13:1 Consedere duces et vulgi stante corona 13:2 surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, 13:3 utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo 13:4 litora respexit classemque in litore vultu 13:5 intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit 13:6 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! 13:7 at non Hectoreis dubitavit cedere flammis, 13:8 quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. 13:9 tutius est igitur fictis contendere verbis, 13:10 quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum, 13:11 nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci 13:12 inque acie valeo, tantum valet iste loquendo. 13:13 nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, 13:14 esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes, 13:15 quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est! 13:16 praemia magna peti fateor; sed demit honorem 13:17 aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum, 13:18 sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes; 13:19 iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, 13:20 quod, cum victus erit, mecum certasse feretur. 13:21 'Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, 13:22 nobilitate potens essem, Telamone creatus, 13:23 moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit 13:24 litoraque intravit Pagasaea Colcha carina; 13:25 Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic 13:26 reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget; 13:27 Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur 13:28 Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax. 13:29 nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, 13:30 si mihi cum magno non est communis Achille: 13:31 frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus 13:32 Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi 13:33 inseris Aeacidis alienae nomina gentis? 13:34 'An quod in arma prior nulloque sub indice veni, 13:35 arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, 13:36 ultima qui cepit detractavitque furore 13:37 militiam ficto, donec sollertior isto 13:38 sed sibi inutilior timidi commenta retexit 13:39 Naupliades animi vitataque traxit ad arma? 13:40 optima num sumat, quia sumere noluit ulla: 13:41 nos inhonorati et donis patruelibus orbi, 13:42 obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? 13:43 'Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, 13:44 nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces 13:45 hortator scelerum! non te, Poeantia proles, 13:46 expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! 13:47 qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris 13:48 saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris, 13:49 quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris. 13:50 et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, 13:51 heu! pars una ducum, quo successore sagittae 13:52 Herculis utuntur, fractus morboque fameque 13:53 velaturque aliturque avibus, volucresque petendo 13:54 debita Troianis exercet spicula fatis. 13:55 ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem; 13:56 mallet et infelix Palamedes esse relictus, 13:57 [viveret aut certe letum sine crimine haberet] 13:58 quem male convicti nimium memor iste furoris 13:59 prodere rem Danaam finxit fictumque probavit 13:60 crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. 13:61 ergo aut exilio vires subduxit Achivis, 13:62 aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes! 13:63 'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, 13:64 haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen 13:65 esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem 13:66 vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, 13:67 proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi 13:68 scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum 13:69 corripuit trepidoque fugam exprobravit amico. 13:70 aspiciunt oculis superi mortalia iustis! 13:71 en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, 13:72 sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. 13:73 conclamat socios: adsum videoque trementem 13:74 pallentemque metu et trepidantem morte futura; 13:75 opposui molem clipei texique iacentem 13:76 servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem. 13:77 si perstas certare, locum redeamus in illum: 13:78 redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem 13:79 post clipeumque late et mecum contende sub illo! 13:80 at postquam eripui, cui standi vulnera vires 13:81 non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. 13:82 'Hector adest secumque deos in proelia ducit, 13:83 quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, 13:84 sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. 13:85 hunc ego sanguineae successu caedis ovantem 13:86 eminus ingenti resupinum pondere fudi, 13:87 hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus 13:88 sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi, 13:89 et vestrae valuere preces. si quaeritis huius 13:90 fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. 13:91 ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque 13:92 in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? 13:93 nempe ego mille meo protexi pectore puppes, 13:94 spem vestri reditus: date pro tot navibus arma. 13:95 'Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis 13:96 quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est, 13:97 atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. 13:98 conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona 13:99 Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: 13:100 luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto; 13:101 si semel ista datis meritis tam vilibus arma, 13:102 dividite, et pars sit maior Diomedis in illis. 13:103 'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis 13:104 rem gerit et furtis incautum decipit hostem? 13:105 ipse nitor galeae claro radiantis ab auro 13:106 insidias prodet manifestabitque latentem; 13:107 sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex 13:108 pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque 13:109 Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis, 13:110 nec clipeus vasti caelatus imagine mundi 13:111 conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae: 13:112 debilitaturum quid te petis, inprobe, munus, 13:113 quod tibi si populi donaverit error Achivi, 13:114 cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste, 13:115 et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, 13:116 tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti? 13:117 adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, 13:118 integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo 13:119 mille patet plagis, novus est successor habendus. 13:120 'Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo! 13:121 arma viri fortis medios mittantur in hostes: 13:122 inde iubete peti et referentem ornate relatis.' 13:123 Finierat Telamone satus, vulgique secutum 13:124 ultima murmur erat, donec Laertius heros 13:125 adstitit atque oculos paulum tellure moratos 13:126 sustulit ad proceres exspectatoque resolvit 13:127 ora sono, neque abest facundis gratia dictis. 13:128 'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, 13:129 non foret ambiguus tanti certaminis heres, 13:130 tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille, 13:131 quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt 13:132 fata,' (manuque simul veluti lacrimantia tersit 13:133 lumina) 'quis magno melius succedat Achilli, 13:134 quam per quem magnus Danais successit Achilles? 13:135 huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, 13:136 neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, 13:137 profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, 13:138 quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, 13:139 invidia careat, bona nec sua quisque recuset. 13:140 'Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, 13:141 vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax 13:142 esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor 13:143 Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo: 13:144 nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, 13:145 Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul; 13:146 est quoque per matrem Cyllenius addita nobis 13:147 altera nobilitas: deus est in utroque parente. 13:148 sed neque materno quod sum generosior ortu, 13:149 nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, 13:150 proposita arma peto: meritis expendite causam, 13:151 dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, 13:152 Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, 13:153 sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis! 13:154 aut si proximitas primusque requiritur heres, 13:155 est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi: 13:156 quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumve ferantur! 13:157 nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: 13:158 num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa? 13:159 ergo, operum quoniam nudum certamen habetur, 13:160 plura quidem feci, quam quae conprendere dictis 13:161 in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar. 13:162 'Praescia venturi genetrix Nereia leti 13:163 dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, 13:164 in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis: 13:165 arma ego femineis animum motura virilem 13:166 mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros 13:167 virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti 13:168 "nate dea," dixi "tibi se peritura reservant 13:169 Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?" 13:170 iniecique manum fortemque ad fortia misi. 13:171 ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta 13:172 pugnantem domui, victum orantemque refeci; 13:173 quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon, 13:174 me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, 13:175 et Scyrum cepisse; mea concussa putate 13:176 procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, 13:177 utque alios taceam, qui saevum perdere posset 13:178 Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector! 13:179 illis haec armis, quibus est inventus Achilles, 13:180 arma peto: vivo dederam, post fata reposco. 13:181 'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes, 13:182 Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae, 13:183 exspectata diu, nulla aut contraria classi 13:184 flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes 13:185 inmeritam saevae natam mactare Dianae. 13:186 denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis 13:187 atque in rege tamen pater est, ego mite parentis 13:188 ingenium verbis ad publica commoda verti: 13:189 hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides) 13:190 difficilem tenui sub iniquo iudice causam. 13:191 hunc tamen utilitas populi fraterque datique 13:192 summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset; 13:193 mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu 13:194 decipienda fuit, quo si Telamonius isset, 13:195 orba suis essent etiam nunc lintea ventis. 13:196 'Mittor et Iliacas audax orator ad arces, 13:197 visaque et intrata est altae mihi curia Troiae, 13:198 plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi 13:199 quam mihi mandarat communem Graecia causam 13:200 accusoque Parin praedamque Helenamque reposco 13:201 et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum; 13:202 at Paris et fratres et qui rapuere sub illo, 13:203 vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, 13:204 primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. 13:205 'Longa referre mora est, quae consilioque manuque 13:206 utiliter feci spatiosi tempore belli. 13:207 post acies primas urbis se moenibus hostes 13:208 continuere diu, nec aperti copia Martis 13:209 ulla fuit; decimo demum pugnavimus anno: 13:210 quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti? 13:211 quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris, 13:212 hostibus insidior, fossa munimina cingo, 13:213 consolor socios, ut longi taedia belli 13:214 mente ferant placida, doceo, quo simus alendi 13:215 armandique modo, mittor, quo postulat usus. 13:216 'Ecce Iovis monitu deceptus imagine somni 13:217 rex iubet incepti curam dimittere belli; 13:218 ille potest auctore suam defendere vocem: 13:219 non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, 13:220 quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros? 13:221 cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur? 13:222 non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. 13:223 quid, quod et ipse fugit? vidi, puduitque videre, 13:224 cum tu terga dares inhonestaque vela parares; 13:225 nec mora, "quid facitis? quae vos dementia" dixi 13:226 "concitat, o socii, captam dimittere Troiam, 13:227 quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?" 13:228 talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum 13:229 fecerat, aversos profuga de classe reduxi. 13:230 convocat Atrides socios terrore paventes: 13:231 nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam 13:232 audet, at ausus erat reges incessere dictis 13:233 Thersites etiam, per me haut inpune protervis! 13:234 erigor et trepidos cives exhortor in hostem 13:235 amissamque mea virtutem voce repono. 13:236 tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri 13:237 fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. 13:238 'Denique de Danais quis te laudatve petitve? 13:239 at sua Tydides mecum communicat acta, 13:240 me probat et socio semper confidit Ulixe. 13:241 est aliquid, de tot Graiorum milibus unum 13:242 a Diomede legi! nec me sors ire iubebat: 13:243 sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo 13:244 ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona 13:245 interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi 13:246 prodere et edidici, quid perfida Troia pararet. 13:247 omnia cognoram nec, quod specularer, habebam 13:248 et iam promissa poteram cum laude reverti: 13:249 haut contentus eo petii tentoria Rhesi 13:250 inque suis ipsum castris comitesque peremi 13:251 atque ita captivo, victor votisque potitus, 13:252 ingredior curru laetos imitante triumphos; 13:253 cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, 13:254 arma negate mihi, fueritque benignior Aiax. 13:255 quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro 13:256 devastata meo? cum multo sanguine fudi 13:257 Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque 13:258 Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque 13:259 exitioque dedi cum Chersidamante Thoona 13:260 et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum 13:261 quique minus celebres nostra sub moenibus urbis 13:262 procubuere manu. sunt et mihi vulnera, cives, 13:263 ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis, 13:264 aspicite! en' vestemque manu diduxit et 'haec sunt 13:265 pectora semper' ait 'vestris exercita rebus! 13:266 at nihil inpendit per tot Telamonius annos 13:267 sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus! 13:268 'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga 13:269 arma tulisse refert contra Troasque Iovemque? 13:270 confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne 13:271 detractare meum est), sed ne communia solus 13:272 occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, 13:273 reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis 13:274 Troas ab arsuris cum defensore carinis. 13:275 ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis 13:276 se putat, oblitus regisque ducumque meique, 13:277 nonus in officio et praelatus munere sortis. 13:278 sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae 13:279 quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo! 13:280 'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore 13:281 temporis illius, quo, Graium murus, Achilles 13:282 procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque 13:283 tardarunt, quin corpus humo sublime referrem: 13:284 his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis 13:285 et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro. 13:286 sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires, 13:287 est animus certe vestros sensurus honores: 13:288 scilicet idcirco pro nato caerula mater 13:289 ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, 13:290 artis opus tantae, rudis et sine pectore miles 13:291 indueret? neque enim clipei caelamina novit, 13:292 Oceanum et terras cumque alto sidera caelo 13:293 Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton 13:294 diversosque orbes nitidumque Orionis ensem. 13:295 [postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!] 13:296 'Quid, quod me duri fugientem munera belli 13:297 arguit incepto serum accessisse labori 13:298 nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? 13:299 si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo; 13:300 si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. 13:301 me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, 13:302 primaque sunt illis data tempora, cetera vobis: 13:303 haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen 13:304 cum tanto commune viro: deprensus Ulixis 13:305 ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes. 13:306 'Neve in me stolidae convicia fundere linguae 13:307 admiremur eum, vobis quoque digna pudore 13:308 obicit. an falso Palameden crimine turpe 13:309 accusasse mihi, vobis damnasse decorum est? 13:310 sed neque Naupliades facinus defendere tantum 13:311 tamque patens valuit, nec vos audistis in illo 13:312 crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant. 13:313 'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, 13:314 esse reus merui (factum defendite vestrum! 13:315 consensistis enim), nec me suasisse negabo, 13:316 ut se subtraheret bellique viaeque labori 13:317 temptaretque feros requie lenire dolores. 13:318 paruitÆet vivit! non haec sententia tantum 13:319 fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. 13:320 quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, 13:321 ne mandate mihi! melius Telamonius ibit 13:322 eloquioque virum morbis iraque furentem 13:323 molliet aut aliqua producet callidus arte! 13:324 ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide 13:325 stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae, 13:326 quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, 13:327 Aiacis stolidi Danais sollertia prosit. 13:328 sis licet infestus sociis regique mihique 13:329 dure Philoctete, licet exsecrere meumque 13:330 devoveas sine fine caput cupiasque dolenti 13:331 me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, 13:332 utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri: 13:333 te tamen adgrediar mecumque reducere nitar 13:334 tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis, 13:335 quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus, 13:336 quam responsa deum Troianaque fata retexi, 13:337 quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae 13:338 hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax? 13:339 nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo: 13:340 fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni 13:341 verba viri? cur hic metuis? cur audet Ulixes 13:342 ire per excubias et se committere nocti 13:343 perque feros enses non tantum moenia Troum, 13:344 verum etiam summas arces intrare suaque 13:345 eripere aede deam raptamque adferre per hostes? 13:346 quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus 13:347 gestasset laeva taurorum tergora septem. 13:348 illa nocte mihi Troiae victoria parta est: 13:349 Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi. 13:350 'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis 13:351 ostentare meum: pars est sua laudis in illo! 13:352 nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, 13:353 solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. 13:354 qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem 13:355 esse nec indomitae deberi praemia dextrae, 13:356 ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax 13:357 Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus 13:358 nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem 13:359 Meriones, peteret maioris frater Atridae: 13:360 quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi, 13:361 consiliis cessere meis. tibi dextera bello 13:362 utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro; 13:363 tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; 13:364 tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum 13:365 eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, 13:366 nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit 13:367 remigis officium, quanto dux milite maior, 13:368 tantum ego te supero. nec non in corpore nostro 13:369 pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis. 13:370 'At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, 13:371 proque tot annorum cura, quibus anxius egi, 13:372 hunc titulum meritis pensandum reddite nostris: 13:373 iam labor in fine est; obstantia fata removi 13:374 altaque posse capi faciendo Pergama, cepi. 13:375 per spes nunc socias casuraque moenia Troum 13:376 perque deos oro, quos hosti nuper ademi, 13:377 per siquid superest, quod sit sapienter agendum, 13:378 siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, 13:379 [si Troiae fatis aliquid restare putatis,] 13:380 este mei memores! aut si mihi non datis arma, 13:381 huic date!' et ostendit signum fatale Minervae. 13:382 Mota manus procerum est, et quid facundia posset, 13:383 re patuit, fortisque viri tulit arma disertus. 13:384 Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque 13:385 sustinuit totiens, unam non sustinet iram, 13:386 invictumque virum vicit dolor: arripit ensem 13:387 et 'meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes? 13:388 hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore 13:389 saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit, 13:390 ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.' 13:391 dixit et in pectus tum demum vulnera passum, 13:392 qua patuit ferrum, letalem condidit ensem. 13:393 nec valuere manus infixum educere telum: 13:394 expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus 13:395 purpureum viridi genuit de caespite florem, 13:396 qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus; 13:397 littera communis mediis pueroque viroque 13:398 inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae. 13:399 Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis 13:400 et veterum terras infames caede virorum 13:401 vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas; 13:402 quae postquam ad Graios domino comitante revexit, 13:403 inposita est sero tandem manus ultima bello. 13:404 [Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx 13:405 perdidit infelix hominis post omnia formam 13:406 externasque novo latratu terruit auras, 13:407 longus in angustum qua clauditur Hellespontus.] 13:408 Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, 13:409 exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem 13:410 conbiberat, tractata comis antistita Phoebi 13:411 non profecturas tendebat ad aethera palmas; 13:412 Dardanidas matres patriorum signa deorum, 13:413 dum licet, amplexas succensaque templa tenentes 13:414 invidiosa trahunt victores praemia Grai; 13:415 mittitur Astyanax illis de turribus, unde 13:416 pugnantem pro se proavitaque regna tuentem 13:417 saepe videre patrem monstratum a matre solebat. 13:418 iamque viam suadet Boreas, flatuque secundo 13:419 carbasa mota sonant: iubet uti navita ventis; 13:420 'Troia, vale! rapimur' clamant, dant oscula terrae 13:421 Troades et patriae fumantia tecta relinquunt. 13:422 ultima conscendit classemÆmiserabile visu!Æ 13:423 in mediis Hecabe natorum inventa sepulcris: 13:424 prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem 13:425 Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit 13:426 inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos; 13:427 Hectoris in tumulo canum de vertice crinem, 13:428 inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit, 13:429 Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus 13:430 Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic 13:431 regia dives erat, cui te commisit alendum 13:432 clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis, 13:433 consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas 13:434 adiecisset opes, animi inritamen avari. 13:435 ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem 13:436 rex Thracum iuguloque sui demisit alumni 13:437 et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, 13:438 exanimem scopulo subiectas misit in undas. 13:439 Litore Threicio classem religarat Atrides, 13:440 dum mare pacatum, dum ventus amicior esset: 13:441 hic subito, quantus, cum viveret, esse solebat, 13:442 exit humo late rupta similisque minanti 13:443 temporis illius vultum referebat Achilles, 13:444 quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro 13:445 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achivi, 13:446 obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae! 13:447 ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum, 13:448 placet Achilleos mactata Polyxena manes!' 13:449 dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae, 13:450 rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat, 13:451 fortis et infelix et plus quam femina virgo 13:452 ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto. 13:453 quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris 13:454 admota est sensitque sibi fera sacra parari, 13:455 utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem; 13:456 inque suo vidit figentem lumina vultu, 13:457 'utere iamdudum generoso sanguine' dixit 13:458 'nulla mora est; at tu iugulo vel pectore telum 13:459 conde meo' iugulumque simul pectusque retexit. 13:460 'scilicet haud ulli servire Polyxena vellem. 13:461 haud per tale sacrum numen placabitis ullum! 13:462 mors tantum vellem matrem mea fallere posset: 13:463 mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis 13:464 non mea mors illi, verum sua vita tremenda est. 13:465 vos modo, ne Stygios adeam non libera manes, 13:466 ite procul, si iusta peto, tactuque viriles 13:467 virgineo removete manus! acceptior illi, 13:468 quisquis is est, quem caede mea placare paratis, 13:469 liber erit sanguis. siquos tamen ultima nostri 13:470 verba movent oris (Priami vos filia regis, 13:471 non captiva rogat), genetrici corpus inemptum 13:472 reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri, 13:473 sed lacrimis! tum, cum poterat, redimebat et auro.' 13:474 dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat, 13:475 non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos 13:476 praebita coniecto rupit praecordia ferro. 13:477 illa super terram defecto poplite labens 13:478 pertulit intrepidos ad fata novissima vultus; 13:479 tunc quoque cura fuit partes velare tegendas, 13:480 cum caderet, castique decus servare pudoris. 13:481 Troades excipiunt deploratosque recensent 13:482 Priamidas et quot dederit domus una cruores, 13:483 teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx, 13:484 regia dicta parens, Asiae florentis imago, 13:485 nunc etiam praedae mala sors; quam victor Ulixes 13:486 esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu 13:487 edideras: dominum matri vix repperit Hector! 13:488 quae corpus conplexa animae tam fortis inane, 13:489 quas totiens patriae dederat natisque viroque, 13:490 huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit 13:491 osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit 13:492 canitiemque suam concretam sanguine vellens 13:493 plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit: 13:494 'nata, tuaeÆquid enim superest?Ædolor ultime matris, 13:495 nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus: 13:496 en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum, 13:497 tu quoque vulnus habes; at te, quia femina, rebar 13:498 a ferro tutam: cecidisti et femina ferro, 13:499 totque tuos idem fratres, te perdidit idem, 13:500 exitium Troiae nostrique orbator, Achilles; 13:501 at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis, 13:502 nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles: 13:503 nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti 13:504 in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem: 13:505 Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens, 13:506 eventuque gravi finita est publica clades, 13:507 sed finita tamen; soli mihi Pergama restant. 13:508 in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum, 13:509 tot generis natisque potens nuribusque viroque 13:510 nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum, 13:511 Penelopae munus, quae me data pensa trahentem 13:512 matribus ostendens Ithacis "haec Hectoris illa est 13:513 clara parens, haec est" dicet "Priameia coniunx," 13:514 postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas 13:515 maternos luctus, hostilia busta piasti! 13:516 inferias hosti peperi! quo ferrea resto? 13:517 quidve moror? quo me servas, annosa senectus? 13:518 quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam, 13:519 vivacem differtis anum? quis posse putaret 13:520 felicem Priamum post diruta Pergama dici? 13:521 felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam 13:522 adspicit et vitam pariter regnumque reliquit. 13:523 at, puto, funeribus dotabere, regia virgo, 13:524 condeturque tuum monumentis corpus avitis! 13:525 non haec est fortuna domus: tibi munera matris 13:526 contingent fletus peregrinaeque haustus harenae! 13:527 omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus 13:528 in breve sustineam, proles gratissima matri, 13:529 nunc solus, quondam minimus de stirpe virili, 13:530 has datus Ismario regi Polydorus in oras. 13:531 quid moror interea crudelia vulnera lymphis 13:532 abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?' 13:533 Dixit et ad litus passu processit anili, 13:534 albentes lacerata comas. 'date, Troades, urnam!' 13:535 dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas: 13:536 adspicit eiectum Polydori in litore corpus 13:537 factaque Threiciis ingentia vulnera telis; 13:538 Troades exclamant, obmutuit illa dolore, 13:539 et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas 13:540 devorat ipse dolor, duroque simillima saxo 13:541 torpet et adversa figit modo lumina terra, 13:542 interdum torvos sustollit ad aethera vultus, 13:543 nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati, 13:544 vulnera praecipue, seque armat et instruit ira. 13:545 qua simul exarsit, tamquam regina maneret, 13:546 ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est, 13:547 utque furit catulo lactente orbata leaena 13:548 signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem, 13:549 sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram, 13:550 non oblita animorum, annorum oblita suorum, 13:551 vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis 13:552 conloquiumque petit; nam se monstrare relictum 13:553 velle latens illi, quod nato redderet, aurum. 13:554 credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore 13:555 in secreta venit: tum blando callidus ore 13:556 'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato! 13:557 omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti, 13:558 per superos iuro.' spectat truculenta loquentem 13:559 falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira 13:560 atque ita correpto captivarum agmina matrum 13:561 invocat et digitos in perfida lumina condit 13:562 expellitque genis oculos (facit ira potentem) 13:563 inmergitque manus foedataque sanguine sonti 13:564 non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit. 13:565 clade sui Thracum gens inritata tyranni 13:566 Troada telorum lapidumque incessere iactu 13:567 coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum 13:568 morsibus insequitur rictuque in verba parato 13:569 latravit, conata loqui: locus exstat et ex re 13:570 nomen habet, veterumque diu memor illa malorum 13:571 tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros. 13:572 illius Troasque suos hostesque Pelasgos, 13:573 illius fortuna deos quoque moverat omnes, 13:574 sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque 13:575 eventus Hecaben meruisse negaverit illos. 13:576 Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis, 13:577 cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moveri. 13:578 cura deam propior luctusque domesticus angit 13:579 Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis 13:580 vidit Achillea pereuntem cuspide mater; 13:581 vidit, et ille color, quo matutina rubescunt 13:582 tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether. 13:583 at non inpositos supremis ignibus artus 13:584 sustinuit spectare parens, sed crine soluto 13:585 sicut erat, magni genibus procumbere non est 13:586 dedignata Iovis lacrimisque has addere voces: 13:587 'omnibus inferior, quas sustinet aureus aether, 13:588 (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem) 13:589 diva tamen, veni, non ut delubra diesque 13:590 des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras: 13:591 si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem, 13:592 tum cum luce nova noctis confinia servo, 13:593 praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est 13:594 nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores: 13:595 Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra 13:596 pro patruo tulit arma suo primisque sub annis 13:597 occidit a forti (sic vos voluistis) Achille. 13:598 da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem, 13:599 summe deum rector, maternaque vulnera leni!' 13:600 Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto 13:601 corruit igne rogus, nigrique volumina fumi 13:602 infecere diem, veluti cum flumine Nais 13:603 exhalat nebulas, nec sol admittitur infra; 13:604 atra favilla volat glomerataque corpus in unum 13:605 densetur faciemque capit sumitque calorem 13:606 atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas) 13:607 et primo similis volucri, mox vera volucris 13:608 insonuit pennis, pariter sonuere sorores 13:609 innumerae, quibus est eadem natalis origo, 13:610 terque rogum lustrant, et consonus exit in auras 13:611 ter plangor, quarto seducunt castra volatu; 13:612 tum duo diversa populi de parte feroces 13:613 bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras 13:614 exercent alasque adversaque pectora lassant, 13:615 inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto 13:616 corpora seque viro forti meminere creatas. 13:617 praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo 13:618 Memnonides dictae, cum sol duodena peregit 13:619 signa, parentali moriturae more rebellant. 13:620 ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est; 13:621 luctibus est Aurora suis intenta piasque 13:622 nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe. 13:623 Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse 13:624 spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem 13:625 fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros. 13:626 de tantis opibus praedam pius eligit illam 13:627 Ascaniumque suum profugaque per aequora classe 13:628 fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum 13:629 et Polydoreo manantem sanguine terram 13:630 linquit et utilibus ventis aestuque secundo 13:631 intrat Apollineam sociis comitantibus urbem. 13:632 hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus 13:633 rite colebatur, temploque domoque recepit 13:634 urbemque ostendit delubraque nota duasque 13:635 Latona quondam stirpes pariente retentas. 13:636 ture dato flammis vinoque in tura profuso 13:637 caesarumque boum fibris de more crematis 13:638 regia tecta petunt, positique tapetibus altis 13:639 munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. 13:640 tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos, 13:641 fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, 13:642 bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?' 13:643 huic Anius niveis circumdata tempora vittis 13:644 concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros 13:645 maxime; vidisti natorum quinque parentem, 13:646 quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat) 13:647 paene vides orbum. quod enim mihi filius absens 13:648 auxilium, quem dicta suo de nomine tellus 13:649 Andros habet pro patre locumque et regna tenentem? 13:650 Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber 13:651 femineae stirpi voto maiora fideque 13:652 munera: nam tactu natarum cuncta mearum 13:653 in segetem laticemque meri canaeque Minervae 13:654 transformabantur, divesque erat usus in illis. 13:655 hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides, 13:656 (ne non ex aliqua vestram sensisse procellam 13:657 nos quoque parte putes), armorum viribus usus 13:658 abstrahit invitas gremio genitoris alantque 13:659 imperat Argolicam caelesti munere classem. 13:660 effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus 13:661 et totidem natis Andros fraterna petita est. 13:662 miles adest et, ni dedantur, bella minatur: 13:663 victa metu pietas consortia corpora poenae 13:664 dedidit; et timido possis ignoscere fratri: 13:665 non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron, 13:666 Hector erat, per quem decimum durastis in annum. 13:667 iamque parabantur captivis vincla lacertis: 13:668 illae tollentes etiamnum libera caelo 13:669 bracchia "Bacche pater, fer opem!" dixere, tulitque 13:670 muneris auctor opem,Æsi miro perdere more 13:671 ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram 13:672 perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum; 13:673 summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque 13:674 coniugis in volucres, niveas abiere columbas.' 13:675 Talibus atque aliis postquam convivia dictis 13:676 inplerunt, mensa somnum petiere remota 13:677 cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi, 13:678 qui petere antiquam matrem cognataque iussit 13:679 litora; prosequitur rex et dat munus ituris, 13:680 Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, 13:681 cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi 13:682 hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris: 13:683 miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon 13:684 Hyleus et longo caelaverat argumento. 13:685 urbs erat, et septem posses ostendere portas: 13:686 hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant; 13:687 ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique 13:688 effusaeque comas et apertae pectora matres 13:689 significant luctum; nymphae quoque flere videntur 13:690 siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor 13:691 nuda riget, rodunt arentia saxa capellae. 13:692 ecce facit mediis natas Orione Thebis 13:693 hac non femineum iugulo dare vulnus aperto, 13:694 illac demisso per fortia pectora telo 13:695 pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem 13:696 funeribus ferri celebrique in parte cremari. 13:697 tum de virginea geminos exire favilla, 13:698 ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronas 13:699 nominat, et cineri materno ducere pompam. 13:700 hactenus antiquo signis fulgentibus aere, 13:701 summus inaurato crater erat asper acantho. 13:702 nec leviora datis Troiani dona remittunt 13:703 dantque sacerdoti custodem turis acerram, 13:704 dant pateram claramque auro gemmisque coronam. 13:705 Inde recordati Teucros a sanguine Teucri 13:706 ducere principium Creten tenuere locique 13:707 ferre diu nequiere Iovem centumque relictis 13:708 urbibus Ausonios optant contingere portus, 13:709 saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos 13:710 portubus infidis exterruit ales Aello. 13:711 et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque 13:712 Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, 13:713 praeter erant vecti: certatam lite deorum 13:714 Ambraciam versique vident sub imagine saxum 13:715 iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, 13:716 vocalemque sua terram Dodonida quercu 13:717 Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso 13:718 inpia subiectis fugere incendia pennis. 13:719 Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis 13:720 rura petunt, Epiros ab his regnataque vati 13:721 Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur; 13:722 inde futurorum certi, quae cuncta fideli 13:723 Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant 13:724 Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis, 13:725 e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, 13:726 mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos 13:727 aequoris expertes spectat boreanque Peloros. 13:728 hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo 13:729 sub noctem potitur Zanclaea classis harena: 13:730 Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis 13:731 infestat; vorat haec raptas revomitque carinas, 13:732 illa feris atram canibus succingitur alvum, 13:733 virginis ora gerens, et, si non omnia vates 13:734 ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo: 13:735 hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis 13:736 ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, 13:737 ibat et elusos iuvenum narrabat amores. 13:738 cui dum pectendos praebet Galatea capillos, 13:739 talibus adloquitur repetens suspiria dictis: 13:740 'te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum 13:741 expetit, utque facis, potes his inpune negare; 13:742 at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris 13:743 enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, 13:744 non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem 13:745 effugere.' et lacrimae vocem inpediere loquentis. 13:746 quas ubi marmoreo detersit pollice virgo 13:747 et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit 13:748 'neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!' 13:749 Nereis his contra resecuta Crataeide natam est: 13:750 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus 13:751 magna quidem patrisque sui matrisque voluptas, 13:752 nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni. 13:753 pulcher et octonis iterum natalibus actis 13:754 signarat teneras dubia lanugine malas. 13:755 hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. 13:756 nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne 13:757 Acidis in nobis fuerit praesentior, edam: 13:758 par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni 13:759 est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis 13:760 horrendus silvis et visus ab hospite nullo 13:761 inpune et magni cum dis contemptor Olympi, 13:762 quid sit amor, sentit validaque cupidine captus 13:763 uritur oblitus pecorum antrorumque suorum. 13:764 iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, 13:765 iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, 13:766 iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam 13:767 et spectare feros in aqua et conponere vultus. 13:768 caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris 13:769 cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae. 13:770 Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, 13:771 Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, 13:772 terribilem Polyphemon adit "lumen" que, "quod unum 13:773 fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes." 13:774 risit et "o vatum stolidissime, falleris," inquit, 13:775 "altera iam rapuit." sic frustra vera monentem 13:776 spernit et aut gradiens ingenti litora passu 13:777 degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra. 13:778 prominet in pontum cuneatus acumine longo 13:779 collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda): 13:780 huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit; 13:781 lanigerae pecudes nullo ducente secutae. 13:782 cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, 13:783 ante pedes posita est antemnis apta ferendis 13:784 sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum, 13:785 senserunt toti pastoria sibila montes, 13:786 senserunt undae; latitans ego rupe meique 13:787 Acidis in gremio residens procul auribus hausi 13:788 talia dicta meis auditaque mente notavi: 13:789 '"Candidior folio nivei Galatea ligustri, 13:790 floridior pratis, longa procerior alno, 13:791 splendidior vitro, tenero lascivior haedo, 13:792 levior adsiduo detritis aequore conchis, 13:793 solibus hibernis, aestiva gratior umbra, 13:794 mobilior damma, platano conspectior alta, 13:795 lucidior glacie, matura dulcior uva, 13:796 mollior et cycni plumis et lacta coacto, 13:797 et, si non fugias, riguo formosior horto; 13:798 '"Saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, 13:799 durior annosa quercu, fallacior undis, 13:800 lentior et salicis virgis et vitibus albis, 13:801 his inmobilior scopulis, violentior amne, 13:802 laudato pavone superbior, acrior igni, 13:803 asperior tribulis, feta truculentior ursa, 13:804 surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, 13:805 et, quod praecipue vellem tibi demere possem, 13:806 non tantum cervo claris latratibus acto, 13:807 verum etiam ventis volucrique fugacior aura, 13:808 (at bene si noris, pigeat fugisse, morasque 13:809 ipsa tuas damnes et me retinere labores) 13:810 sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo 13:811 antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu, 13:812 nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos, 13:813 sunt auro similes longis in vitibus uvae, 13:814 sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas. 13:815 ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra 13:816 mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna 13:817 prunaque non solum nigro liventia suco, 13:818 verum etiam generosa novasque imitantia ceras. 13:819 nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt 13:820 arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor. 13:821 '"Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant, 13:822 multas silva tegit, multae stabulantur in antris, 13:823 nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint: 13:824 pauperis est numerare pecus; de laudibus harum 13:825 nil mihi credideris, praesens potes ipsa videre, 13:826 ut vix circumeant distentum cruribus uber. 13:827 sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni. 13:828 sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi. 13:829 lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda 13:830 servatur, partem liquefacta coagula durant. 13:831 '"Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum 13:832 munera contingent, dammae leporesque caperque, 13:833 parve columbarum demptusve cacumine nidus: 13:834 inveni geminos, qui tecum ludere possint, 13:835 inter se similes, vix ut dignoscere possis, 13:836 villosae catulos in summis montibus ursae: 13:837 inveni et dixi 'dominae servabimus istos.' 13:838 '"Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto, 13:839 iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra! 13:840 certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi 13:841 nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti. 13:842 adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior 13:843 Iuppiter in caelo, nam vos narrare soletis 13:844 nescio quem regnare Iovem; coma plurima torvos 13:845 prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat; 13:846 nec mea quod rigidis horrent densissima saetis 13:847 corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor, 13:848 turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent; 13:849 pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est: 13:850 barba viros hirtaeque decent in corpore saetae. 13:851 unum est in media lumen mihi fronte, sed instar 13:852 ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus 13:853 Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis. 13:854 '"Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat: 13:855 hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque 13:856 supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni, 13:857 quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, 13:858 Nerei, te vereor, tua fulmine saevior ira est. 13:859 atque ego contemptus essem patientior huius, 13:860 si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso 13:861 Acin amas praefersque meis conplexibus Acin? 13:862 ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, 13:863 quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur: 13:864 sentiet esse mihi tanto pro corpore vires! 13:865 viscera viva traham divulsaque membra per agros 13:866 perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas. 13:867 uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis, 13:868 cumque suis videor translatam viribus Aetnen 13:869 pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris." 13:870 'Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) 13:871 surgit et ut taurus vacca furibundus adempta 13:872 stare nequit silvaque et notis saltibus errat, 13:873 cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes 13:874 me videt atque Acin "video" que exclamat "et ista 13:875 ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae." 13:876 tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere 13:877 debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne. 13:878 ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor; 13:879 terga fugae dederat conversa Symaethius heros 13:880 et "fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes," 13:881 dixerat "et vestris periturum admittite regnis!" 13:882 insequitur Cyclops partemque e monte revulsam 13:883 mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum 13:884 angulus e saxo, totum tamen obruit Acin, 13:885 at nos, quod fieri solum per fata licebat, 13:886 fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas. 13:887 puniceus de mole cruor manabat, et intra 13:888 temporis exiguum rubor evanescere coepit, 13:889 fitque color primo turbati fluminis imbre 13:890 purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit, 13:891 vivaque per rimas proceraque surgit harundo, 13:892 osque cavum saxi sonat exsultantibus undis, 13:893 miraque res, subito media tenus exstitit alvo 13:894 incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, 13:895 qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, 13:896 Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem 13:897 versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.' 13:898 Desierat Galatea loqui, coetuque soluto 13:899 discedunt placidisque natant Nereides undis. 13:900 Scylla redit; neque enim medio se credere ponto 13:901 audet, et aut bibula sine vestibus errat harena 13:902 aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus 13:903 gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda: 13:904 ecce fretum stringens, alti novus incola ponti, 13:905 nuper in Euboica versis Anthedone membris, 13:906 Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret 13:907 et, quaecumque putat fugientem posse morari, 13:908 verba refert; fugit illa tamen veloxque timore 13:909 pervenit in summum positi prope litora montis. 13:910 ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum 13:911 longa sub arboribus convexus in aequora vertex: 13:912 constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne 13:913 ille sit, ignorans admiraturque colorem 13:914 caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, 13:915 ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. 13:916 sensit et innitens, quae stabat proxima, moli 13:917 'non ego prodigium nec sum fera belua, virgo, 13:918 sed deus' inquit 'aquae: nec maius in aequora Proteus 13:919 ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon. 13:920 ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis 13:921 debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis; 13:922 nam modo ducebam ducentia retia pisces, 13:923 nunc in mole sedens moderabar harundine linum. 13:924 sunt viridi prato confinia litora, quorum 13:925 altera pars undis, pars altera cingitur herbis, 13:926 quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, 13:927 nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae; 13:928 non apis inde tulit conlectos sedula flores, 13:929 non data sunt capiti genialia serta, neque umquam 13:930 falciferae secuere manus; ego primus in illo 13:931 caespite consedi, dum lina madentia sicco, 13:932 utque recenserem captivos ordine pisces, 13:933 insuper exposui, quos aut in retia casus 13:934 aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. 13:935 res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest? 13:936 gramine contacto coepit mea praeda moveri 13:937 et mutare latus terraque ut in aequore niti. 13:938 dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas 13:939 turba suas dominumque novum litusque relinquunt. 13:940 obstipui dubitoque diu causamque requiro, 13:941 num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae: 13:942 "quae tamen has" inquam "vires habet herba?" manuque 13:943 pabula decerpsi decerptaque dente momordi. 13:944 vix bene conbiberant ignotos guttura sucos, 13:945 cum subito trepidare intus praecordia sensi 13:946 alteriusque rapi naturae pectus amore; 13:947 nec potui restare diu "repetenda" que "numquam 13:948 terra, vale!" dixi corpusque sub aequora mersi. 13:949 di maris exceptum socio dignantur honore, 13:950 utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant, 13:951 Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis, 13:952 et purgante nefas noviens mihi carmine dicto 13:953 pectora fluminibus iubeor supponere centum; 13:954 nec mora, diversis lapsi de partibus amnes 13:955 totaque vertuntur supra caput aequora nostrum. 13:956 hactenus acta tibi possum memoranda referre, 13:957 hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit. 13:958 quae postquam rediit, alium me corpore toto, 13:959 ac fueram nuper, neque eundem mente recepi: 13:960 hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam 13:961 caesariemque meam, quam longa per aequora verro, 13:962 ingentesque umeros et caerula bracchia vidi 13:963 cruraque pinnigero curvata novissima pisce. 13:964 quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, 13:965 quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?' 13:966 talia dicentem, dicturum plura, reliquit 13:967 Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa 13:968 prodigiosa petit Titanidos atria Circes.
Metamorphoses (Ovidius)/Liber XIII
Jump to navigation
Jump to search