Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/4

E Wikisource
 Liber II§ 3 Liber II§ 5 

IV.

1(v.) Nec de elementis video dubitari, quatuor ea esse. Ignium summum : inde tot stellarum collucentium illos oculos. Proximum spiritus, quem Græci nostrique eodem vocabulo aera appellant. Vitalem hunc, et per cuncta rerum meabilem, totoque consertum : hujus vi suspensam, cum quarto aquarum elemento, librari medio spatio tellurem. Ita mutuo complexu diversitatis effici nexum : et levia ponderibus inhiberi, quo minus evolent ; contraque gravia, ne ruant, suspendi, levibus in sublime tendentibus. 2Sic pari in diversa nisu, in suo quæque consistere, irrequieto mundi ipsius constricta circuitu : quo semper in se currente, imam atque mediam in toto esse terram, eamdemque universi cardine stare pendentem, librantem per quæ pendeat : ita solam immobilem, circa eam volubili universitate, eamdem ex omnibus necti, eidemque omnia inniti. 3(vi.) Inter hanc, cælumque, eodem spiritu pendent, certis discreta spatiis, septem sidera quæ ab incessu vocamus errantia, quum errent nulla minus illis. Eorum medius Sol fertur, amplissima magnitudine ac potestate : nec temporum modo, terrarumque, sed siderum etiam ipsorum, cælique rector. Hunc mundi esse totius animum, ac planius mentem ; hunc principale naturæ regimen ac numen credere decet, opera ejus æstimantes. 4Hic lucem rebus ministrat, aufertque tenebras : hic reliqua sidera occultat, illustrat : hic vices temporum, annumque semper renascentem ex usu naturæ temperat : hic cæli tristitiam discutit, atque etiam humani nubila animi serenat : hic suum lumen cæteris quoque sideribus fœnerat, praeclarus, eximius, omnia intuens, omnia etiam exaudiens, ut principi litterarum Homero placuisse in uno eo video.