Naturalis Historiæ (trad. Littré)/II/5

E Wikisource
 Liber II§ 4 Liber II§ 6 

V.

1(vii.) Quapropter effigiem Dei formamque quærere, imbecillitatis humanæ reor. Quisquis est Deus, si modo est alius, et quacumque in parte, totus est sensus, totus visus, totus auditus, totus animæ, totus animi, totus sui. Innumeros quidem credere, atque etiam ex virtutibus vitiisque hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, Mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem, aut (ut Democrito placuit) duos omnino, Pœnam et Beneficium, majorem ad socordiam accedit. 2Fragilis et laboriosa mortalitas in partes ista digessit, infirmitatis suæ memor, ut portionibus coleret quisque, quo maxime indigeret. Itaque nomina alia aliis gentibus, et numina in iisdem innumerabilia reperimus ; inferis quoque in genera descriptis, morbisque, et multis etiam pestibus, dum esse placatas trepido metu cupimus. Ideoque etiam publice Febris fanum in Palatio dicatum est, Orbonæ ad aedem Larium, et ara Malæ Fortunæ Exquiliis. 3Quamobrem major cælitum populus etiam quam hominum intelligi potest, quum singuli quoque ex semetipsis totidem deos faciant, Junones Geniosque adoptando sibi, gentes vero quædam animalia, et aliqua etiam obscena, pro diis habeant, ac multa dictu magis pudenda, per fœtidas cæpas, allia et similia jurantes. Matrimonia quidem inter deos credi, tantoque ævo ex his neminem nasci ; et alios esse grandævos semperque canos, alios juvenes atque pueros, atri coloris, aligeros, claudos, ovo editos, et alternis diebus viventes morientesque, puerilium prope deliramentorum est. 4Sed super omnem impudentiam, adulteria inter ipsos fingi, mox jurgia et odia ; atque etiam furtorum esse, et scelerum numina. Deus est mortali juvare mortalem, et hæc ad æternam gloriam via. Hac proceres fere Romani : hac nunc cælesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis ævi rector Vespasianus Augustus fessis rebus subveniens. 5Hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adscribant. Quippe et omnium aliorum nomina deorum, et quæ supra retuli siderum, ex hominum nata sunt meritis. Jovem, quidem, aut Mercurium, aliterve alios inter se vocari, et esse cælestem nomenclaturam, quis non interpretatione naturæ fateatur irridendum ? 6verum agere curam rerum humanarum illud quidquid est summum, anne tam tristi atque multiplici ministerio non pollui, credamus dubitemusve ? Vix prodest judicare, utrum magis conducat generi humano, quando aliis nullus est deorum respectus, aliis pudendus. Externis famulantur sacris ac digitis deos gestant, monstra quoque colunt, damnant et excogitant cibos, imperia dira in ipsos, ne somno quidem quieto, irrogant ; non matrimonia, non liberos, non denique quidquam aliud, nisi juvantibus sacris deligunt. Alii in Capitolio fallunt, ac fulminantem pejerant Jovem : et hos juvant scelera, illos sacra sua pœnis agunt.

7Invenit tamen inter has utrasque sententias medium sibi ipsa mortalitas numen, quo minus etiam plana de deo conjectatio esset. Toto quippe mundo, et locis omnibus, omnibusque horis omnium vocibus Fortuna sola invocatur : una nominatur, una accusatur, una agitur rea, una cogitatur, sola laudatur, sola arguitur, et cum conviciis colitur : volubilis, a plerisque vero et cæca etiam existimata, vaga, inconstans, incerta, varia, indignorumque fautrix. Huic omnia expensa, huic omnia feruntur accepta : et in tota ratione mortalium, sola utramque paginam facit. Adeoque obnoxiæ sumus sortis, ut Sors ipsa pro deo sit, qua Deus probatur incertus.

8Pars alia et hanc pellit, astroque suo eventus assignat et nascendi legibus : semelque in omnes futuros unquam Deo decretum ; in reliquum vero otium datum. Sedere cœpit sententia hæc, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit. Ecce fulgurum monitus, oraculorum præscita, aruspicum prædicta atque etiam parva dictu, in auguriis sternumenta, et offensiones pedum. Divus Augustus lævum prodidit sibi calceum præpostere inductum, quo die seditione militari prope afflictus est. 9Quæ singula inprovidam mortalitatem involvunt, solum ut inter ista certum sit, nihil esse certi, nec miserius quidquam homine, aut superbius. Cæteris quippe animantium sola victus cura est, in quo sponte naturæ benignitas sufficit : uno quidem vel præferenda cunctis bonis, quod de gloria, de pecunia, ambitione, superque de morte non cogitant.

10Verum in his Deos agere curam rerum humanarum credi, ex usu vitæ est : pœnasque maleficiis aliquando seras, occupato Deo in tanta mole, nunquam autem irritas esse ; nec ideo proximum illi genitum nominem, ut vilitate juxta belluas esset. Imperfectæ vero in homine naturæ præcipua solatia, ne Deum quidem posse omnia. 11Namque nec sibi potest mortem consciscere, si velit, quod homini dedit optimum in tantis vitæ pœnis : nec mortales æternitate donare, aut revocare defunctos : nec facere, ut qui vixit non vixerit ; qui honores gessit, non gesserit : nullumque habere in præterita jus, præterquem oblivionis : atque (ut facetis quoque argumentis societas hæc cum Deo copuletur) ut bis dena viginti non sint, ac multa similiter efficere non posse : per quæ declaratur haud dubie naturæ potentia, idque esse quod Deum vocamus. In hæc divertisse non fuerit alienum, vulgata propter assiduam quæstionem de Deo.