V. ab horoscopo loco uel in XI. Venus et Iuppiter pariter sint <constituti>, et eos nulla stella ex aliqua parte respiciat, difficiles nuptias aut graues decernunt ex nuptiis simultates, et semper acerbis dissensionibus implicati iurgia inter se [simul] malignae simultatis exercent. [25] Si Mars et horoscopus aequabili partium societate iungantur, <et> in domo Iouis fuerint constituti, et Martem et horoscopum Saturnus trigonica radiatione respiciat, et Luna sit in nouissimis horoscopi partibus constituta, hi qui <sic> has stellas habuerint aut cum matre aut certe cum nouerca concumbunt. Si uero mulieris sit ista genitura, aut cum patre suo aut cum uitrico suo intesta libidinis cupiditate concumbit, et erit nihilominus ista mulier circa omnem libidinem uitio prostituti pudoris impatiens. Si uero Saturnus in V. ab horoscopo loco fuerit inuentus, et Mercurius cum Venere in XI. ab horoscopo loco sit, priuignarum nuptias cum nefaria cupiditate decernunt. [26] <Si> in quocumque cardine Saturnus fuerit inuentus, et in diametro positum Mercurium minaci radiatione respiciat, ex ista radiatione filiorum soboles denegatur. [27] Si Sole in horoscopo constituto Mars cum Saturno in anafora horoscopi fuerit inuentus, in dextro oculo uitium aliquod infligitur. Si uero Luna sit in horoscopo constituta, et in anafora horoscopi Mars et Saturnus fuerint inuenti, hoc idem uitium sinister oculus accipiet, sed haec in nocturna genitura. Sed si in MC. Luna fuerit inuenta, et Sol sit in horoscopo constitutus, Saturnus uero IX. ab horoscopo locum teneat, et Mars sit in XI. ab horoscopo loco constitutus, scilicet <...>. [28] <...> et Lunam in VI. loco ab horoscopo constitutam diametra radiatione respiciat, Saturnus uero et Sol partili societate coniuncti in VIII. ab horoscopo loco sint constituti, miserum exitium caecitatis infligunt. Sed et si Luna in IMC. fuerit inuenta, et Saturnus et Sol et Mars in VIII. ab horoscopo loco constituti Lunam trigonica radiatione respiciant, caecitatem et debilitatem corporis <cum> misera mendicitate decernunt. Sed et si Saturnus in XII. ab horoscopo loco fuerit inuentus, et Sol et Luna et Mars simul positi Saturnum trigonica radiatione respiciant, caecitatem etiam ex ista societate decernunt. [29] Sed et si Sol et Mars in VIII. ab horoscopo loco fuerint constituti, et in diametro eorum in humano signo collocata Luna cum Saturno fuerit inuenta, et haec radiatio caecitatem cum corporis infirmitate decernit. Sed et si Saturnus in occasu sit constitutus, et Mars in horoscopo, Sol uero in anafora sit horoscopi positus, <et> in VI. ab horoscopo loco Luna sit constituta, processu temporis caecitas ualitudine suffusionis <...> uitio afferunt caecitatem. Sed et si Luna in horoscopo fuerit constituta, et Sol sit in VII. ab horoscopo loco, idest in occasu positus, maximum uitium oculis affertur. [30] Si in MC. Mars fuerit inuentus, et Saturnus in XI. ab horoscopo loco sit constitutus, Sol uero in anafora sit horoscopi, et Lunam in VIII. ab horoscopo loco constitutam diametra radiatione respiciat, extincto uno oculo lumen unius oculi reseruatur. [31] Si Mercurius et Luna simul fuerint constituti, et sint aequata partium societate coniuncti, et in sinistro quadrati latere Martem habeant et Venerem constitutos, aut corpus acuto capite deformant, aut oculorum aciem peruersa luminum compositione dedecorant, aut ceruicem uno facient latere deflexam. [32] Si Sol in horoscopo fuerit inuentus, et in IMC. sit Saturnus constitutus, et dextrum trigonum ab horoscopo Luna possideat, etiam ista coniunctionis sociatio periculum caecitatis infligit. Sed et si in tropico signo Saturnus et Luna simul fuerint constituti, et in diametro eorum Mars et Sol sint pariter collocati, et ex ista coniunctione oculis periculum semper affertur. Sed si sic collocatis Iuppiter in MC. fuerit inuentus, omnia caecitatis relaxat incommoda. [33] Sed et si in MC. Saturnus et Luna fuerint inuenti, et Sol et Mars in VIII. ab horoscopo loco sint constituti, etiam sic miseria decernitur caecitatis. Sed et si in horoscopo fuerit inuentus, et in anafora horoscopi sit Saturnus constitutus, Luna etiam in MC. posita Mars in XI. ab horoscopo loco inueniatur, etiam sic miseria decernitur caecitatis. [Sed et si Sol in horoscopo [et Saturnus] fuerit inuentus, et in anafora horoscopi sit Saturnus constitutus, Luna etiam in MC. posita Mars in XI. ab horoscopo loco inueniatur, etiam sic misera decernitur caecitas.] [34] Si in tropico signo Sol et Luna sint synodica radiatione coniuncti, et sit Luna omni luminis splendore privata, et cum his Mercurius <...> , maximam sapientiam et praeclarum ingenium et multarum rerum scientiam cum oculorum caecitate et cum corporis debilitate decernunt. [35] Si Luna et Saturnus et Mars in aequinoctialibus signis sint pariter collocati, notis quibusdam totum corpus immaculant, aut albis uarietatibus dedecorant, aut certe corpus hominum possidebit serpens molliter impetigo, aut minutis squamis cadentibus exasperati corporis forma mutatur, <aut> hominem scabies diuturna quassabit, aut lepram certe inhonesta figuratione decernunt. [36] Si Mercurius et Saturnus et Sol in VII. ab horoscopo loco id est in occasu simul fuerint collocati, et in VIII ab horoscopo loco Luna cum Marte aequabili sit partis societate coniuncta, aut claudos reddunt, aut amputatis manibus debiles, aut certe faciunt insanos caducae mentis uitio laborantes. [37] Nunc tibi, Mauorti decus nostrum, decretum ioculare monstrabo, cuius instructus exemplo etiam similes poteris definire genituras. Ille deformis ac debilis Graecus, cuius conflati corporis formam diuinis nobis Homerus carminibus intimauit, quam cum omnium risu uir sapiens seuera orationis obiurgatione castigat, hac habuit decretum ratione compositum: horoscopus si fuerit in Aquario constitutus, in Capricorno, id est in XII. ab horoscopo loco, Sole et Saturno aequata partis societate coniunctis, Iuppiter uero sit in horoscopo aut in anafora horoscopi positus, et Mars in IX. ab horoscopo loco cum Luna Librae possederit signum, Mercurius uero et Venus in horoscopo, id est in Aquario, fuerint constituti, hoc decretum nobis genituram Thersitae demonstrat. Fuit enim imbellis, debilis, ridiculus et garrula uerbositate semper impatiens. Haec itaque omnia praescripta nobis genitura demonstrat. [38] Si Venus in Capricorno constituta fuerit <et> [in] diametra Saturnum radiatione percutiat, facit tales quos uxores suae omnibus generibus execrentur, et corpora eorum hircini odoris tristem illuuiem desudatis grauibus humoribus euaporant. Erunt etiam hi ipsi erratico coitu et ex uenereis libidinibus semper infames, et tales qui promiscuae libidinis uitiosos concubitus proiecta mentis cupiditate desiderent. Sed haec ex aliqua parte Iuppiter mitigat, si Venerem trigonica radiatione respexerit, aut existentibus ceteris odoris tantum tergit illuuiem. [39] Si Luna et Saturnus et Venus in VII. ab horoscopo loco, id est in occasu, sint constituti, cum effeminati corporis mollitie cinaedos efficient, qui ueterum fabularum exitus in scaenis semper saltantes imitentur, praesertim si hic quos diximus constitutos in MC. Mars positus quadrata radiatione respexerit. <Tunc> impuros faciet et ad omne libidinosae uitium turpitudinis applicatos, et qui semper cum uxoribus suis impuro aut impudico coitu iungantur. Si uero hos omnes sic positos, id est in occasu, ex parte IMC. Iuppiter quadrata radiatione respexerit, cum his omnibus uitiis etiam puerorum amatores efficiet. [40] Si Iuppiter et Saturnus et Venus [fuerint] in MC. partiliter constituti aequata sibi partium societate iungantur, et in IMC. Mars constitutus omnes hos diametra radiatione respiciat, faciunt puerorum amatores, sed qui hoc libidinis uitium propria corporis iactura compensent. [41] Si in VII. ab horoscopo loco, id est in occasu, Iuppiter et Venus et Saturnus simul fuerint collocati, ex morte uxoris hereditas conferetur. Sed hi ipsi graui erunt aegritudinis continuatione quassati, et filiorum illis difficile decernitur soboles. Si Mercurius in MC. fuerit constitutus et cum eo sint Venus et Saturnus et Iuppiter constituti, peregrinas quidem uxores decernunt, sed magna diuitarium affluentia copiosas. [42] Si Saturnus fuerit in horoscopo constitutus, Mercurius uero et Iuppiter in VII. sint ab horoscopo loco collocati, filios denegant. Sed si commutata fuerit ordinationis ista compositio, id est si in horoscopo fuerint Iuppiter et Mercurius [prius], <et> hos in occasu positus Saturnus diametra radiatione respiciat, hoc idem simili ratione decernunt. [43] Si in IMC. Mercurius et Venus simul fuerint collocati, et Saturnus MC. possidens partem hos eosdem diametra radiatione percutiat, mulierem prouectae aetatis decernit uxorem. Sed et ipse cum uxore sua impuro coitu miscetur. Si in MC. Venus fuerit collocata, et ei Saturnus in MC. aequata partium societate iungatur, Luna uero in IMC. constituta hos eosdem diametra radiatione respiciat, aut steriles aut certe prouectae aetatis decernit uxores, ut ex ista matrimonii copulatione filii in perpetuum denegentur. [44] Si Mercurius in V. ab horoscopo loco fuerit constitutus, et cum eo Mars aequata sit partis societate coniunctus, sic positi sorores [aut] uxores decernunt. [45] Si Saturnus in MC. fuerit constitutus, et ei sic posito Iouis et Martis in eodem loco societas accedat, faciunt omne tristitiae genus ab uxoribus comparari, ut numquam illis laetitiam gratiae coniugalis indicat. [46] Si Venus in uespertino ortu collocata in occasu sit, id est in VII. ab horoscopo loco, et Venere sic posita Saturnus in MC. sit parte constitutus, uiros ad Venerem languidos faciet, sed et feminas Venerea cupiditate sopita[s] et omni extincta libidinis substantia frigidas faciet semper ad coitum. [47] Si in MC. Mars et Luna aequata sint partis societate coniuncti, et cum his Venus et <...> Mercurius pariter constitutus diametra radiatione respiciat, decretum hoc in uiri genitura publicos gallos efficiet, mulieres uero meretrices reddit omni pudoris praesidio destitutas. [48] Si Saturnus et Iuppiter in IMC. sint pariter constituti, aut si sint in occasu, id est in VII. ab horoscopo loco, collocati, ex infortuniis filiorum graue tristitiae pondus indicunt. Quodsi cum his Mercurius in iisdem locis fuerit inuentus, et Venus in eodem loco posita aequata illis partis societate iunga[n]tur, mulieres quidem steriles efficient, et mares uirilibus cupiditatibus destitutos ab omni coitu separabunt. Si uero sint in tropico sicut diximus signo positi, faciunt naturale mulieris corpus i[nco]rrupto aditu glutinatum. Si uero cum his omnibus etiam Mars fuerit inuentus, abscisos gallos facient sacrorum caerimoniis seruientes. [49] Si Mars et Luna pariter inuenti in horoscopo sint constituti, et his sic positis Mercurius MC. possederit partem, et Saturnus in occasu positus illos diametra, Mercurium uero quadrata radiatione respiciat, filios in tenera constitutos aetate et adhuc in sinu nutricum uagientes satis immaturis faciunt casibus interire. [50] Si Mercurius in IMC. fuerit constitutus, et ei Mars Saturnus et Venus aequata partium societate iungantur, faciunt sic positi filios ante conspectum patrum miseris et acerbis mortium necessitatibus interire. [51] Si Mars in IMC. fuerit inuentus, in occasu uero sit Saturnus constitutus, et in horoscopo constituta Luna Marti de quadrato, Saturno uero diametra radiatione iungatur, ex ista societate mors cita praeparatur uxori. [52] Si in occasu, id est in VII. ab horoscopo loco, Iuppiter fuerit inuentus, in horoscopo uero Mars et Mercurius aequata sint partis societate compositi, filios denegabunt. Sed et si Mercurius et Iuppiter in cardinibus constituti diametra se radiatione respiciant, <ut> unus in horoscopo sit alius in occasu, uel unus in MC. et alius in IMC. masculos filios miseris mortium faciunt atrocitatibus interire. Sed et si Mercurius in aliquo cardine constitutus in contrario cardine Saturnum positum diametra radiatione respiciat, et ex hoc filiorum soboles denegatur. [53] Si in tropicis signis uel in duplicibus sit horoscopus constitutus, et in parte horoscopi Mars et Mercurius aequata sint partis societate coniuncti, Iuppiter uero horoscopum et hos diametra radiatione respiciat, aut epilempticos aut certe faciunt praepostera mente semper insanos. [54] Si Venus fuerit in horoscopo partiliter constituta, et Saturnus in IMC. positus Veneri quadrata radiatione iungatur, faciunt homines templorum obsequiis deputatos, qui latenti diuinitatis instinctu mutato mentis ordine et inst<ig>antis religionis potestate possessi, instantibus hominibus futura praedicant, ut illis ex ista conuersatione quottidianae uitae augmenta quaerantur. [55] Si in Virgine sit horoscopus constitutus, et in eodem horoscopo Iuppiter Mars Mercurius et Venus sint collocati, Saturnus uero in Piscibus, id est in occasu, <positus> hos omnes quos diximus diametra radiatione respiciat, et Sol in anafora horoscopi constitutus signum Librae possideat, Luna uero in Aquario sit posita, et omnes in suis sint finibus constituti, id est Iuppiter Saturnus Mars Mercurius et Venus, ex ista genitura decretum potentissimi imperatoris ostenditur. [56] Si Mars fuerit in horoscopo constitutus, et Luna aut ad Martem feratur, aut ab eo defluat, uitae humilitatem grauia ualitudinis uitia et acerba periculorum discrimina et miserae calamitatis incursus ex ista coniunctionis societate largiuntur. Sed et si in occasu Mars fuerit inuentus, et ab eo defluat Luna, haec eadem simili ratione perficiunt. [57] Si Sol <...> fuerit constitutus, et cum eo <in> horoscopo <...> aequata sit partium societate coniunctus, Mars uero et Saturnus et Iuppiter in oportunis geniturae locis positi trigonica se radiatione respexerint, facient tyrannos crudeles, terribiles, efficaces, <et tales> reddunt qui in hominum necibus et in miserorum poenis crudeli semper feritate grassentur. [58] Si Luna in horoscopo fuerit inuenta, et eam in occasu, id est in septimo ab horoscopo loco, aut Saturnus constitutus aut Iuppiter diametra radiatione respiciat, eius qui sic eos habuerit conscientia latenti homicidio polluetur. Si uero in occasu, id est in septimo ab horoscopo loco, in tropico scilicet signo Sol et Mars et Mercurius aequa<ta> sint partium societate coniuncti, homicidam latronem humano semper cruore perfusum et omni genere crudelitatis armatum stellarum ista societas efficiet. Si uero cum his Saturnus fuerit inuentus, ipse nobis exitium mortis ostendit. Nam in istis facinoribus deprehensus seuera animaduertentis sententia patibulo subfixus in crucem tollitur. [59] Si Iuppiter <in iis Piscium partibus> fuerit in quibus est Andromeda constituta, et Saturnus coniunctionem Lunae uenientis excipiat, ex ista coniunctione maxima infelicitatis decernuntur incommoda. Quodsi sic Lunam sicut diximus positam Mars diametra radiatione respexerit, faciet homines <in> sceleratis cogitationibus deprehensus in crucem tolli. [60] Si <Venus in Tauro fuerit> constituta, et eas Tauri partes teneat in quibus sunt Pleiades positae, et sit Luna plena luminibus, et Mercurius et Mars aut cum ea sint aequata partium societate coniuncti, aut de quadrato latere superiores effecti minaci eam radiatione respiciant, qui sic eos habuerit a latronibus captus peribit, sed minacis gladii mucrone percussus. [61] Sed si Venus in Tauro cum horoscopo fuerit inuenta, et Lunam in MC. constitutam plenam luminibus quadrata radiatione percutiat, hoc idem quod diximus simili ratione perficiet. Sed si horoscopus in Tauro fuerit inuentus, et Mars in Leone constitutus ex IMC. horam minaci radiatione respiciat, gladio faciet interire. Sed et si horoscopus in Libra fuerit inuentus, et in Capricorno Mars, id est in IMC., horam de quadrato minaci radiatione respiciat, etiam sic percussus gladio faciet interire. [62] Illud autem sciendum est quod, si in Ariete horoscopo posito uel in Scorpione, Mars in occasu uel in MC. fuerit inuentus, cum leui testimonio beniuolarum, nihil mali decernit, praesertim si fuerit nocturna genitura. Mars enim domum suam semper tuetur, et numquam eam in occasu positus euertit. [63] Si <...> fuerit constitutus, ut in occasu sint Saturni domicilia constituta, sitque ipse Saturnus in MC. positus, faciet homines hydropicos interire. Si uero haec quae diximus signa habuerint horoscopum, et Mercurius sit in MC. positus, homines ueneno faciet interire. Si uero [in] his signis horoscopantibus Iuppiter in MC. fuerit inuentus, inter pocula et mensas et inter laetos conuivarum strepitus ex cruditate aut ex nimio potu mors repentina decernitur. Si uero [in] his signis quibus diximus horoscopantibus Mars et Sol in MC. fuerint constituti, aut gladio perimuntur, aut flagrantia ignis exuruntur. Si uero [in] his signis horoscopantibus Luna in MC. fuerit inuenta, sacris aegritudinibus quassatos faciet interire. Si uero <...> Venus in MC. fuerit inuenta, aut uitiosis humoribus oppressos aut torrentibus undis submersos faciet uitae munus implere. [64] Si in VIII. ab horoscopo loco Mars et Mercurius simul fuerint collocati, malos fures efficient, et qui furore mentis immodico et auaritiae uitio possessi aliena patrimonia iniustis semper desideriorum cupiditatibus insequantur. [65] Si Sol in horoscopo fuerit inuentus, et Luna in occasu sit posita, Saturnus uero et Mars aut cum Sole sint aut cum Luna pariter collocati, aut una maliuolarum stellarum aut cum Sole aut cum Luna constituta, alia maliuola stella de sequentibus cardinibus unum cardinem teneat, is qui sic eos habuerit exponetur. [66] Si Mars <in horoscopo> fuerit constitutus, et in MC. parte Mercurius positus quadrata Marti radiatione iungatur, publicos ac malignos accusatores efficiet. Sed et si Mercurius in occasu fuerit inuentus, et in MC. Mars collocatus Mercurium quadrata radiatione respiciat, latrones perficiet sed qui frequenter humano sanguine cruententur. [67] Si <in horoscopo> Mars fuerit inuentus, et in quacumque cardinis anafora Saturnus fuerit collocatus, Luna uero et Iuppiter in deiecto sint loco pariter constituti, tamdiu uiuunt qui nati fuerint, quamdiu Luna Iouem cito transeat cursu. Si uero Luna cum Ioue fideli fuerit radiatione coniuncta, tamdiu uiuunt, quamdiu Saturnus primum occurrentem sibi transeat cardinem. Si uero instabiles fuerint Lunae radii, tot diebus uiuunt sicut diximus, quot diebus Luna cum Ioue fuerit inuenta. Si uero sic ut ante diximus Marte ac Saturno positis, et Ioue in deiecto loco constituto, in principali cardine Luna fuerit constituta, id est in horoscopi parte, oligochronios cum malo discrimine mortis efficient. [68] Si uero in MC. Saturnus fuerit inuentus, et Luna in IMC. constituta Saturno diametra radiatione iungatur, Mars uero aut in occasu constitutus aut in MC. Lunam minaci radiatione respiciat, aequatas Lunae possidens partes, statim <ut> uteri angustias ruperit partus, occurrenti sibi traditur morti. Sed et si Sol in horoscopo fuerit inuentus, et Luna in occasu constituta diametra Soli radiatione iungatur, et Mars aut Saturnus cum uno eorum fuerit constitutus, id est aut cum Sole aut cum Luna, aut, <altero> cum uno existente, alius quemcumque alium cardinem teneat, qui natus fuerit exponetur. [69] Si Sol in VI. ab horoscopo loco fuerit inuentus, et in XII. ab horoscopo loco Saturnus positus Solem diametra radiatione respiciat, sed et Luna et Mars, in XII. ab horoscopo loco, cum Saturno aequata partium societate coniuncti, Soli se etiam ipsi per diametrum opponant, faciunt debiles, paralyticos quorum, soluta compagine neruorum, omne corpus fractis ac dissipatis uiribus dedecoret<ur>. [70] Si Saturnus et Mars et Luna pariter constituti, <et> aequata partium societate coniuncti, in XI[I]. sint loco ab horoscopo constituti, et eos Iuppiter trigonica radiatione respiciat, aut in occasu scilicet aut in III. ab horoscopo <loco> constitutus, Sol uero horoscopum partiliter teneat, tyrannum nobis ista genitura demonstrat. [71] Si in XI. ab horoscopo loco collocati Mercurius Venus Saturnus et Mars aequata fuerint radiatione compositi, faciunt luxuriosum qui profusis sumptibus et lasciuis cupiditatibus implicetur. [72] Si in V. ab horoscopo loco Mars et Mercurius pariter fuerint collocati, et hos Saturnus superior effectus quadrata radiatione respiciat, aut si cum ipsis positus aequata sit partium societate coniunctus, falsarios facient, aut qui pecunias publicas flaturarum adulteris artificiis imitentur. Si uero his sic positis aliquo consensu adnuat Luna, † in posteris latrones homicidasque perficient. Si uero Mars et Mercurius quintum ab horoscopo locum teneant, et Luna aut Saturnum minuta aut certe Mercurium aut Martem plena diametra radiatione percutiat, propter falsi crimen publicae decernunt mortis exitium, ut in isto detecti crimine seuera iudicis animaduersione plectantur. [73] Si uero Sole in horoscopo constituto et cum eodem Mercurio collocato, Saturnus et Mars in occasu positi Solem diametra radiatione respiciant, facient in falsi crimine comprehensos in crucem tolli, nec hoc periculum bonum poterit Iouis testimonium mitigare, sed, contempto eius salutari praesidio, maliuolarum stellarum minaces radii omnifariam publicae decernunt mortis exitium. [74] Si in horoscopo partiliter Saturnus et Mars fuerint collocati, et in occasu Sol et Mercurius pariter positi diametra eos radiatione respiciant, ex ista radiationis societate aut pes amputatur aut manus. Sed postea cum ista fuerint corporis laceratione confecti, etiam miserum incurrunt mortis exitium. [75] Si in eodem signo horoscopi pars inter Saturnum et Martem media fuerit inuenta, lugubris infortunii monstrat flebilem casum. Nam intra matris uiscera impedito partu laniatum pecus miseris lacerationibus dissipatur, ut sic artuatis uiscerum partibus membra omnia crudelis artificii praesidii proferantur. [76] Si Luna in duplici signo constituta MC. possederit partem, et sit Saturnus in occasu constitutus et in IMC. Mars, caducos efficient. Quodsi Luna synodica cum Sole fuerit, et sit cum ea Mars pariter constitutus, et Luna cum Sole et Marte MC. partem teneat, et sit Mars in matutino ortu constitutus, et Saturnus aut cum his aut in occasu fuerit positus, caducos simili ratione perficient, qui insano mentis furore mutati rectum perdant ordinem uitae. Si uero Marte et Luna et Sole sicut diximus collocatis, Saturnus in IMC. fuerit inuentus, et eos in MC. constitutos diametra radiatione respiciat, uitio mentis oppressos et per praecipitia iactatos excipiet miserae mortis exitium. Sed et generaliter semper si in duplicibus signis Mars et Saturnus pariter constituti in occasu pariter fuerint inuenti, haec eadem simili ratione decernunt. Sed et si, Saturno et Marte in occasu positis, Luna in horoscopo fuerit posita, haec eadem simili radiatione decernunt. [77] Si horoscopus cum Sole in Geminis fuerit inuentus, et in MC., id est in Piscibus, Luna fuerit collocata, in IMC. uero, id est in Virgine, Mars constitutus <...> occasus cardinem teneat, ita ut <in> duplicibus signis constituti totos geniturae cardines teneant, caducos ex ista societate perficiunt. [78] Si in duplici signo Iuppiter collocatus [si] MC. cardinem teneat, et eum in IMC. Saturnus positus diametra radiatione respiciat, et Luna Saturno societatis coniunctione iungatur, ab extraneis adoptati hereditatis titulo patrimonium quaerunt, ut fiant eorum legibus filii, quibus natura filios denegarat. [79] Si in MC. Mars et Saturnus et Venus aequata sint partium societate coniuncti, et his quartus Mercurius testis accedat, meretrices efficient, quae detrimento nundinati pudoris et prostituti corporis gratia miserum quaestum per dies singulos quaerant. Si uero masculi fuerit ista genitura, effeminati furoris ardore muliebribus implicabitur libidinum uitiis. [80] Si in horoscopo Sol et Mars simul fuerint inuenti, et in IMC. Saturnus positus quadrata eos radiatione respiciat, Luna uero in MC. collocata Saturnum per diametrum, Solem uero et Martem respiciat per quadratura, paricidalia parentum circa filios odia semper exagitat. [81] Si Mars in horoscopo fuerit constitutus, et in VI. ab horoscopo loco Iuppiter sit collocatus, et Luna cum Mercurio et Venere MC. partem aequata coniunctionis societate possideat, ex ista coniunctione praeclarae nobilitatis decernuntur insignia. [82] Si hora in Ariete fuerit inuenta, et illic Mars Saturnus pariter et Venus <...> , Sol etiam illis in eodem signo <...> , ancillam aut anum decernit uxorem, aut certe humilem et omni dignitatis praesidio destitutam. Quodsi sic positis Mercurius accedat, et meretrices publicas ad matrimonium tori genialis adducunt. Quodsi, his omnibus sic sicut diximus constitutis, in MC. Luna fuerit inuenta, incesto furoris ardore et nefaria mentis cupiditate possessos ad filiarum concubitus uenire compellunt. [83] Si Mars et Sol, in tropico signo constituti, in occasu fuerint inuenti, et his tertius in eodem loco Mercurius accedat, efficiunt latronem, sed qui in peregrinis locis exercens latronicia humano sanguine cruentetur. Sed hic i[is]dem in eodem facinore ex ista stellarum societate detectus, seuera animaduersione percutitur. [84] Si in XI. ab horoscopo loco Mercurius et Luna et Venus pariter fuerint collocati, et sit feminini generis signum, <et> Mars eos trigonica radiatione respiciat, musicos faciunt, qui lyrae uel <cith>arae neruos dulci semper modulatione percutiant. [85] Si in horoscopo Mercurius et Mars et Venus et Luna simul fuerint collocati, uel in MC., saltatores, pantomimos efficient gratia uenustatis ornatos. Si uero hos Iuppiter sic collocatos prospera radiatione respiciat, his ipsis gloriam ex populari iudicio largitur, praesertim si istis sic positis Saturnus bonum testimonium commodarit. [86] Si in XI. ab horoscopo loco Luna cum Sole synodica fuerit inuenta, et cum his sit Iuppiter pariter constitutus, horoscopum uero Saturnus et Mars diuersa radiatione respiciant, ut unus de quadrato alius de diametro, et unus ipsorum, id est aut Saturnus aut Mars, in aequinoctiali sit signo constitutus, elephantiae longam et diuturnam aegritudinem usque ad diem decernunt ultimum uitae. [87] Si in parte Aquarii humiliter † Saturnus aut Luna constituatur aut Mars, et hanc eamdem partem de diametro Saturnus aspiciat, filius faciet a parentibus separari. [88] Si Luna in Tauri pedibus fuerit inuenta, aut in nebula Cancri, aut in iuba Leonis, aut in fronte Scorpionis, ab VIII. scilicet parte usque ad X., <aut> in Sagittario, aut in spinis Capricorni, aut in lino Piscium, aut in capite Arietis, et sit minuta luminibus, id est omni splendore luminis erogato, et eam aut Saturnus aut Mars aliqua radiatione respiciant, caecos efficiet. Si uero, in his signis et in his in quibus diximus locis, aliquem geniturae cardinem teneat, omni oculorum substantia dissipata miserum discrimen caecitatis affertur. Si uero sit Luna plena luminibus, aut adhuc augmenta splendoris accipiens, caecos quidem non efficiet, sed aut uitium aut ualitudinem aut cicatricem aut notam in uultu semper infligit, ut faciem inhonesta specie [in]dedecoret. [89] Si Iuppiter et Mars in MC. partiliter fuerint inuenti, et in III. ab horoscopo loco Mercurius et Venus aequata sint partium societate coniuncti, VIII. uero ab horoscopo locum Saturnus teneat, Sol uero sit in Geminis, Luna autem aut in domo sua aut in altitudine sua sit posita, hoc decretum heroem uirum fortem homicidamque perficiet, qui uictrici dextra aceruos hostium eximia eorum strage perficiat. [90] Si horoscopus in altero de tropicis signis fuerit inuentus, et Luna in XII. sit loco ab horoscopo constituta, Iuppiter uero et Mars aequata partium societate coniuncti [in] IMC. cardinem teneant, Mercurius et Venus inaequatis partibus cardinem MC. possideant, malitiosae meretricis animum demonstrat ista genitura, ad cuius concubitum plurimos inuitet [et] gratia uenustatis. Sed haec per loca peregrina ducetur, et erit frequentibus causis et frequentibus et magnis accusationibus implicata. Accipiet etiam eam publica custodia, et crebras turbationes et crebriores iniurias sustinebit, abortabis etiam filios geminos. [91] Sed haec quaestus et libidinis causa pudorem suum et duobus fratribus nundinabit, et ad coitum suum patrem pariter inuitabit et filium. Omnia enim haec immodico ardore libidinis <et> effrenata pecuniarum cupiditate perficiet. Sed cum mediae aetatis intrauerit tempus, tunc reuertetur ad patriam, et iuuenem peregrinum, pauperem, indignum ad consortium sibi tori genialis associat, et ei uinculo matrimonii copulata usque ad diem ultimum uitae cum misera necessitate perueniet. XXXII. [1] Expositis his omnibus quae mixtura temperationis ostendit, et diligenti ratione compositis, ad finem libri huius, Mauorti decus nostrum, properat <orat>io. Sed est adhuc quod ad plenam operis huius substantiam requiratur, quod tibi nunc uerissima expositione monstrabo. Aliter enim ad secreta matheseos uenire non possumus, quae septimus habebit liber, et ad sphaeram barbaricam, quam octaui tibi libri corpus ostendit, nisi omnia prius quae ad fundamenta totius scientiae pertinent, diligenti fuerint ratione collecta. [2] Ostendemus itaque quid in quo loco et quatenus debeas quaerere. Neque enim <pariliter> parentes et parentum uitam ab horoscopo locus quartus ostendit, nec coniugem septimus, nec filios quintus, nec amicos tertius, nec ualitudines sextus. Quia itaque omnia dicturos nos esse promisimus, accipe rationem plenam ueritatis et fidei, ut haec omnia diligenti possis ratione colligere, ne platicis definiti<onibu>s occupatus fidem integram ueritatis amittas. Patris itaque locum partiliter hac ratione semper inuenies. [3] De loco patris. Si locum patris partili uolueris ratione colligere, et sit diurna genitura, computes a parte Solis usque ad partem Saturni omnem partium numerum, omnium scilicet signorum quae a Sole usque ad Saturnum sunt, et cum integram numeri feceris summam, ab horoscopi parte incipiens hunc numerum qui completus fuerit signis omnibus diuides, reddens triginta pro singulis signis; et in quo signo nouissima pars ceciderit, ipsum tibi signum locum patris monstrat. In nocturna uero genitura a Saturni parte usque ad Solis computes hoc idem faciens. [4] Cum itaque sollerti computatione signum patris demonstratis inueneris signis, ex natura ipsius signi patris substantiam figurabis. Respice etiam quatenus hoc idem signum beniuolarum stellarum radiis ornetur. Si enim in hoc ipso signo aut beniuolae stellae fuerint, aut prospera illud radiatione respexerint, patris felicitas inuenitur. Si uero maliuolae stellae hoc idem fecerint, omnia nobis de patre contraria nuntientur. [5] Inspice etiam hoc ipsum signum, utrum beniuolae stellae sint an maliuolae, et quatenus dominus ipsius signi in genitura sit collocatus, uel in quo signo uel in quibus finibus, et <an> in primis an in secundis cardinibus adsistat, an in quibus gaudet locis an in pigris atque deiectis. Ex his enim omnibus inuenies qualis geniturae pater fuerit. [6] Si itaque Iouis signum fuerit, in quo patris inuenitur locus, Iuppiter autem in ipso loco sit constitutus, uel in quibus exaltatur signis, uel in primis cardinibus, uel in V. aut in XI. loco, et sit addens ad numerum, et in matutino ortu constitutus, respiciatque locum de trigono uel de exagono, patrem ostendit felicibus ornatum dignitatis insignibus. Si uero Iuppiter aut in secundis cardinibus fuerit, aut in deiectis et pigris locis, aut retrogradus, aut radiis Solis absconsus, mediocrem patrem fuisse demonstrat. [7] Si uero huius signi in quo locus patris fuerit inuentus, domina Venus fuerit, quaerendum est quo sit in loco stella Veneris collocata. Si enim aut in ipso loco fuerit, aut in primis cardinibus, aut in his in quibus gaudet signis, aut in quibus exaltatur, aut in V. ab horoscopo aut in XI. loco, et sit <in> matutino ortu, sed addens ad numerum et, in his constituta locis, uel [in] signis locum patris prospera radiatione respiciat, patri maxima honestatis decernit insignia et maximam gratiae uenustatem. Si uero in deiectis locis fuerit, et in his signis in quibus humiliatur, aut retrograda, aut radiis Solis absconsa, mediocrem patrem nobis ostendit. [8] Si uero in signo Mercurii locus patris fuerit inuentus, quaere quo sit in loco Mercurius collocatus. Si enim aut in ipso loco fuerit, aut in altitudine sua, aut in alia domo sua, aut in partibus suis et in ipsis in quibus gaudet cardinibus et locis, et sit in matutino ortu, et addens ad numerum, faciet patrem omnibus negotiorum officiis applicatum, et cui frequenter lucra maxima conferantur, et qui filios suos tenero diligat semper affectu. [9] Si uero Mercurium, id est dominum paterni loci, beniuolarum stellarum prospera radiatio adiuuerit, maiora in his quae diximus consequetur augmenta. Si uero fuerit Mercurius in deiectis locis, aut in his in quibus non gaudet cardinibus, aut in humilitatibus suis, et sit retrogradus, aut radiis Solis absconsus, praecedentis felicitatis decreta mutantur, sed omnia quae diximus tenuiter patri et mediocriter conferuntur. [10] Si in Saturni signo locus patris fuerit inuentus, quaere quo sit in loco geniturae Saturnus constitutus. Si enim fuerit diurna genitura, et Saturnus in ipso loco fuerit inuentus, aut in suis partibus aut in suis signis <aut> in quibus partibus exaltatur, et in his sit in quibus gaudet locis, et sit in matutino ortu et addens ad numerum, et eum Iuppiter prospera radiatione respiciat, faciet patrem grauem, modestum, maturum, cum placida seueritate terribilem, cultorem agrorum, et cui ex istis fructibus maxima praesidia patrimonii conferantur, et <qui> magnis promotionibus subleuetur. [11] Si uero sit nocturna genitura, et sit Saturnus in deiectis locis aut in deiectis cardinibus aut in humilitatibus suis, et sit retrogradus uel radiis Solis absconsus, facit patrem laboriosum, sordidum, horribilem, tristem, pigris semper conatibus haesitantem, seruum uel seruilibus moribus uel seruitutis squalore pollutum. [12] Si in signo Martis locus patris fuerit inuentus, et sit diurna genitura, Mars uero ipse aut in ipso loco sit aut in cardinibus aut in V. aut in XI. ab horoscopo loco, aut in IX. uel in III., et sit in matutino ortu et recto partium gradu pergens, faciet patrem austerum, temerarium, uariis laboribus et uariis discriminibus implicatum, oligochronium praeposteris cupiditatibus semper implicatum. [13] Quodsi sic Mars positus locum patris de quadrato uel de diametro uiderit, facit biothanatum. Si uero fuerit nocturna genitura, et Iuppiter aut Venus locum patris aut matris prospera radiatione respiciant, haec quae diximus ex parte aliqua mitigantur, et facit patrem erectum, militarem, seuerum, quem semper arma ferrumque delectent, et pro mensura geniturae <...> aut ducem reddit. [14] Si in signo Solis locus patris fuerit inuentus, et sit diurna genitura, quaere quo sit in signo uel in quo geniturae loco Sol positus. Si enim aut in ipso signo Sol fuerit, aut in altitudine sua aut in principalibus cardinibus <aut> in V. aut in XI. ab horoscopo loco, patrem ostendit affluentibus diuitiis copiosum, et maximis ornatum dignitatis insignibus, et magnae felicitatis gloriam reportantem. [15] Si uero fuerit in deiectis locis aut in secundis cardinibus aut in humilitatibus suis, et eum beniuolis destitutum maliuolarum stellarum radius impugnet, omnia haec quae diximus ex maxima parte minuuntur, praesertim si fuerit nocturna genitura; tunc enim patrem inter cetera etiam cita morte prosternit. [16] Si in signo Lunae locus patris fuerit inuentus, quaere quo sit in loco geniturae Luna posita. Si enim aut in ipso loco fuerit, aut in his signis in quibus exaltatur, aut in principalibus cardinibus aut in V. aut in XI. ab horoscopo loco, et sit plena luminibus, et sit nocturna genitura, et eam beniuolae stellae prospera radiatione respiciant, et sit ab omnibus maliuolarum stellarum societatibus separata, faciet patrem clarum, perspicuum, copiosum, et cui semper patrimonium conferatur et dignitas. [17] Si uero sit Luna in deiectis locis aut in secundis cardinibus aut in humilitatibus suis, et eam destitutam beniuolarum stellarum praesidio maliuolarum stellarum radius impugnet, et sit diurna genitura, et sit minuta luminibus, et eam Saturnus respiciat aut Mars plenam, omnia quae ante diximus ex maxima parte minuuntur, et fit aut exul aut biothanatus, errat<ic>is moribus, uitae rectum iter nesciens. [18] Sed et in hoc loco, ut ante diximus, omnium stellarum mixturas condiciones radiationes diligenti debes ratione semper inspicere, ut mixtis omnibus et sagaci temperationis coniunctione compositis patris locum ueris possis explicare sententiis. Partem etiam ipsam diligenter exquire, et uide qui sit partis dominus, et quatenus positus; et ipse enim ex natura sua inficit locum. [19] Hanc rationem apotelesmatum in sequentibus quoque locis seruare debebis. Nam et in matris loco et in fratrum et in uxoris et filiorum, et in ualitudinis et in uitiorum, omnia debes saepissimis rationibus temperare, ut omnium stellarum radiatione respecta, et locorum et signorum potestate collecta, partium quoque id est finium, omnia ueris possis explicare sententiis. [20] Sed in aliis locis et haec eadem sint apotelesmata <...> locum collegimus. Generaliter autem in genituris Sol loco patris ponitur, sed nos partiliter melius inuenimus. [21] De loco matris. Si matris locum partili uolueris ratione colligere, et sit diurna genitura, a parte Veneris inchoans et per sequentia signa pergens, omnes partes usque ad Lunae computes partem, et omnium partium summa collecta, ab horoscopo inchoans totas partes sequentibus diuides signis, et in quocumque signo nouissima pars uenerit, hoc tibi signum in diurna genitura locum matris ostendit. [22] Si uero fuerit in nocturna genitura, a Lunae parte inchoans usque ad Veneris partes collige, et cetera simili ratione perficies. Itaque hunc locum partili ratione cum collegeris, omnia sic requires sicut in patris te loco debere quaerere diximus, beniuolarum scilicet maliuolarumque radios, locorum etiam et signorum potestates, etiam et mixturas temperationesque radiorum. Quae cum omnia aequata comparatione contuleris, matris locum ueris poteris explicare sententiis. [23] De loco fratrum. Si locum fratrum partiliter uolueris inuenire, et sit diurna genitura, a parte Saturni inchoans usque ad partem computa Iouis, et quantuscumque computus fuerit, summam hanc eamdem ab horoscopi parte inchoans per sequentia diuides signa, et in quocumque signo totius numeri nouissima pars uenerit, hoc tibi signum fratrum ostendit locum. Si uero nocturna fuerit genitura, a Ioue ad Saturnum simili ratione computabis omnem partium numerum, et sic ab horoscopo inchoans hoc idem simili ratione perficies. [24] Cum ergo locum fratrum ista partili ratione collegeris, inspice hunc eumdem locum quatenus maliuolae stellae beniuolaeque respiciant. Vide etiam signi potestatem, et quo loco geniturae hoc signum positum esse uideatur. [25] Si enim beniuolae stellae aut in ipso signo fuerint inuentae, aut in oportunis geniturae locis constitutae, et in his signis in quibus gaudent, uel in quibus exaltantur, uel in domiciliis suis sint collocatae, multorum ac bonorum fratrum consortium decernunt. Si uero maliuolae stellae hoc idem fecerint, beniuolarum stellarum testimoniis destitutae, contrarium faciunt. [26] Si uero beniuolae et maliuolae stellae hunc eumdem locum aequata societatis potestate respexerint, et dant fratres pariter ac tollunt. Sed secundum stellarum genera cuncta tractabis. Masculae enim beniuolae stellae masculos dabunt, feminae uero beniuolae feminas. Hoc idem etiam maliuolae stellae perficiunt. Sic omnia pro singularum stellarum potestate complentur. Sed generaliter, sicut in libro institutions diximus, III. ab horoscopo locus fratres ostendit. Sed nos partiliter requiramus. [27] De loco coniugis. Si locum coniugis partiliter uolueris inuenire, computa a parte Saturni usque ad partem Veneris, et quantamcumque computus fecerit summam, tantam ab horoscope inchoans per sequentia diuides signa; et in quocumque diuidens signo nouissimam inueneris partem, haec tibi pars in diurna genitura coniugis locum monstrat. [28] In nocturna uero genitura a Venere inchoans ad Saturnum computabis, et similiter collectum partium numerum ab horoscopo inchoans diuides, et in quocumque signo nouissima pars uenerit, hoc tibi signum in nocturna genitura locum coniugis monstrat. Alii a Sole ad Lunam et in diurna et in nocturna <genitura> et tantumdem ab horoscopo computant, et in uirili et in muliebri genitura similiter computantes, et hoc nos in multis genituris probauimus. [29] Cum itaque locum coniugis hac qua diximus ratione collegeris, primum inspice signi potestatem, utrumnam solidum sit an duplex an tropicum. Secundo ordine illud quaeres quo in loco geniturae signi sit dominus collocatus. Tertio requires hunc eumdem locum, id est in quo est finium dominus, quatenus beniuolae stellae maliuolaeque respiciant. Cum enim idem signum in quo locus coniugis fuerit inuentus, beniuolae stellae possederint, <in> oportunis geniturae locus positae, et nulla humilitate deiectae, et condicionis suae secutae sint potestatem, dabunt uxores gloriosas diuites, sed quas semper concordialibus uinculis copulent. [30] Sed nec multarum uxorum nuptiae decernuntur. Nam quamcumque sortiti fuerint, usque ad diem ultimum uitae perseuera[n]t in matrimonio cum gratia et laetitia uenustatis. Sed uxorum mores ex signorum natura definies; ex differentia enim signorum matrimoniorum genera poteris inuenire. [31] Si uero maliuolae stellae hoc idem fecerint, omnia his contraria facient. Tunc enim humiles tunc ingloriae decernuntur uxores, tunc in matrimoniis dissensiones, tunc acerbas iniurias simultatum, tunc discidiorum perpetratur misera turbatio, tunc steriles tunc adulterae dantur uxores. Sed haec omnia pro stellarum potestatibus poteris explicare. [32] Si uero in genitura mulieris locum mariti uolueris inuenire, et sit diurna genitura, a Marte ad Venerem <...> a Venere ad Martem hoc idem simili ratione perficies. Tantumdem ab horoscopo <inchoans per sequentia diuides signa>, et in quocumque signo nouissimae partis uenerit numerus, hoc signum tibi mariti locum monstrat. Qualis sit itaque maritus, simili poteris ratione cognoscere, quam in genituris uirorum de mulieribus diximus. Meminisse autem debes quod generaliter uxorem Venus, maritum Mars semper ostendit. [33] De loco filiorum. Locum nobis filiorum Venus et Mercurius semper ostendunt. Quicumque ipsorum prior in genitura sit positus, ab eo inchoans usque ad alium computabis, et collectam omnium partium summam ab horoscopo inchoans signis sequentibus diuides, et in quocumque signo nouissima pars uenerit, hoc tibi signum filiorum locum monstrat. [34] Quomodo autem sit quod diximus «quicumque prior fuerit», hoc docemus exemplo. Si Venus in Tauro fuerit et Mercurius in Geminis, prior Mercurius inuenitur; a Mercurio itaque inchoans usque ad Venerem computabis. Si uero simili modo Venus abante fuerit et <in> signis posterioribus Mercurius, a Venere computationis dabis exordium. [35] Si uero in uno <signo> fuerint constituti, ab eo inchoans <...> usque ad alium ueneris, qui in eodem signo [qui] in posteribus partibus fuerint inuentus. Si uero in isdem partibus fuerint inuenti, ab illo inchoas cuius minuta[e] praecedunt. Si uero in isdem [partibus fuerint inuenti, ab illo inchoas, cuius minutae] minutis fuerint, tunc hoc praetermisso a Ioue ad Mercurium in diurna, in nocturna a Mercurio ad Iouem iisdem rationibus computabis. [36] Cum itaque locum filiorum partili ratione collegeris, inspice simili modo quatenus hunc eumdem locum beniuolae stellae maliuolaeque respiciant. Sed et condiciones stellarum diligentissima ratione pertracta, signi etiam naturam pariter ac potestatem. Si enim beniuolae stellae hunc locum respexerint in oportunis geniturae locis positae et in secundis signis, filios pro locorum et signorum potestate decernunt. [37] Maliuolae uero contrarium faciunt. Sed et ipsae interdum maliuolae, si condicionis suae genitura fuerit, filios decernunt, id est Saturnus in diurna, Mars in nocturna. Decernuntur autem filii pro natura signorum. Illud sane meminisse debemus, quod si in duplici signo locus filiorum fuerit inuentus, de duabus uxoribus, si uero solidum fuerit signum, uir quidem de una uxore, mulier uero de uno marito filios habebit. [38] Si uero locum filiorum maliuolae stellae et beniuolae pari ratione respiciant, filiorum sobolem et dant pariter et tollunt, aut si beniuolarum stellarum obtinuerit potestas, maliuolarum stellarum inimicis radiis debilitas quaedam susceptis filiis inferetur, aut certe filios a parentibus grandi simultate dissociant. [39] Et in hoc itaque loco et in ceteris omnibus mixturas temperationesque stellarum diligenti ratione perspicies, signorum etiam naturam, sed <et> locorum ab horoscopo uenientium proprias potestates. Generaliter autem filiorum locum V. ostendit locus et eius signi dominus et natura ipsius signi et testimonia beniuolarum uel maliuolarum stellarum. [40] De loco uitiorum et ualitudinis. Si uitiorum ac ualitudinis locum partiliter uolueris inuenire, in diurna quidem genitura a Saturno inchoans usque ad Martem computabis, et tantumdem ab horoscopo, in nocturna uero a Marte inchoans ad Saturnum computabis, et tantum ab horoscopo, et in quocumque signo collectarum partium nouissimus uenerit numerus, hoc tibi signum uitiorum ac ualitudinum locum monstrat. [41] Sed generaliter uitium <VI.> ab horoscopo signum ostendit. Vitium itaque ualitudinum principe in loco ex signi natura definiens – in institutionis enim libro diximus, quas corporis partes singula signa possideant – secundo ordine[m] inspicies quatenus hunc eumdem locum beniuolae stellae maliuolaeque respiciant. [42] Si enim locum in domibus suis aut in altitudinibus collocatae prospera radiatione respiciant, ab omni ualitudinis incursione hominem liberabunt. Si uero maliuolae stellae hunc locum minaci radiatione respiciant, acerba ualitudinum uitia cum misera calamitate decernunt. [43] Sed haec uitia pro signorum natura perspicies, et pro potestate sua. Mars enim plagas, uulneras minora corporum, praecipitia ruinasque, et ex ipsis casibus miserorum uulnerum exitia decernit. Saturnus uero pestiferi humoris incursu spasmos, tremores, caligines et ex aquis misera discrimina et his similia decernit. Quodsi maliuolas stellas <...> decernentes uitia pro testibus. [44] Si uero hic locus, possessus a maliuolis, nudus ab omni beniuolarum stellarum praesidio relinquatur, perpetua uitia ualitudinum et calamitatum exitiales exitus decernuntur. Vitiabit autem Mars intra XV annos, Saturnus intra XXX annos, Sol intra XIX annos. Quodsi [hi] duo fuerint qui uitiant, utriusque annos computans defini tempus, et utroque tempore incursionem spera[uit] uitii uel ualitudinis <...> pro natura sua utraque stella decernit. [45] De loco Cupidinis et desideriorum. Locum desideriorum si partiliter uolueris inuenire, in diurna quidem genitura a parte Daemonis usque ad partem Fortunae computa, et tantum ab horoscopo. In nocturna uero <a> Fortuna usque ad Daemonem simillimis rationibus computabis, et tantum ab horoscopo, et cum locum partili ratione collegeris, ex signo et ex stellarum testimoniis omnis tibi desideriorum cupiditas demonstrabitur. Sed locum Fortunae et locum Daemonis qua ratione inuenias, in quarto diximus libro. [46] De loco necessitatis. Si necessitatis locum partili uolueris inuenire ratione, in diurna quidem genitura a Fortuna computabis ad Daemonem, in nocturna uero a Daemone ad Fortunam, et tantumdem ab horoscopo, et cum hunc eumdem locum ista ratione collegeris, omnia de eo loco pro signorum et pro stellarum qualitate definies. [47] De honoribus. Si honorum locum partili uolueris ratione colligere, <a> Ioue semper computabis ad Solem, et tantumdem ab horoscopo, et quodcumque signum nouissimam acceperit partem, hoc tibi honorum monstrat insignia, et ex sua natura et ex stellarum omnium testimoniis. [48] De militia. Si militiae locum partili uolueris ratione colligere, a Marte semper computabis ad Solem, et tantumdem ab horoscopo, et in quocumque signo nouissima pars uenerit, hoc tibi signum pro natura sua et pro stellarum testimoniis militiae monstrat euentum. [49] De peregrinatione. Si peregrinationis locum partiliter uolueris inuenire, a Sole semper computabis ad Martem, et tantumdem ab horoscopo, et in quocumque signo nouissima pars uenerit, hoc tibi signum pro natura sua et pro stellarum testimoniis peregrinationis exitum monstrat. [50] De fama et existimatione. Si existimationis famam partili uolueris ratione colligere, a Sole usque ad MC. computabis, et tamtundem ab horoscopo, et in quocumque signo nouissima pars uenerit, hoc tibi signum pro natura sua et pro stellarum testimoniis famam existimationis ostendit. [51] De uirtute corporis. Si uirtutem corporis partiliter uolueris inuenire, a Luna computabis ad Iouem, et tantumdem ab horoscopo, etiam cetera simili ratione pertractans; omnia enim tibi pro natura signi stellarum testimonia monstrabunt. [52] De possidendo. Si possessionum substantiam partili uolueris ratione colligere, a Mercurio semper computabis ad Iouem, et tantumdem ab horoscopo, et in quocumque signo nouissima pars ceciderit, ex ipsius signi natura et ex stellarum testimoniis ordinem possessionis inuenies. [53] De accusationibus. Si accusationis locum partili uolueris ratione colligere, a Marte semper computabis ad Saturnum, et tantumdem ab horoscopo, et in quocumque signo pars ultima ceciderit, hoc tibi signum pro natura sua et pro testimoniis ceterarum stellarum accusationis exitum monstrat. [54] De aduersariis et inimicis. Si aduersariorum locum et inimicorum partili uolueris ratione colligere, per diem a Marte ad Mercurium computabis, per noctem uero a Mercurio rursus ad Martem, et tantumdem ab horoscopo, et in quocumque signo nouissima pars uenerit, <hoc tibi signum> ex natura sua et ex stellarum testimoniis monstrat inimicos. [55] De amicis. Si amicorum locum partili uolueris ratione colligere, per diem quidem a Ioue ad Mercurium computabis, per noctem uero a Mercurio ad Iouem, et tantumdem ab horoscopo; in quocumque itaque signo pars ultima uenerit, hoc tibi signum ex natura sua et ex stellarum testimoniis amicos uerissima ratione monstrabit. [56] Gloriae: nocte a Venere ad Iouem, die contra. Nemesis nocte a Fortuna ad Lunam; potestatis nocte a Saturno ad Solem; basis nocte a Fortuna ad Genium. Si uero Venus XXX partes excesserit, siue in nocte siue in die, † inter contra inter d. contra diu contra. [57] De seruis. Si seruorum locum partili uolueris ratione colligere, a Mercurio semper computabis ad Lunam, et tantumdem ab horoscopo, et in quocumque signo ultima pars uenerit, hoc tibi signum pro natura sua et pro stellarum testimoniis seruitia demonstrat. [58] De sepultura. Si sepulturae <...> exitium monstrat. XXXIII. [1] Coepimus tibi, Mauorti decus nostrum, omnia secreta matheseos uerissimis definitionum sententiis intimare, sed plenissimum tibi horum omnium tractatum liber septimus monstrat, ut omnia sine aliqua difficultate facillimis ac uerissimis possis inquisitionibus inuenire. Sed ad complementum huius libri illud addetur, ut demonstrem tibi, quae stella cum domina temporum fuerit, et sibi ceterisque stellis totam X annorum ac IX mensium diuiserit substantiam, quid et qua ratione decernat. Quatenus autem inueniatur temporum dominus, quem Graeci chronocratorem uocant, in libro institutionis manifesta ratione monstrauimus; quam rem diligenter inquire, ut possis periculorum ordines et exitus inuenire. [2] Si Saturnus temporum dominus fuerit effectus, sibi ex omni tempore sicut in libro institutionis diximus, XXX uendicat menses. Respice itaque quatenus sit in genitura positus, et an sit diurna genitura an uero nocturna, et an geniturae cardines teneat, et quid ex signi natura uel ex loci potestate decernat. Quae cum omnia diligenti ratione collegeris, tunc inuenies quid faciat cum dominus temporum fuerit. 3. Si enim in genitura pericula ab ipso decreta fuerint, tunc exequitur quicquid ante decreuerat. Si orbitatem in genitura decernat, tunc miseram filiorum sobolem crudeli potestate persequitur. Si uiduitatem decreuerit, tunc matrimonium aut morte aut dissensione dissociat. Si accusationes decreuerit, tunc inimicorum suscitat turbas. Si aegritudines decreuerit, tunc uitium miserae calamitatis infligit. Si damna decreuerit, tunc patrimonium uariis lacerationibus quatit. Si uero bene fuerit collocatus, et prosperum aliquid in genitura decernat, condicionis suae secutus potestatem, tunc reddit quicquid ante promiserat, praesertim si geniturae dominum bene collocatum habeat, et sit diurna genitura. [4] Si Saturnus temporum dominus fuerit effectus, Ioui ex tempore suo XII menses deputat. Si itaque male sit in genitura [a] Saturnus positus, et per ipsum aut periculum aut aegritudo aut damnum aut infortunium decretum fuerit, tunc omnes periculorum minae salutaris dei potestabibus mitigantur. Si uero bene constitutus in genitura Ioui decreuerit tempora, maximae felicitatis incrementa largitur, praesertim si fuerit diurna genitura, et in bonis signis uel in bonis partibus positus Ioui trigonica radiatione iungatur. [5] Si Saturnus temporum dominus effectus Marti deputauerit tempora, deputat quidem ex decennio suo menses XV. Sed cum Mars deputatum sibi a Saturno tempus acceperit, omni malitia sopita laeti decernit temporis gaudium; inuicem se enim ex contrariis potestatibus mitigant. [6] Si Saturnus temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo deputat Soli menses XIX. Cum itaque Sol deputatum sibi a Saturno tempus acceperit, causas concitat et iurgiorum contentiosa certamina. Sed ipsae causae ex maxima parte de domorum aut fundamentorum proprietatibus inferuntur, praesertim si sit nocturna genitura. Sed et patri periculum decernit et iacturam dignitatis facit. [7] Si Saturnus temporum domines fuerit effectus, ex decennio suo deputat Veneri menses VIII. Cum itaque Venus deputatum sibi a Saturno tempus acceperit, gratum tempus <faciet et> ab omni infortunio separatum, [a]ut praecedentis infortunii quod alterius stellae malitia perpetrarat, discrimen salutari remedio corrigatur. Quod si ipse decreuerit nuptias, uidua tunc uxor nuptiali uinculo copulatur. [8] Si Saturnus temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Mercurio XX deputat menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Saturno tempus acceperit, ueterum causarum sopitas excitat simultates, et latentia contentionum iurgia rediuiuis rursus actionibus faciet inferri. [9] Si Saturnus temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Lunae XXV deputat menses. Cum itaque Luna deputatum sibi a Saturno tempus acceperit, ex uitiosis humoribus aegritudines concitabit, aut ex aqua maximum periculi discrimen impingit, aut nouarum litium faciet denuntiatione turbari, ut omne hoc tempus uaria pericula et uarias sollicitudines semper indicat. Sed haec si fuerit Luna plena luminibus; si minuta et in genitura Saturni radiatione pulsata, cum miseris calamitatibus mortis decernit incommoda. XXXIV. IVPPITER [1] Cum ad Iouem ordo temporum uenerit, etiam ipsi anni X et menses IX deferentur. Sed hoc omne tempus etiam ab ipso simili ratione diuiditur. Inspiciendus est itaque etiam ipse cum dominus fuerit, quatenus sit in genitura positus, et in quibus sit signis et in quibus partibus collocatus, et an sit in primis an uero in secundis cardinibus constitutus, et an in secundis geniturae <locis> an uero in pigris atque deiectis, et an sit diurna genitura, an uero nocturna. [2] Ex his enim omnibus cum dominus temporum fuerit, decretorum eius efficacias inuenimus. Quicquid enim in genitura a Ioue decretum fuerit, cum dominium temporum nactus fuerit reddit. Sed hoc et in ceteris omnibus stellis seruare debebis. Quicquid enim de Saturno et de Ioue diximus, hoc et in ceteris stellis simili debes ratione colligere. Omnes enim stellae quicquid in genitura decreuerint, siue sint prospera siue mala, cum temporum dominium nactae fuerint exequentur. [3] Cum Ioui X anni et IX menses delati fuerint, ipse sibi primus ex omni hoc tempore XII uindicat menses. In his itaque XII mensibus, quos sibi ipse Iuppiter deputauit, felicitates, gloriam, laetitias pro geniturae mensura decernit, praesertim si ipse geniturae dominus fuerit. Tunc cuicumque geniturae aut nuptiae aut filii decreti fuerint, si tempus aetatis admiserit, etiam cum dominus temporum fuerit, [et] maxima ratione perficiet, glorias etiam et honores et augmenta patrimonii largitur, sicut diximus, pro mensura geniturae. [4] Si Iuppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo deputat Saturno XXX menses. Cum itaque Saturnus deputatum sibi a Ioue tempus acceperit, pigra homines conuersatione faciet semper hebetari, ut in omnibus actibus pigro frigoris torpore deficiant; sed haec si sit nocturna genitura, et si non sit Saturnus bene in genitura positus. [5] Si Iuppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo XV menses deputat Marti. Cum itaque Mars deputatum sibi a Ioue tempus acceperit, omnem uitae ac negotiorum ordinem mutat, et quicquid praecedenti negotiorum dispositione tractatur ad alterius uitae ordinem transferetur, ut hoc tempore instituta prioris officii deserantur; aut certe uariis discriminibus nocebit. [6] Si luppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Soli XIX deputat menses. Cum itaque Sol deputatum sibi a Ioue tempus acceperit, omnia faciet uitae secreta publicari, et omnes actus uaria ratione conuertit, et animum per diuersa sollicitudinum genera uariis cogitationibus ducit. Dissipat etiam quicquid fuerit ante compositum, ut turbatis omnibus atque confusis animus per diuersa genera sollicitudinum diuidatur; sed haec in diurna genitura minuuntur, in nocturne rursus <...> [7] Si Iuppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Veneri VIII deputat menses. Cum itaque Venus deputatum sibi a Ioue tempus acceperit, in nocturna quidem genitura, si sit domina geniturae, aut si Iuppiter dominus sit, nuptias facit et prospera decernit tempora, felicitatis etiam commoda. In diurna uero genitura mediocres sed assiduas amoris indicit illecebras, praesertim si Venerem loci uel signi natura commouerit. [8] Si Iuppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Mercurio XX deputat menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Ioue tempus acceperit, decernit actus ex quibus maxima lucrorum commoda conferantur, et plurimarum ac magnarum amicitiarum praesidia largitur, et omnibus officiis augmenta prosperae promotionis assignat, ut ex omnibus rationibus et ex omnibus actibus prospera et lucrorum et felicitatis commoda conferantur. [9] Si Iuppiter temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Lunae XXV deputat menses. Cum itaque Luna deputatum sibi a Ioue tempus acceperit, tranquillae serenitatis quietem et maxima felicitatis incrementa decernit, pro geniturae scilicet substantia. Tunc enim praecedentium infortuniorum dolor uariis solaciorum generibus mitigatur, tunc egestatis angustiae relaxantur, tunc aegritudinum uitia sanitas constringit, tunc periculorum metus prosperis praesidiis opprimuntur, tunc in omnibus certaminibus et causis pro ipsis sententiae proferentur, tunc dolor frangitur, tunc sollicitudo mutatur, ut, praecedentium infortuniorum squalore deterso, purum ac mundum felicitatis tempus accedat, praesertim si Lunam plenum luminibus in genitura Iuppiter prospera radiatione respiciat. XXXV. MARS [1] Cum ad Martem dominium decenni uuenerit, id est X annorum et IX mensium, omne hoc tempus etiam ab ipso iisdem rationibus diuiditur. Sed <in> hoc sicut <in> Saturno et Ioue omnia simili ratione debes inspicere, signum, partem, condicionem, locum, testimonia, ut omnia possis manifestis inquisitionibus inuenire. Cum itaque Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo sibi XV menses retinet. In his XV mensibus actus quidem maximos pro geniturae substantia cum potiori turbatione decernit, ut in ipsis actibus qualescumque sint uarium periculorum discrimen oriatur, praesertim si geniturae fuerit dominus, et si sit diurna genitura. [2] Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Saturno XXX deputat menses. Cum itaque Saturnus deputatum sibi a Marte tempus acceperit, omnibus conuersationibus pigrum tarditatis pondus imponit, ut omnia negotia tarditate semper hebetentur, et facit inefficax tempus, sordidum, squalidum, et ab omnibus actibus separatum. [3] Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Ioui XII deputat menses. Cum itaque Iuppiter deputatum sibi a Marte tempus acceperit, omnia decernit commoda prosperitatis, et negotia prospero compleri faciet semper euentu. Lucra etiam et omnia negotiorum officia largitur, et reddit laborantibus requiem, aegris salutem, sollicitis securitatem, errantibus reditum, litigantibus finem, in angustia constitutis abundantiam. [4] Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Soli XIX deputat menses. Cum itaque Sol deputatum sibi a Marte tempus acceperit, maxima periculorum discrimina ex assidua calamitate decernit, et omnem ordinem uitae misera semper mutatione conturbat, et turbas excitat seditionesque concinnat, et oculorum dolores cum maxima aegritudinis continuatione decernit. Vitam etiam omnem maximis periculis et maximis damnorum incursionibus concutit, et erunt ineuitabilia pericula, nisi omnibus bonum Iouis testimonium [p]r[a]estiterit. [5] Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Veneri VIII deputat menses. Cum itaque Venus deputatum sibi a Marte tempus acceperit, facit quidem prosperum tempus, et ab omni periculorum discrimine separatum, sed ex multarum mulierum coitu latens ipsis mensibus infamia semper infertur. Quod si in genitura quadrati sibi fuerint, adulteria tunc faciunt perpetrari, sed hoc facinus cum testimonio Iouis celant, cum Mercurius et Sol publicant, cum misero uitae discrimine. [6] Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Mercurio XX deputat menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Marte tempus acceperit, ex scripturis quibusdam pericula faciet concitari, aut ex furto miserum damnum semper infligit, sed inimicos frequentibus rationibus faciet dissipari. Quod si in genitura quadrati uel diametri sibi tunc fuerint, maleficiorum uel adulterae pecuniae crimen indicunt, praesertim si Mercurius in finibus Saturni uel in domo fuerit inuentus. [7] Si Mars temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Lunae XXV deputat menses. Cum itaque Luna deputatum sibi a Marte tempus acceperit, maxima periculorum discrimina faciet semper inferri, praesertim si Luna fuerit plena luminibus. Tunc enim periculosa decernuntur temporum spatia, tunc fugae, tunc exilia, tunc misera periculorum discrimina concitantur, tunc homines custodia aut publicus carcer accipiunt, tunc incendia tunc febres tunc graue damnum cum misera patrimonii laceratione decernitur, tunc grauium aegritudinum casus semper affertur. Quod si in genitura sine testimonio Iouis quadrati uel diametri fuerint, tunc sine dubitatione aut cruentam aut flebilem aut repentinam mortem faciunt. [8] Quod si in genitura Saturnus cum Luna fuerit inuentus, et Luna a Marte deputatum sibi tempus acceperit, etiam tunc mortis acerbae ex praecedentibus periculis inferentur exitia; quae pericula <pro> signorum uarietatibus sortiuntur euentum. XXXVI. SOL [1] Si Sol dominus temporum fuerit, id est cum ei X annorum et IX mensium fuerit assignatum tempus, omnia etiam in ipso quae in ceteris diximus, simili debes ratione perspicere, mixturas, temperationes, signum, locum, partes, ut ex horum omnium comparatione totum decretorum ordinam inuenias. Sed et ab ipso omne hoc tempus simillimis rationibus diuidetur. Cum itaque Sol dominus temporum fuerit effectus, ex decennio suo XIX menses sibi detinet. In his itaque XIX mensibus nihil ab eo prosperum, sed omnia infortuniorum genera sperare debemus. Sed haec omnia in diurna genitura ex parte aliqua mitigantur, sed et ex Iouis testimonio sopiuntur, Saturni uero et Martis eriguntur, praesertim si in genitura male fuerit collocatus. [2] Si Sol temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Saturno XXX deputat menses. Cum itaque Saturnus deputatum sibi a Sole tempus acceperit, in nocturna quidem genitura pestiferum ac mortiferum minatur exitium; in diurna uero genitura maximae felicitatis incrementa decernit, pro geniturae substantia, praesertim si bene in decreto fuerit collocatus. [3] Si Sol temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Ioui deputat XII menses. Cum itaque Iuppiter deputatum sibi a Sole tempus acceperit, tranquillae felicitatis commoda cum maxima uitae laetitia decernit, ut malorum omnium uestigio deterso prosperum eum omne felicitatis tempus accipiat. Tunc relaxantur damna, tunc sanitas redditur, tunc ex praecedentibus discriminibus liberantur. [4] Si Sol temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Marti menses XV deputat. Cum itaque Mars deputatum sibi a Sole tempus acceperit, siue in diurna siue in nocturna genitura, patrimonio miseris lacerationibus dissipato, extremae paupertatis indicit angustias, sed et crebras causarum conflictationes excogitat, oculorum etiam crebros dolores efficiet, et graue periculi discrimen indicit, et assidua damnorum continuatione concutiet. [5] Si Sol dominus temporum fuerit effectus, ex decennio suo deputat Veneri VIII menses. Cum itaque Venus deputatum sibi a Sole tempus acceperit, in omnibus quidem negotiis prosperum decernit euentum, sed uxoris animos cum quadam malitiae dissensione semper perflammat, ut uxoris latens animus tunc se et prodat et detegat; aut si tunc uxor non fuerit, a muliere discrimen indicitur, et propter hoc publicas causas et forenses simultates exagitat, et turbis sed mediocribus excitatis. [6] Si Sol temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo deputat Mercurio XX menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Sole tempus acceperit, negotia, crebros actus et assidua decernit lucrorum commoda, sed ipsa lucra cum maximis laboribus et cum maximis periculis deferuntur. [7] Si Sol temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo XXV menses deputat Lunae. Cum itaque Luna deputatum sibi a Sole tempus acceperit, omnem uitam hominis <in>stabili semper uarietate conturbat, ut quicquid ipso tempore collatum fuerit, rursus postenoribus rationibus auferatur, et erit ipsum tempus ex uaria inaequabilitate mutabile, ut angustiae repentinis diuitiis releuentur, et diuitias rursus paupertatis angustiae subsequantur. XXXVII. VENVS [1] Veneri quoque X annorum et IX mensium spatia deferentur. Cum itaque Venus domina temporum fuerit, omnia et in ipsa pari debes ratione perspicere, quae in ceteris obseruanda esse monstrauimus. Ex omni itaque hoc tempore ipsa sibi VIII tantum uindicat menses. Hoc itaque omni tempore coniug[al]is affectum maxima releuat gratia uenustatis, sed et laetitiam maxima cum securitate decernit, praesertim si geniturae fuerit domina. [2] Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Saturno XXX deputat menses. Cum itaque Saturnus deputatum sibi a Venere tempus acceperit, aut <...> cum muliere graues dissensionis indignationes exagitat. Tunc enim ab uxore aut morte aut simultatibus separantur. [3] Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Ioui XII deputat menses. Cum itaque Iuppiter deputatum sibi a Venere tempus acceperit, bonum quidem tempus et laetum decernit, sed quasdam infamias cogitabit. [4] Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Marti XV deputat menses. Cum itaque Mars deputatum sibi a Venere tempus acceperit, multa mala et frequentia dolorum decernit incommoda. Tunc enim animum uariis amorum illecebris semper exagitat, et propter amoris dura tormenta grauem animo dolorem semper imponit, ut propter haec errantis animi uitia etiam causarum discrimina frequenter accedant. Turbae etiam et pericula propter uxores pessimas aut ab uxoribus pessimis inferentur, aut adulterii crimen exurgit, aut amor impura cogitatione conceptus. [5] Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Soli XIX deputat menses. Cum itaque Sol deputatum sibi a Venere tempus acceperit, facit ut suas fugiant semper uxores, et hoc cum periculo capitis et cum iactura patrimonii semper efficiunt. Si uero Iouis prosper radius accesserit, peregrinationis necessitatibus separantur. [6] Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Mercurio XX deputat menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Venere tempus acceperit, omnia negotia prospero euentu compleri perficiet; frequentia etiam laetitiae gaudia decernit, lucra maxima conferri faciet et idonea subsidia facultatum. [7] Si Venus temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Lunae XXV deputat menses. Cum itaque Luna deputatum sibi a Venere tempus acceperit, stridorem animo zeli latentis indicit. Si uero Luna in genitura fuerit plena luminibus, et ei Venus deputauerit tempora, maximis <in> rebus nocebit, omnia infortuniorum concitans uitia. XXXVIII. MERCVRIVS [1] Mercurio quoque X annorum et IX mensium spatia deferentur; et in hoc itaque omnia sicut in ceteris stellis simili debemus ratione colligere. Cum itaque <Mercurius> temporum dominus fuerit, ex decennio suo XX sibi menses reseruat. Hoc itaque omni tempore, id est XX mensibus, omnia bona ex assiduis felicitatibus decernuntur, et facit ut omnes actus prospere sequatur euentus, praesertim si geniturae fuerit dominus et bene sit collocatus. [2] Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Saturno XXX deputat menses. Cum itaque Saturnus deputatum sibi a Mercurio tempus acceperit, domesticorum mortes ex assidua infortuniorum calamitate decernit, parentum, affinium, patronorum, et qui nobis prodesse consuerunt. [3] Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Ioui XII deputat menses. Cum itaque Iuppiter deputatum sibi a Mercurio tempus acceperit, tempus quidem quietum et ab omni negotiorum strepitu separatum decernit, sed in hac ipsa quiete maxima laudis commoda et gaudiorum laetitiam semper accommodat, filios etiam non habentibus si geniturae ratio permiserit, omni ratione decernit. [4] Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Marti XV deputat menses. Cum itaque Mars deputatum sibi Mercurio tempus acceperit, inimicos suscitat, accusationes infert, lites ex noua denuntiatione decernit; quas omnes bonum semper Iouis testimonium mitigat. [5] Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Soli XIX deputat menses. Cum itaque Sol deputatum sibi a Mercurio tempus acceperit, maxima patrimonii damna et maximas animo sollicitudines semper indicit. [6] Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Veneri VIII deputat menses. Cum itaque Venus deputatum sibi a Mercurio tempus acceperit, bona commoda ex assidua felicitate decernit, securitatem, omnia quietis commoda, lucra pro mensura geniturae. [7] Si Mercurius temporum dominus fuerit effectus, ex decennio suo Lunae XXV deputat menses. Cum itaque Luna deputatum sibi a Mercurio tempus acceperit, maximas aegritudines et maxima languorum uitia decernit; pro loci ac signi natura, ad uitiosi languoris incommoda frigidum mentis addet torporem sed haec Iuppiter bono semper testimonio mitagabit. XXXIX. LVNA [1] Lunae quoque X annorum et IX mensium spatia deferentur; et in hac itaque, sicut in omnibus ceteris stellis, omnia debes diligenti ratione tractare. Ex hoc itaque decennio Luna sibimet ipsa XXV menses reseruat. Hoc itaque tempore quo sibi Luna XXV mensium deputat spatia, si sit sic posita ut minuta luminibus ad Saturnum feratur uel plena ad Martem, omnifariam mortem decernit. Si uero plena luminibus et beniuolarum stellarum fuerit testimoniis adornata, cum maximis laboribus modica patrimonii incrementa decernit. Semper enim et Solis et Lunae tempora malos habent exitus, praesertim si eos maliuolae stellae minaci radiatione respiciant. [2] Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Saturno XXX deputat menses. Cum itaque Saturnus deputatum sibi a Luna tempus acceperit, si minuta sit lumine, ex uitiosis humoribus aut ex aquis aut ex naufragiis misera periculorum decernit exitia, et miseras mortes. Si uero sit plena, facit quidem haec eadem, sed dat euadendi facultatem. [3] Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Ioui XII deputat menses. Cum itaque Iuppiter deputatum sibi a Luna tempus acceperit, omnia bona cum laetitia et cum hilaritate decernit, praesertim si Luna fuerit plena luminibus: tunc pericula tunc metus tunc aegritudines sopiuntur, tunc pro mensura geniturae felicitates augmenta procedunt. [4] Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Marti XV deputat menses. Cum itaque Mars deputatum sibi a Luna tempus acceperit, si sit plena luminibus, maximas turbationes et maximas seditiones decernit; et si in genitura sic sit [quadrata] posita ut quadrata uel diametra uideatur a Marte, cruentum ac flebile calamitatis decernit exitium. [5] Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Soli XIX deputat menses. Cum itaque Sol deputatum sibi a Luna tempus acceperit, incendia exustiones aegritudines et flagrantium febrium miseros languores indicit. Sed haec omnia Iouis prosperum testimonium mitigat. [6] Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Veneri VIII deputat menses. Cum itaque Venus deputatum sibi a Luna tempus acceperit, si fuerit diurna genitura, <...> stridore sterili decernit. Si uero fuerit nocturna, maxima lucrorum incrementa largitur, praesertim si fuerit Luna minuta luminibus. [7] Si Luna temporum domina fuerit effecta, ex decennio suo Mercurio XX deputat menses. Cum itaque Mercurius deputatum sibi a Luna tempus acceperit, frigidas aegritudines cum corporis debilitate decernit. XL. [1] His rationibus, Mauorti decus nostrum, temporum summa diuiditur. Sed nolo ut in tractatibus ex istis definitionibus abruptae sententiae proferantur. Frequenter enim si beniuola stella deputatum sibi tempus acceperit, si habuerit tunc secum maliuolam temporalem, <...> tunc quadrata uel diametra radiatione respiciat, bonitatis suae decretum ex maliuolae stellae potestate dimittit. [2] Hoc idem et in maliuola stella simili ratione reperies. Nam si deputatum sibi maliuola stella tempus acceperit, et eam tunc beniuola temporalis aut pariter posita aut prospera radiatione composita mitigauerit, omne decretum infortuniorum beniuolae stellae salutari praesidio mitigatur. [3] Intimata tibi itaque est sic ut intelligatur, Perfecti Operis disciplina, nec est adhuc aliquid quod requiratur. Omnia enim quibus rudes animos instituere debemus, docili sermone enarrauimus. [qui] Nunc qui primis caerimoniis initiati ad ipsum secretorum limen accessimus, intento animo reliqua debemus audire, ne in fastidio auribus constitutis et ista respuentibus dicta, errantium tractatuum † pereuntes sententias ingeramus. [4] Completo itaque sexto libro omne dicendi studium ad secreta libri septimi transferetur.